De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

61 LIBR1 PRIMI& ante eum Epicurus, qui & Geometriam , & reliquas

artes mathematicas, utpote ab initiis non veris profecias, veras esse non posse docebat: id persuasit Ρolyaeno tam psaceno familiari sito , magno mathematico 3 idemque ex mente Epicuri pronunciat L Torquatus apud Ciceronem ι pmnuntiat & Aristotelis interpres Simplicius. Alia via adversus Geometriam grassabatur Zeno Epicis reus , imperfecta ejus esse docens initia , unde nihil emei posse , nisi alia quaedam adjicerentur, quae in iis praeter. missa sunt: quam ejus sententiam toto libro confutare conmtus est Ρossidonius. Quamquam & alii prodierunt subim de , a quibus querela eadem instaurata est. Quin etiam a mathematicis nonnullis in conimversiam vocata sunt Geometriae principi a , ut ostendam deinde , eaque oppugnavit acriter Hobbius Anglus. Ita erudite Huetius. Nuperrime autem Milliet de Chales , eruditissimus in Mathesi Vir, ad trutinam revocavit ea , quae ad labefactanda Mathesis principia , hactenus Ρhilosophi jactaverunt . In primis omnium , a inquit, Ρrinceps geometra Euclides, firmissima hujus scientiae sundamenta poenens, sic ait: Ρunctum est, cujus pars nulla: Linea est, quae percipitur generari ex fluxu puncti: Superficies est, quaedam quantitas longitudinem & latitudinem habens sne profunditate. A definitionibus autem ad postulata transiens, asserit: a quovis puncto ad quodvis punctum duci posse lineam rectam. Inter axiomata vero haec poenit : Quae uni tertio sunt aequalia , & inter se aequalia dicuntur 3 & quod qualium majus est, aut minus , maj etiam est, aut minus altero aequalium. Indivisibile autem, seu punctum mathematicum illud est , cujus pars nulla :nempe quod ita sine partium distinctione concipitur, ut

82쪽

CAPUT QUIN TU Μ. 63 mente una ab alia non distinguantur , sive partes revem habeat, sive non, parum interest. Hanc puto puncti mathematici genuinam esse definitionem , quod a Zenonico bene distinguit Mathesis , ne se dissicultatibus & opinioenibus philosephicis inutiliter implicet. Non ergo puncta

Zenonica admittit haec methodus , quae apertam secum dum multos contradictionem involvunt, aut ex eorum suppositione aliquid demonstrat, sed tantum ex math maticorum punctorum suppositione, quae nullus , si modo terminos penetret, negare potest, figurarum aequalitatem, aut inaequalitatem concludit. Punctum ergo mathemat, cum ess quaecumque quantitas, ita concepta , ut partem ejus aliam ab alia non distinguamus. Unde libenim est cuique , quamcumque quantitatem ut punctum math maticum assiimere , beneque procedent mathematicae demonstrationes , si facta ea suppositione nulla committatur aberratio , quae illud punctum assiimium adaequet. Lbnea finita numerum certum punctorum continet in quat,bet suppositione , quia tamen fieri possunt aliae atque aliae stippositiones , in quibus partes minores & minores assis mentur , ideo possimi plura & plura puncta cogitari. Haec explicatio praxi communi consermis est 3 cum enim ad praxim descendimus , volumusque ex. gr. superficiem metiri , longitudinem per latitudinem multiplicamus, easque in hexapedas dividimus,& tunc hexapeda quadrata nobis est punctum mathematicum, & semcit nobis, ut non aberremus una hexapeda. In eo igitur sensu vocem indi, visibilis intelligo , nec inquiro , an sit vox propria, necne , plures enim invenio, qui huiusmodi methodi titulum reprehendunt, sed modo de re inter nos conveniat, facile omnis de verbo controversia dirimetur. In eodem sensu accipiendae sunt ista voces, linea, di superficies i quacumque

83쪽

64 LIBRI PRIMI

que enim longitudo , cujus latitudo non consideratur , aut non distinguitur in suas partes , dicitur linea mathemmtica , & fluxus puncti mathematici, majorem aut minorem realiter obtinens latitudinem , prout punctum primo assumtum majus aut minus fuerit; quod pendet ex operantis arbitrio , majorem aut minorem in suis operatio. nibus accurationem exigentis. Similem sensum admittit hac vox , superficies , quae licet sine ulla crassitie intelligatur ue nulla tamen exsistit, quae profunditatem non habeat. Quare quodcumque propositum corpus solidum imtelligere possum in superficies divisium , uni certae parale, las, crassitiem quidem aliquam habentes , sed indivisibili,

ter sumtam. Ita praeclare de Chales. Celeberrimus etiam

D. Guidus Grandi Mathesis Ρrofessor , Epistola ad amplissimum Cardinalem Quirinum , inter caetera inquit:

se Geometrarum Ρrincipi fuam laudem relinquendam esse, es qua per tot faecula constantissime smitur ; quod scilicet absque omni penitus erroris , aut paralogismi nota , et menta sua conscripserit, in quibus etsi majorem nonnulli ,, claritatem, brevitatemque desideraverint, vitium tamen ,, nullum , quod veritati aut soliditati ejus demonstrationum M ossiceret, est deprehensium. Quae cum ita sint, Mathesis, quae revocatur ad praxim, in dubium vocanda non est ;propterea inconcussa principiorum seliditate gaudere. Illud enim manifestum est, universam Mathesin habere ad v,

tae cultum usum maximum. Ρrofecto a Geometria clivibso telluris pendet: a Geographia orbis terrarum cognitio, omniumque regionum descriptio, quae ita cum astronomicis principiis connexa est, ut ab iis divelli & separari haud possit, quod maxime liquet ex usti Sphaerae armillaris. Ulus quoque aliarum Mathesis partium adeo communis est, ut hunc probare velle inutilis labor futurus sit.

84쪽

CAPUT Q U I N T V Μ. 63 Prosecto ut tandem ab instituta disquisitione eme gamus , animadvertendum est: Recentiorum Ρhilosoelio rum plurimos Physicam facultatem cim Mathesi nectere totis viribus conatos esse , intauendo quaestiones , Physi. co- Mathematicas nuncuintas. Alii autem laudabiliter decertarunt, ut Medicinae artem Mathesiis om illustrarent: alii vero , curiosius inquirendo , obseura di inutili diligentia, abditas in natura caussas Mathematica methodo lavdi stigaverunt. Mechanicae quidem & Hydrostaticae Mathesis Ῥrtes haud mrum Medicinam illustrarunt, plurimorumque morborum initia, Mathesi duce, detecta sunt. Alii vero inutilia investigantes, quanto plus laboraverunt,

tanto minus inveniae potuerunt , decipit enim vana selem di cupiditas, mentemque in errorum caliginem conjicit. Verum quamquam homines ad exactam omnium Ρhysicanim causarum cognitionem ροrvenirent, quid, quaeso,

hujusmodi scientia prodesset ἱ qua tamquam calamistro ornati dicerentur, nullo tamen modo meliores, aut orbi utiles redderentur λ Illud igitur potissimum omnium minnus esse debet, ut vere utilia investigemus , & solliciti semus tum de praesenti, tum maxime de vita sutura, pro di rea nihil interest, circa caussas Physicas errare , aut seire , aut omnino nescire , harum quipm stientia , sve errore, sive ignoratione, nulla utilitate, aut detrimento assicimur. Quamobrem , ut probe mentis acies exerceatur , utilisque reddatur contemplatio nostra , ex illa rerum utilium congerie ea capita seligenda sunt, quae non modo praestantiora videntur, sed & menti nostrae aptari exacte possunt, quibus meditandis o ram studiumque maxime immndamus, ne aut vana cogitatione vis animi dissimtur, aut in materia inutili versati, post aliquot annorum lucubrationes, vitamque exhaustam, nos multum in nugis prosecisse commriamus.1 De

85쪽

De ea Philosophie parte , quae naturalem Theologiam complectitur. QVae hactenus a nobis de Ρhilosephis dicta sunt, non

in eum finem pmtulimus, ut inanis gloriar vento imflati, nomen Eruditi hominis captaremus, sed ut legentium mentes anticipatione quadam ad capessendam primigeniae Traditionis necessitatem disponerentur3 quum

enim Ρhilosophia inepta visa sit in investigandis iis, quae

ipsius humanae naturae videntur propria, aliisque rebus, quae sub sensus cadunt, quanto magis fatendum erit, ineptam esse ad comprehendendam, sola humanae mentis acie, inessabilem Dei naturam, infinitaque ejus attributa, ut in Deo vere sunt, percipienda. Quotus enim quisque est, qui ii mensium capiat , infinitumque circumscribat λ Ρropterea

quod immensum est, soli sibi notum est, id quod est, hinc

nunquam cogitationis hominis Divinum est simile ; quoniam natura Dei ab omni visibili specie est dissimillima. Veritatem hanc nonnulli Ethnicorum pmdentiores probe agnoverunt, de quibus aptiori loco erit sermo ; &nunc referre suiliciat , quod stribit Cicero de Simonide sa):,, Ille enim ab Rege Hierone interrogatus, es quis aut qualis esset Deus λ Deliberandi caussa, sibi diem ,, postulavit: quum idem postridie quaereret Hiero, biduum ,, petivit: quumque sepius numerum dierum duplicaretri Simonides , admiratus Rex , quaesivit, cur ita iaceret λ- tum serio Simonides : quia , inquit, quanto diutius coeis gito, tanto magis res obseurior videtur. De Deo enim

duo consideranda sunt 3 stilicet, quod Deus exsistat, &quid

86쪽

CAPUT SEXTU M. 6γquid si Deus. Quod ad primum attinet, neminem serede exsistentia Dei utar voce Ρhilosephorum ) dubitasse video, quiun impii ipsi, de quibus erit sermo , unum albquod principium , cujus nulla sit origo , & a quo omnia ,& in quo sint omnia , admittant. In disquisitione autem naturae & attributorum Dei sere omnes Ethnicorum Ρhblosophi enormiter erraverunt. Ρrosecto inani stum est , illos haud dubitare de exsistentia Dei, qui de illius natura attributisque inquirunt. Variis quidem nominibus apud Gentes Deus appellatus est. ,, Stoici, teste a) Laer- ,, tis, Deum, oc Mentem, & Fatum, & Iovem, unum D atque idem esse Hebant: quem aliis quoque nominibus se Ethnici appellare consueverunt. Quamquam enim apud

Gentes unus esset Deus summus, ad cujusque tamen arbitrium plura ei nomina , ex diversis Dei attributis, imponi posIe , seripsit b Seneca: is Quoties voles, inquit,

is tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum comis pellare: tot appellationes ejus possunt esse, quot munera.

Videndum itaque est, quid de Natura Dei seripserint Ethnicorum Philosophi. G. Vossus, diligentis sinatas plurimarum Gentium strutator, sic e ) ait: Antiquissimi

Philosophorum agnoverunt Mentem infinitam, Mundi opificem. Longeque clarius comprehenderunt Gentiles, Deum esse omnibus numeris absolutum ; sic ut nihil in eo ad persectionem desideretur. Nec enim erat operosum Videre , quidquid in Mundo , ac homine in primis boni esset ac praeclari, id longe illustrius inesse Deo propterea quod quae virtus in instrumentali caussa est , ea in principali modo nobiliori insit oportet. Verum enim vero cum gentes etiam esserae, nec multum sellicitae de rerum natu-I a Ia ,

87쪽

63 LIBRI PRIMIra, Traditione sola, vel pene sista haec cognoscerent: aIiud

his accessit nationibus, quae humanitatem minus exuerant; Mundi enim consideratione ita sunt firmatae , ut liquido viderent, certissima ratione esse subnixa , quae Traditione accepissent. Nimirum cernebant singula & sensu praedita ,& ejus expertia , animata pariter & inanima certum ob finem agere, aliaque ad alia reserri Nec enim terram propter se vel Sol calefacit, vel nubes irrigant, nec ipsa, mei terra, vel tepefacta a Sole , vel madefacta pluvia, sui gratia hetias ac fructus gignit, sed propter muta animantia , ac hominem in primis, qui mentis altae capax caeteris dominatur λ quod gentilis etiam Ρoeta agnovit initio operis , ut ipse appellat, de formis in nova corpora mutatis Haec sine consilio esse non possunt; quod si aliter esset singula raro , non semper suum adipiscerentur finem. Alici igitur est, qui hanc rerum universitatem moderatur. Νωque haec solum ostendunt, esse quempiam , qui mundum hunc nutu filo temperet; sed liquido etiam terantur, eum,

dem esse Architectum Universi , siquidem omnia & singinta sunt propter finem, ut quae naturam habeant tum snginiaris boni appetentem, tum universali sic naturae innexam ut particulare bonum referant ad bonum Universi. Haec tam clare relucebant, ut quin vera esset illa omnium gemitum traditio , de Deo Universi conditore & moderatore minime potuerit dubitari. Hinc Socrates dixit: meus ibber est , o Philosophe , natura rerum a Deo conditarum Anaxagoras universitati, non sortunam, neque fatum, Os' dinatae descriptionis principium , sed mentem puram , ac sinceram. praefecit, ab iis omnibus admixtis similes particu)las secernentein Aristoteles ait: Mentem motum produxisse, ac partes secemisse: Nec primus e Ρhilosophis Ana-

88쪽

CAPUT SEXTU Μ. 69 Philosephiae conditor Thales Milesius, a quo disciplinam suam hausit Anaximander, qui fuit Anaxagorae praeceptor eadem in sententia filii Geteri Philosophi, ac maxime

Stoici, acerrime contenderunt, nec fieri mundum sine divina ratione potuissse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Tullius de Deo sic loquitur: Esse prestantem ali, quam aeternamque naturam , & eam suscipiendam , adorandamque hominum generi pulchritudo mundi, ordoque rerum coelestium cogit confiteri. Pythagoras vetustissimus Philosophorum, in eadem sententia fuit. Hinc Lactantius inquit: Pythagoras imum Deum confitetur, dicens, incorporalem esse mentem, ideo Deum vocabat unitatem. Nec me sugit, sequitur Uossus, Ρythagoram plures Deos coluisse , attamen unum agnoscebat, ut ex onato Pythagor, , Ρatrem Deumque hominumque. Macrobius in som. nium Scipionis inquk : Monas initium finisque omnium , neque ipsa principii aut finis sciens, ad summum resertur Deum. Idem inatus Pythagoricus in Stobaei Eclogis ait: reliqui Dii erga fimmum , primumque Inente cognoscem

dum, sic se habent, ut Chorus ad Choriphaeum, & milites ad Ducem. Similiter Pato, Epistola ad Hermeam, & Coetiscum apud Strabonem , dixit, opificem principem omnium Deorum , di qui sent, di qui suturi. Plures Deos

coluisse certum est, attamen agnoscebat Patrem Deu que hominumque. Caeteros pro minoribus Diis habue, runt,& coluerunt pagani. Hactenus eruditissimus Vossius.

Clemens Alexandrinus sic a inquit: Auctor operis Arbstoteles de secretiore parte divinae sapientiae secundum AEgyptios, ex Verbo divino , quod procreans ipse cogno, minat, omnia orta & quaecumque cogitatione complecti, mur, ab intellectu Principe, etiam ab ipso Verbo procrea'

89쪽

o LIBRI ΡRIMIta asserit. Unde & Verbum, quod vocat expressum, caussam caussarum etiam ex Babyloniorum opinione haberi observat. Ρroxime veritatem attingere , qui Uerbo mumdum consectum dixerunt, sive illud de Verbo substam tiali, sive sermone , quo omnia fieri jussit simul , esseci, que Deus, intelligas ; seu potius is vocandus sit, cum ita

dixerit Deus, non ut per vocis organa quidam sonus exbret , nec ut linguae motus caeleste formaret alloquium , adique aerem istum quidam Verbonim strepitus verberaret, sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis essectu. Hinc & in summa Ρythagoras, & Socrates, &Plato dicentes se audire vocem Dei , considerantes universorum constructionem, quae a Deo accurate facta est, &ab eo perpetuo continetur. Haec ab eruditissimo Alexam drino congesti sunt. A Plutarcho etiam nonnullorum veterum Philosophomm sententiae de natura Dei resemntur, ubi sic is ) l gitur : Pythagoras de principiis dixit, unitatem Deum , ac bonum, quae natura sit unius , ipsa mens : Socrates , &Ρlato unum singulare, & per se Libsstentis natum , ac sis litarium , revera bonum 3 omnia autem haec ad mentem reseruntur: Mens ergo est Deus, species separata , sincera ab omni speciei admixtione. Rutius Socrates, & Plato dixerunt mentem separatam, sincenam ab omni admixtione materiae , & per se stibsissentis natum. Aristoteles dixit Deum esse speciem separatam, quae insistat globo Un, Versi. Pythagoras , & Plato. mundum a Deo factum arbitrati sunt ; nam & mundus omnium operiam est pulcherrimum, & Deus omnium caussa praestantissima. Ad haec, quae a Ρlutarcho tradita sunt, apte addenda esse censeo ea , quae de Philosophis testatur Diogenes Laertius, qui

90쪽

qui - inquit, domisse Anaxagoram sic de rerum initiis

Omnia simul erant, inde Mens accedens ea in ordinem adduxit, ex quo Anaxagoras Mens est appellatus. Idem Laertius in vita Zenonis : Mundum tripliciter appellat Zeno , tum ipsiim Deum , omni ex natura proprie qum Iem : qui & immortalis est, & nullo ortu generatus; quislato quodam temporum ambitu , totius mundi aedificator exstiterit: qui omnium naturam in se ipsum consi,

mens , ex se ipso eandem generavit: tum astrorum distributione mundum esse : tertio , quod ex utrisque composse tum est. Est autem mundin ex omnium rerum natura

proprie qualis: vel, ut ait Possidonius in elementis harum rerum , qtve in sublimi regione generantur a id quod ex coelo , terraque , & naturis his , quae in eis sitiat, constat: vel quod ex Diis, hominibus, rebusque illis componitur, qtae sunt illorum caulla generatae : Caelum vero est ult, mus orbis , in quo omne divinum collocatur. Tandem Laertius confirmat, Stoicis Deum esse initium retum os nitim : mentem Ρlatoni primam caussam. Aristoteles au. tem mundi originem describens b ait: Deus unive sum Coelum exomavit, una per omnia penetranS Potentia , ex incommixtis alienis aere & terra , igne & aqua universum mundum fabricans , & una comprehendens Spherae superficie, contrariissimas in ipso naturas inter se invicem cogens convenire , & ex his machinata liniversi

salute. Discussione autem Peripatetica Patricius e addit : Quod ab Aristotele dicitur etiam mundus Ordo ,& universorum digestio, quae a Deo & per Deum al- servatur. Epicurus ipse ad Monovecum scribens , de Deo sic inquit: omnia vero quae illius immortalitati con

SEARCH

MENU NAVIGATION