장음표시 사용
761쪽
hornotinos censeri.& utitur optima ratione. Si annus ultimus computatur post vindemias a die locationis, id est a Calend. Nouemb. computabitur ergo & ab eo mense non facta locatione, 6e consequenter fructus vindemiae integri ad maritum pertinebunt, etiam si postera die quam collegerit vindemias, maritus ab uxore discesserit, atque ita paucissimis cum ea diebus fuerit. hoc autem esse absurdum non abnueis rent illi. ergo de id quod adnuunt absurdum est. Tolerabilior tamen fuit horum sententia quam nouorum interpretum, qui de in constituendis duobus annis peccant, in qua re & illi peccarunt quos refellit Papinianus, dc in analogia ponenda
in utroque anno, quae tantum poni potest in ultimo, in qua illi non peccarunt. nec refellit vllam aliam opinionem Papinianus,puto quia certae quasi minus aptae de probabiles etiam
tunc nemini in mentem venerant. Interpreratis I. 1. Cod. de bis suasubmo. rel.
Hodie ex Constitutione Gordiani l. ii. Cod. de his quae sub mod. rel. ex modo legati est petitio fidei commissi, ut si
Titio legauero fundum ita ut det Gaio x. Gaio fidei commissi petitio est. Fuit ante ex Constitutione Seueri in libertate, videlicet legato relicto Titio ita ut seruum manumittat.
nec alia ratione posita est sub titulo de fideicommissi lib.l. Cum in testamento, quam quod in eius legis specie Sticho etiam est petitio libertatis fideicommissariae. Hodie ex Constitutione Gordiani idem obtinet in causis pecuniariis. Ex conditione autem legati, certe non est fideicommissi petitio. Modus fi dei commissum facit,conditio non facit.& ratio dis ferentiae perspicua. ut sic loquitur, Lego tibi fundum si Titio dederis x. non valde vult Titio dari x. sed id relinquit in arbitrio&potestate tua. Qui vero sic loquitur, Lego tibi fundum ita ut des Titio x. valde vult Titio dari x. Itaque merito constitutum,quae non est ex illis, ex his verbis esse Tiatio fidei commissi pecuniarii petitionem, videlicet si pura fuerint,vt proposui, statim si conditionalia post exitum conditionis visi dixerit hoc modo: Lego tibi fundum ita vides
Titio decem si nauis ex Asia venerit. de hic est sensus horum
762쪽
verborum in d. l. h. Videlicet in conditionib. post exitus earum. Quod autem ait paulo ante, nasci fidei comm . petitionem sue verba modalia conditionem siue modum rcspiciant, est illo loco ad alium sensum referenda conditionis vox, ut scili incet his verbis,ita ut det Titio decem, siue modum facere voluerit, siue conditionem conditionem voluntas facit non sermo l. II. De his quae poenae not. l. in conditionibus. f. I. de
conditio. & demonstrat. in sit Titio fideicommissi petitio. Ergo regula haec sit, conditio legati non facit fideicommissum. Exceptiones eae. Conditio legati verbis modalibus concepta facit fidei commissum. quia conceptio ipsa demonstrat satis enixe hoc testatorem voluisse,ut implaretur conditio. Meadem ratione conditio Iurisiurandi fideicommissum facit.l. viii. g. quotiens. de cond. inst. Olim denegabatur tantum actio legatario nisi daret vel caueret dare, quod daturum se iurare iussus erat remisso Iureiurando, sicut de modo est proditum l.19:de leε. iij. d. l. cum in testamento , eam ob rem modus tectissime a fideicommisso separatur l. cum hi . . sed Msi sit certa. De transaction. Hodie dabitur vltro fidei eommissi petitio ei cui se daturum legatarius iurare iussus est genere conditionis. quia valde voluit testator dari cui dando obstringere se Iureiurando heredem voluit.
Emendatur F. plerum sue leg. H. de leg. H.
Quaeri solet an quod uni legatum est si intersit pluriumomnos sint legatarii,omnibusque legati petitio competat, Vt si Primus,Secundus,Τertius stipulati sint de Titio centum,di iusserim heredem meum eam summam Primo soluere, an petitio legati competat non tantum Primo cui adscriptum est legatum sed etiam conreis Primi, quibus adscriptum non est, quod omnium pariter intersit eam pecuniam solui. Id forsitan Iulianus diceret,quia omnium interest, sed ut ostenditur in l. fideicommissa. g. plerumque. de leg. iij. verior est Marcelli sententia, ut ei tantum legati petitio competat cui adscriptum est legatum, quod plerumque ei tantum honorem testator habitum velit.Cui autem honor,& legatum, Mcui legatum & legati petitio competit soli. Cui emolument
763쪽
ium quaeritur non honor,non continuo & legati petitio.sed ut subiicitur in d. g. plerumque, interdum euenit ut pluribus competat legati petitio tametsi uni ex eis legatum sit, si testator pluribus honorem habitum voluerit licet non habuerie nominatim, si de pluribus senserit, & omnium intersit, atque ita non tantum ei cui adscriptum cst legatum, sed etiam ei cuius gratia id factum est: vi in legatis etiam spectetur illud Cassii, Cui bona. & Platonis ἡν ς-Et cuius nihil interest etiam si ei sit adscriptum legatum non competit petitio legati . t si creditori debitor quod debet ex stipulatu legauerie per fideicommisIum aut per damnationem. At ut verba su ne s. plerumque,sic euenire quasi dicit interdum, ut si pluribus testator honorem habitum voluerit, & de pluribus senserit,& pluribus legauerit,& omnium intersit, ut omnibus petitio legati competat quamuis unum legatum sit, vi si decem fuerint rei stipulandi 5 heredem rogauerit ut eis solueret. quod ita Iutis consultum scripsisse adduci non possum ut credam. Primum enim perquam inconcinne adiungitur haec exceptio. Regula haec est, si uni legatum sit, quamuis multorum
intersit, id est, quamuis legatum multorum commodum ut litatemque respiciat, plerumque ei soli competere legati actionem cui nominatim relictum est,non omnibus quorum interest. Exceptio haec. Interdum tamen si pluribus legatum sit quamuis unum sit legatum pluribus competere legati petitionem. Exceptio ad regulam inepta,incongrua, inconcinna,plerumque facit rcgulam, interdum exceptionem. Tum vero ut unum legatum pluribus relictum plures petant, hoc euenit semper, non interdum, nec istius rei admonitione ulla
opus fuit, quae vulgo fit de est notissima omnibus. Et quod
unum sit legatum,ex eo nulla dubitatio accidere potuit. nihil enim vetat unum legatum relinqui pluribus, quia non quot sunt personae sed quot sunt res,tot sunt legata. Si una res pluribus telinquatur unum est legatum. Si plures res uni, plura sunt legata. l.ii. de leg. i j. l.quod dicitur.de verb. oblig.Quam ob rem mendo laborare videtur d. f. plerumque, dum ait unum legatum pluribus retustum plures petere posse,& longo allam auctoris mentem fuisse,euenire puta plerumque, id est
frequentissim eiu i multorum intersit id quod relinquitur uni
764쪽
& ei tamen soli competat petitio cui relinquitur,quod ei soli
testator honorem habitum voluerit, sed interdum tamen econtrario euenire ut multorum intersit id quod relinquiturum,& non ei soli petitio comperat, sed etiam omnibus, si te . stator omnibus prospicere voluerit ,& uni omnium contemplatione legauerit. rem rotam esse positam in voluntate de prouidentia testatoris. qua de causa legendum opinor in d. f. plerumque,uni non unum,& ei non eis, hoc modo. apsamissis uni legatum sis Ad paulo post, id est,ei cui uni legatum dixit ante. Ponendam autem speciem esse in huc modum, R Titio plures cerram summam stipulati sunt. Ego iussi here)em meum uni ex stipulatoribus soluere eam summam hac mente ut prospiceret omnibus, sorte Titio non existente soluendo, vel ut plures reos haberent, Titium scilicet de heredem meum. An omnibus competit petitio legati Z sic videtur, etiam si omnium nomina in testamento scripta non sint.quia in omnium honorem testator ita legauit. Seneca sde beneficiis.ut tanquam Iuriscosultus respondeam, inquit, mens spectanda est dantis beneficium ei dedit cui datum v luit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium. Quod ait d. g. plerumque, Si decem serunι eiusdem rei stipulanis di sic accipio eiusdem promissoris. Promissor autem fuit Tiatius,non testator. alioquin inutile esse fideicommissum.
Si filiusfamilias contra S.C.mutuatus ab alio pecuniam, si sorte sibi donatam simpliciter modo aut conditione nulla adiecta Creditori soluerit, Vlpia tib 29. Digestorum refert
Iulianum existimare conditionem patri ex omni euentu co-
petere l. sed &si paterfam .g. r.ad Maced . Ex omni eamIa,id est, ad extremum omnimodo patri condictionem competere. nam & si deficiat vindicatio, puta consumpta pecunia bona fide, non deficiet condictio de bene depentis ex causa inde biti soluti. denique quidquid euenerit condictio supererit parri. Idem Vlpianus eodem libro retulu Marcellum existima-1c consumpta pecunia acreditore bona fide forte dum putat
765쪽
DIFFERENTIARUM eam sibi solutam voluntate patris vel post emancipationem
filii patri non competere condixi oncm l. si filiusfam. de reb. cred. si cert. pet. & uti Marcellum ista ratione quae verissima est. Totiens datur condictio ex consumptione si dominium pecuniae in accipientem nonetransierit, quae & condictio dicitur de bene depensis, quotiens foret ex numeratione si pecuniae dominium ad accipientem transisset.at ho C casu condictio non foret ex numeratione etiam si dominium ad accipientem transisset,quia naturalis obligatio inhibet codictionem l . qui excep. de cond. ind.d. l. sed & si paterfin fi.&l. seq.
ergo non erit etiam ex consumptione si dominium ad accipientem non transierit. Propositio haec est,Totiens condictio ex consumptione datur quotiens ex ea causa numerati sunt
nummi, ex qua actio, id est codictio ex numeratione esse potuisset si dominium ad accipientem transisset. est enim codi ctio ex consumptione actio ficti tia quatenus fingit dominiutransisse .ex eis igitur causis danda est,ex quibus datur &competia vera: ut Publiciana quae etiam fictilia est actio. Assum ptio hqc estJn proposito autem non esset, id cst,condictio ex numeratione non esset in hoc casu.Concluso haec,deinde, id est proinde per errorem soluti contra S.C. crediti, magis est cessare repetitionem, id est condictionem ex consumptione quq poterat videri quςsita patri per filiu & ait per errorem,id est, etiam si per errorem facti, nam si scienter vel si per errorem iuris, nulla dubitatio est. & haec est sententia & ratio Marcelli relata in d .l.s filiusta. quem ex his apparet a Iuliano dissensisse, ut solet fere semper, ne vel parua quide rima praeterita si quam offendat in Iuliano, in qua no fingat aculeum, adeo ut alii auctores cum quid verissimum esse significare volunt, &Iulianum id dicant scribere & verissimum esse cum & Marcellus consentiat. l. s seruus. 3. sed an is qui ser
Ex fragmentis Vlpiani & Gali certum est iure veteri rem alienam per damnationem potuisse legari non per vindica-
766쪽
tionem. & hoc postremum , per vindicationem rem alienam non posse legari, iam olim probaui verum esse ex l. Stichus seruus demand. testat. libro quarto Pauli Sententiarum. dc probare etiam possim modo cx l. 88. de verbo rum significat . quae legatum fundi alieni significat non valere . quamquam is fundus pecunia hereditaria comparari possit. non valere igitur si relictu sit per vindicationem. nam per damnationem valet.& hoc Vero de fundo legato gener liter parum apte scriberetur, eodem quoque modo id legatum non valere etiam si hereditaria pecunia fundus comparari possit.nam si in hereditate fundi fuerint,valet legatum de debetur is quem legatarius elegerit argumen. l. si domus. deleg I.vel si nulli in hereditate fuerint non ideo possit quis existimare legatum valere quod pecunia hereditaria comparari possit,cum Sc sine pocunia facile fundus comparari possit. est enim fundus vel terrae minimum quidquam,&ut Varro dicebat quod funda mitti potest. dc hac praecipue ratione si fundus, simpliciter legetur , de nullus sit in hereditate fundus, inutile est legatum . nam omnis stipulatio omneque legatum quod ad vilissimam rem reduci potest, nullius est momenti. quod Graeci ad i. I. Codic. de do. pro . signi
tem dict. l. 88. accipi mus de legato vindicationis, ita necessarid cogimur secundum ius vetus Labenus ad leg. Falci d. aciaci pete de legato damnationis quae de legato fundi alieni tractat quali utili, quo se heredem confitentem liberare posse ait praestando veram aestimationem. 8e recte confitentem vel confitendo .nam lcgatum per damnationem quo toto gen cre res alienalcgati potuit, mficiatione crescit in duplum. vltim.Inst. de Obl. quae quasi ex contr.
Si ab herede mihi legatum sit sub conditione , & heres
postquam adierat hereditatem satis dederit legatorum , de post capimitatem eius conditio legati extiterit, interim dum is est apud host s fideiussor conueniri non potest.l. . in prinU Diqiti eo by Corale
767쪽
12 DIFFERENTIAR. V Mut leg. no.ca. quia fideiussor antequam reus debeat,conueniisti non potest. l. 17. de fideiuss heres autem qui reus est principalis neque ante captiuitatem pendente conditione legatum
debuit t. legata sub conditione de cond. & dem .neque dum postquam extitit conditio cum sit apud hostes, legatum debet, quia in personam seruilem ciuilis obligatio non cadit. Neque heredem habet qui debeat,nec hereditas eius ulla est interim quae personae vicem sustineat, quia successio eius inpendenti est propter spem postliminii. Denique non est persona quae debeat,legatum.& consequenter ius,id est, obligatio non est. Neque enim obligatio ciuilis siue persona in qua consistat initium capere potest. Et verba stipulationis legatorum,referuntur ad obligationem ciuilem, l- mihi exiestamenio dari fieri oportet.O bligatio enim ex testameto ciuilis est. Cum ergo non sit persona, quae ciuiliter obligetur, cum existit conaitio legati,nec sit igitur obligatio ciuilis, sequitur fideiussorem interim non teneri. At si post mortem heredis entitisset conditio legati, non tantum post aditam hereditatem heredis,sed etiam ante, dicemus fideiussore teneri, quia ut obligatio quς iam coepit iacente hereditate perdurari. hactenus. de conss pecu. ita & iacente hereditate incipit recte, quia hereditas personae vicem sustinet. Atque adeo cum omnimodo dari oportet, & nascatur obligatio, recte dicitur fideiussorem teneri ante aditam hereditatem heredis l. Io.ut l. no. cap. maxime quia, ut eadem lex subiicit, ea stipulatio non in personam concipitur, affluod te mihi dare oportet , sed in rem Sc generaliter, inuod mihi dari oportet. Oportet autem statim atque extitit conditio, etiam si nondum heredi heres vllus extiterit. E. Lodeluseriam .,librationem non tostio deiussν
Quod Paulus in l. actio de negot. gest. nihil interesse
directa an utili quis actione conueniatur, maxime in C traordinariis iudiciis , ubi conceptio formularum non obseruatur. id est non attenditui scrupulose neque in disquisi.
tionem venit, id bellissime comprobatur leg. quamuis. F. si mulieri
768쪽
mulieri. Ad Vell.quae mulierem adeuntem hereditatem eius pro quo exproini sit,conueniri ait vel direm actione, nimiruex sua expromissione, vel utili, id est restitutoria, qua defunctus tenebatur. Quid enim, inquit, mulieris interest qua
actione conueniatur, cum si una non conueniatur, possit teneri alia. & hodie in iudiciis extraordinariis nihil admodum refert qua actione agatur. Denique actio utilis non tollit directam, quamuis utilis utique maior, id est essicatior fuerit, sed aditione etiam directa utilis & essicax fit.l.ss.f. aditio. de solui. Nam & si obligationes quae propriis viribus non consistunt, id est quae inanes sunt & facile exceptionibus eluduntur, ut intercessiones mulierum .leg. quamuis . . Marcellus ad Veli. neque iudicis ossicio, neque praetoris imperio, neque legis potestate confirmantur aditione tamen hercditatis conia firmantur, quasi scilicet noua eis accedat causa novumque
robur, successio in locum eius qui essicaciter tenebatur, 3c quasi nouae obligationes sunt. Et similiter reprobata differentia tradita ab Accursio inter expromissionem & alia intercessionum genera , dicam hodie fideiussionem mulieris si mulier debitori prinei pali heres extiterit, confirmari, Sseo se in arbitrio creditoris, utrum agat cum muliere ex causa fideiussoria, an ex causa principali, quia in extraordinariis iudiciis nihil interest qua actione agatur. Deniq; hodie principalis obligatio non tollit fideiussoriam,si non eam quae initio inanis fuit nec eam igitur quae fuit essicax,quamuis principalis utique fit maior & plenior,iure ordinario maior tollit minorem,& hoc vulgo iactatur,ut ait d.l. 9I. g. quod vulgo quasi regula iuris ordinarii scilicet.
Recte accipiunt cum Graeci, tum Latini plerique l. I. . si coheredis. Ad leg. Falcid. de iure adcrescendi: ita ut si portio onerata adcrescat integrae,ex Cassii sententia confundantur portiones atque legata, & oneratam impleat integra, ex Proculi autem separentur,cui & Iulianus,qui de iure Cassianus peritissimus esse existimatur adsentitur,quod valde confirmat Proculi sententiam, quam & Paulus probabiliorem
769쪽
14 DIFFE RENTIARUM esse ait, licet decretum An ronini Pii adserat, quod pro Cas.
sianis facit. Improbat enim saepe Paulus decreta principum: nec sane ius faciunt, nisi quς inualuerunt,aut nisi hoc dixeris, videbitur in ca parte M. ii coheredis deesse negatio. Porto quod quidam scribui ad eum. F. nihil referre adcreuerit portio portione ex repudiatione cohered. an alio iure, mihi non placet. Nam portio repudiata Cassii & Proculi & Iuliani late adcrescebat sine onere legatoru,quq ab eo qui repudiauit vel omisit hereditatem erant relicta nominatim, cu nonω dum prodiisset constitutio Seueri eam adcrescere iubentis cuonere .l pater .f. vlt.l. si Tmo S Maevio g. Vlti .de leg. 2. vi non
abs re in principio d. l.si Titio, imo congruenter iuri veteri, ut puto duobus heredibus scriptisTitio & Mquio ponatur a Titio 2oo. legata,& quisquis heres esset Ioo. & ideo repudiante Maevio Titium debere so o. quoniam si a Maevio Io o. relicta essent nominati in ,Titius deberet 2 oo.tantum secundum ius vetus, hodie 3 oo. ex con stitutione Scueri. Igitur F. si coheredis, non est accipiendus de portione repudiata sed de portione defecta quae scilicet deficit testamentum mortuo cohere- de , vel poli morte tellatoris ante apertas tabulas. Haec enim tam iure veteri quam legibus nouis Iulia& Papia adcrescebat cum onere, sicut legatum quoque quod eadem ratione
deficiebat d. l. pater in pr. quod utique hac in re comparatur recte portioni hereditatis l. quod si alterutro. Ad l. Fal. & haec
genera accretionum significantur verbo, Vindicauero ind. s. si coheredis,&verbo,υιὰ casset.in l. s. D. de vulg. substi. de iure etiam adcrescendi sunt qui accipiant posteriorem partem eius g. qui praecedit s. li coheredis. atque ita efficiunt ut quasi certum in ea constituatur, quod mox fuisse controuersum
ostenditur in I. si coheredis,Zc ut superfluo idem repetatui ind. g. si coheredis,&vtinuertatur ordo rerum, qui est huiusmodi, ut de iure substitutionis primum agatur. I. id quod ex substitutione , ω eo iure accedentem portionem integram oneratae ostendatur replere oneratam,portionem aUtem Oneraram accedentem integrae non repleri. Accessionis esse replere non repleri,augere no augeri. Deinde sequatur in d. I s c
heredis, idem ei se seruandum in iure adcresccdi .Quod licet trahere etiam ad ius potestatis l. si pupillus. f. si ego. l. maritu. Disitired by Corale
770쪽
eod. post subiiciatur de iure ad rogationis vel iure testamenti facti a coherede vel iure intestati, postquam uterque heres extitit. in s. si coheredem. Quo casu Vtra viri acccd.it non spectatur, sed indisti octe separatio fit portionum legatorumque. Itaque horum opinio etiam reiicienda est.
Quod in l.7.f. si vir. l. mair. legi, nec fractasor fecerit, in eo perstare me compellit l .vit.dclan. dot.& ratio ipsa cui scriptum seruire debet potius quam scripto ratio. & longe maior culpa rationi euidentissimae quam scripto inferentis
vim. Si clames,vim adferri scripto, clamem, dum arcte vis tenere scriptum,Vitiare te dc corrumpere rationem. quod vitiucerte illo longe deterius, aut hoc potius vitium, non illud. Non potest autem fructuosior fieri fundus, apertis lapidicinis quin lapides in fructu sint. At quin lapides no sunt in fluctu. d. s. si vir. l. si ex lapidicinis de tu .dot. Ergo his inuentis lapidibus fructuosior fundus non fit. Quinimo si deterior fit ut a tr. l. vlti. de fund. dot.certe non fit fructuosior. Et si fit fructuosior,impensas marito restitui aequum est. Atquin impense ei non restituuntur. Ergo non fecit fundum fructuosiorem Vlpianus eleganter in titulo de dotibus, utiles impensas esse, quibus dos fructuosior fit. his igitur quae fiunt in aperi edis lapidie in is, si fundus dotalis fructuosior fit, cosequens est diuortio facto praestari eas debere a muliere. aut si non praestantur, consequens est his impensis fundum fructuosorem n5 fieri. nec potest igitur stare quod ait Vlp.in d. s.si vir, fundum fructuosiorem fieri,S: impensas non praestari. Caeteium lapides
quos exciderit,statim in lucru prςcipuum marito cedui, non quod sint fructus,sed ut Graeci interpretes aiunt si
s ρε- λα μου. aut sane ut est in contextu βαπλικων eius
fiunt interim tanquam fructus licet non sint fructus,&tencatur etiam mulieri actione de dote,quod fundum detcriorem fecerit, in id quod interest, in quo continentur etiam lapides si extent vel quanti fuerut aut quanti veni crunt mulieris voluntate. dict. l. si cx lapidicinis . nam res mobiles veluti marmor caesum,neque lex Iulia,neque noua costitutio Iustiniani