De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

81 LIBRI PRIMI est habenda. Qui igitur convenit signum, aut tabulam pictam cum assipexeris, scire adhibitam esse artem: cumque procul curium navigii videris, non dubitare , quin id

ratione atque arte moVeatur z aut cum solatium vel deser, pium , aut eX aqua contemplare , intelligere declarari lio. ras arte, non cam: mundum autem, qui & has ipsas artes,& earum artifices, & cuncta complectitur, consilii & t,tionis esse expertem putaret. Quod si in Scythiam , aut

in Britanniam Sphaeram aliquis tulerit hanc , qualem ninper familiaris miser effecit Possidonius, cuius ungulae comvessiones idem efficiunt in Sole, & in Luna, & in quimque Stellis errantibus, quod essicitur in Caelo singulis didibus & noctibus : quis in illa barbarie dubitet, quin ea

Sphaera si persecta ratione λ Hi autem dubitant de mumdo, ex quo oriuntur , & fiunt omnia , casu ne ipse sit essectus , aut necessitate aliqua , an ratione , & mente di. vina, & Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitam dis Ephaerae conversionibus, quam naturam in essiciendis, pinertim cum multis partibus sint illa persecta , quam hac simulata. Hactenus egregie Cicero . Hinc Sene.

in a ait: Quisquis formator Univedi fuit , sive illeis Deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingemis tium operum artifex, sive divinus spiritus per omniam marima , minima aequali intentione dissus . Mundi opificium ad summum Deum, idest ad Numen Deo. rum Ethnici reserebant; propterea Ρlutarchus b) ait: Mundum hunc, neque Deorum quisquam , neque hominum secit, i quidem autem summo Deo, omnium sere Ethn, corum Philosephorum consensione , mundi opificium tributum est , illud mirum , atque iisdem Philosephis indi

102쪽

CAp UT SEXTUM. 83gnnm videtur, quod plurimi, Deum quidem conditorem Orbis professi, materiam tamen illi, ex qua mundum fa- carit, addiderint, contra ipsissimam Ethnicae nationis

regulam, qua cuncta ad unum primum principium revocanda esse agnovere, unde certe materiam excipere nulla

ratio siuadet,. admittit qui enim sic arbitrantur, man, festum est , se Deo imbecillitatem jungere ue neque esset perfectissima ea natura , qua alia praeitantior excogitari posset, quae procul dubio illa esset quae creandi ex. nihilo

predita esset virtute. Neque verum' esset, quod comminni Ethnicorum notione definitum est , Deum posse omnia ; quippiam enim non posset, nisi illi prius subjecta sit

materia, eadem ratione , qua & fabro materiam suppeditari oportet, ut fabricari. possit .. Erit igitur Deus, in illo. rum sententia , non rerum conditor , sed Artifex. Attamen plures ex praestantissimis Ethnicorum Ρhilosophis in contrariam sententiam a erun , flatuendo duo, rerum principia , Deum scilicet, & materiam : haec patiens ,. ille laciens. Laertius in vita Platonis, sic ait: Duo omnino, esse remnae principia , Deum ,. atque materiam ,. docuit Plato .. Illum & mentem & cauuam appellat, esse aintem materiam insormem & infinitam', ex ea concretiones fieri .. Hrias de Stoicis in vita Zenonis Laertius refert

Horum autemi sententiam fusius Ρlutarchus sic - explicat : Substantiam vero & materiam , ex qua iactus est mundus, non natam , sed semper subjectam opifici, disponendam se,&ordinandam, adque ipsius similitudinem, quantum ejus fieri potest, estingendam praebuisse. Non

enim ex eo, quod nihil esset, exstitit mundus, sed ex eo, quod non pulchre, non recte, aut persecte esset, quomodo fiunt domus ,, vestes , statuae .. Fuit nimirum , ante L. 2 quam

103쪽

quam mundus nataretur, materies , non corporis eo , non motus, non animae expeta , sed corpore insermi aueque incomposito , temerario di bruto motu praeditum. Haec ex Plutarcho.

Prosecto Ethnicorum Philosophi errore hoc labora. vere, eo quia comprehendere animo haud possent, creamdi ex nihilo, in Deo dari posse virtutem. Excedit quidem virtus haec humanum sensem, ut quasi per caliginem

mentibus nostris tenebras obducat. Revera tamen id om

nibus minime accidere animadvertimus, sed iis duntaxat, qui divinam naturam nudis , ut ita dicam, oculis introspiciunt, atque adjumentis in rem hanc comparatis uti negant et non secus atque, ut in eodem sit nili verser, ii tam tum redundantia sulgentis selis obcaecantur, qui patentem visem in adversis ejus radios infigunt cum caeteri, qui sebsidia oculorum conspicillis ex arte muniunt , minutissima illius astri quaeque commode diseiciunt. Ρropterea, de ineffabili Dei natura loquendo , niti divina opituletur tinditio , Caecutire, errare , laetaque necesse est. Hac admissi vim maximam acquirit ipsa humana ratio. Quum enim Deus persectus esse debeat, nec sapientia potest habere ter minum , nec sertitudo mensuram : opem Dei videntur

oculis , quomodo autem omnia ex nihilo creare potuerit , nec mente videtur , verum hoc stimus , quia mortale immortali , temporale perpetuo , corruptibile incorrupto, Liuium infinito propinquare non potest , praeterea animus humanus corpore quasi custodia septus tenetur , quo minus Bluto ac libero sensu altissiti cernata Epicurus autem

ipse , quod & recta ratio prestribit, fassus est , persectis

umam esse Dei naturam , quod prosecto dici non posset, iupposito quod Deus ope indigeret aliena. Indiget quidem , si nihil moliri potest, rata illi materia ministretur.

Quod

104쪽

CAp UT SEXTUM. SI Quod si ita esset, imperfectae utique virtutis esset I perActa enim virtus nullam sortitudinis habere potest mensu. ram. Igitur ut Deus perfectus absolute dici queat, viniis te creandi ex nihilo praeditus esse debet. Hinc agnove. iunt homines consentaneum esse rationi, quod Traditio.

Ne perceperunt.

Ut autem Traditionis primigeniat necessitas evidemtius pateat, fingamus hominem aliquem in telluris centro natum, qui, patefactis improVilo terre faucibus, ex obscaFris illis sedibri in hunc , quem incolimus Orbem , evaserit: tum cernere Solis, & orbis pulchritudinem, arvorum& arborum secunditatem , amoenitatem, & ordinatam rerum omnium varietatem, innumera in aere volatilium, in aquis piatum , in terra bestiarum genera , di reliqua omnia , quae orbis spectabilis complectitur, & sub sensus cadunt. Deinde post Solis occasum, fulgentem suspicere Linnam , innumera sydera Caelum Omantia , eorumque ras, dissimos motus, totumque Caelum diffusa luce splendescis re , ac in tam mirabili motuum varietate constantem ratumque ordinem , finisque unitatem contemplari. Quale judicium, nemine docente , & tradente rerum initia , de rebus hisce omnibus hominem hunc facturum putamus Numquid sela humanae mentis acie percipere poterit, haec omnia in tempore coepisse, & esse unum sempitemum Noemen , quod haec omnia omnipotenti sua voluntate ex nihilo creaverit, & moderetur Cogitanti mihi, quonam modo homo ille, sela humana ratione duce, posset ea omnia investigare, constantique animi persuasione altissimas notiones compreheudere , maniseste comperi, quod

ille in tot absona & devia abiret, in quot identidem abi, runt Ethnicorum Philosephi, qui spreta primigenia Traditione , & uni suo ingenio servire volentes, impia dei, ria

105쪽

t 6 LIRRI PRIMIria amplexath sunt, de quibus supra factus est serino; & in pejora etiam abiit Spinora, de quo in capite sequenti imitituendus est sermo

EXtinctam, jampridem ita nostroe Hemispherio impi

tatem , ac. pen sepultatra renovavit superiore feculo Benedictus. de Spinora , produxitque in hominum luceminovo, suco oblitam,. quoi licentius ad Veritatis ac religio. nis perniciemi grassaretur .. Usus. ille quidem persaepe est Dei , Entis perfecti' , infiniti,. immensi nominibus ; sed notionem spuriam ac plane. monstrosam iisdemi subiecit , Deumque agnovit nullum p ter naturam Universi Antequam tamen impia ipsius dogmatae Proseramus, comm momae libet nonnulla, quae in Spin uno syntagmate in

moriae prodidit Vir doctissimus Lucilius in ritavino gymnasio publicus sacrarum Scripturarum interpres.. Benedi crus de Soinora , inquit n. Iv. anno: millesimo sexcente. mo trigeumo tertio Amstailodami inter Iudaeos. infima sor tuna: natus nota mediocris mentis vi praeditus fuit , sed in genio i malo pravoque supra quam cuique caedibile est..Hunc ab adolescentia vehemens cupido invast , famam simbi litteris, gloriamque parandi, neque id deinceps, quibus. modis assequeretur, quicquam pensi habuit: nam: in ma gna litterarum ac litteratorum hominum luce, qua superius: L lum clarum .suit, sibi in angulo agendum esse metuenΘ, nisi nova, inaudita , & singularia proferret, Divina omnias. di humana perturbare statuit, studioque se, totum. addixit Krum norandarum . Itae immoderata cupiditas. huic exitio,

fuit:. Diuiligod by Cooste

106쪽

CAPUT SEPTIΜUM. 87suit: nam incredibile memoratu est, in quos errorum gurgites p cipitem egerit, in quantamque immanitatem coimpulerit amentiae , & impietatis. Iudaicis primum litteris , deinde latinis imbutus , in Theologiae studiis adolestemtiam exegit: sed Synagogae doctrinas & commenta pertae. sus, totum se ad Philosophiam transtulit, & Cartesii timventa summopere coluit. Animus , hominum , De uocontemtor , qui excusso omnis religionis iugo, uni suo imgenio servire decreverat, nec Synagogae auctoritatem serre potuit , nec simulatione obsequii, eiusdem invidiam,&ossensionem declinare. Nonnulla proinde Iudaismi dogmata aperte improbare non est veritus et eoque licentiae sinrore exarsit, ut nullo ossiciorum genere ab ause , inceptoque removeri potuerit. Hactenus elegantissime V. Cl. Luchi

Geometrica methodo cogitata sin digessit Spinora, ut imperitos rerum sacilius in fraudem erroremque illicoret. Id vero ille non artis vitio, sed pravitate sua, eorumque socordia consecutus est , qui ipsius scripta adamarunt. Nam quantum praesidii ad veri cognitionem in math matica methodo sit norunt , qui non opinionum commenta , sed veritatem istantur. Neque id tantummodo in physicis rebus , ex quibus exempla cuique in promtu sunt, sed in moralibus quoque compertum est. Iuvat hic describere, quae hanc in rem disserit a celeberrimus Huetius. Quod si, inquit, aeque explorata est moralium quorundam principiorum veritas, ac geometricorum , demon, strationes itidem morales, quae ab his capitibus fluunt, haud minus verae erunt, ac demonstrationes geometricae. Siquidem demonstrari possunt moralia ex iis principiis molralibus , quibus fidem experientia magistra conciliat, quinque

107쪽

gs L 1 n R i P R I M Ime adhuc nemine contradicente , & tritissimo ac perinibratissimo omnium usu & consensu recepta fiunt. Ex gr. Liber genuinus est is , qui ab eo auctore scriptus est, a quo seriptus esse dicitur , & eo circiter tempore , quo is,

plus esse sertur. Liber coetaneus is est, qui eo circiter tempore seriptus est , quo res in eo striptae contigerunt. De postulatis autem exemplum sit: Tam certo ea credi, quae hic probabuntur, quam creduntur reliqua, quae paris robo, ris rationibus nituntur. Tandem ex axiomatibus Huetius

istud proponit: omnis liber est genuinus , qui genuinus est ab omnibus proxime di continuata serie sequentibus

aetatibus caeditus. Satis itaque constat, ut in moralibus lo. cum habeat geometrica methodus , principia quoque moeralia ab use , & communi consensu probata , & certa esse debere , unde morales demonstrationes deducantur. Vetum sive in physicis rebus, sive in moralibus vim re mathematicis progressionibus, cavendum in ptimis est, ne a methodi legibus deflectas. Si enim aut falla allumas,

aut incerta pro certis obtrudas, aut obscura subnecias oh.

scuris , non demonstrandi uteris methodo , sed fallene1. Hoc vero egisse Spinoram secile intelliget, quI ea confinluerit quae Clarissimus Luchius delibavit. Duo qui ne, inquit, in Spinoetiano systemate p cipua fiunt. Ρrseminat, unam dumtaxat, Dinom sententia , esse in rerum natura substantiam, quam Deum apRellat, cujus propriditates primariae, seu attributa sunt cogitatio , di extentio , ad quas res particulares, veluti modi sequuntur , quae proinde in Deo sunt, ut in caussa immanente. Alter est, Deum ex solis suae natum legibus , hoc est ex absonista suae natum agere necessitate. Porro autem primo IllIquatuor propositionibus sundamenta instruxit, nimirum in

108쪽

CAPUT SEPTIΜUM. 89 rerum natura non possunt dari duae aut plures Libstantii ejusdem naturae, Ilve attributi: una Libstantia non potest produci ab alia substantia : ad naturam stibstantiae pertinet exsistere : omnis stibstantia est necessario infinita. Ex his principiis sponte consequitur, unam tantum esse in rerum natura substantiam. Spinora postea in Ethica apertissime prosessias est , si abstantiam hanc esse materiam. Si enim mundus necessarius est divinae naturae essectus, & quidquid esse remur , in Deo est , & nihil sine Deo esse aut crebiari potest, quis adeo hebes est, ut profluentem inde comsecutionem non videat: scilicet mundum esse Deum , &e converse Divinitatem mundi sirbstantia , quae materia

est, contineri λ Quod de natura naturante, & natura natin rata tradit Spinora, ita utramque distinguit, ut natura

naturans , quam Deum appellat, id sit, quod in se est,& per se concipitur , sue talia stabstantiae attributa, quae

aeternam & infinitam essentiam exprimant : natura vero naturata , id omne , quod ex necessitate divinae natin

rae , sive uniustujusque divini attributi consequitur, omnes scilicet Dei attributorum modi, quatenus considerantur ut res, quae quidquid sunt in Deo sunt, sine quo , nec esse , nec mente comprehendi queunt , res vero in quibus varia& multiplex est naturae facies, nihil aliud esse, quam moedos attrisutorum Dei latius demonstrare perrexit Spinora.

Porro id , quod in se est, & per se concipitur, nulla scilicet opitulante idea, mente praesens fit SpinoZae juxta semientiam, substantia est corporea , unica , infinita, indivisibilis, cogitandi potens, unde materia natura sit naturans, sive Deus ipse. Verum & secundum haec ipsa Universiam est natura naturata. Non quod materia , conflatusque ex ea mundus, duae naturae, proindeque duae sint substantiae , sed una , eademque multimodis tantum affecta , & moe

109쪽

so LIBRI ΡRIMI discata; materia enim juria naturae suae leges, ac profluem tes indidem modificationes landit perpetuo se se , ac parudit , diuersasque in figuras se porrigit, atque natura natu.

rans est, seu omnium caussa, quae sunt 3 ut vero has figuras

suscipit, & in eisdem multiplex apparet, atque divisa, est

natura naturata. Hinc Spinora distinctionem ac divisionem materiae latum esse censet imaginationis , materiamque semper & ubique eamdem esse, nec ullam suseipere distimetionem ; sed absque suae summae unitatis dispendio varias diversasque suscipere serinas, in quibus apparet multiplex; in has autem incidentem imaginationem , quae in rerum superficie haeret, iacere ut in materia divisas atque disjum chas opinemur partes, quae reapse in illa nullae sint. Itaque in systemate Spinoriano divisio partium figmentum immginationis est,circa ea versantis, in quibus se materia multiformem exhibet. At ubi intelligentia consulitur, quae

rerum corticem praetergressa in materia rationem attendit

sebstantiae, nullae in eadem deprehenduntur partes, divi,sio nulla , ac ne distinctio quidem , nisi modalis, quam

materia suscipit, quatenus modis imaginationi obnoxiis affecta est. Igitur natum naturata in systemate Spinori,no , hoc stilicet Universium, in varias prorsus abit inrum imagines, & ludificamenta oculorum. Nulla quippe vera rerum series est, generatio nulla, nulla coemptio. Ν, hil enim quidquam rerum est, praeter unum indivisibile , aeternum, undique uniforme, idemque interminatum, &infinitum, quod fluit in aquis, obdurestit in lapidibus, ge minat adesinitque in plantis, ad propagationem & pastum projectum in brutis est, & in hominibus ratiocinatur, de

sipit, surit, omnia est, omnis agit, patitur omnia. CODpora, in quibus cogitatio non vigeat, aliqua non agnovit

Spinora, qui monet intelligentiam, ac deliberandi facul

tatem Diuiti eo by Cooste

110쪽

CAp UT SEPTIΜUΜ. 9 Itatem ad naturam naturantem minime pertineae, sed ad naturam naturatam, nihil quippe aliud esse autumat, quam

cogitandi modos, indeque ad illud immane ingensque imdividuum spectare, quod natura naturata est. Verum hoc indivisibile , extensiim cogitans, Spin ae nimirum De etsi intellectu , & voluntate careat, libere tamen facere , quidquid iacit, propterea quod a nullo coactiis, sed ex solas suae naturae legibus, & a nemine coactum agere. Quinnam vero hae divisue naturae leges sint, nusquam Spinora explicavit, sed quum ex necessitate divinae natum infinita sequi infinitis modis statuat, asseratque eadem ex necessitate aes omnes esse ad certo modo exsistendum , operam dumque determinatas , unde res inserat nullo alio modo, aliove ordine a Deo produci potuisse ab eo, quo productae stat. Hinc, Spinorae juxta sententiam , quam pluribus aliquando commendat, necessitas est agendi, patiendique, quae tanta est, quanta divinae natum persectio, semnia n, mi , infinita, quae nec moras patitur, nec ullum habet modum , tantum enim urget , inquit Spinora , quantum

infinita natum impellit perfectio , in quo tota Spin iani fili vis posita est. Haec serme eorum est sententia , quae eruditissimus Luchius de Spinorae systemate disseruit. Non opus multis esse arbitror , ut Spin uni syst malis absurditatem quisque cognostat. Nititur quippe tintum principiis precariis plerumque ac selsis. Et primo qui dem selsissimum est, quod propositione septima assumit inora , ad naturam lailicet substantiae pertinere exsistemtiam. Est enim omnium consensone recepta notio substantiae, ut sit ens per se. Non abhorruit ab hac notione

Spinora ; sebstantiam enim definiit, id quod in se est,&per se concipitur: hoc est , ut ipse loquitur, id cujus comceptus non indiget conceptu alterius, a quo formari debeat. Μ Σ Ρorro

SEARCH

MENU NAVIGATION