장음표시 사용
791쪽
praecedente procuratori sit ante permissum nouare obligatio.
nem, ut l. I 3. f. tutor. eod. l. q. C. de nouat. remedio enim n
uationis accepti latio recte fit per procuratorem, S aditio hereditatis quoque remedio cessae in Iure hereditatis,& manuis missio remedio mancipationis ante procuratori factς. Optio. nem tamen serui recte fieri per procuratorem male colligunt ex I. pen. De Opt. leg. cum in eius legis specie fiat per matrem ex prae ccpto testatoris. Et male iidem quod nemo alieno nomine lege agere possit, ideo patrem situ sui nomine quaereis iam in ossiciosi testamenti instituere non posse, cum alia ratione Papinianus utatur l. Pap. in prin .de in ossic. test. quia filii iniuria est. Ac praeterea ait inuito filio non posse. Volente igitur filio potest. At quin ne Volente quidem domino procurator lege agere Iure antiquo potest. Male quosdam esse actus legitimos qui dilationem capiant ex die vel conditio.
ne nec momento perficiantur, cumini. actus. De regu l. iuri
non sit legendum qui non recipiunt, quasi scilicet atri sint qui
recipiant sed ut Flor .quι recipiunt est, quibus aperte adiicitur dies vel conditio. Nam si recipiunt lacri cui paulo post ait,non vitiantur,si apertc,vitiantur in totum.Male aliud esse actus legitimos, aliud legis actiones, & legis actiones definiri in Li. de orig. iur. quibus inter se ciues disceptant ex xii. tab. Nec enim has solas dicit esse legis actiones,sed tantum appellari legis actiones, sicut Gaius in Institutionibus dum enarrata formula cessionis in Iure,subiicit, ιdque legis actio vocabatar,
certe non definit legis actionem. Male inter legis actiones vel actus legitimos numerant stipulationem, vocationem in Ius, in diem addictionem , qui & legem commissoriam olimrumerarunt inter leges Pop. Romani. Malc procuratoris dationem, apppellationem, Iusiurandum, tutoris auctoritatem, usurpationen vadimonium,comperendinationem,& quem
non actum igitur qui modo Iure fiat, quem dc ab usu quodam
possent dicere legitimum ut restimonii dictionem l. pen. C. de haeret . pro conuersatione legitima siue forensi, ut eadem lex interpretatur,sed non ex Viu solemnis Iuris, non ex sententia d. l. actus legitimi.
792쪽
Si accepi aedes pignori ea lege, ut eas inhabitarem vice usurarum nulla habitationis praestita mercede, quae lex dicitur Antichresis,licet mihi permissum sit inhabitare non ablocare, possum tamen Zc ablocare, ut conductor. Sed si fecero quod mihi nominatim pcrinitam non est, id est,si locavero,& plus redegero ex mercede quam legitimus modus usura rum serat,quod amplius erit sorti imputabo, ut indicat l. I . C. devsur. Ioannes sentit, Harmenopulus tradit. Sin vero habitauero uti conuentum fuit, etiam si habirativa pluris Censeatur,quam modus legitimus usurarum ferat, tamen seruabituraeon uentio, Se vilius mihi conducta domus potius, quam illicitum foenus contractum videbitur. Similiter si detur ager pignori ea lege ut fructus percipiantur usurarum vice, seruabitur conuentio, etiam si frucius superent modum Vsurarum. Si ager tradatur pignori, I nillat dicatur de fructibus, vel usuris tacite videtur conuenta antichresis. itaque fructus usurarum vice creditor retinebit, non tamen supra lcgitimum modum. Tacita antichresis modum usurarum seruat:
expressa non item. l. cum debitor. D. in quib. causspignor. tacit. contr. ponitur in ea lege CXemplum tacitae se icite, quod ipse etiam titulis exigit, qui est de tacitis pignoribus. C.m derivr, inqimgratuita pecunia utatur, Zcc. utitur debitor mea pecunia gratuito:quia usuras ab eo pactus vel stipulatus non sum, cuius beneficii pensandi causa dum mihi tradit agrum pignori, tacite id agere videtur, ut fructus pcrcipiam,& usurarum vice retineam, quod fiet tamen intra modum,
quasi tacito consensu. Quod si foeneraticia fuisset pecunia, fructus perceptos creditor scaenori primum, deinde sorti im
tum de qua conuenit ut gratuita esset, sed& de qua hoc non conuenit,si modo εc de usuris nihil conuenerit. Male autem colligitur ex lege 4. dc 22. C. de usur. fructus pignoris non posse retineri nisi ita nominatim conuenerit, cum illae de retentione rei loquantur, non de retentione fructuum.
793쪽
l. de crimine. C. adligem Jul. de adult.
Imp. Alexanderi. Io. C. ad leg. Iul. de adulter. de crimine, inquit, adulterii pacisci non licet. non licere id dicitur in sed lege aliqua exceptum de vetitum cst. M. Tullius pro Balbo. Si exceptio facit ne liceat, ibi necesse in licere ubi non est cxceptum. Non licet igitur, id est, lex Iulia vetat pacisci vel tranii gere cum reo accusatorem adulterii. Liceret pacisci silex non excepisset, sicut de alio crimine capitali pacisci licet leg. transigere. C. de trans. quia omnis est honesta ratio tuendae itae l. i. D. de his qui sibi mor. cons. l. vlt. D. de praeu. At nolo et, quia id lex Iulia excepit, nec ea exceptio Constitutionibus abrogata est, quae eius criminis poenalla Capitalem fecerunt. Poenam enim legis non capitalem mutarunt in capitalc, ut docui sι' eriore cap. exceptione tamen illam non
abrogarunt. hinc fit, ut plenius docui libro superiore capite penultimo,& libr. 6. cap. ii. vi dc si hodie adulterium sit capi tale non possit tamen de eo transigi, sicut nec receptus adulterii reus, hodie absens defendi potest, licet crimen factum sit capitale qua de re obiter praecedenti & specialiter sequenti capite. Merito autem id cxcepcrat lex Iulia ne liccret de adulterio transigere. quia ex ea lege adulteri una non est capitale , & turpe cst pacisci de crimine non capitali l. si quidem. C. de coni. stip.& in criminibus quae capitalia non sunt, id est, quorum poena mors non est, par ut ait d. leg. 2 o. est delictum accusatoris praeuaricatoris, id est, qui se vinci patitur cum reo ex compacto habito colludio, & rci fugientis veritatis inquisitionem. Sic cmendaui vi. cxi. & probaui etiam obtrectat Oribus. Par autem est delictum utriusque , quia uterque pari poena punitur. At hodie adulterio facto capitali, nec tamen de eo permissa transactione,dicemus in aliis criminibus capitalibus , ut Graeci vertunt hium d. leg. Io. non esse par delictum accusatorix, praeuaricatoris Sc rei fugientis veritatis m-quisitionem. Praevaricatorem enim puniri: Reum qui transegit & se pecunia aliaue pactione redemit, non puniri. In adulterio autem utrumque puniri S par esse utriusque crimen, Vt leg. 23. C. eodem. Sequitur in d. l. Io. eum lege Iulia
puniri qui pro comperto stupro pretium accepit. qua in parte
794쪽
non ut priore de accusatore loquitur, sed de eo qui deprehendit adulterum,& dimittit accepta vel promissa pecunia, quo. casu non punitur adulter qui sercdemit ne proderetur, vel occideretur,quia iudicium non corrupit,sed qui accepit pretium is solus punitur l. mariti. s.plectitur. D. eod. l. nec timo rem 6c seq. D. de eo quod met. caus
Pauci aut nulli sunt qui animaduertant in I .falsi.*. I. D. ad legem Cornel. de fals .notari differentiam inter relegatum ad
tempus & ordine motum ad tempus, cum ordine motum ait post tempus decurio natum recuperare ,relegatum autem de curionem recte crcari, non decurio natum recuperare . nec
enim relegatus post reditum in suum locum redit, sed si quis locus vacet decurio fieri potest .at ordine motus,expleto tem pore in suum locum redit, statim si in eum interim nemo sui lectus fuerit l. 2. D. de decur. proinde hunc recte dicis decurionem esse illum fieri posse quae differentia etiam hodie manet incorrecta. nam quod dicitur duriore sentcntia datum in exilium longius quam lex ferat post tempus inter infames non haberi l. 4. C.cx quib.cau.infirrog. non eo pertinet, Ut si decurio fuerit pristinam dignitatem recipiat statim, sed ut nouam adipisci, i. nouus decurio creari possit,aliter quam Or dine motus qui statim pristinum decutionatum recipit, videlicet si duriorem sententiam passus sit, ut hodie certe malim statuere ob falsum instrumentum recitatum non factum, duriorem esse poenam relegationis vel remotionis temporariae. Caeterum causam esse tantosam si quis sciens recitet falsum instrumentum. & nihilominus iudice augente poenam legis, legem minucro suam poenam scilicet ipso Iure irrogatur sine executione iudicis,ex damnatione sola, i. infamiam. De de curio natu autem d. l.falsi, loquitur tecto. quia ad alios hono-rcs decurio natu indepto vel reciperato nemo accedere pOrest qui tempus expleuit poenae durioris antequam tantum temporis in curia fecerit quanto poena functus est l. II. D. ad municip. l. 2. C. de his qui in exit. dat.ves ord .mot sunt. Loquor de duriore poena secundum Ius vetus. nam poenae legi.
795쪽
timae,aut poenae mitioris quam lex permittat licet imposita se ad tempus, perpetua & immortalis ignominia est quae non beneficio temporis, sed beneficio tantum principis aboletur, Ee hoc secundum Ius vetus. nam ex Edicto Antonini etiam mitiore sententia ordine motus ad tempus, post tempus decurio natum caeterosque honores recipit quos habuit ante l. r. C. eod. l. 3. D. de decur. quod tamen in relegato Edictum non admittit. quae est alia differentia inter relegatum Sc remotum ad tempus novasa d. l.3.
coniunm l. 67. D. de pracu M. cum I. 3. g. in eum. D. dea . rer. ad civit. peri.
Vt in curatorem Rei p. qui administrationis tempore creditoribus Reipub. nouatione facta pecuniam cauit, post depositum officium datur actio, ne creditores in damno versentdr qui cum Rep. agere non possunt, quae liberata est nouatione l. 3. g. in eum. D. de adm. rer. ad civit. peri. ita in tuto
rem qui administrationis tempore creditoribus pupilli pecuniam cauit nouatione facta, verissimum est post depostum officium dari creditoribus actionem l. s. D. quan . ex fact. in qua tamen ut vulgo scripta est,ponitur nouatio facta post depositum ossicium, perperam . quia non hoc quaeritur post depositum officium qui se obligauit pro pupillo quondam suo, an teneatur quod erat apertissimum, sed an qui se obligauit tempore administrationis,post depositum officium teneatur, scuti initio legis de curatore furiosi qui vivo furioso se obligauit, an post mortem furiosi, i. post depositum officium teneatur. itaque in d. l.s.haec verba: Pos Uositum ossicium, dico esse traiecta orsidi sua reddenda hoc modo, non magu quam in tutorem poli depositum osscium , si modo nutum ex consensu norationem
Iactam,S c. quod&j. I.ostedit,in quo consequenter ait tutore
qui soluturum se cauit, actionem post finitam tutelam recte recusare, quod accipiendum est de eo qui se soluturum con- 'stituit pupilli nomine non facta nouatione, sicut in curatore. Rei p. proditum est d. l.3.3. in eum .de constituta pecunia eum non teneri post depositum officium, quia cum creditoribus si salua prior actio, quae constituto non nouatur l. item illa.
796쪽
s.vit .l.ubi quis D.de consti.pec.l si filiussam .D.de in rem verso citra captionem creditorum liberari poIest, dc vero aequuest ut liberetur auxilio Prςsidis data exceptione doli vel in n. ctum,qui inuitus ciuile munus suscepit & gessit. idemque est si quid publico nomine undiderit vel losauerit, & emptori vel conductori cauerit, Habere vel frui recte licere. quia deposito officio emptori Sc coductori integra est actio in Rempub. Verum obstat valde l. 67. D.de pro Cur.nisi faciamus differentiam inter procuratorem negotiorum hominis priuati&curatorem Reip .curatorem furios aut adolescentis tutore
pupilli,quam utique faciendam esse, ita demonstro. Est eal. 6 . Papiniani ex secundo Responsorum in Pand. Florentinis, in Noricis & aliis omnibus ex primo, sicut d. l.3.de admi .rer. ad civit. per quod est verius. Proinde si ea l. 67. primo libro Responsorum vindicatur, consequens est eam cohaesisse,s. in eum d. l. . atque ita c5iunctim Papinianum hoc posuisse disi
crimen inter curatorem Rei p.&procuratorem priuati hominis, cuius etiam ratio euidentissima est. hic enim est amicus
voluntarius ille inuitus curator creat ur,ut & tutor ac curator minoris aut furiosi. AEquum autem est non onerari eos qui
inuiti munera publica gerunt ultra tempus administrationis suae.quae humanitatis ratio cessat in his qui ultro se implicant negotiis priuatorum.& cum quaeritur an quis pro collega statim conueniri possit non excussis colleget facultatibus,eadem quoque sit distinctio inter curatores ciuitatum, aut tutores pupillorum,quibus cum beni nius agitur ut no ante conueniantur quam collega,qui rem gessit male, conuentus & excussus fuerit,quia inuiti haec munera susceperunt, & curatores bonorum qui inuiti dari non solent nisi ex magna causa, de cum inuiti dantur,etiam in eis idem est ius quod curatoribus Reipub.& in tutoribus i.2. s.quaeritur & F. pen. D. de cu
Non passim & temere nobis licet tacitas conditiones con minisci & inducere,nisi ex re ipsa aut verbis quibusdam manifestum sit contrahentiu conditione facere voluisse, vel nisii
797쪽
quae iure publico recepta & probata tacita conditio sit,cuius rei exemptu unu exposui superiori capite. Addiaetia aliud potest ex l. 6.de duob. reis, si interrogatis duobus ab stipulatore alter dumtaxat respondeat, is solus obligatur. nec enim inistelligitur respondisse sub conditio si alter quoq; responde. ret,& ex l .s6. I.de verb. obli.si stipulanti promitta me & Ti. tium heredem meu daturum,acta quidem Ss pactum hoc videtur ne stipulator petat a caeteris heredibus, sed non sub co ditione si Titius solidum solueret, quae & inepta effet,cu certo certius sit uno ex heredibus soluente solidu, omnes liberari.Sed cur tamen, ut ibi definitur inutile sit pactum Titii coheredibus,si quaeras dicam hanc esse ratione,quia principaliter id actum est ut Titius obligetur vltra portione suam: quo potissimum inspecto,recte dicitur nihil pactione caeteris heredibus prodesse,que utiq; prodesset tamen si de caeteris libera. dis principaliter actum fuisset. 5 bellissime Paulus Castresis,
ubi non valet conuentio principalis quae praecedit,nec valere consequente ubi non valet expressa, no valere tacitam,ut l.3. in fin .de scru .rust. praed. l. in persona . vl.de pact. quod tamen Catholicon ex uno casu speciali .l. I. LI.quib.mOd.pig. sol. cuius propria quaeda ratio pedet ex lege Cincia vel qua aliaquet donatione sola inutile facere voluit ex casu, inquit, uno speciali refellere stultum est. Veru ad rem.Sumi etiam aliud exe-ptu non temere inducendae aut confingcdς tacitς coditionis potest. ex l.7.C. de cod. ob cau. Si quid pure donaui uxori tu qui hoc munere pellicere te ad proficiscendu mecum in Italia, si non proficiscaris mecum, mihi condictio dati no competit hoc colore, quasi dunationi tacite insit haec conditio,si mecuproficiscaris in Italia,quae non infuit. Et donationi quoq; δε-
ctae inter sponsos, ante Constantinum certum est no in fuisse conditione si nupti e sequantur.l. cu veterum. C.de don .ante nup. Lege opus est,quq introducat & probet tacita conditio. nem vel re ipsa & euidentissima voluntate contrahentiu,quq ea inducat alioquin si interpretationibus nostris pallim licet eam inducere,multa hominum negotia multaq; iura subuertentur. Vnde & stipulatione ita simpliciter cocepta,Mihi aut Titio dari nemo dixerit recte itipulationi inesse tacitam codicionem,si Titio no soluerit,i. qui res, M.qui stipulatur de so-
798쪽
Iut.Quamobrem &in l. Io 2. de leg. I.recte interpretes omnes, uno Bariolo excepto Accursit adsiduo comite, tacitam conditionem reiiciunt,quam Accursus comminiscitur. n res pupilli usucapip.siit.
Probo distinctionem Irnerii inter re mobilem & immobilem. Rem pupilli immobilem non posse usucapi l. bonaef. De adqu. rer.quς palam scripta est de re immobili cum de fructibus si quia solo separantur,non det mobili.& male in ea Basilic.pro pupilli,publica,quanquam publisam quoque rcm no
posse usucapi verum sit.no cst autem mirum si res pupilli inlamobilis non possit usucapi, cum nec longo aut longissimo tepore adquiri l. 3.C. de prς c. o. Et recte, pupilli: nam res adolescentis etitim immobilis usucapi potest, sed non cum effectu. Res item pupilli mobilis quod ex contrario demonstrant l. s.si pupil. de usucvii. qui fundum M. si tutor pro empt.quae lo. quuntur de re pupilli furtiua: ergo de mobili. quia rei immobilis furtum non fit. & cum dicunt rem pupilli furtiuam non
posse usucapi. ex contrario argumentum praebent aliam rem
pupilli mobilem quae furtiua non sit usucapi posse. Vnde S sic accipiam quod M. Tullius ait i. ad Att. de tutela legitima, in qua sit puella, nihil usucapi posse, rem immobilem certe
non posse,sed neque mobilem hiae omnium tutorum auctoritate,ut idem in Orat. pro Flacco ait nihil posse de tutela legitima deminui qpovcrbo ctiam usucapio significatur ut in edicto. Ex quibus causis maiores,&in Senatusconsulto de petitione hereditatis sine omnium tutorum auctoritate, atquc adeo Valeriam de qua in ea oratione agitur,vsu uxorem fieri sue usu capi non potuisse sine tutorum omnium auctoritate. Constat etiam alienam quamcumque rem a pupillo bona
fide possessum v capi posse etiam si vaenierit quasi pupillaris
bonae fidei emptoti in facto erranti iusta ex causa l. 2. g. tutor& s. si a pupillo pro empl. Itemque usucapionem coeptam ad uersus defunctum qui postumum heredem reliquit impleri posse priusquam postumus nascatur, & heres existat. l. etiam ei qui de nil nor.quia aduersus defunctum non aduersus puerum impleri videtur.interim enim hereditas defuncti personam sustimet, non heredis futuri.
799쪽
Si pateriam. duos sibi heredes extraneos instituerit eosde que filio impuberi exheredato substituerit &rogauerit ut hereditatem filii si ad cas perueniret ex substitutione pupillari L.Titio restitueret, mortuo filio intra pubertatem no est ne is cesse postulante fidei commissario utruque heredem cogere ad adeunda patris hereditatem,cum sussiciae vel unum cogi, quia vel unius aditio etiam coacta confirmat tabulas pupilla- res,l. I .s. si quis conlpulsus ad S.C. Treb. M vel ab uno patris Hereditate conseq9es est, Vt ambo ex substitutione pupillari cogantur filii hereditate adire, & L. T o rcstuuere. l. 27 3. apstre. eo. ti .cuius s. pene eadem verba cum Vlpianus referat,im l .ii. F. idem Iulianus,legendum videtur,Sι duo fuerint a patre in fiat lio eius impubere exheredato se ijdem substituti, &c. si legas ut vulgo Fum filio eims impubere, tres ponas heredes institu- . tos filiu 5e duos extraneos. quod si fecit pater,& post mortem patris filius impubes moriatur nihil necesse est vel unu ex coheredibus filii adire ut confirmentur tabulae pupillares, cum σαμι filii sui heredis eas co firmet satis .d.l. 27.f. si pater. l. v. de vulg. subst. l. paters de bonis auctor. iud. possvel si filius vivo patre moriatur antequam patri heres extiterit, proculdubio euallescum tabulae pupillares: quia vivo patre filiusf. non intelligitur.& filiussam . ex testamento he edem habere non potest. l.lex Cornelia, illo loco, uare est pubes filius sic leo en dum de vulg,subst.l. II.de cape.& posti. Illud vero, c v M, quod est, in d f. iae Iulianus puto creatu ex hisce notis male perceptis. E. N. M.quq significabat, Exheredatio nominatim
Paulus scribens ad legem Iuliam & Papiam tractauit de coniunctis heredibus legatarii lue, quia fisco cuius gratia poti ismum illae leges perlatae sunt si moriatur heres aut legatarius vitio testatore vel ante apertas tabulas, qua ex causa cestamento relicta in causa caduci vel caduca plerumquc fiunt praeferturis qui mortuom coniunctus fidi, quae ratio ciIam
esticit ut sub titulo de caducis tollendis Iustinianus de coniunctis,
800쪽
iunctis. Docuit autem Paulus triplici modo colunctos intelligi alios esse coniunctos re & verbis, quos scilicet rei de nominum complexus iungit,Variis exemplis propositis l. I 42. 'deverb. sig.alios re latum quibus separatim ea de res legata, Primo fundum Tusculanum do lego, secudo fundum Tusculais reum do lego,aliis Verbis tantum, quibus coniuncta oratione eiusdem rei paties legantur. Primo Se secundo fundum Tusculanum ex aequis partibus do lego l. re coniuncti de l. s. quae residua portio est dI.i42. Hi semper habet partes, id est,quocumque genere legatum eis sit relictum & non tantum concursu sed etiam ab initio. Reliqui ab initio solidu habent singuli concursu partes faciunt.&ob id inter reliquos est ius adcrescendi,quia si duo sint, exempli gratia, coniuncti re aut re dc verbis, non concurrente Vn Ololidum remanet apud alterum,& adcrescere utique de in lucro esse videtur uni quod ei non praeripit alter. At inter nudis verbis coniumstos non estius adcrescendi l.I. in pr.l.pen. de usufr.adc. l. 66. de here . inst. Sed pars non capientis in hereditatem remanet iure antiquoquo utimur sublata lege Papia, exemplo coniunctorum re&verbis per damnationem, quos etiam ab initio partes habere constat. 8c id quide dicimus de verbis tantu coniunctis quos celeritatis studio testator coniunxerit. nam si consulto consilio,coniuncti verbis tantum, ex mente testantis etiam re co- iuncti videntur,& inter eos versatur ius adcrescendi vi l. I 6.1. vl.de leg.I. Et re quidem propalam verbisq; conluctum Paulus docuit omnimodo praeferri ceteris, quibus eadem res aut
eiusdem rei partes quoquo modo legatae sun r, quia praecipua
summa coniunctio haec est.Praeserri igitur re tantum coniuncto,ut si quis ita legauerit, Primo Sc secundo fundum Tusculanum do lego, Tertio eundem fundum do lego, deficiente
Primo, portio eius adcrescit secundo soli,non tertio l. r. f. idcait de usu fr.adcres.Sed utamur alio exemplo. Primo&secundo illum fundum lego,Tertio eundem fundum lego, Quarto eundem fundum lego, Quinto Sc Sexto eundem fundum aequis partibus lego. Deficiente Primo proculdubio soli Secundo adcrescit, de contra deficiente Secundo soli Primo. Deficiente Tertio adcrescit omnibus,quia dc omnes deficieti re coniuncti sunt in totum vel in partem.Deficiente Quin-