장음표시 사용
871쪽
dem quasi per nuncupationem Iure factum esse non arbitror, cum testibus palam non fuerit nomen ,heredis nun cupatum, nec de herede quicquam ex dictis testium exceptis apud magistratum cognouisse eos constet, quod tamen omnimodo exigitur,l. heredes. D. qui testament. fac. poss. l. hac consultissima. g. nuncupationem. Cod. de testament. Multo minus id quasi ex scripto Iure factum defendemus, cum neque id sua manu scripsisse neque drinassς oeconomo testatorem appareat: dc ut maxime dictauerit oeconomo tamen in eo desideretur subscriptio testatoris, signa & subscriptiones testium,quae usque adeo cxiguntur, ut poenam falsi incurrant tabelliones qui secus fecerint,de alii qui conficienda instrumenta procurauerint ut ait l. iubemus .f. vlt. Cod. detestament. Qua ex re falsi etiam aliud argumentum peti in oeconomum potest, quo curante,satagente,scribente, neglectis solemnitatibus Iuris confectum testamentum est. Quod autem proponitur solum tabellionem fgnasse sigillo suo, an alieno,incertum,si tabellionis signum sum ceret, eo non moueremur, cum &alieno annulo signari testamentum possit. f. possunt, Institui.de testament. ord. At tabellionis neque signum neque subscriptio sussicit. non est igitur Iure factum testamentum. Idem etiam testamentum codicillorum Iure non valet,l. I. D. de Iur. codicit. l. ex testamento.C.de fidei. cum sit omissa clausula codicillaris & in ipso initio inscribatur a Gaio factum in modum testamenti his verbis. Facio proprio meo motu memoriale in modum testamenti,M ultimae voluntatis. posset tamen quis hac ratione defcndere testamentum quod in eo institutus sitis qui ex No. Iustin. de qua inferius dicetur omnimodo rein ab intcstato habiturus est, & ideo legatariis omnibus eum teneri, ctiam si ab intestato non ex testamento hereditatem vindicarit ex edicto, si quis omisscaus test. quod potuerit ex testamento bonorum pollessionem secundum tabulas agnoscere l. postumus. 9. I. D. de mi ust. rupi. testament. quod sussicit ut illi edicto locus sit .l. 2. Cod. s omis s.cau. test. Et quod colligitur ex l. si quis testa inento.& l. cum pater. S.si filius. D. de legat.2. legitimum heredem testamento institutum ab intestato vindicata hereditate legatariis non teucri, ita accipiendum est, sincque Iure
872쪽
ciuili, neque Iure praetorio ex testamento rem obtinere potuerit. At negandum potuisse Titium, de quo quaeritur bonorum possessionem secundum tabulas agnoscere, cum defuerint septem signa quae Iure praetorio exiguntur. f. non ta-mcn. Instit. quibus modis testament .insr.vcl secundum nu. cupationem, cum nihil sit heredibus palam nuncupatum. itaque ab intestato veniensTitius legatarius rc spondere non
compellitur. Tertia quaestio nihil dubitationis habet. An sit
iustum est testamentum, contineantur etiam bona seudalia, quae a patre profecta sunt, maxime cum non extraneum sed fratrcin instituerit heredem, nec a Iure seu dorum recesserit.
Quarta quaestio haec est, quid sentiendum sit de bonis hypothecariis in Alsatia sitis, ubi Iuris communis obseruatur dispositio, an eo loco mobilium vel immobilium habenda sint. Significantur quaedam esse bonam Alsatia, quae pignoris Iure Cornelius filiique possederint. Ea esse ex bonis constat 9. sane. in hac actione. Instit.vi bono. rapi. & ex hereditate,l. dc non tantum. D. de per. hered. M idcirco venire in familia: crciscundae iudicium. l. sit pignori. D. fami l .crciscund. B: si solo contineantur immobilibus annumerari cum possessio penes creditorem sit,i .per seruum. m princi p. D.de adquir.rer.dom. l .cum sortis.1. vlt. D.de pign. act. ideoque creditori interdictum uti possidetis dari Accursus recte colligit exi. si duo.*.creditores. D. uti poss. Quinta quaestio haec est, quis Iure ciuili Gaio ab intestato succedat. Et constat cxNouel. Iustiniani de hered. ab intesta. veni cnr. Titium praeferri quod sit utroque parente coniunctus Lucio de Sempronio qui ex patre tantum coniuncti defuncto sunt. Sexta quaestio. Cum haec sit consuetudo in Austria& Carini hia, ubi
bonorum de quibus agitur maior pars existit, ut in bonis a patre profectis moriente uno cx fratribus ab intestato superstites indistincte succedant, siue ex altero siue ex utroque pa rente coniuncti sint,an hic mos si quendus sit. Sic sane videtur quasi desuetudine abrogata aut nunquam recepta Constitutione Iustiniani restet Ius vetus, quo fratres inuicem succedant etiamsi non sint omnes eadem matre. s. I. Instita
de legit. agnat. success. Itaque in bonis paternis Maevio qui prior decessit intestatus exconsuetudine Austriaca successe-
873쪽
runt Caius, Titius, Lucius, Sempronius. Cato quoque qui post Maevium decessit, pro intestato succedunt Lucius, Titius, Sempronius. Septima quaestio haee est, quid sit dicendum de bonis nudalibus in Alsatia & comitatu Burgundiaestis,ubi Ius commune seruatur. Et ex communi sententia de qua multa Alber. Brut. tract. de statutis arti c. 8. in eis bonis Titius Gaio succedit summotis reliquis fratribus secundum constitutionem Iustiniani, quae si vera est ita fiet, ut Titius Gaio ex parte heres sit Iure ciuili Romanorum, ex parte Iure Austriaco, quod videtur absurdum esse non minus quam si quem diceres ex parte Gali heredem, ex parte bonorum posissessorem,quod nunquam accidit, propterea quod qui vocatur ad successionem ex asse vel ex parte,in eum assiem eam uepartem solidam uno Iure semper Vocatur non minus quam si quem diceres partim Iure testati, partim Iure intestati alteri succedere. quod tamen iidem illi doctores admittunt in specie ea quae tryctabitur in quaestione decima contra ceristissima principia Iuris, quibus cauetur, solius militis bonorum species separari posse si id ita cauerit. l. cogi. s. sed & etsi miles. D. ad Treb.&eiusdem voluntate unum eundemque, vel diuersos ei partim ex testamento, partim Iure legitimo succedere posse,quod in paganis vel militibus Iure communi testantibus non fit ad eundem modum, sed Ius testati trahit ad se I us intes Mi .l. r. ,s ex fundo. D.de hered. instit. Sic etiam in proposito Ius patriae defuncti trahet ad se bona quaesita sunt in peregrino solo siue ea sint mobilia, siue immobilia, atque adeo in omnibus bonis ei succedetur Iure patriqsuae. Patriae Ius in successionibus spectatur. Armonius ante Novellam Iustiniani, de Armeniorum successione quae adnumeratur edictis in Graeco codice, si intestatus decessisset praelati in eius successione fuissent Iure patrio mares scemini-ms,qui mos hodieque multis in locis viget. Videndum ergo quae Gaio patria fuerit. Patria duplex est, una originis,altera domicilii. Domicilium cer m non habuit, alioqui domicilii potius locum spectaremus ut in Isocratis . Egenitica. Originis itaque locus t pectabitur qui est Austria: ubi etiam maior bonorum pars existit,& Comitatus,ex quo Cornelius, here-
dc sque eius sibi appellationem usurpant. Ius itaque Α ustriae
874쪽
ttahet ad se omnia alia bona mobilia vel immobilia, & ita in simili specie Paulus de Castro adl.si fidei commissum. D. delud. Ius Florentiae tu hit ad praedia quae sunt extra Florentiae territot m. Proinde Gaio quem pro intestato habeti iam antea definiuimus in omnibus bonis quocunque loco suis succedent secundum consuetudinem Austriae Titius, Lucius,Sempronius,& hqc fuit opinio Fulgosi in l. r. C. te summa trinit.Vt arbitror ex Iure. Caeterum, Ut dixi,communis doctorum opinio separat bona. Quod attinet ad quaestionem octauam,an bona mobilia quae fuerunt in comitatu Burgundiae comparata ex comitum fratrum pecunia ad fratres omnes ex aequo pertineant, &Iure, & omnium doctorum auctoritate ad omnes fratres ex aequo pertinent secundum consuetudinem Austriae. quoniam paterna esse non est dubium quae communi pecunia a patre profecta fratres comparant. l. res quae. D. de Iur.dot. Si mobilia trahi ad Ius patrium,veluti vasa, vestes, equos & caetera eius generis quae praesidii causa, & ut perpetuo ibi sint comparata non sunt, quae tamen & ipsa ex Iure confirmauimus supra immobiliaque omnia patrio Iure censeri. Idem eisdem rationibus statuendum quae est, quaestio nona ) de pecunia Antuerpiae
apud mensam deposita ut sequatur Ius Austriς. Decima quς- stio eodem modo deciditur ut testamentum quod fecit Ga secundum Ius patriae, regatur non secundum Ius eius loci, quo Gaius vita Γcessit. Ius patriae intestamentorum solemnitatibus spectari probat aperte t. si non speciali. C. de testam. Itemque in apertura testamentorum. l. 2. C. quand.test.
aper. Suae igitur patriae& ciuitatis legibus & moribus quisque testari dcbet.&deportari ob id testamentum facere non possunt, quod nullius sint certae ciuitatis ciues ut secundum leges ciuitatis suae testentur. I. I. ii quibus.D. de leg. 3. Qua ratione 5 in deditiis Ulpianus utitur lib. regu l. tit. de testamen r. Itaque testamentum Gaii quod ad quaestionem secundam ex iure ciuili Romanorum defendi non posse ostendimus,si ita ferat consuetudo Austriae, id est, si remittar ob seruationem Iuris ciuilis quam in eo desideramus, procul-- dubio ratum erit. quoniam satis est testatorem satisfecisse
Iuri patriae suae.& ita mihi ex Iure dicendum videretur, hoc
875쪽
etiam casu nulla distinctione bonorum facta. At plerique
Doctorum tamen in bonis tantum Austriacis seruari testamentum quod rite factum sit Austriaco Iure, in bonis reli quis Gaiu in intestatum dicunt, atque ita essiciunt contra regulam Iuris quae nullam aliam quam militum voluntatis exceptionem admittit, ut idem fit pro parte testatus pro parte intestatus,in quorum sententiam non nisi qgre concedamus.
Qui duos habeat filios in potestate Primum & Secundum , Primo quasi bene merito donauit primum semissem bonorum suorum hoc fine, ut Seiam duceret uxorem non aliter: eo de inque instrumento donationis insinuandae procuratores fecit certos. mox mutata voluntate, nec sibi placere conditionem Seiae, nec donationem palam exposuit, reuocauit igitur donationem , cum iamcn per eum ipsum staret quo minus conditio impleretur non per filium. Et rc
uocationi consensit quidem Alius coram, sed protestatus est seorsum apud acta cogi se patria potestate. post haec donationem ea nilcm quam reuocauerat pridem confirmauit pater , ita tamen ut valeret tantummodo in trientem non in semissem,rcliquum vero sextantem donauit secundo, de adiecit in infinitum non expressis personis quibus filios matri monio iungi vellet se utrique donare quasi bene merito fauore matrimonii.Tum deinde Primo ducente Semproniam consensit pater simul ac confirmauit quae Primo in bonis suis Iura competebant ex donatione,vel ex alia causa,ac prς-terea donauit eidem dimidiam partem domus certae, quam in quibat,nondum ulli donauerat, eamque voluntatem suam insinuari se velle declarauit per eos procuratores, quos repe ritur tantum nominasse in prima illa donatione cui iniecta erat conditio ducendae Seiae, eodemque die Primum emancipauit. Quaeritur hoc postremo iudicio utram donationem confirmare voluerit pater, trientis an semissis. Respondeo cum in verbis nulla est ambiguitas non debere admitti quae-
876쪽
stionem voluntatis. l. ille aut ille. D.de legat. 3J. Si alii. D. devius uct.legat. Huius postremi iudicii verba esse perspicua,
quae retuli, quibus scilicet iura rantum ea confirmantur quae primo in bonis paternis competebant ex donationis causa, non esse igitur quaerendum, an voluerit confirmare donationem ex qua nullum ius primo competebat. Porro ex dinnatione semissis ius primo Competebat pro triente tantum non etiam pro solido, quia scilicci fucrat ea donatio postea ad trientis modum a patre recisa. Igitur hoc tantum egit pater posteriore iudicio, ut pro triente eam donationem confirmaret, non pro semisse integro. nam & verissimile non est, ut voluerit pater eam pro semisse confirmare in fraudem secundi quandoquidem ita eum semissem diuiserat inter primum & secundum, ut primus haberet trientem, secundus sextantem concordiae inter eos conciliandae causa , ut est scriptum in instrumento donationis simul virique factae, quam utique Concordiae rationem non temere videtur disia soluisse. Neque vero potuit etiam secundo, quod donauerat adimere tacite. Longe enim alia ratio est donationis inter vi- uos, alia legati fidei commissi. Haec adimuntur tacita voluntate, illa non nisi expressa. Non est autem ambigendum an potuerit pater minuere donationem initio factam primo. nam primus nondum erat emancipatus , & patris
qui quid filiosamilias donauit voluntas ambulatoria est usique ad mortem,vel usque ad filii emancipatione .l. siue emamcipatis.C.dedon .l.donationes.C.de donatio. inter virum MVxor .adco ut exemplo peculii possis etiam pater donationem in filiuni familias collatam quandoque reuocare vel minuere, i. donationes. 3. pater. D. de donat. At si quis obiiciat d nationem eam semissis bonorum, de qua quaeritur, iureiurando sirmatam atque adeo ratam & utilem esse ut feruntur
opinari Baldus, Decius. Alexander & alii,dicam etiam si admisero ratam eam esse, quae tamen certe rata non est licet
fuerit iureiurando firmata. nec enim iureiurando subuerti potest naturalis ratio, quae non patitur visbi ipsi quis donet utiliter quae una ratio est infirmadae donationis inter patrem,S filiumfamilias, quia potest unius personae intellectum inducit. l. Io. D. de opi .leg.Sed & si admisero ratam,ut dixi, esse
877쪽
donationem eam propter vinculum iurisiurandi, non tamen ideo ademero patri liberam potestatem reuocandae donationis eius cui specialiter conditionem iniecit deficiente condi tione, quia Sc tum non ram donationem reuocat quam ius
ipsum. Porro donatio illa de qua quaeritur conditionalis aut perinde ut conditionalis fuit. nam his verbis, hoc fine, vel modus vel conditio significatur.& utriusq; idem est effectus puta ne si vel modo,vel conditioni non pareatur rata sit donatio quod de simili siue modo siue conditione ita est proditum. l.Trito. 3. I. D.de cond.& dem.generaliter in l. I. C.de iis quae sub mod . rel. N ab ipso quoque patre fatis expressum illis verbis,Non aliter,quibus significat non aliter se donare quams primus ducat Seiam uxorem .ut in l. I. 3. final. D. de donat. Nec obstat quod per patrem iocum stetit quominus impleretur conditio. Nam fuit haec conditio non in filii tantum. sed in patris potestate, propterea quod nuptiae desiderant etiam consensum in parentum in quorum potestate sunt hi qui coeunt. Non adfero capita legum quae sunt satis multa, satisque nota. Apposita igitur conditione potestativa, id est, quae fuit in arbitrio patris, manifestum est patrem sibi quoque perseuerandi aut mutandi voluntatem arbitrium reseruasse, bc quod adhibuit consensum primi ex abundanti est nam id per se solus suo iure pater essicere potuit quodque modo vel protestptionis colore, vel iure restitutionis in integrum ne is sibi onciat consensus satagit primus, idem eadem ratione plane pro superuacuo est. Nam & non adhibito consensu primi res ita se haberet, hoc est, legitima Mrata esset reuocatio, vel potius imminutio donationis in eum collatae. Vnum modo restat tantum quo conatur primus permsuadere postrcino iudicio eam donationem in semissim integrum confirmatam, quod in eo iudicio ad eam se ρmnino refert pater, dum insinuandae donationis procuratores facit quos nominauerat tantum in prima donatione non in recisione illius. Sed nos nihil eo offendimur. Fatemur enim eo Ddem procuratores fecisse patrem. fatemur eo una se retulisse quo primus dicit, id cst ad instrumentum primae donationis, sed quatenus scilicet id instrumentum valet non quatenus recisione postcriori patiis infirmatum cst. Nam 3c mitrumen-
878쪽
tum quo semissem donarum primo pater mutat in trientem, refert se ad prius illud instrumcntum donationis, id est, confirmat prioris instrumenti donationem pro triente, sextante in secundum translato, ac tandem nouissimo iudicio ptimo ducente Semproniam eandem apiam confirmat quatenus ex ea ius primo competit. pro triente igitur tantum constitutis procuratoribus eisdem insinuandi causa. Et auget quoque eam semisse domus certae nondum donato, id est, semisse quem sibi retinuerat. alterum enim semissem tam domus quam caeterorum bonorum diuiserat inter primum & secumdum, adeo ut verba illa de semisse domus nondum donato, argumentum praebeant certissimum alterius semissis n5 quidem donati pruno, cum in ea voluntate non perseuerauit, sed semissis donati primo & secundo ex inaequalibus partiabus. His ad icctae erant pleraeque aliae quaestiones quas idem fecerat conlultor mihi, & ad eas responsa mea. Sed dum in- ciniosius seruo mea quae sparsura chartis diuersis exscripseram hac de re, mihi quod darem publice superfuere tantum superiora, nec recordor a quo possim reliqua repetere,qui tamen quod recordor esse superioribus aliquanto meliora vellem habere.
QVi priori testamento fratrem heredem scripserat, VXΟ-
rem duxit & posteriori testamento si filius sibi ex ea naia Ceretur eum heredem instituit ex asse, si filia, eam instituit ex summa certa percipiendb semes tantum, ut in eodem testamento scriptu in est. Nata filia, non filio, quaeritur uniuersa defuncti bona vitaim ad fratrem,an ad filia in pertineam. Dixi filiam patri ex posteriore tostam cto heredem esse in assem perinde atque si certat summae mentionem non fecisset pater secundum expeditissimam Sabini scntentiam, quam etiam Celsus diueris scholae auctor sequitur. I. I. 3. Si ex fundo. l. quoties s si duo .l. si alterius. D. de hered .insti. causa testati,ut interpretes aiunt, ad se trahente causam intestati, ut vice
879쪽
DIFFERENTIARUM versa causa intestati nonnunquam trahit ad se causam testati .l. penult. D. de iniust .rupi. testament. Sed & filiam patruo non obligari iure fideicommissi hereditatis semissem resti tuere,quae obligaretur, siquidem cauisset pater posteriori testamento velle se prius testamentum valere. f. Sed & si quis
priore. Institutio.quibus mod.testament.infirm. quod tamen tantum abest ut cauerit, ut etiam nominatim in eo scripserit se prius testamentum infirmare quod in propositione omiseram nec ullum praeterea in eo extat quale extinguitur mani stissimum argumentum, id est, scrmo euidens nul. lus, quo a se filiam declaret heredem scribi in certam sumina tantum fratris causa: quod si extaret,sane non dubitarem fratri aduersus filiam fideicommissi petitionem dare dictis. si duo. l. peto. 3. I. de legat. 2. Nuda illa instructio in certam summam, sicut nec nudum praeceptum non alienandi nulli agnatorum me auctore fideicommissi petitionem dabit. Erit igitur filia he res non quidem partim ex testamento in sum mamillam, partim ab intestato in reliquum, sed ex test mento in assem, non ipsa ex posteriori in summam candem, frater ex priori in reliquum. Nam &hoc ius directum non paritur,ut quis duobus testamentis moriatur. l. Vnum. D. qui
testam .fac. po T. Sed neque ipsa, ut dixi, iure directo in assem, frater in semissem iure fidei commissi.
D. subfumisne precaria. QVidam duobus exemplaribus unum restamentum consignauit, nec scitur utrum pru scripserit vel posterius. Sed in uno heres oneratur fidei commita restituendae here ditatis post mor m suam. In altero nullum est adscriptum fidei commisi una. Quaeritur an mortuo herede instituto a legi intimis heredibus fideicommissiam peti possit. Respondi si unuesset exemplare alterum exemplum, Ualcret exemplare non
exemplum l.I. F. sed etsi unum. D. de bonorum possecundum tab. Sed utrumque est exemplare, utrumq; authenticu. Lc si unum esset altero posterius valoret posterius l.II. F.Vlt.de leg.
880쪽
i. quasi ἀμει . . At non apparet utrum sit prius vel posterius quin imo utrumque supremum testamentum videtur. I. i. F. si quis in duobus. D.de bonor.poss. secundum tab. l. vlti. D. de his quae in test. del. Item si verum essct unum, alictu falsum, erum sequeremur:Sed neutrius fides in dubium vocatur. Quamobrem in re tam dubia dixi heredi esse parcedum, ut fidei commisso non teneatur,arg.l. Seni pronius. D. de leg. 2. Nec nouum hoc esse. nam &alias fauore heredum ne fide commita teneantur,disiunctionem pro coniunctione accipi placet. l. generaliter. in pr.C.de inst. 8c subst. 3c purum sermonem pro conditionali .d. l.generaliter.3. I. l. cum antiquissimi. C.de fideic.
PRimus& secundus pecuniae certat sue negotiationis Q. Cietatem contraxerunt quae cum per primum id ministraretur consensu,auctoritate,atq; fide secundi, ille participem sue socium admisit tertium, collatis ab eodem in commune quingentis aureis. Egivii retus communi diuidundo & recipit quingentos aureos sub cautione hac tamen, Vt si appareret habita ratione damni facti in societate plus debito eum cepisse quanti ea res esset tantam pecuniam redderet. Nunc agit ex ea cautione secudus & probat damnum fecisse socie. talem M se indebitum soluisse ex rationibus, non edito libro rationum,& rationibus neque dispunctis siue summatis, neque perfectis. Multa enim eis dicuntur esse subtracta. Inter Caetera caput ex rationibus adducit, quo se societati debere ingentem rummam primus scripsit, qui nunc soluedo n5 est. Quaeritur, an idoneae sint probationes quibus secudus implet intentionem suam Respondi no esse idoneam probationem quaesumitur ex rationibus . nisi edatur totus liber rationu. Est enim amo pro socio generale iudicium. l.pro secio. D.pro socio.& consequenter generalis etiam est actio ex stipulatione interposta proptet ocietatem, arg. l.si eu. 3.qui iniuriaru. D.
si quis caut .maxime in hae specie qua agitur de dano pendete ex societate,cuius ratio subduci non potest,nisi dano omni