De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1oa LIBRI PRIMI Inter eruditos Viros disteptatum est , ut an Athei vere sint, aut unquam fuerint. Ex hactenus dictis mani festum est , nonnullos Ethnicorum Philosophos de arer, butis Divinae naturae prava sensisse. Alii autem affirmant, suisse aliquos, qui aperte Deum exsistere negarunt, variisque auctoribus memorantur; inter quos Laertius in vita Aristippi reseri, Theodorum Cyneneum omnes de Diis opiniones sustulisse, ejusque auditorem Bionem , Deos nihil esse statuisse. Et Athenagoras, Diagorae aperte promulgatam sententiam esse , nullum plane exstare Deum , memorat. Buddeus etiam uberrime a disserens , an dentur revera Athei, sic concludit. Μ Quemadmodumis autem ex hactenus dictis abunde patet, Atheos dari, se ita etiam simul intelligitur, subinde Viros innocentes se sine caussa Atheismi suisse accusatos. Verum utcumque haec se habeant ; dari tamen vere serioque Atheos, fiunt viri eruditi, qui negant, dubitant . Incredibile quippe videtur, quamquam Deum esse aliqui verbis negant, &obfirmato in impietatem animo , ut illud quod ore prinmunt , eos hanc communem & rationi consonam notio nem ita exstindere ex animo potuisse , ut saltem non BD midine oppositi anxii teneantur : nempe etiam e , qui

Deum negant, istum subinde in corde sentitare ; immo

tem magis timere. Praeterea animadvertendum est, non

esse illico Atheos, quibus id nomen alii imponant, cum e Ethnici eo nomine notarent, non qui omnino Dei talem abnuerent , sed qui eadem secum de religione semtim musarent, quamobrem ab Ethnieis Christiani Athei app8. Ab hac enim calumnia Christianos delandit Iustinus Martyr apologia ad Senatum Romanum& Ora tione ad Antoninum. Profecto ad Tribunalia trahebam

tuss

122쪽

tur, & tamquam impii damnabantur illi, qui spreta patria religione, adversus eorum Deos, aut de summo Deo impie loquebantur , propterea Democritus ab Atheniensi. bus ejectus est, & in Foro ejusdem Democriti libros coimbusserunt λ tamquam enim curiosi damnabantur Philoisphi, qui rationibus humanis nixi, de divina natum aindebant serae sententiam 3 propterea Socrates , ab Anyto ,& Melito accusatus , morte mulctatur, ut in sui apologia apud Ρlatonem. Philosephorum etiam Sinensium libri, inter quos Consucii numerantur, Imperiali decreto combussi fuerunt, teste a Ρicardo I non ita tamen aboleri potuerunt, quin plures apud Ρroceres remanserint , &temporis progressu asseclas, & Ρatronos in Sinensium regione habuerint. Hinc Consuest libri, a quodam Scium apud Iapponenses delati, eos nonnulli litteratorum ad marunt. Ad haec, quae resert Picardus, addit b) Salmo. nius , quod quum Ρrinceps quidam illius regionis Silan ,& Inaba , qui Confudit Sectam suerat amplexatus, convius suisset, veterem populi delere religionem , irrito immen eventu 3 propterea valde timens, ne ob eam caussama 'incipatu deturbaretur, sponte se abdicavit , collata insilium dignitate.

Verum non tantummodo apud rudem populum ii

pia philosephantium dogmata abominio fuerunt i at etiam a praestantissimis Ethnicorum Philosephis ludibrio habita sent. Porro hoc loco reserae sessiciat ea , quae disseruit

Caecilius sermone , quem habuit se apud Minutium in Octavio , ubi sic legitur: Quamquam tibi Marce frater ,

de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum : utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus re

123쪽

pudiaris alterum , alterum comprobaris: impraesentiarumtamen ita tibi insormandus est animus , ut libram teneas a quissimi iudicii , nec in alteram partem propensius imcumbas : ne non tam ex nostris disputationibus nata semientia , quam ex tuis sensibus prolata videatur. Hoinde si mihi quasi novus aliquis , & quasi ignarus partis utriusque

considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa , magisque omnia verisse milia , quam vera. Quo magis mirum est, nonnullos radidio investigandae penitus veritatis cujulibet opinioni te. mere siccumbere : quam in explorando pertinaci diligemtia perseverare. Itaque indagandum omnibus , indole.

stendum est, audere quosdam , & hoc studiorum rudes ,

litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum , certum aliquid de summa rerum, ac majestate decemere,

de qua tot omnibus iaculis sectarum plurimarum usque adhue ipsa Philosophia deliberat: nec immerito, Cum tam tum abiit ab exploratione divina humana mediocritas , ut neque quae supra ncis coelo suspensa si ablata sunt, neque quae inta terram profunda demersi sunt, aut scire sit datum , aut scrutari permissum , aut stuprare religiosum : &beati satis, satisque prudentes jure videamur, si secundum illud vetus sapientis oraculum, nosinetipsos familiarius noverimus. Hactenus egregie Caecilius. Ad eorum omnium itaque appello Tribunal, quos nullum caussae hujus pra indicium occupavit, partiumque studio vacuos , ad investigandam veritatem integerrime factos , probos judices dbcunt omnes: videant hi, num ad semianda altissima principia , & ad Dei attributa investiganda deserendum sit Philosophiae λ Rosecto ipsi Ρhilosophorum Principes de

his se incerta narrare fatentur , suisque sententiis fidem non habent, quum sepe sibi ipsis haud constantes videam tur ,

124쪽

tur 3 insuper aeterna corum dissidia , nulla unquam arte concilianda , apertissime ostendunt, omnium gentium de summis capitibus persuasionem , a philosephica facultate non esse prosectam. Id idem , quod manifesta ratione demonstratum est, etiam in tuncto facti uberrime coimrobabitur 3 reserando , unde illa gentium persuasio ortum

abuerit.

Inquiritur de multiplici via, qua in hominum animos rerum coguitio, verique intelligentia descendat. ANtequam verba faciam de auxiliis hominibus paratis,

ad divini naturalisque juris originem investigandam, ex quo jure cuncta hominum officia reguntur, monendum censeo , non eo me respexisse , quum philosephi e placita exponere atque conVellere nisus sum , ut ab hominibus haec secultas , sive disserendi ratio eliminetur , quae enim , utar Tullii verbis, ita esset mens, vel quae vita potitin, non solum disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata. Id igitur unum mihi propositum suit, ostendere , quanto in errore sint, qui, nimitura humanae menti tribuentes, auda ci cupiditate, ultra humilitatis nostrae terminos evagantur , hinc vanis & se idolosis opinionibus se implicant ; &convulsa pene universa vitae degendae , rerumque gerendarum doctrina, in id videntur praecipue conniti, ut pertinuci meditatione principia , omnium nationum consensione probata, inde repellant ; studio enim inveniendi nova, ubi agitur de humanae societatis vi ac jure , audent ea negare, quae apud omnes gentes certa & explorata habentur, aper

o tissimae

125쪽

to 6 LIBRI PRIMItissimaeque virtutum vitiorumque notiones inficiantur. Ardua quidem,&confragrosa sunt, per quae vocamur, labendique modi innumerabiles. In his tamen difficultatibus angustiisque homine constituto, auxilia minime desunt, quibus udiri notitiam possit assequi, bonique Viri exsequi officia. Qua in re doctissimus Huctius sa)' inquit, duplex est via, per

quam illabitur in animos nostros cognitio rerum : alia semsuum , ac rationis : alia fidei : obseura illa, anceps & se, Iax , ad veri notitiam male fida & intuta, infinitis obsepta Philosophorum tricis, & quaestionibus : clara haec ,

aperta, & constans, praelucens animo, ejusque ancipites moetus & fluctuationes , admisso caelesti lumine , componens. Plane corneam hanc portam dicas , Metarum carminibus celebrem, eburneam alteram. Cui fidem largitus est Deus, is probationes non requirit: qui fide caret, nulla illi sufficit demonstratio: neque vero ita ex ratione pendet Graecanica philosephia , ut non fidei etiam alicujus necessitatem agnoscat: quum enim in rebus sacris promtum a nobis postulet Deus ad dictata sua nutusque animi obsequium; parem in civilibus Plato docilitatem desideravit: unamque ex praestantissimis legem esse censuit, quae Vetat, ne juvenum quisquam in leges inquirere audeat, & quaenam bene constitutae snt, di quaenam secus, definire : nec aliter erga res divinas animatos esse vult verum quaecumque super iis etiam sine probabilibus , vel necessariis argumentis credem da proponuntur , ea pronis auribus accipienda praecipit. Egregia quoque multa ex Augustino congerit idem H tius , docente , quibus auxiliis ad veri notitiam perveni, mus . Naturae, inquit Augustinus , ordo ita se habet, ut quum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritra: nam infirma ratio videri potest, quae quum reddita fuerit, ain

126쪽

ctoritatem postea , per quam firmetur, assumit: sed quia

caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum , quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati, sanctitatisque rationis aspectum idoneum intemdere nequeunt: saluberrime comparatum est , ut in lucem veritatis aciem titubantem, & veluti ramis humanitatis opacatam, inducat auctoritas. Eadem passim inculcat Aingustinus ; sed & totum de utilitate credendi librum scripsit. Hanc Augustini sententiam mirifice exornavit V. CLPritannius 3 ex iis enim , qui de varia ac multiplici via, qua in homines rerum cognitio , verique intelligentia descendit, tradiderunt, omne punctum tulisse videtur. Altera , inquit a ) , est veritas , quae scitur : altera quae

creditur. Ρriorem in nos immittit accuratus usus externorum sensuum, ubi ad eorum fidem accedat examen, atque rationis consensus: aut quando illam ipsa ratio det, git , adhibitis in consilium & prasidium artibus, omnibusque logices, & scientiarum documentis. Alterius veritatis, quae creditur, compotes nos ficiunt famae traditio non temeraria, ad nos transiens per historias germanas, per majores, & aequales nostros fide dignos , perque alia humani commercii subsidia: Haec persuaso voratur: prior veritatis cognitio scientis nuncupatur. Hinc Lactantius ait: nos omnia scire non possumus , quod est Dei: at ne que omnia nestire, quod est pecudis. Medium vero imter peduasionem,& scientiam tenere locum,& cum utra que participare videtur fides, quae vera religionis firma persuasio elL Accedit isti ad prioris naturam: robore vero ipsam superat sesentiam : quippe e caelo delapsa , divinaque auctoritate nixa, animos hominum beatissime allicit,

di vincit, ibique tali insidere vi solet, qualem nulla hω

127쪽

io8 L I a R I PRIMI minum violentia , nullus mortis terror vincere , aut infidi mare deinceps possit. Nihil moramur, quid Arcesilas , quid Cameades, & Pyrro cum toto Scepticorum, Academicorumque grege obloquantur 3 qui quum cautissimi esse vellent, aut videri affectarent, omnium ineptissimi eum serunt, priora deliria amplexi: nam sublata proterve omni scientia, ne hoc quidem quod certe par erat) fateri cum Socrate amarunt, se hoc unum scire , quod nihil seirent. Horum sententiam & tempus exarmavit, & recta ratio dudum consecit : nostrisque pMzipue temporibus ridemdam exhibent tot artes , disciplinaeque late regnantes Quod ad religionem pertinet, non honeste silum posse quaeri, sed necessario quaerendum selendumque esse. Ut error autem auseratur in quaerendo , adsunt subsidia, quibus indigemus : & subsidium maxime necessarium illud est, ne in dubium revocentur prima principiti per se nota,& omnium temporum, & omnium hominum consensiuprobata , & hoc quaerere licet, quatenam a Deo sint vere revelata, & quanam ab hominibus constituta : critices aintem , & aliarum artium documenta docent, quando noranda, quando habenda sit fides hominum dictis. Quam tum etiam ponderis habeat auctoritas in usi vim , atque

in aliquibus distiplinis , & in historia potissimum nemo non sentit. Si nihil aliud credere , quam quod ratio in se

invenit, animum induceremus, magna non selum humanae stientiae, sive eniditionis portio periret, sed etiam infinita homini, atque hominum regimini impenderent incommoda . Aliorum ergo narrationibus , & fidei fidem habeamus oportet, nisi inter semnia computare velimus

quidquid habent libri,& fama de pineritis iaculis, immodi de p senti aevo : quod profecto non faciat, nisi sit verus semniator, & amens. Hactenus doctissimus Ρritannius.

Porro Diuitigod by Cooste

128쪽

CAPUT OCTAVUM. IO9 Porro ii, qui in pulvere litterario versantur, probe sciunt, quot quantaque instrumenta , ad maturitatem perducta , homo habeat, ad veri intelligentiam adipiscem dam, & pracipue dum agitur de rebus , quae interest hominem scire. Illo etiam tempore , quo apud omnes gemtes Ala naturae lex vigebat , de facili homines Viri boni ossicia ediscere poterant. Naturalis autem lex priorum temporum appellata est, eo quia homines , ad implenda

natum humanae ossicia , tantummodo majorum Traditionibus , ac naturali ratione utebantur. In majorum Tradi.

tionibus expressa erant rerum initia, capita summa, divini cultus ratio, in quibus elucebat aperte divinae Ρrovidentiae ordo , ac incorrupta vitae gerendae doctrina. Primigeniae quippe Traditionis ope tenebra mentis excutiuntur , consilium emicat, tuta & conitans, ad rerum agendarum , scientia reseratur, & prudentia, omnium virtutum regina, acquiritur. Ex hoc enim sonte secietates omnes originem duxerunt; di a prudentioribus demum ad nobiliorem vim cultum , elegantioremque formam evectae sunt. Verum Traditiones illae priorum temporum , ad haec usque tempora trajectae , infixae & quasi insculpG in omnium natis

num mentibus , coagulum omnium societatum consi,

tuum , nosque inclinant, ad consentiendum piis castisque legibus , stiperne illapsis ex ratione illa summa , certissima di immutabili ue nec aberrandum inde unquam, quamquam plurima stiper humanum sensum ostensa sint nobis. Ad celsissima enim principia firmanda , unde secundaria sponte fluxerunt, impar videtur humanae mentis acies 3 ab initio mundi 'sto suit divina Traditio, quae mentes mirifice elevat, allicit , firmat, ita ut qui ccclestis luminis adminiculo utuntur, capita summa commode dispiciant, examinent, intelligantque. Caeteri vero , qui primigeniae

129쪽

DO LIBRI ΡRIMI Traditionis conspicillis uti negant, uni suo ingenio servire volentes , evanescunt in cogitationibus suis, & ad absona , devia, impiaque revolvuntur, quibus tandem nulla sufficie demonstratio, neque ipsa irrefragabilis experientia placet, ut uberrime jam demonstravimus , detectis erroribus, quos genuit, aluitque secunda parens Ρhilosophia ; de cujus orbgine , progreHione , ac corruptione breviter verba faciam, quod ita exsequor. Nemo non videt hominis esse ratione conniti ad v,

ritatem investigandam ; sed in hoc frustra vires intendit , qui non contendit ratione & via , certaeque methodi legibus non obtemperat. Ρlura de hoc praecepta sunt ab iis, quos sapientes habuit appellavitque antiquitas 3 perplura quoque a recentioribus Philosophis constituta sunt, quae in canones relata, eam philosophiae partem , quae Logica appellatur , utiliorem reddiderunt & amoeniorem. Haec sane laus Logicae debetur , nimirum ejus industria factum , ut recte philosephandi rationem certam atque conflantem haberemus. Ipsa quippe mentis nostrae operationes regit& format, progaeuiones dirigit, inventisque vocibus, quibus conceptas animo notiones dis inguimus, disserendi aditem ac rationem certis expeditisque temperavit modis.

Antiquissima vero methodus disserendi facilis erat, simplex, & aperta , brevibusque praeceptis circumscripta , nubiis obsepta tricis , quae usque ad Socratis tempora perVenit. Profecto antiquissima illa simplex disserendi ratio serrata est a Socrate in sui apologia, & susus percipitur ex dialogis Platonis. Ab antiquis ii, qui se dabant contemplationi, septemtra vocabantur: Philosephiae vero nomen primus induxit Pythagoras, teste a Laertio, seque ipsum nominavit Philo-

130쪽

Philosophum in eo sermone , quem Sicyone cum Leonte Ρhliasiorum Tyranno, sive Sicyoniorum habuit : quemas modum ait Heraclides renticus in libro de carente spiritu ; nullum enim hominem, sed solum Deum esse sapientem , Ρhilosephum vero, qui sapientiam amplexaretur. At vero philosophiae duae origines exstiterunt, quamin altera ab Anaximandro : altera a Ρythagora est prosecta. An, ximander Thaletem audivit: Ρythagora Ρherecides inbgister fuit. Et quidem altera Ionica vocabatur , ideo quia Thales Ionicus cum esset erat enim Milesius) Anaximam

dri magister fuit: Altera Italica a Pythagora, quia in Italia maxime philosophatus esset. Sed Ionica in Clitomacho , Chrysippo, Theophrastoque.Italica vero desinit in Epicuro. Ad haec, quae seripsit Laertius , addit Iambl,

chus a , Ρythagoram composuisse suam Ρhilosophiam

ad Orphei doctrinam, sed & alteram ab altera consensio. nem & propagationem habuisse. Iam vero, sequitur Laertius, Philosophorum decretis aliqui nituntur: alii ab assem sit siuslinendo nominantur : decreta habent hi, qui ita res enuntiant, ac si comprehendi possint , sustinent autem assensium hi, qui quasi nihil comprehendi possit, ita de omnibus rebus assensum cohibent 3 atque horum quidem alii monumenta reliquerunt, alii nihil omnino scripserunt. Unde autem fictum sit, ut Ρhilosophi in tam devia& absona abierint, colligitur ex eodem Laertio , qui loco citato, inquit: Ρrotagoras autem litigiosorum genus dispintationum induxit, ut Timon de illo dicat: Ρrotagoras ii mixstus litigare bene sciens , iste Socraticam differendi rationem primus immutavit. Hactenus Laertius. Invecto hoc litigandi genere laxata sunt tana, quae coercebant opinionum arrogantiam 3 quaeque depascebant luxuriam agnae

tam ca mia 'ibag. lib. I. cap. 28. Diuiligoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION