장음표시 사용
841쪽
que filios fratribus ex uno parente coniunctis. Avunculum matri ex utroque parente coniunctum non praesertauunculo ex uno parente tantum coniuncto. Igitur nec nos eum praeseremus, sed omissum a Iustiniano pro omisso habebimus,ut i si vero. 3.de viro. D. solui. mair. qui interpretandi Ius habemus,omissa supplendi Ius non habemus. De nique quod non mutauit Iustinianus nominatim, in eo sequemur Ius vetus, quo qui sunt eiusdem gradus pariter ab intestato vocantur,licet sint ex diuersis parentibus i. I. l. 3. C. delegitim. hered. Stricte accipiendam esse eam Novellam hoc argumento comprobabitur, fratrum ex utroque parente iam mortuorum filios cum aliis fratribus. Iustinianus vocat in stirpes, ipsos fratrum filios non concurrentibus aliis fratribus, solos patruis succedentes non vocat nominatim in stirpes. Hunc casum non attingit. Sequemur itaque Ius vetus a Gaio proditum III. Instit. &3. hoc etiam . de legit. agnati successsolis fratrum filiis ab intestato succedentibus, &diuidemus inter eos hereditatem in capita non in stirpes, quae fuit Azonis sententia, rerum saepissimc iudicatarum auctoritate comprobata,&ex Graecis Harmenopuli. Si igitur hac in specie Novellam stricte acti Pimus nec extendimus, cur non dein superiori ' Vt in hac valet sententia Azonis, valeat & in illa sententia Barioli, id est, Ius quod nominatim abrogatum non est,quo ob certatim omnes sequuntur.
Mulier quaedam filium Titii emancipatum heredem imstituit, & a Titio debitore suo nominatim legauit Gaiae CC. cum nupserit, & hoc amplius pure C. a fundo Tusculano, deinde codicillis cauit se lcgasse, atque adeo legare Gai ς CC.
ut nubat. Consultus,an antequa ruberet, legati peUtio eo set. dicebam esse videri,cautione oblata, quia in legatis nouissimae scripturae valcnt,l. Ἀ.g. vlt. D. de lega.I. l. si quis eum. in princi p. D. de vulgar.substitui. Nouissima autem scriptura, hoc est, in codicillis Gaue lagata sunt ducenta sub modo,
842쪽
non sub conditione. Proinde eius summae petitionem admittendam videri oblata cautione. l. quibus .f. Vlt. l. eas causas. D. de conditio. & demonstr. l. si ubi legatum. D. de legat. 3. Nisi nupserit se pecuniam reddituram : quae committetur sacerdotio,aut morte. Vcrius autem esse verba illa modalia quae codicillis scripta proponuntur conditionem faccre non modum ex voluntate defuncti,Vt l. 2. C.de iis quae sub modo rel.qui conditionem, cum nuptarit, adscriptam testamento videtur mutasse in modum,utique per haec sola verba, ut nubat,quibus tam conditio quam modus concipi potest. Rursus consultus existe me conditione a quo legata deberentur, respondi ducentorum legatum deberi a Titio patre heredis instituti quod ab eo quasi debitore nominatim ducenta legata proponerentur. constat enim a debitore legari posse ex constitutione D. Pii. l. cum quis decedens. g. pater. D. de legat. . legatum quoque eidem Gaiae relictum putea fundo Tusculano recte a Titio peti arbitror. Nam et si Titius neque heres sit neque posses r,fructuarius tamen est moribus Biturigum, ubi haec species incidit, siue filius sit in potestate, siue emancipatus usque ad annum xv m. Constat autem fiuctuarium patrem excipere actiones,l. vlt.F. ubi autem. C. de bon. quae liber. acquiri
Mulier testamento filios quatuor heredes scripsit, filiae legauit, filia decessit viva matre relictis nepotibus qui mortua
deinde auia non mutato testamento cum patruis delegato& de hereditate contendunt.Quaeritur,an legati matri relicti petitionem habeant,vel an hereditatis auiae maternae partem vindicare possint. Puto nepotes restamento aulae matri relictum legatum petere non posse, quia est in causa caduci. Atruasi exheredati quod in hac specie praeterito sit pro exhereatione auiae testamentum inofficiosum dicere & hereditatis quintam partem vindicare possunt. Nam Vt exemplum edicti de sonivng.cum emanci p. liber. sequimur etiam
843쪽
8as DIFFERENTIAR. VM in quaerela in ossiciosi testamenti, l. si poenas. D. de inoffieio.
testamento. sic & cxemplum edicti de bonorum possess. contra tabul. quo filii fratrum Vel sororum cum patruis vel auun culis vocantur. l. si in adoptionem. D. de bonorum possessione contra tabul. sequemur in quaereta l. Papinianus. s. quoniam. D. de in ossic. testam. Er generaliter, quae ratio quique ordo seruatur in successione ab intestato, idem seruatur& in
quaerela in officiosi testamenti l.6. D .eodem. Denique nepotes de quibus quaeritur actionem inofficiosi testamenti habent aduersus auunculos heredes scriptos ab auia materna, legati petitioncm non habent. quod cum sit in causa caduci iam lucro heredum scriptorum cessit.
CVm essent aedes comunes inter virum & uxorem , &dus filii Primus&Secundus, Primo mater donauit quicquid Iuris haberet in aedibus illis, qua ratione is sibi possidet duas partes & dimidiam, propterea quod aedes matrimonii Iure
fuere communes matri cum patre, deducta sexta in qua fatetur Iuris nihil habuisse matrem. Secundus non sextam tantum sed & quintam deduci perit, quod ea patri obuenerit ex
successioneTertii consobrini sui,atque adeo non fuerit communicata matri secundum morem patriae quo immobilia non communicantur inter virum M uxorem, si qua obue niant successionis, legati, donationis Iure, qui confirmatur
vulgo ex l.7. & 8. D. pro socio. non inscite, quandoquidem apparet doctores mani sid hanc consuetudinum partem, quae plerisque locis viget sumpsisse ex eis legibus. Sumpsere.& alias consuetudinum partes ex aliis. Denique sunt earum auctores manifesti quam felices, quaestus & Gallici conquaesti confusa vocabula demonstrant, quod in legibus Ludovici& Lotharii inuenio appellari conquisitum. Auctores verb dico si excipias Iuris Gallici vestigia nonnulla. Sed ad speciem propositam reuertamur. Secundi profecto intentio valet, nisi negetur patri communi quintam partem obuenisse succesi Diqiti eo by gle
844쪽
sonis iure. id vero etiam negat primus,& probat optime: est denique potentior meo iudicio. Probat autem hoc modo: Pater non potuit tertio consobri no suo intestato succedere praecedentibus fratribus,praecesserunt fratres tertio moriente. Et ergo non successit ipse, nec ex successorio edicto, recte dixeris successisse,cum ii qui praecedebant,successionem ne que repudiarint,neque omiserint,l.I 3 .quibus. D. de successi edict. Neq; repudiasse, neque omisi ila, quinimo heredes eos defuncto extitisse vel ex eo apparer quod patri distraxerunt quodcumque iuris hahebant in eis aedibus. l. Iulianus .f.si seruum. D.de adquiren.hered. quae res argumentum est pro herede gestionis nisi alio antino distraxisse constet. l. pio hereode. F.I. eodem. quod hic non allegatur. Et ex his rursus essicitur, non successione sed emptione patri obuenisse eam partem post nuptias, Ut proponi cur, atque adeo in matrimonii Communionem venisse. Ne dixeris etiam usucapione, vel praescriptione quaesitam, quod namque emi non usucapio, sir domino emi, cum dom nium non possit nisi ex una causa Contingere, l.3. . ex plurimis. D.de acquir. possessi Iraque restat non successione, non usucapione, aut praescriptione, sed eriptione quintam partem qua de agi rur obuenisse patri, de ideo coniugi, id est, matri prim & secundi iure societa tis quaesitam eam ac donatione postea in primum iure transilaram fuisse pro parte dimidia. denique habiturus est primus in eis aedibus donationis iure duas partes m semissem quintae.
TRes fratres, primus, secundus, tertius, inter se heredi,tatem diuiserunt, Ze cauerunt inuicem ne quis partem suam venderet, pigneraret, alienaret aliis quam coheredibus , hos est, ut coheredes suos praeferret extraneis, sin minus ut extraneo venditam partem coheredibus retrahere ab emptore & redimere liceret. Primus partem suam
vendidit extraneo. filius idemque heres secundi cui de ius
845쪽
omne suum tertius cessit, repetit ab emptore partem venditam post septennium quam contracta venditio fuit. Quaeritur an iure agat'Respondi Jn emptorem esse in fictum actio- nem, quia iure communi etiam detracta ea portione eadem actio daretur in emptorem. Pactiones quae contractibus apponuntur plerunque sunt superuacaneae,id est, non necem-riae. l. quaesitum .s vltim. D. de distraa. pign. l. si seruus comis munis. F.locaui. D. de fur. l.qui mutuam. D. mand.l.3. Cod. de fideiussi. Ex hoc genere hanc esse arbitror, & ideo si quaeratur in rem fuerit, an in personam . in obscura voluntate contrahentium certior interpretatio sumetur ex iure communi,quod in rem dat ius retrahendi ab emptore cuiuscunque gradus cognato, bc consequenter sicut ius commune Biturigum retrahenti praescribit 6 o. dies, ita hanc conuenistionem ultra 6o .dies porrigendam non esse censeo,atque ita heredi secundi post tempus in emptorem nullam esse. Sed neque in secundum, cum pactione id tantum cauerint quod erat in iure communi, ut rem contra pactionem alienat mretrahere liceret ab emptore,non ut inuicem eo nomine fratres inter se obligati essent. Haec igitur conuentio ius commune non laedit & 6o. dierum breuitate constringitur in venditorem nulla est actio.quod si ita conuenisset, ut ne quis alii quam coheredi partem suam alienaret, hoc non adiecto ut ab emptore redimere liceret, faterer in venditorem esse actionem praescriptis verbis perpetuam quasi ex permutatione quae diuisionem perficit, argum. l.si sterilis.ν. si tibi. D. de act.empl. l.qui fundum.2. D.de contrahen.empl.
QVAERITUR in iure retractus agnatici, in quo proximior
praefertur ceteris Vtrum gradus secundum ius canoni- Cum, an secundum ius ciuile computentur. Ath spectantius canonicum qui ius retractus deducunt ex lege Mosis. eadem ratione in successionibus quae & Mosaica lege comprehesduntur gradus numerandi sunt secundum ius cano-
846쪽
LIBER IV. - 83rnicum. Hoc autem est falsum. ergo& illud. Numerentur ergo secundum ius ciuile, quia & eius originem non longius repetimus, quam a constitutione Friderici in Occidente M Romani Lacapeni in Oriente,& retractus ius nihil aliud est quam emptio venditio, contractns autem iure ciuili reguntur. Nec verum est ius retractus esse ex Mosaica lege, male e uim acceptam a nostris hoc iure esse Mosaicam legem, verba legis ipsa demonstrant.
Qui DAM decessit filiis duobus secundo & tertio & filia
relictis heredibus, quibus cum matre fuerunt mobilia communia,& quaecunque eX quaestu venirenta manente comunione mater a filia redemit portionem hereditatis paternae data certa pecunia in dotem filiς nomine, & eandem portionem contulit incommune, mox eam praecipue secundo donauit, ac deinde morte secundi ad tertium iure hereditario peruenit. Tertius autem moriens,codicillis cauit ut bona paterna paternis,materna maternis cederent. Quaeritur,an paternorum bonorum appellatione contineantur ea quae soror matri cesserat dotis habendae causa. Respondeo exisse ea bonis paternis pro parte dimidia. Communia enim ipso iure facta sunt inter matrom ac secundum & tertium, quia veluti emptione matri obuenerunt data certa pecunia. Igitur pro parte tantum dimidia ad matrem pertinuerunt. Quod si ita est , pro parte dimidia nece ste est ea adnumeremus bonis maternis, nec donatio mox a in atre collata in secundum, ea in pristinam causam restituit. Si se soluta suisset donatio aliis qua ex causa, redii siet resin pristinam formam. l. voluntate. f.vit. D.quibus mod pign.vel hypoth. sol u. Sed cum non fue- Iit resoluta, posterior donatio matris datio, non redditio censebitur: quae duo sunt valde diuersiad. I. I . eleganter. D. depos Nam si reddidit ea quoq; partem dimidia paternis adnumerabimus,si dedit,quod est verius, maternis. QuaObrem ex codicilloru scriptura ea portio dimidia maternis cedere debet
847쪽
non paternis, nisi probetur defunctum in paternis ea bona numerasse. Error enim defuncti ius facit,l.3. in fi. D.de supellect. leg. Quinimo ex usu loquendi etiana si id non probetur, praesumam ita defunctum sensisse: nam in usu est ut dicamus
paterna quae vetustiorem miginem ducunt a patre licet ali quandra in extranei persona resederint, ut in usu est seudum paternum dicere,quod ab auo,patreue descendit etiam si filiae obuenerir, non maternum,& ideo tute ipso fili et posteri in eo quasi materno non succedunt, sed agnati eorum a quibus Dudum originem cepit, ut lib. I seud.tit. I 1. Notum autem i lud est ex communi usu nomina exaudiri debere, & non in omni causa testamentorum ad verboruiri propriam definitionem descendendum esse,i. non aliter.1. I. deleg Sa
QVeritur,an filius qui cum a creditoribus hereditariis co- ueniretur, primu respondit se abstinuisse bonis paternis si probetur miscuisse se,& aliquid ex hereditate amouisse, deinde restitutionem in integrum desiderare possit abstinendi causa. Respondetur non posse fieri ut filius miscuerit se simul Mamouerit.Nam si miscuit non potest videri amouisse quicquam de ea hereditate quam suam esse voluit. Rei enim
suae furtum non fit. A motionis verbum lenius est,res eadem. 6c retro qui amouisse ponitur,tam hoc ipso poni ur non mi Dcuisse se,amouisse nempe de alieno. Quid igitur an miscuit se filius, aut amouit. Si miscuit, non potest quandocumque petenti in integrum restitutio denegari aetatis beneficio l .ne Cessariis. D. de adquirend. bered. l.I.& 2.C.si minor ab hered.
abst.etiam si postquam initio litis negauit se miscuisse bonis
paternis, conuictus falsae negationis confugiat ad auxilium restitutioniss. nemo. l. is qui . D. de exc. l. nemo ex his. D. de regu l. iuris. Vt si qui negauit initio se debere, re probata tum vel ad aetatis quasi minori credita pecunia, vel compensati O-nis, vel praescriptionis temporariae beneficium transfugiat, quod nemo reis unquam negauit, nec negaturuS est. Sin autem
848쪽
tem amovit clam ex hereditate filius aliquid cum palam diceret se hereditatem nolle,edicto prςtoris definitum est eum tib stinendi beneficitam non habere. l. si seruti m. f. praetor. D. de adquiren .hered.quod Accursus rectissime accipit ex beneficio illo abstinendi quod ipso iure, id est ex edicto competit puberibus qui non miscuerunt se.nam de benesscio absti. nendi quod restitutio in integrum dat, non posse accipi manifestum est:datur enim restitutio in antefacta ut restituatur& te scindantur.Qujd vero luc cgit miscuit se Minime. Ne petat igitur mistionem rescindi, abstentionemque restitui .Quid ergo amouit. An petet amotionem rescindi Minime vero .Amotio delictum est l. si cum mulier. S. penulti. D. de re amo t.furto scilicet proximum, lenitas modo verbi tantum rei tristitiam mitigat. In delictis autem neminem aetas excusat. I. M 2.C. si aduerscdelict. Ad haec quaerebatur, an filius qui negat se amouisse,simul possit,& illo scilicet quasi co. cesso se amouisset propter aetatem in integrum restitutionis auxilium desiderare. Respondi iam supra respondisse me, et qui amouit aetatis beneficium non opitulari, neque id postu- Iari sine rubore posse, eum qui miscuerit se non prohiberi
utramque defensionem Coniungere, cum&actori adhibita' protestatione siue alternatione duas contrarias, vel diuersas actionem umulare liceat.l .contra. C. dei nossicio.testa .l. I. g. quia autem. D.quod leg.& hodie receptum est cum alterna. tione ex decisione Baldi in l. I. C.de furt.
VNus ex litigatoribus qui in arbitrum compromiserunt. victus appellat. Hic mos est Galliae ut post appellare, quod miror, nam refragatur Carthaginensis concibJ cap 98.&Cap.I23.ω l.I.C. de reccptis arbitris.& l .non distinguenus. ν.& idem cum a iudicC.D. cod.& arbitrii natura ac rario vera, quam de Graecorum lex comprobat apud Demosthenem, - Μει , 5 Lucianum in Abdicato. Accidit igitur
in Gallia ut victus appellarea: Senatum Parisiensem ubi idem
849쪽
ipse victus est rursum prolatis nouis instrumentis. Quaerenti an poena compromissi commissa e sici: Respondi, Si ita ius est Galliae vi P sententia arbitri liceat appellire, iniquu est eum
qui iure licito utitur poenam committere, argum a. I . s. si proinponatur. l. 6. f. plane si nominatim. D. si quis omiss.causte stament. x eo maxime quod iustam eum causam appellandi habuisse constitit ex eo quod non nisi nouorum instrumentorum prolatione in causa appellationis supcraclis est. Si decreto Senatus non putat,sane pinnam committit: Sed quod a sententia arbitri appellauerit, non video cur debeat illi ea res esse fraudi. Scio olim ne esset id arbitrio cuiusque interposita appellatione sententiam roscindere, sicut & hodie fit, non in appellationibus,sed in retractationibus quae fiunt supplicationis genere, poenam certam cauisse eum qui appella λset. Ceterum commisisse cum poenam de qua iani cauisset ante, non legi. Et vero non videtur moram facere qui habet
iustam causam litigandi, qualis cst hic de q- agitur, cui vincendo nouo opus fuit auxilio sue semci,siue iterum ad iudicium prouocet,l. qui sine. D. de diuersircg. iuris. Haec scripseram antequam exisset constitutio regis, quae dc finit eum qui appellat a sententia arbitri,siue confirmata, siue infirmata ea sententia fuerit, committere poenam in compromitam deductam.
QVaeris de praedio tuo accepta de Titio certa pecunia vectigal quod imposuisti simpliciter, redimere id possis
necne. Respondeo fundo haerere perpetu ἐν obligationem novideri. Et ideo illud te vectigal redimere posse: id enim quod est leuius in ρmbiguo accipio oportere. Rursus quaeris, an site Gaio Titius delegauerit, cuius fundus Gaio vectigal perpetuum debcb it,debeat&fundus tuus eidem Gaio perpetuum quod nunquam redimere possis. Respondeo debcre, quia in priuatis contractibus non facile scire potest is cui debitor relegatur, quid umer cu qui delegatur-debitore actu
850쪽
sit aut etiam ut sciat dissimulare debet ne curiosus videatur. Proinde idem & tu vectigalis genus videris promisisse vel eonstituisse Gaio quod ille Titius debeat, cuius tu vice substitutus es. Sed silloc ignoraueris tibi adueisius Titium eo nomine competere actionem,l .si quis delegauerit.t doli .l .si non
IN Saxonia L.Titius a Gaio Seio mutuam pecuniam sumpsit. δε telonium certum pignori dedit, ea lege ne nomen illud extero pigneo ret, vel distraheret sine voluntate L. Titii. Post aliquot menses Gaius Seius bona sua omnia generaliter pignori obligauic primo homini extero x peregrino. deinde nomen illud specialiter secundo aeque extero homini M peregrino,utrique sine VoluntatC l.Titii Jum voluntate L. Titii nomen illud specialiter tertio in solutum dedit L cta delegatione, tertius pecuniam a L. Titio exegit scientibus primo Sc secundo , nec quicquam ob cam rem integro triennio desiderantibus vel expostulantibus. Quaeritur, an post triennium recte agant utili Serviana aducrsus tertium. Respondeo , ut pactioni habitae in L. Titium & Gaium
Seium stetur non esse utilem actionem,l. fi creditor. g. vlti. D. dc distract. pign. maxime cum ea portio iuri Saxonico con- gruat uo rei immobilis pigneratio extra ducatum prohibetur,& res incorporalcs immobilibus annumerentur. l.2.Cod. de ser.& aqua. M libr. 2. seud. tit.I. Est & alia ratio quae repcl-dit primum & secundum, quia liberato L. Titio peremptum est pignus nominis,l.debit&.3.vit. D.de pign. actio. i. grege. S.I. D.cle pig. Liberatus autem est L. Titius per delegationem Ne dixeris etiam repelli eos ob scietiam silentiumue tricmi. Nam hypothecaria aduersus posteriores creditores etia hypothecarios durat annis quadraginta viuete dcbitore, i. cum notissimi.C.de prasscriptionibus triginta annorum,& multo magis aduersus chirographario qualis fuit tertius: & scietia, aut praesentia nihil nocet,l.Gaius.C. de pigno.act. l. LuciuS .f.