De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

1r L i B R I P R I M illinctam beatitudinem servare possunt , in eo opinare . Bene hactenus Ethnicorum Ρhilosephi, primigeniae

Traditioni enisi, ut aptiori loco uberrime demonsbab, tur, tam sublimem Theologiam assecuti deprehenduntur, sed ut aliqui ex recensitis , sive alii sola humana ratione nixi, ultro procedere non dubitarunt, in turpissimos &perniciosissimos errores prolapsi stat. Philosephi enim multi opinantur, nihil tam impervium , nihil tam absim stim esse, ad quod percipiendum seis ipsa viribus humanae mentis acies nequeat pervenire 9 hinc impia & salsa dog. mala prodierunt. De hac Ρhilosephantium pectasione

audiamus doctissimum volitium , qui sic a ) loquitur:

Theologia naturalis est scientia eorum , quae per Deum

possibilia stat, hoc est, eorum , quae ipsi insunt, aut fieri posse intelliguntur. Res enim divinae illae sunt, quae ideo possibilia concipiuntur, quod detur Deus, ipsique talia imsint attributa. Et quamvis non addatur, scientiam istam ope principiomm rationis , aut ut alii loqui amant, solo naturae lumine esse acquirendam , recto nimirum usu imcultatum animae, quae per naturam ipsi insunt; id tamen per se intelligitur. Theologiam enim naturalem tractaemus tanquam partem Ρhilosephiae. Omni autem Ρhil, hiae hoc proprium est, quod selo naturae lumine , hoc est, recto usu facultatum animae , quae ipsi per naturam insunt, acquirantur, ad eam spectans possibilium cognitio. Hactenus molium. Videamus modo de iis Ρhilosephis , qui neglectis inviorum Traditionibus, sela humanae mentis acie rerum inbtia , & divinae naturae attributa inquisierunt. Horum primus in nostro Hemispherio se offert Democritus, qui spretis patriis majorum Traditionibus , uni sim ingenio

92쪽

CΑpUT SEXTU Μ. servire decrevit. Ρrofecto hoc pacto semitam primus in pietati aperuit. Democritus, teste o) Laertio , Xersis tempore vixisse sertur. Hic , qui risu casius omnes hinmanos excipere solebat, librum composuit, in cujus exodidio quum ita scripsisset: De Diis quidem neque ut sint, neque an non sint, habeo dicere, multa enim impediunt, quo minus hoc sciri possit, tum obscuritas, tum etiam hinmanae brevitas vitae. Eam ob caussam ab Atheniensibus ejectus est, qui ejus in Foro libros combusserunt. Ρlacet autem ei, Muitur Laertim, Omnium rerum esse atomos, inaneque initia i reliqua omnia Husimodi, ut de illis opinari liceat, infinitosque esse mundos , eorumque & ortus& interitus esse. Nihil ex nihilo oriri, neque in nihilum occidere. Atomos quoque & magnitudine , & numero esse infinitas, easque in univeris ferri orbe, orbem consectentes , atque ex his omnia, quae concreta sunt gigni, ignem, aquam, aerem , terram ; nam & haec ipsa quibusdam ex atomis constare , quae ob soliditatem omnis sunt mortalitatis commutationisque expertia. Solem , & Lunam ex hujusinodi corpustulis levibus, ac rotundis , sim, literque animam conflare , quam & mentem imum atque idem esse. Spectris incidentibus nos videre , omniaque necessitate fieri, cum omnium rerum conversio caussa sit, quam necessitatem appellat. Haec omnia ex Laertio. D mocritus vero haud sibi constans, Dei naturam inquirens,

statuit Dei naturam in igne globose, teste - Ρlutarcho.Quum autem Democritus aperte scripsisset, ignem ortum habuisse ex atomorum concursione, jure ac merito Ddi

mocriti assedis dixit se Tullius : is Nullo igitur modo

93쪽

- Deum immortalem effcitis. Prosecto Democritus in suo systemate immortalitatem atomis tribuit , non quidem iis, quae ex atomis concreta sunt , propterea arbitratus est: infinitos esse mundos, eorumque & ortus & interitus esse. Igitur Democriti Deus interitui esset obnoxius ; quod per se repugnat natu primi principii, cujus nulla potest esse origo, ut natura sua immortale sit. Inter Democriti asscicias numeratur Epicurus, de quo Laertius sic o loquitur: Mortuo Alexandro Macedone Atheniensium rebus a Pedidica afflictis , ad Patrem se contulisse Epicurum, & D mocriti de atomis, & Aristippi libros ae voluptate suos esse dixisse. Hoc confirmatur a Tullio : mihi quidem , b inquit, Democritus, Vir magnus in primis, cujus somtibus Epicurus hortulos suos irrigavit, nutare videtur in natura Deorum. Epicurus ipse bistola ad Monovecum exhibet, quid hac de re sentiat. Etenim , ait, Dii quidem sunt ; est enim illorum cognitio perspicua. Quales

autem multi existimant, non sunt , non enim tales tuemtur , quales existimant. Nec vero ille impius est, qui mustitudinis Deos tollit, sed qui multitudinis opiniones Diis

accommodat. Nec enim anticipationibus , sed suspicion, bus salsis multorum de Diis enuntiationes continentur. Hinc maximorum detrimentorum atque utilitatum caussae ab improbis in Deos conseruntur ue propriis enim semper accomodati virtutibus, similes sibi Deos recipiunt, omnia aliena existimantes. Ac primum quidem Deum animal immortale , beatumque existimato, quemadmodum communi Dei notione definitum est , nihilque ei, quod ab immortalitate alienum, aut ad beatitudinem parum accommodatum sit, adjungito. Hactenus Epicurus. Diis aintem omnibus , ut loco si ra citato resert Ρlutarchus , his

manam

94쪽

CAPUT SEXTUM. 7 Imanam-formam Epicurus tribuit, solaque eos cerni ratio. ne ob tenuitatem partium natum simulacrorum. Insuperaddit Ρlutarchus, Epicurum divinam Ρrovidentiam nega. re , Deique beatitudinem in corporalibus voluptatibus constituere. Hinc Cicero sic a disserit: Ρorro Epicurus exanimis hominum extraxit radicitus religionem, cum Diis immortalibus opem , & gratiam sellillisse sertur : etenim quum optimam & prassantissimam naturam Dei dicat esse ;neget autem in Deo gratiam, tollit id, quod maxime proeprium est optimae prastantissimaeque natum: quum nihil sit melius bonitate & beneficentia: qua si Deus careat, quis vinta, quis praces ad eum sunderet Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo. Virtus autem actuosa , &Deus vester nihil agens I expers virtutis igitur 3 ita ne beatus quidem. Quae ergo vita Non arbitror te Vellei similem esse Epicureorum reliquorum, quos non pudeat earum Epicinri vocum , quibus ille testatur, se ne intelligere quidem ullum bonum , quod sit sejunctum a delicatis & obs nisvoluptatibus, quas quidem non erubescens persequitur omnes nominatim. Ovem cibum igitur , aut quas potiones , aut quas vocum & florum varietates, aut quos tactus, quos odores adhibebis ad Deos, ut eos perfundas voluptatibus λTu autem Epicure quid facies λ Neque enim, unde habeat ista Deus tuus , video, nec quo modo utatur. L inpletior igitur hominum natura ad beate vivendum est , quam Deorum , quod pluribus generibus fruitur voluptatum . Neque tunc reprehendo , quod ad voluptatem omnia reserantur : alia est quaestio 3 sed doceo , Deos vestros esse voluptatibus expertes: ita vestro iudicio ne beatos quidem . Cogitant, inquis , assidue beatos esse se ; habent enim nihil aliud , quod agitent in mente. Comprehende. Κ a. igitur

95쪽

6 L I B R I P R I M Iigitur animo , & propone ante oculos Deum , nihil aliud in omni aeternitate , nisi , mihi pulchre est, & ego beatussium , cogitantem. Quid est enim , cur Deos ab hominbbus colendos dicas, cum Dii non modo homines non co. lant , sed omnino nihil curent, nihil agitent λ At est eo. rum quaedam praestantissima natura , ut ea debeat ipsa per se ad se colendum elicere sapientem An quicquam exibinium potest esse in ea natura , quae sua voluptate laetans, nihil nec actum sit unquam , neque agat, neque egerit λQuae porro et pietas debetur , a quo nihil acceperis 3 Aut quid omnino, cujus nullum meritum sit, ei deberi potest λEst enim pietas justitia adversus Deos : cum quibus quid potest nobis esse iuris, cum homini cum Deo nulla sit communitas λ Hactenus Cicero Stoici vero , ut tradit ertius, arbitrabantur, Deum , sive mentem, sive fatum ab initio per se ipsum Omnem naturam in aquam convertisse, in qua ut in origine semen contineatur, quod ad reliqua aptiorem reddat materiam 3 propterea semen in humore subsedisse ; inde Deum cetera elementa procreasse , de quibus ipsis di Z no in libro de universitate,& Archedemus in quodam libbro de elementis disseruerunt Ad haec addit Putarchus, loco supra citato , quod Stoici opinabantur, Deum esse ignem artificiosum , via ingredientem ad mundi procre

tionem, materiam pervadentem. Ac spiritum quidem totum penetrare mundum i nomina autem a materiae, quam

pervadit, stimere mutationibus. Ad haec addit idem Plutarchus, in Stoicorum sententia Deum esse mundum ; sed& stellas , & terram esse Deos. Supremum autem Deo Ium esse mentem , quae est in aethere. Hinc - Varro de

natu sa Laert. in vita Zenonis.

96쪽

CAp UT SEXTUM. 77 naturali Theologia praeloquens, dixit, se arbitrari Deum esse animam mundi , quae sententia multis Ethnicorum Ρhblosephis placuit. Plinius vero o mundum hunc , quem

conlpicimus, Nmen quoddam esse putat, aeternum, ii mensum, neque genitum, neque interiturum unquam: cinius extera indagare , subdit, nec hominum intersit, nec Capiat humanae mentis conjectura. Cicero etiam fatetur , admodum esse arduum divinam naturam investigare ; in

quo , - inquit, nihil est difficilius, quam a consuetudi,

ne oculorum mentis aciem abducere : ca dissicultas induxit & vulgo imperitos, & similes Ρhilosophos imperito. rum , ut nisi figuris hominum constitutis, nihil possent

de Diis immortalibus cogitare. Hisce praemissis, iciem C, cero si iam de natura Dei exhibet sententiam , quae suis adversariis deridiculo suit. Sed cum talem, ait, csse Deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius: ad hanc autem praesensionem notionemque nostram nihil video ,

quod potius accomodem , quam ut primum hunc ipsum mundum , quo nihil fieri excellentius potest, animantem esse, & Deum judicem. Hic quam volet Epicurus jocetur , homo non aptissimus ad jocandum, & dicat se non posse intelligere , qualis si volubilis & rotundus Deus ;tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me movebit. Placet enim illi esse Deos, quia necesse sit prinstantem aliquam esse naturam , qua nihil sit melius. Nec

dubium , quin , quod animans sit, habeatque sensum, &rationem, & mentem, id sit melius, quam id , quod his

careat. Ita efficitur, animantem, sensus, mentis, nationis mundum esse compotem. Qua ratione Deum esse inum dum concluditur. Sed haec facilius cognoscentur ex iis r bra

97쪽

18 L I B R i Ρ R i M Ibus ipse , quas mundus effcit. Interea Vellei noli quaeso praeterserae nos plane expertes esse doctrina. Conum tibi ais, & cylindrum , & pyramidem pulchriorem , quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habe.tis . Alia plura apud Ciceronem de Divina Natum fuse disputata leguntur: nec vacat ea omnia exseribere ; valde enim molestiam esset ea singillatim referre, propterea tam tummodo ea tradere constitui, quae meo systemati consem

tanea videntur.

De quibusdam aliis Philosophis disserit Augustinus:

contendunt, inquit, etiam isti, terrestria corpora sempitema esse non posse , cum ipsam universam terram Dei ibi, non quidem summi, sed tamen magni, idest , totius mundi membrum in medio positum & sempitemum esse non dubitent. Cum ergo Deus ille summus fecerit eis alterum, quem putant Deum , idest istum mundum, ceteris Diis, qui infra eum sunt, praeserendum, eumdemque esse existimant animantem , anima scilicet, sicut asserunt, rationali vel intellectuali in tam magna mole corporis ejus inclusa , ipsiusque corporis, tamquam membra locis sitis posita , atque digesta , quatuor constituerit elementa .

D Hinc Augustinus b) concludit: Ρhilosephi turpitudiis nem miserrimi erroris velut altioris doctrinae specie coloem rare conantur. Deistae autem nostri aevi mundum dicunt Deo metemum: Ens necessarium, & a se ; idcircoquum haea opinio sere omnino conveniat cum nonnullis antiquorum supra recensitis, de his verba sacere supervacaneum censeo.

Ex his, quae hactenus de Natura Divina a nostri OD bis philosophis dicta sunt, palam colligitur, quam varie alii & quam impie aliqui de silpremi Numinis natu opinati sint. Nunc de iis verba faciemus, qui remotissimo hujus

98쪽

CAPUT SEXTUΜ- 79 hujus nostri Hemispherii plagas primigeniam Traditionem mortisero Ρhilosophicarum quaestionum veneno insecerunt. Omnium primus , qui inter Sinenses impietatis semina sparsit, suit quidam nomine I akun, qui, ut supra dix,

mus , sexcentos circiter annos ante Christi tempora natus est. Hic , ut ab auditoribus suis superstitionem tolleret, ea omnia rejicienda esse censuit, quae ab hominibus instituta , aut sabulosa judicabat , hinc arbitratus est , solo naturalis rationis lumine inquirenda esse rerum initia , primique naturam Ρrincipii, ut absque foeditate naturalis roligio revocaretur. Sed sim spe frustratus viam impietati

aperuit; quemadmodum sa) a Picardo colligitur. Docuit enim , Deum corpore constare , eumque sumInae mtionis vocabulo designabat. Hanc rationem Caelum , te

ramque creavisse ; immobilem quidem dixit hanc siuia

mam rationem , cuncta tamen moventem : ab hac reliquas Divinitates regi: eteremam illam summam rationem unum quoddam produxisse : ab hoc uno fluxere duo : a duobus tria : a tribus denique prosecta omnia , quae in Universo stant. Quid autem ex repetita horum numerorum productione intelligat, nec ipse explicat, neque s.cile conjici potest: nullam autem substantiam solo comsantem spiritu reperiri ajebat ; sed cuncta , quae exstant, materia componi. Gauno, non longo intervallo, Comficius successit, qui famae celebritate longe adeo antecessorem suum superavit, ut illarum gentium Ρrimores cublestem doctorem , magnum , unctumque praeceptorem appellent. Ab regio sanguine traxisse ortum serunt: utque admiratione dignior reputetur , mirabilia quaedam prodigia nativitatem sitam comitata esse dicuntur. Μωrum integritate , innocentia vitae, ingenii acumine, ex blentia

99쪽

8o L I A R I P R I M Ilentia doctrinae tantis laudibus a Sinensibus effertur, tam tisque religiosis honoribus colitur , ut summo aeternoque

Numini nihil supra tribui possit. Quod ad Consecti rei, gionem spectat, antiquam Sinensium in speciem obseuerasse , ac servasse videtur, quam illius regionis Sacerdotes , ac Dynastae originariam Vocant λ quamque nunc

quoque populi illi profitentur. Prosecta Consucius patrios

ritus servavit, revera autem ab auditoribus suis radicitus extraxit omnem religionem,& impietatem induxit. Memtem illi etiam iuisse fertur, simerstitione qua vis sublata, naturae leges , primique cultus umplicitatem reparare. Quod ut perficeret, depellendas esse censuit ab auditorum animis omnes notiones sit perstitiosas , quas humana commenta invexerant, a quibus superstitiou ritus ortum habuerant ;idcirco ista sui intellectas acie de natura Dei, rerumque initiis novum systema composuit. Spiritum quidem sibpremum , Raemum , praepotentemque in Universo agno. it, in cujus tamen declaratione ita se implicat, ut nihil aliud in Universo putet esse , quam ipsam naturam , quae sit motus quietisque origo, in qua consistat rerum omnium principium , quod materia constet. Confucii assectae bifariam dirimunt materiam , scilicet in subtilem , &crassam ; ita ut sit btilis , quam appellant rationem , levissima sit, semperque se moveat ; propterea hanc persectam

dicunt: altera autem crassa , impura , & motibus expers sit , utraque vero aetema, & infinite extensa : ab utriusque tamen materiae confissione quinque elementa componi , unde corpora varia construuntur. Hinc tot rerum diser, men , astrorum motus, telluris quies , secunditas , sterilibrasque agrorum , generatio, & corruptio omnis. Mundum

hunc initium habuisse fatentur, sed & finem habiturum dicunt: alium tamen successurum , qui & ipse finietur ;

100쪽

CAPUT SEXTU Μ. 8rpropterea mundorum infinitorum, sibi invicem statis temporibus se edentium seriem constituunt. Demum statu.unt, mundum non esse Deum , neque Deum esse mumdum , sed Deum esse rationem per excellentiam , quam in subtili materia constituunt. Strictim tradidimus varias Ρhilosophorum sententias de Natura Dei, renunque initiis 3 exhibenda modo fimi opposita adversariorum momenta adversus ea, quae in Traditionis systemate continentur. Epicurus, teste a Tullio, quaerere solebat, quibus manibus , quibus machinis , qui hus vectibus , qua molitione hoc tantum opus secerit

Deus λ Vos enim ipsi sic ait ad Epicureos Tullius ) dbcere soletis , nihil esse , quod Deus emcere non possit, di quidem sine labore ullo ; ut enim hominum membra nulla contentione , mente ipsa , ac Voluntate moventur, sic Numine Deorum omnia fingi, moveri, mutarique

posse. Neque id dicitis superstitiose atque militer, sed

physice constantique ratione , materiam enim rerum , ex

qua, & in qua omnia sint, totam esse flexibilem & commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea, quamvis subito, fingi, convertique possit : univeris autem ejus fictricem di moderatricem divinam esse providentiam. Hanc ubtur, quocumque se moveat, essicere posse quidquid velit. Lucillus etiam apud Ciceronem disserens, - inquit rQuod si omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut noque ad usum meliores potuerint esse , neque ad speciem Pulchriores: videamus, utrum ea fortuita sint, an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint , nisi sensu moderam te , divinaque providentia. Si ergo meliora stat ea , quae natura, quam illa, quae arte persecta fiunt, nec ars enacitquidquam sine ratione: nec natura quidem rationis expers

L est

ca Lib. I. de N. D. cbὶ Lib. 2. vi N. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION