장음표시 사용
851쪽
DIFFERENTIARUM Τitia. D. de legat. 2. Ne dixeris etiam repelli primum, quod sub generali hypotheca n5 contineantur nomina. hoc enim est falsum. l. 4. C. quae res pign.Obl .poss. - ν
LVcius Titius nobilis vir, & uxor eius aeque nobilis Gaia
Sera cum haberent liberos quinque, Philibertum, Albertum, Philippum, Annam, Antoniam, eodem testameto duos ex filiis suis heredes instituerunt, Philibertum, & Albertum,e6sque inuicem precario substituerunt sub hac conditione, si sine liberis masculis ex iusto matrimonio procreatis vita decederepi,& a die runt haec verba: Et si contingat quandoque Philibertum M Albertum mori sine liberis malculis, naturalibus & legitimis,eisdem Philiberto S: Alberto substituunt, & heredem uniuersalem sbi faciunt Philippum M
suos liberos masculos ex legitimo matrimonio procreatos, nisi iam in sacris constitutus fuerit. Ipso autem in sacris constituto, vel alias uxorem ducere prohibito, vel praemortuo,
tuinc eisdem Philiberto & Alberto substituunt postumum, vel postumos masculos, & suos filios masculos ex legitimo matrimonio procreandos, & Omnibus supradictis ab humanis sine liberis malaulis naturalibus & legitimis decedentibus eisdem seu ultimo sine mascutis decedenti substituunt Antoniam x Annam filias charissimas, & earum filioymasculos ex legitimo matrimonio procreatos,videlicet Antonia in bonis hereditate M successione, parteque & portione in quibus dictus Philibertus, Annam vero in bonis hereditate, successione,parteque & portion in quibus Albertus instituti fuerunt,& nominati heredes, ita quod hereditates & suc- essiones supradictorum testatorum ad lineam masculinam illa existente gradatim & successive, prout supra semper deueniant&remaneant, ipsa autemJinea masculina deficiente ad femellas non religiosas propinquiores ex recta linea ipsorum testatorum descendentes pleno iure. Et si omnes
dicti liberi & p ostumi ab humanis sine liberis naturalibus
852쪽
ει legitimis quod absit decederent, altero dictorum testatorum iam de medio sublato supradicti testatores & eorum cuilibet prout eum tangit alterum superuiuentem eorundem testatorum liberis vltimo decedentibus substituunt, & heredem suum faciunt. His enim adiunxerunt plerasque alias substitutiones. Post mortem eorum Albertus decessit sine liberis masculis, atque ita portio eius ad Philibertum peruenit Iure substitutionis reciprocae quam fecerunt inter eos
testatores primo statim loco post institutionem, exclusis Philippo fratre & sororibus Anna & Antonia, tum hic Philibe tus docessit relicto Philiberto filio masculo, ad quem bona omnia de quibus agitur Iure peruenerunt. Ac deinde Philibertus decessit relicto Claudio filio masculo, & filiabus quinque,& quibus res Claudia, Magdalena, Ioanna vivente adhuc Claudio fratre vita decesserunt relictis masculis. Quarta item filia cui nomen erat Philibertae decessit vivo fratre, nullis tamen relictis liberis masculis. Post eas Claudius mortuus est sinς liberis masculis superstite quinta sorore Lucretia. Q daeritur bona de quibus agitur, quae omnia Iure peruenerunt ad Claudium, utrum pertineam in solidum ad Lucretiam sororem Claudii, an in solidum ad filios masculos soro . rum vivo Claudio defunctarum, an vero concurrant in bonorum successione soror superstes & praemortuarum soro . tum filii. Respondeo in succcssione ab intestato concurrere sororem cum filiis sororum praemortuarum ex Nouel. Iustiniani de hered, ab intesta. ven. cui aequum visum est ut filii fratrum sororumve in parentum suorum locum succederent repraesentationis Iure S hoc igitur Iure si veniat soror, id est, quasi heres Claudii ab intinato, pariter in ea bona admittere eam debere filios sororum praemortuarum. Sed s vindicet soror ea bona,ve facit,ex substitutione fidei commissaria,quae ascripta est superiori testamento praeferri eam sororum filiis debere, & substitutioni certe in persona sororis omnimodo locum esse sumo ex eo, quod testatores non in primo tantum
filiorum suorum gradu substitutionem fideicommissari in consistere, sed etiam sequentes liberorum gradus directo limite in infinitum occupare voluerunt: quod liquet satis exscriptura testamenti sechndum quam necesse cst semper ex-
853쪽
1ιs DIFFERENTIARUM. pediti quaestiones voluntatis, i. in his. D. de conditio. &de monstratio. l. illim. s. final. D. de Iur.codicit. Sic enim postinis stitutos & substitutos liberos primi gradus, id est, filios filia ialios aliis scripsere testatores: Ita quod hereditates & successiones supradictorum testatorum ad lineam masculinam illa existente gradatim&successiue , prout supra semper de-ucniant, ipsa autem linea masculina deficiente, ad semellas non religiosas propinquiores cx recta linea ipsorum testatorum desccndentes. Vocat his verbis lineam masculinam,idque lincae nomen rcpetit iterum atque iterum. Porro linea
non uno sed pluribus gradibus constat. Papio ius III. Non tibi clara quidemsenior placidi me genus
. Linea,necproauis demissu emma. Facit igitur his verbis non unum tantum, sed plures substitutimis gradus:& hoc ut sit apertius aducit,gradatim, quo articulo plures gradus significantur,l. prima. 3.penuit. D. Vnd. cognat. Inter filios autem & filias non sunt plures gradus, sed sunt consistu utque omnes in uno: ergo non filios tantum & filias substituit inter se, sed de filiis nepotes,& nepotibus pronepotes, &sic deinceps in infinitum secundum graduu praerogatiuam; denique filios substituit sigillatim, liberos omnes gradatim. Adiicit etiam ,semper, quo articulo nemo ambigit infinitatem illam, & perpetuam successionem liberorum ma- se litorum significari. Ergo si verum amamus, in substitutione testatores omnes gradus liberorum complecti voluerunt: quinetiam suum in substituendo studium liberis non finierunt: sed si nulli superessent liberi mares vel foeminae , ad sub
stitutionem exteros vocaucrunt, puta testatorum alterum
qui superesseC, dc alios plerosque qui non sunt ex liberorum linea: unde certo coarguitur in infinitum substituendi animosiisima voluntas. Quae igitur mens tentantibus in persona Lucretiae quae testato tabus est liberorum numero gradu tertio nempe proneptis,non csse substitutioni locum Z Venit igitumpsi iure ex subitu Utione supcriori. quod Claudius fratret citatorum prone nos ad quem bona pcruenerant decesserit si ac liberis masculis quo casu testamento alii liberi foeminini sexus vocantur palam. Et Venire etiam ex substitutione camdicimus in solidum, exi lusis sororum praemortuarum liberis
854쪽
masculis testatorum abnepotibus. Idque ut liqueat fateor. qu em illud in primis voluisse testatores ordinem graduum
ob cruari, non inter mares tantum,Vt constat ex verbo grada,
tim,sed etiam inter forminas, ut constat cx his verbis, ad femellas propinquiores. Inter mares autem dc foeminas non ob. seruasse eos ordinem graduum. nepotes enim praetulerunt
filiabus: Scd quales nepotes eos qui ex filiis nascerentur, quod apparet ex illa parte testamenti, qua Ohiliberto de AN berto filiis suis, si uterque decesserit sine liberis masculis substituunt Philippum aeque filium suum, Ac filios Philippi masculos: nepotes igitur ex filio, te rursus his deficientibus postumum de filios postumi masculos. Nepotes igitur ex filio,&extremo loco filiis de nepotibus ex filiis deficientibus, substituunt filias Annam de Antoniam. Nepotes ergo ex filiis praeferunt filia Dus,non nepotes ex filiabus: unde consequens est de in sequentibus gradibus eundem morem eos & ordinem obseruari voluisse, atque ita abnepotes ex ptonepotibus pronepti praetulisse non etiam abnepotra ex proneptibus, quod
de significarunt illis verbis, prout supra) de etiam si verba defic*ent coniectura voluntatis admitteretur,maxi cum sit manifesta ea coniectura quae sumitur ex praece dcnti substitutione liberorum primi gradus inter eos a testatoribus sigillatim facta,&quae vehementer impellit nos Vt c damus camrationcm voluisse testatores seruari sequentibus gradibus quam praefinissent primo. sicut cx praeccdenti lcriptura substitutionis definitur in l. cum proponebatur. D. delegar. 2. v v . quo Iure mea fuerint scripti, eodem sint etiam in loquenti fidei commisso,& in t .ssi plures. D. de vulgar substit. ut quibus ex partibus priore loco quidam instituti sunt, ex eisdem etia, licet omissae sint sequenti loco inuicem substituti intelligantur,& additur vix esse credendum aliam fuisse mentem testatoris uili euidenter fuerit expressiim. Et sic in proposito casu dicimus vix esse credendum, ut testatores qui filiabus praetulerunt nepotes ex filiis tantum nota etiam nepotes ex filiabus, non. volucrint etiam sequentibus gradibus liberorum, neptibus praeferri pronepotes ex nepotibus tantum, non etiam pronepotes ex neptibus Zc similiter proneptibus abnepotes pronepotibus tantum non etiam abnepotes ex pronepti-
855쪽
bus.& ita frequenter in iure quam legem modumque testa. tot dixit primo gradui eundem dixi ne videtur sequentibus.
I. licet. D.delegat. l. l. cum pater. f. ab instituto. D. deleg. 2. idemque est in testamentis expressisse & intellexi sse. l. 88. deleg r. l. 6. de ads. lib. quod Sc in contractibus ita sequimur.l. Titia. . item respondi.D. de verb. oblig. Et in iudiciis .l.si tu. 'dex. D. delud. Et in legibus interpretandis. l. quemadmodum 3. vlt. D. ad leg. Aquiliam. Sed hoc non est satis. Etiam docebo ratione niti voluntatem desuncti. Ex liberis alii sunt agnati,alii cognati: agnati eiusdem sunt nominis, eiusdem familiae,earundem imaginum, cognati non item.liberi agnati sunt filii & filiae nepotes nepte sue ex filio nati natarue, pronepotes pronepte: ue ex nepote nari nataeue , abnepotes abis nepte sue cx pronepote nati nataeue. Lib*i cognui sunt nepotes nepte iue ex filia nati nata ue, pronepotes proneptesue ex nepte nati nataeue, abnepotcs abneptesue ex pronepte
nati natae vc. vel 4remus: Liberi agnati sunt qui per mares, cognati qui per foeminas coniunguntur. Ratio igitur testat rum vocantium liberos agnatos masculos primum, deinde foeminas aec est,ut in familia bona remaneant, non extraaamiliam abeant in liberos cognatos qui eiusdem nominis de familiae non sunt. quaeratio etiam efficit, ut ab intestato in udis non succedant liberi cognati Iure eo quod est proditum lib. a. seu. tit.de suc.fratr. Et hac in causa etiamsi verba substitutionis filiorum non docerent aperte hanc fiasse voluntatem testatorum ut liberi agnati atque etiam agnatae an ' teponerentur liberis cognatis etiam masculis, qui scilicet per
masculos non per foeminas coniungerentur , tamen generis testatorum nobilitas hanc interpretationem eXigeret, quod
praecipue nobilibus itudio & cordi soleat esta familiae de no minis sui propagatio. Nam ut est scriptum in l. ex facto. I. si
quis rogatus. D.ad Trebellia .conditioncs fidei commisso i umex dignitate M conditione eius qui fideicommisit interpretandae sunt, ubi & ipse Accursus exemplum de nobilibus rectissime posuit. Ex his liquet morte Claudii ea bona,de quibus agitur Iure substitutionis deferri Lucretiae sorori Claudii testatorum pronepti, nec in eorum successione vel praeserri, vel concurrere cum ea ex sua persona posse sororum
856쪽
praemortuaru filios testatoru abnepotes ex neptib. Quin potius insolidu praeferri pronepte,quae sequitur familiam testatorum quam abnepotes ex proneptibus, qui sequuntur alienam familiam, quod & hoc argumento commonstro. Masculo ultimo morieti sincliberis masculis testatores substitue- te foeminas. Claudius' is est qui ex masculis ultimus decessit sine liberis masculis. nam cisi sorores praemortuae reliquerint liberos masculos , tamen hi non sunt liberi Ciffudij, sed ex transuerso cognati. Verum est igiturClaudium decessisse sine liberis masculis. ergo testamenti iure necesse est ea bona ad foeminas propinquiores pertinere. propinquior est soror Claudij superstes cui nomen Lucretiq.debet igitur ad Lucretiam ea hereditas peruenire. Sed hoc etiam refractariis fot sitan non est satis nam & id quoque doceam, requirunt ab nepotes eos no posse venire ad successione ea qua de agitur ex persona matrum lure repraesentationis. Id vero eis concedam multo minus. Quis enim nescit, ius repraesentationis habere tantum locum in successionibus ab intestato non in substitutionibus p Substitutionis enim Ius quod substitutis dum viverent non defertur, nec in filios eorum transit, i. si ex pluribus. D. de suis & leg. her. l. toties. D. de acq. her. l.qui plures heredes. l. Lucius. s. vlt. D.de vulg.subst. Nunquam vero ex causa substitutionis proneptibus delata ea successio fuit, quae decesserunt antequam existeret conditio, puta vivo Claudio, l.neminem. D.de adquir. here .l. vnic. s. sin autem. C. de caductollend. Ergo nec transmissa est in filios earum, proinde cecidisset Iure veteri in fiscum quasi caduca, hodie coniunctis, id est iis qui coniunctim substituti sunt vitiano morienti sine liberis masculis accedet. Porrb ex his luperest Lucretia sola, quae ex substitutis iisdemque sororibus Claudio superest defuncto sine liberis masculis, Iure sebstitutionis in ea bona de quibus agitur veniet, & ita virum bonum & Ω-
Pater Delphinae filiae suae constituit certam summam do-
857쪽
tis nomine, de genero promisit se eius pecuniae partem soluturum intra biennium a die contracti matrimonii, & reliquum diuisis pensionibus,ut dotali instrumento comprehensum est .neque tamen quicquam quandiu Vixit genero numerauit. moriens autem, cum praeter Delphinam esset ei etiam Isabella filia, Delphinam instituit et certa summa, ex reliquis bonis Isabellam. Egit Delphina aduersus sororem ad supplementum portionis legitimae, de pendente lite cum ea transegit, auctore marito, ut accepta certa summa & parte bonorum a lite discederet, dorem cautam instrumento dotali, & omnia Iura sua remitteret reseruata marito petitione usu harum dotis, de quibus modo quaeritur an agere maritus ccum Isabella pro portione hereditaria possit, maxime cum de eis cum socero nihil conuenerit instrumcnto dotali. Respondit, promissae dotalis pecuniae quamuis stricto iudicio ea pecunia marito debeatur, usuras trientes deberi ipso Iure post biennium, l. vlt. s. praeterea. C. de Iure dot.non quidem totius dotis sed partis tantum eius quam socer se illaturum promiserat intra biennium , ac deinde sequentium pensionum usuras pro rata,vil.lecta. D. deleb. cred.si cert. pet. Iure veteri no n debentur marito usurae dotis sine stipulatione, i. Σ. C. de dot. promissi quia stricto iudicio debetur ei dos. Nec enim ut actio ex stipulatu de dote ex parte mulieris est bonae fidei, ita & ex parte viri quod Accursius non animaduertit in I. de diuisione. D. solat. mair. quin imo & ex parte viri stricta est, & in strictis iudiciis usurae non veniunt nisi sint in stipulationem deductae, l. 3. C. de usur.l.Titius. D. de praestri verbis Sed hodie ex constitutione Iustiniani etia marito dotis promissae usurae debentur ipso Iure post biennuim,id est,ex dicto 3. praeterea. Puto tamen eas in specie proposita non deberi ex die transectionis, quia & ex eo die dotis exactio coepit locum non habere,i .cum post. usuras. D. de Iur. Ol.
CVm quareretur, an seudum quod eulpa vasalli vel alio modo rediit ad Ducem in eius dominico, ita fiat ut rur-
858쪽
sus alii dari in seudum non possit.Respondie non fieri, exemplo ecclesiae in cuius dominico si pari modo seu dum esse coepetit, non prohibetur ecclesia id rursus alii in seudum dare,ut aperte dicitur in titu.de cleric.qui inuest .fecit. Atque admodum excipitur ibi ecclesia Mediolanens s quae hoc priuilegium habet, ut quae in eam cecidcrint fetida, rursus alii non possit concedere,sed retineat ea ac si origine esset dominica ita nisi hic dux ostenderit se ab Imperatoria Maiestate, quam recognoscit,simile priuilegium obtinuisse, responderit ut supra. Ad haec quaesitum est,si dux is seudum quod ad se redierat declarauerit reponere se in bonis dominicis ita vi alienari a se,vel succetaribus suis non possit, de post aliquot annos idem ipse dux id alii rursus seu di Iure concesserit, an Iure concesserit, Se an successor id ad se quasi dominicum, de in alienabile factum superiori declaratione,reuocari possit. Et
respondit, declarationem in qua non perseuerauit non immutasse qualitatem bonorum, quae origine seudalia non dominica erant. Nec enim potuit dominus sibi solus legem imponere , l. quod autem. f. pen. D. de don. int.vir.& uxor. Et quod Bariolus de vi declarationis eiusmodi definit in l. si vacantia. Cod.de bon.vacan.non habet locum, eo qui declara tionem fecerit in ea non perseuerante, de male etiam declarationis vim eam constituit, argumento incorporationis bonorum vacantium,aut caducorum. nam alia ratio est bonorum nudalium. haec fuerunt domini etiam antequam ad eum pleno Iure rediissent. non potuit igitur eorum originem sibi princeps Sc possessionis causam immutare. l. non solum. ς. I. D. de usur.& usuc. Bona vacantia Domini ante non fueruta itaque legitima est eorum quae in aerarium nunc primum fit incorporatio. I. . C. de bon .vac. Item quaesitum est,an quod
. seudi pars ad ducem redierit pleno Iure ex priuilegio quo fisco habenti partem licet vendere totum, consorti reddito
precio pro rara. l. a. C. eom. rer. alien . l.I. C. de vend.rer.fisc. cum pr. Com. liceat etiam Duci retinere totum consortibus
oblato precio. Et respondit, priuilegia non esse producenda ac consequentias,l.quod vero contra. D.de legibus. Vendenti fisco concessum esse priuilegium quo facilitis inueniret emptorem. Item quaesitum est,uendente fisco an consors habeat
859쪽
Ius praelationis. Et respondit, non habere. l. 3.Cod.de com rer.alle. nam quod Ius praelationis datur dominis seudorum vendente vasallo datur, non vendente superiori domino. Denique nec Ius praelationis est inter socios, nec vasallo U- uersus dominum,sed domino aduersus vasallum.
Ne remissis pennis a malinefacta.
VIR vendidit omnia bona sua, & persuasit uxori dolo malo ut donationi colentiret & remitteret Ius hypothecae quod in eis bonis habibat dotis nomine. Quaeritur, an inemptores mulier agere hypothecaria possit Rcspondit non posse,quia hypothecae remissio valet,nec potest reuocari natu neque intercessioni,neque donationi similis est, i etiam. I.iubemus.Cod.ad Velle.l.s pignus. D.quae in f au. red.l. vnica. .&cum lex. C. de rei uxo.act. l. .F. vlt. D. deleg 3. Nulla igi- ur suppetit causa ,ex qua possit resumi hypothecaria actio semel omissa. Nec moveor quod proponitur maritus hoc genere omnia bona sua vendidisse, ac proinde soluendo non esse, quia & hoc casu nulla reuocandae hypothecae idonea causa subest.non intercessio, hoc est certum, non etiam do natio : quia cum obligatio principalis marito non remittatur, nulla potius est remissi pignoris quam ulla liberalitas, quanquam Bariolo M aliis plerisque in dict. I. iubemus, videatue hoc casu succurrendum esse mulieri. & forsitan Barioli opi nio hodie praeualuerit. Sed si probetur dolo mariti circumis scripta, etiam si non possit constante matrimonio eum coris
uenire actione de dolo malo.l.LCOd. rerum amo t. conueni. .
re tamen poterit in factum quae subsidio esse solet actioni de
dolo,l. non debet. D.de dolo. cuius actionis exitus hic erit, ut Icstituatur hypotheca, qua restituta mulieri dabitur utilis hypothecaria , ut fit in specie. l. si fideiu r. D. de dolo. con iuncta l. cum quis. s. pen. D. de fideiuss. l. mora. f. vlt. D. de usur. Disiligod by Cooste
860쪽
SEmpronius filios fratrum Titium & Maevium heredes instituit,eosque inuicem substituit, si quis eoili sine liberis
moreretur: quod si uterque sine liberis moreretur,eis substituit sororum filios.Τmus mortuus est relictis liberis. Quaesitum est an unum ex liberis Titii Maevius eligere possit,in quebona ea conferat testamento, vel donatione quae accepit ex testamento Sempronii. Respondi non tantum Titium, sed etiam liberos Titii Maevio substitutos videri si sine liberis Maevius diem suum obiret. Nam etsi in prima substitutione eos nominatim non substituerit, quia tamen in secunda substituit filios sororum sub conditione, si frater uterque sine liberis decederet, & proponitur Titius non decessisse sine liberis eodem substitutionis iure quo Titium & liberos Τitii praeferie liberis sororum voluisse videtur. Voluntas autem sola in fideicommissariis substitutionibus, quales eae suntdh quibus quari itur, spectatur. l. heredes. 3. cum ita. D. ad Trebellian .l.Titia. 3.Seia. D.de leg. a.Quod si substitutio prima amplectitur etiam liberos Titii,certissimum non posse Maevium eligere ex eis quem voluerit. Sed omnibus debere ea bona conseruare.idque probat. d.l.heredes. 3. vlti. dum ex his verbis, Peto uxor, ut cum morieris restituas filiis meis, vel uni eorum,vel nepotibus meis cui volueris,uxori quidem circa nepotes dat eligendi facultatem quam palam testator dedit,sed non circa filios. Filiis enim omnibus fideicommissi bona restitui debent, vel ei qui ex eis superfuerit moriente
PAter & mater filio ducenti uxorem fauore matrimonii donauerut inter vivos dimidiam pinem omnium hono-