Iacobi Cuiacii i.c. excellentissimi Operum omnium epitome, in qua continentur differentiae iuris ciuilis, seu leges difficillime & inuicem pugnantes ab eodem conciliatae & illustratae. Ex schedis Bernardi Autumni jurisconsulti, & in senatu Burdegalen

발행: 1615년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

801쪽

ν3s DIFFERENTI A RVM

to cui Sextus verbis tantu colunctus est,quaestionis est an ad crescat soli sexto. Eι metu est, inquit Paulus, v se ipse ρυβυι-. Addidit, ET, ut ostenderet hanc esse sententiam. No tantum re M verbis, sed M verbis tantum coniunctum praeferri caeteris. Sextum igitur praeferri quia pro utroq; modo coluncto habetur.quasi non temere sed data opera Quinto &S Oto a testatore una oratione coniunctis. Voluntatis quidem esse quaestionem.quia possit non tam eos coniunxisse quam ce- Ieriter dixi sse. At in dubio sane vel coniunxisse eos vel non frustra coniunxisse homo sanus videtur.

. . . .

Ad initium tig. Mauis Deleg. 2.

Neque vero ab eo quod constituimus superiore capite

verbis tantum coniunctum praeferri caeteris omnibus no minus quam re & verbis coniunctum, nos quidquam dimoueti. Maevio de legat. 2. nam ut mittam Doctorum traditiones quae meae aetatis tempus & in hac parte iuris & in ceteris quoque omnibus absumpserunt male,quorumque adeo fastidio teneor,Vt tamen non tam me poeniteat eorum falsae doctrinet

operam dedisse quam feruidam illam & capitalem aetatem non coIlocasse in hςc quae mihi Deus patefecit studia vera, ut igitur illa sophismata mittam, in specie d.l. Maevio,Mquius &Seius verbis coniuncti non sunt, & ideo deficiente Selo pars eius non soli Maevio adcrescit,sed etiam Titio, quia cum lex dicat aperte separatim partes legatas Maevio Sc Seio, no sunt igitur coniuncti verbis,& consequenter in illis verbis testatoris, Maevio fundi partem dimidiam, Seio partem dimidiam lego,est 1 σε- &res pro eo ac si dixisset,Maevio fundi partem dimidia lego. Seio parte dimidiam lego. Verborum

coniunctio nominum coniunctio est. Nomina Maevii & Seii non coniunxit.non sunt ergo verbis coniuncti. Deniq; omnes inuicem re tantum coniuncti sunt. Deficiente Seio MΤitio,dicerem nihil adcrescere Maevio, quia dimidia latum eum habere testator voluit.& verissimum, excessu dumtaxat interueniente iuri adcrescendi locum esse. obscure hoc a me dc contra morem. Sed quod ruuat quaerendum relinquere. Eadem vero est ratio l. 19 .de stipui. ser. alioquin singulis dominis quinque damtaxat daberentur l. 7. eod.

802쪽

LIBER IV.

Cum l. r. C.de l. heri coniungenda est l.liberos.C.de torulat. 3c leg. penulti. C. dee m. lib.eadem enim omnium inscriptio & subscriptio est.& leg. liberos,docet filios emancipatos ex rescripto principis reseruato iure legitimarum hereditatum , quod genus emancipationis introduxit Anastasius auctor illarum legum, d. l. penulti m. vpeari ad legitimam hereditatem patris cum fratribus in familia reentis, sic tamen ut bona propria conferant. illa autem legeri. iisdem fratribus seruat legitima iura etiam in successione fratrum, exclusis agnatis, in qua cum collationi bonorum locus non si, lio quido constat ex eo, perperam in extremo d. l. H. appositatuisse haec verba, Collationibus tamen ab his secundum ea quae super emancipatis statuta sunt, quoties talis casus emerserit , ut pote peracta emancipatione faciendis. quae etiam absunt a libris veteribus quam plurimis,&ab interpretatione εσπιδες, & Accursus quoque ea non agnouit. Mital.I.C.de lcg. hered. ad Cassium &Hermionem filios fratris iam mortui qui Imperatorem consuluerant de iure patris non iure suo, an in hereditatem patrui amitae suae cum patre suo iure admissae fuissent, quas avus paternus dotauerat, rescribit iure admissas fuisse licet fuissent ab auo paterno dot tae, quia scilicet dotem non debent conferre cum apitur de hereditate fratris,sed cum de licreditate patris. & ita Accursius rectissiate.

Fcientiam rei alie non essematims. d. m.

S emo ab eo quem ius puto habere vendendi, ve luti procuratore aut tutore. vel possessionem accipio ab eo quem eius rei concedendae habere puro vi l. 7. .de adquir. pos .scio quidem rem esse alienam,sed tamen malae fidei posscssor non Diri l. bonae fidei D. de verborum significatione. Si a bonae

fidei possessore seruus mihi noxae dedatur,tametsi sciam serisuum alienum e sie, malae fidei p. ssessor non sum l. & generaliter Dig.de nox. actio. Si scietis emam rem alic nam & eius

803쪽

ν38 DIFFERENTIAR vurei soluam pretium,eaque mihi tradasyr volutate venditoris, malae fidei possessor non sum.& hoc est quod dicitur non ense praedonem eum qui pretium numerauit l. r3. 3. si quis scies D. depcl. hered. l. nemo praedo de regulis tur. Sed in hac tamen specie ab Vlpiano,qui S quosdam a se dissentire fatetur ipsemet in d. g. si quis sciens, Iulianus dissentit Inon solum s.

I. de usur. Musucap. Dixi,eaque mihi tradatur voluntate venditoris quia sine voluntate eius vitiosa, improba 5: malς fidei possessio est l. 9. Cod.de adquir. possit.y. Digest. eodem licet

venditori pretium adnumerauerim. unde recte dicere possim, etiamsi a domino venditam mihi rem post adnumeratum pretium occupauerim sine voluntate eius, me quidem furti venditori non teneri, quia nihil venditoris interest qui pretium accepit l .eum qui g. r. Digest.de furt. Sed non ideo tamen minus rem mala fide possidere.& ut eleganter Accur. ait in d. l. 9. haec non esse contraria, larem non esse aut furti non teneri, & malae fidei possessorem esse, sed diuersa. Contraria se inuicem impugnant. Diuersa distinctam rationem habent.

Quod ait l .admonendi. D. de iureiuran. interdum etiam post exactum iusiurandum a iudice secutamque sententiain, constitutionibus permitti ex integro causam agere, si quis noua Instrume uta se inuenisse dicat quibus nunc solis usurus sit, non veteribus quibus usus causam tenere non potuit , quod, inquam, ait, interdum, significat regulariter ob noua instrumenta causam ex integro non agi, sed eo casu,

cum iudex in dubiis causis &deficientibus probationibus detulit iusiurandum,& secundum eum qui iurarit sententiam dixit causam in integrum restitui posse si is contra quem iudicatum est, noua instrumenta se inuenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit. Et ratio haec est, quia constat rem iudicatam ex falsis instrumentis ex integro agi posse l. Diuus

D.de re ludic. l. II. D.de exCept.& C.tit. si ex falstmst. iud. R.& instrumentis adnumeratur iusiurandum quo iudex instructas est ad rem iudicandam, sieut d quodlibut aliud quo

804쪽

-instruitur causa vel iudex vel aduersarius, ac proinde de pro- Iatis nouis instrumentis si probetur falsum Iusiurandum fuisse, merito de integro agi causa potest. Multum igitur interest

utrum solus iudcx operam dederit & iudicauerit, an exacto Iureiurando secundum eum, qui iurauit sententiam dederit, vel vi I. cum iudex. C. de sent.& interi. iurari pronuntiauerit de quid ex Iureiurando fieri oporteret. Priore casu sub ob tentu nouorum instrumentorum post rem iudicatam repertorum causa redintegrari non potest l. cum de hoc. D. de exiscept.rei iud. l. 4.C. de re iud. l. Impp. D. eod. quae tamen adiicit in negotio publico ex causa principem permittere restitutionem litis ob instrumenta noua. Vnde dicam etiam in priuato negotio idem ex magna causa principem permittere posse,& solum principem l. Diui fratres. D. de poenis. Plinius xii. Epist. Adit principem,affirmauit se nouas probationes imuenisse. praeceptum est iudici, ut vacaret finitam causam rein

tractanti si quid noui adferret. Denique dicam, ex praecepto Principis solius causam ex integro agi posse. alioquiniure MIegibus sub obtentu nouorum instrumentorum eis a ruinstaurari non posse. Posteriore autem casu etiam in adito Principe ex Costitutionib. praetextu periuru causa restaurari potest. Et alia est ratio Iurisiurandi delati a parte,quod aut voluntarium,aut necessarium dicitur l. I.C. de reb.cred. d. l. ad. monendi, quia inter se partes videntur Iureiurando rem tra egisse & praetextu nouorum instrumentorum transactione

bona fide terminata non instaurantur l. sub praetexIu. C. de transact. Hoc. casu ei qui aduersario Iusiurandum detulit veluti ex transacto, quod secit imputatur. Priore casu, id

est,iudice ipso deserente Iusiurandum, nihil est quod alteri

parti imputari possit, ideoque proferentem eam noua m strumenta quibus Iusiurandum partis comprobet esse falsum audiri aequum est. Exceptionem quae additur in d. l. I. Nisi jpecialiter hoc lege excipiatur, plus quam mani sestum est a Triboniano additam exl. vlta eius. l. titui. quae rationem suam

propriam habet,non quam vulgo dictitant, sed aliam de qua alio loco vel scripsi vel scribam.

805쪽

so DIFFERENTIARUM

In l. vlt. C. de priu. fisic. ostenditureum qui pro debitore fiscali soluit fiseo, non succedere in priuilegia fisci nisi id a iudice in eum specialiter transcriptum & trastatum fuerit quod& l.3.e iussi. tita significat. Verum huic sententiae vehementer obstat l. x. D. de ces. bon. & l. si ventri. 3. petiuit.& vlt.de tela auct. iud. post. in quibus generaliter definitur priuilegia rios creditores eos etiam esse quorum pecunia adcreditores priuilegiarios peruenit, nec ullo modo exigitur, ut priuile .giuiti in eos a iudice competenti transcriptum fuerit. His legibus si obiiciantur, ego respondebo, aliud esse priuilegium quod in actionib. hypothecariis fiscus habet ex tempore, vequilibet creditor hypothecarius,qui tempore prior est, quod Iu, fisci rectius dicitur in d. l. 3. & vlt. & est Ius commune, quoniam priuilegium temporis proprie non est priuilegium. In hoc ius siue priuilegium fisci non succedit cuius pecunia ad fiscum peruenit, nisi nominatim auctoritate iudicis in eum fuerit transsatum, cum pro debitore solueret, vi I. cum alter. C. d de iuss. l. t. C. de his qui in pr. cred. vel conteii sadebitoris,ut lenι .eod. l. Aristo. D. quae res pign. oblig. possaliud esse priuilegium quod fisco piaecipuo quodam Iure coinpetit in actionibus perionalibus de quo in d.l. a. de l. si ventri, de in hoc utique tacito intellectu syccedit,cuius pecunia peruenit in fiscum. euasti Musa dista, λων I. rem aimam. D. d. l. acto t. Fritia.

P ivlus mulium interesse existimat, debitor qui rem alienam pignori esse c ruit postea fiat dominus pignoris an e comti ai io dominus pignoris cauti a debitore postea ei succed .itM debitor fiat, illo alu pignu&con alescere non dirccto, quia al, initio non consiti it. sed data non retentione tantum. veis riam etiam utili actionip hypothecaria creditori aduersus deis bitorein,qui de pignore pepig r, hoc Vero casu, nec utili hypothecaria crcditori data aduersus dominum eundemque

poli Pignoris conuentionum aut uncto factian iure succeia

806쪽

sonis debitorem factum, quia nihil ipse pepigit de pignore l.

re in alienam. D. de pign. act. & ratio dis remiae eit euidens. Nec Modestinus,qui Pauli studiosus fuit, libris Diffcrentiatum hanc differentiam omisit,sed adiecit, ut opinor,quod estini. si Titio. C. de pign. postea ex aequitate&hoc casu fuisse receptum,ut daretur creditori utilis actio, ad exemplum hypothecariae, ut est l. s. C. si res aliena pign. dat. sit, quia quod defunctus pepigit aequum est heredem facere ratum. Pauli tempore differentia obtinuit. Modestini qui Paulo diuturanior fuit,cum & ad Gordianorum tempora peruenerit t. F.C. ad exhib. fuit sublata.

Fortiter defendi potest quod si forte verum est in l. solutum .f. si in sortem. D. de pig. act. esse legendum, si in sortem dumtaxat non in usuras, ut docuit Obseruatio v. x xv. Sed esto nihil mutemus, ut refractarii volunt, & volunt tantum nulla adiecta ratione certa Ac perspicua qua socient concordiam illius 3. & Constitutionis Gordiani quae extat lib. 8. Codicis tit. 26. nam &Basilica nihil mutant, & non est cur potius ob usuras chirographarias denegemus pignoris retentionem,ut probat etiam l. 4. C. de Usuri quam ob sortem chivirographariam.nam odium usurarum quod interpretes isti rei adfingunt, Iure ciuili nullum est. Nihil denique Iure ciuili scriptum odio usurarum . nam & quod dicunt odio usurarum fieri, ut pecuniae creditae usurae non petantur ex pacto facto incontinenti,falsum est.Causa enim huius rei in eo posita est, quod pacta incontinenti adiecta contractibus stricti Iuris, quale est negotium creditae pecuniae, non pariant actionem. hoc enim tantum receptum est in contractibus bonae fidei. Et probabilius res omnis sic explicabitur. Constitutio Gordiani loquitur tantum de duabus sortibus, h3pothecaria nimirum M chirographaria, ut illa soluta ob hanc pignus retineri possit. Non loquitur de sorte de usuris vel contra, ut vel ob sortem chirographariam solutis usuris retineatur pignus acceptum in sortem tantum. Et non est recedendum a fini-Disiligod by Cooste

807쪽

qa DIFFERENTI ARVM

bus quos circumscripsit Gordiani Constitutio, sed ouod singularis sit & noua restrictius accipienda est. Proinde dicere possi non improbabiliter Constitutioni locum es. si agatur de sorte duplichnon si de sorte & usuris. Nam& Placentini sententia placet ad suos fines suamque speciem coarctantis Constitutionem de pignore repetito post transatum debitusimul atque dominium pignoris in alium, nouatione facta, non etiam de repetito coniensu domini, & prioris debitoris. hoc enim casu soluta pecunia hypothecaria propter quam ex

beneuolentiς liberalitate quadam consenserat dominus rem suam pro alio pignerari, Ob chirographariam pecuniam eadem res teneri non potest sine nouo consensu eius .arg. Litem quaeritur.*. qui impleto. D. locati.

Si quod misit debes ex stipulatu idem de te stipulernouandi causa, ita demum fit nouatio si posterior stipulatio aliquid noui habeat, quod non habuerit prior, vel aliquid non habeat quod habuerit prior, Ut si in posteriore pignus, vel fideiussor, vel poena, vel dies, vel conditio adiiciatur, aut detrahatur, vel si conreus debendi adiiciatur, quod in l. vlt. C. de nouat. puto significari his verbis: vel aliam personam adhibuerit, &sequitur, Vel mutauerit, ut in Basilicis: mutauerit, ut Haloander: designificatur nouatio quae fit interuentu noui debitori. Sed ut eam reuertar, quae fit mutata causa, vel statu obligationis non mutata persona,haec quoque fit stipulatione iterata, si in po steriori quantitas debiti augeatur vel minuatur, ira ut minor tantum quantitas debeatur, ne obstet quod Theoph. scripsit stipulationem x. non nouari stipulatione v. quia in xx. insine. v.quod verum est nisi id actum sit, ut ex posteriori stipulatione v. dumtaxat deberentur. non x. ex priore.& ita est accipiendum quod ait d. l.vit .vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit. Verum eadem lex paulo post addit, vel cautionem minorem acceperit.quibus verbis, quid aliud significat quam quod dixit ante, vel quantitatem minuendam esse crediderit. Ergo superuacuo idem repetit. Sed inue. ni in veteribus rectius scriptum, vel cautionem iuniorem acceperir, Disiligod by Corale

808쪽

LIBER IV.

ceperit. quam scripturam confirmat etiam l. chirographus. D. de adm.tur. quae docet nouationem fieri etiam si amissum sit prius chirographum facto nouo chirographo , licet nec

persona, nec causa obligationis mutata sit. mutationem chiis

rographi nouationem esse. In sine eiusdem legis iampridem ostendi esse legendum,

Quod scripsi lib. VI. de l. transgere. C. de transact. retra ctare cogor, ut faciam manifestius. De crimine non capitali, id est, non ingerente poenam sanguinis transigere vel pacisci turpe est neque licet excepto drimine falsi.& turpe esse significat l. si quidem.C. de coni. stipui. & Paulus I. Sent. dum ad licit, propter infamiam. At de capitali quod Q. ingerit poenam sanguinis, id est,mortis transigere vel pacisci neque turpe neque illicitum est, quia ut ait M. Tullius in Miloniana,

Omnis est honesta ratio expediendae salutis excepto adulterio. Hanc omnes Latini & Graeci interpretes uno adsensu existimarunt esse sententiam l.transigere. C. de transact. de ratione tantum excepti falsi a criminibus non capitalibus, excepti adulterii a capitalib' inter eos fuit cocertatio magna. Ego diceba excepti adulterii hanc esse ratione, quia secunduantiquas leges ut interpres Graecus notat ad i. trafigere,& secundum Constitutiones Gregoriani & Hermogeniani Codicis, ex quo ducta ea lex est, a. ulterium non erat capitale M consequenter de eo pacisci non licebat, & ita erat nominatim exceptum lege Iulia ne de eo crimine accusetor cum reo pacisceretur l. Io. C. ad leg. Iuliam. de adulter.& quamuis hodie factum sit capitale Constitutionibus omnibus Codicis Theodosiani de Iustiniani, tamen id etiam nulla effectum est 'Vt abrogata illa exceptione legis Iuliae de eo pacisci licear. Itaque lex Iulia adhuc ea in parte valet,llcet per consequentias videatur abrogata adulterio capitali effecto, scd Iura noua strictius accipiuntur, sicut noua Constitutione Iustiniani, ut legata relicta & stipulationes conceptae post mortem, vel

pridie quam morietur heres,aut legatarius stipulator aut pro . missor valeant, quae olim ne Valerent impediebat vetus regula Iuris, ut.actiones ab heredibus vel contra heredes non inis

809쪽

ciperent quae non cepissent a defuncto vel contra desunctu, licet per consequentias videatur ea quoque regula antiquata, mansit ramen post eam Constitutionem plusquam triennium, nec fuit habita pro abrogata antequam ab eodem Iustiniano alia Constitutione nominatim abrogeretur. Excepti autem falsi rationem pendere ex lege Cornelia, quae vide in iuriis ita de falsis pacisci pcrmiserit. &ex Constitutionibus, quae idem pcrmiserint, aut certe non vetuerint. Est utraque exceptio l. transigere referenda ad Ius nouissimum, quoniam tempore quo scripta ea lex est, neqMe adulterium erat capitale, neque falsum non capitale, nisi si quos altior dignitas mortis poena liberaret,ut Paullis ostendit s. Sentitit.23. & 2s.& l.I.& s. C. ad leg.Corn. de falsis. Posteriores Constitutiones adulterium fecerunt capitale,nec tamen de adulterio pacisci permiserunt, ut lib. seq. cap. I 8.& I9. repetiturus sum apertius,falsum autem fecerunt non capitale l. 22.C. eo di nisi si quando magnitudo criminis exigeret ultimam poenam , vis quis falsum fecerit quo alius veniret in vitae periculum No-veL Leonis 77. & arg. l. Lex Iulia. f. vltimo. D. ad legem Iuliam repet.neque de falso pacisci prohibuerunt. Puto de lege Cornelia falsum fuisse capitale, tanquam grauius crimen II. D. dedecur. Nam quod est in Institutionibus eius legis poenam esse deportationem tam est falsum quam quod adulteros lege Iulia capite puniri, sed inflectitur lex Iulia, itemque lex Cornelia ad posteriores Konstitutiones, eisque legi sus attribuitur, quod ad eas S. C. & posteriores Constitutiones

derogarunt vel subrogarunt. Dico igitur utramque exceptionem l. transigere,conuenienter Iuri nouissimo inseruisse

Tribonianum quod &sermo ille prodit citra falsi accusatio-

nem, in quo Graecorum more citra exceptionem facit, ut in l. unica. F. extraneum. C. de re ivx. ach. Extraneum intelligimus omnem citra parentem, id est, praeter parentem, extra parentem sicut Graecis γω etiam est extra, & in Basilicis, ut

exposta est l. transigere si absque dubio exceptionem facit in priori parte,his verbis: sicit ergo

exceptionem etiam in posteriori his εἰς ἡ πλα αν α εLλη-

de quo etiam transsi posse quin probet l.7. C. ad legem Cornel. de fals. non possis ingenuὸ dissiceri, cum dicat eum

810쪽

non posse falcaccusare,qui fecit transactionem.qua se . de re nisi de falsi crimine 3 ut & Graeci & Latini eam legem excipiunt, confirmandi huius sensus gratia etiam adducta i transi. gere, & l. 2. C. de his qui b. ut in dig. Non possis etiam hanc collectionem improbare. Qui transegit de falsi accusatione, non potest eam instituere. ergo utilis fuit transactio de falso. nam si dicas in l. si maritus. S. si negauerit. D. ad leg. Iul. de

adult. quod dicatur maritum, qui intra Lxx. dies negauit se accusaturum adulterii Iure suo, postea non audiri,non ex eo recte colligi de adulterio transigi non there, fateor: quia non proponitur maritus transegisse, sed ultro negasse se Iure mariti acturum & gratis remitisse,ut l. mariti. g. plectitur. D. eod. At si transegisset quia transactio inutilis est,eum postea accusantem recte dicerem audiri.Non possis etiam Iure negare ind. l. 2. raram esse transactionem de crimine falsi,contra quam heres eius, qui transegit si faciat, merito repellitur tanquam calumniator.nam & si lex dicat, potes experiri, subiicit tamen dum memineris, scilicet te ancipitem subire aleam retractantem quod transactione facta a defuncto Iure finitum

consopitum est.

In l. si unquam. C. de reuoc. don. proponi tyr patronum orbum liberto donasse omnia bona sua vel partem, S susceptis postea liberis totam donationem reuocare posse. Unde Accursius tentat extra patronum 3e libertum si quis alius donat cognato,Vel amico non habens liberos, nec postea susceptis liberis donationem eum reuocare posse. quod non pla-CCL. quia in omnibus ratio legis valet, quae posita est in coniectura pietaris, quia verisimile cst eu extraneo donaturu non 'fuisse si de liberis cogitasset ut i .cu auus. D.de cod.&dem Ost. l. 6 s. cu aut e C. de itist.& sub qua ob re vere dici potest tacite donationi inesse hanc conditione,ii liberos no habuerit,& cosequenter natis liberis quasi coditione desecta patre cois petere condictionem ob causam- Quod si haec ratio valet in 'om bus,ergo in omnibus idem Ius statuendum est,& Imperatores in d. l.si unquam, ex facto consultos de causa inter patronum de libertum controuersa praesecto urbi respondisse,

SEARCH

MENU NAVIGATION