De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

132 LIBRI SECUNDI tradit. Idemque refert Laertius de G corum doestrina in Thaletem. De hoc Chaos sic, Metam. lib. I. Fab. I. cecinit Ovidius: Ante mare & terras & quod tegit omnia caelum

Unus erat toto naturae vultus in orbe ,

Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles. Hanc Deus & melior litem natura diremit. Nam caelo terras, & terris abstidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aere coelum.

Quae postquain evolvit, caecoque exemit acervo,

Dissociata locis concordi pace ligavit. Idem, lib. r. Fab. a. sic canit: Neu regio soret ulla suis animalibus orba Cesierunt nitidis habitandae pistibus undae

Terra feras cepit, volucres agitabilis aer. Natus homo est.

Post creatam lucem , hanc Deus in Solem , & Lunam , & ama distribuit, ut dies noctesque partirentur, annique signarentur. Quod praedicans Aratus sic a ait:

In caelis namque ipse haec signa locavit, Astra & distinguens, claris annumque coronans Stellis, queis homini clarissima signa darentur Horarum, ut stabili procedant omnia cursu. Antiqui AEgyptiorum sapientes, ne hujus Universi creatio ab hominum memoria dilaberetur , instituerunt diem sellum ; propterea mundi ipsus natalem coluere AEgyptii, eumque ad diem trigesimam Augusti reposito runt, teste Solino b apud Frontonum. De Regnis Africanis , nostro quoque aevo idololatris , Picardus verba fimciens , e) inquit: notionem apud eos populos vigere de Deo

172쪽

CAPUT SECUNDUΜ. III Deo uno omnipotente , rerum omnium creatore. Ad

haec addit a Cavaetius , ocularis testis , Deum , quem

vocant NZambimpungliu , cum hoc Universe creavisse millies centena millia aliorum minorum Deorum. Antequam de Sinensibus loquamur, animadvertem

dum est, Deum in sacris quoque litteris per e vocari, coeli Dominum, aut qui in caelis est. A Domino dictum est : coelum mihi sedes est : caeli enarrant gloriam Dei :Ibi selum magnificus Dominus. Ρrofecto ita dictum est, quum ea, quae stib orbem Lunae, & in hoc terrarum Orbe

continentur, laborum, aerumnarum, concertationum , criminum , nec non pravonim impiorumque hominum , tum Daemonum colluvie reserta conspiciantur 9 hinc Deus

caeli Dominus dictus est , quamquam Universi sit comditor , & intime , aeque ac impermixte sit omni cremturae. In hoc porro eodem sensu accipiendum est, quod seripsit b) Caesar: se Iovem imperium Coelestium tenere. Aut quando brevitatis gratia aliqui invocant coelum , intelligendum esse caeli Dominum , ut de idololatris Sinem sibus Semedus e) ait, intelligere coeli Dominum , quando invocant Tient. Hebraeos quoque invocare consuevisse coelum, intelligendo coeli Dominum, Universi creatorem, teste d) Viningio. Ρicardus de Sinensium religione, originaria ab illis populis nuncupata , verba faciens, refert e) nationem illam sexcepta paucorum impiorum secta quamquam idololatriae labe pollutam , confiteri unum

Deum , rerum omnium creatorem & moderatorem 3 ut autem haec notio jugiter servaretur, meminit cujuslam amtiquissimi hieroglyphici, quo nostro quoque aevo utuntur, V ut

173쪽

334. LIBRI SECUNDI ut representent, a summo Deo cuncta ortum habuisse , ae esse in ipsb omnis secunditatis fontem. Finxerunt ita. que antiquissimi Sinensium imaginem amplissimi ventris, unde nata sint omnia , quae suerunt & sunt , ortumque habitura sint ea , quae sutura. Vernacula lingua summum Deum Sinenses vocant Tient - hu , hoc est coelorum Dominum, cui subsidiarios Spiritus adesse assimant, sunt. que tutelares Sinensium Dii. Eandem persuasionem esse, Picardus testatur, apud Iapponenses, Monopatenses, aliosque Ethnicos populos Asiae orientalis, & occidentalis ;eandemque vigere persuasionem de uno Deo Universi creatore , ac moderatore apud populos Insularum Formo.

nenses , Iapponenses, & Indos cum Annalibus Mosis conissentire de rerum origine, de Deo uno, Go a Sinensibus, Thot Indis nuncupato , qui nec videri oculis , nec animo comprehendi , nec simulacris exhiberi queat. Lusitani orientales regiones per ignota tunc maria primi aperuerunt ; quibus cognitis Philippus II Hispaniarum Rex, ut cum illis populis consuetudinem iniret, ad Sinensium Imperatorem Gon Zalum Mendoraa legatum misit, qui sedulo exploratis orientalium populonim moribus , ad Ρh, lippum inter cetera b scripsit: se Sinensium, aliorumque ,, orientalium Regnorum populos fateri unum summum se Deum Universi creatorem, ac moderatorem. Reliquum est, ut videamus , an hac de re apud Americanos eadem persuasio inventa sit. Ρetrus Martis, de Nova Hispania in Compendio Indiarum occidentalium Verba faciens , refert is illos populos fateri unum sem- D mum Deum , cujus voluntas sit omnipotens , quemque is invisibilem dicunt, rerum omnium auctorem , ac pri-

174쪽

CAPUT SECUNDUM. ι Iis primum motorem. Vossius a) inquit: se Solum alis dam aliquid de rimanis , summum Deum agnostem D tibus, quem vocant Virach a I ad haec addunt rictimes jachaic , idest creator caeli & terra. Aliis quoque elon giis ornant, in quibus est Usapu , hoc est admirabilis. In Descriptione Americae apud Ianssonium sic legitur :ἡ Ιn Virginia incolae credunt, multos esse Deos , quos

se vocant Mantoas, sed variorum generum, ac graduum , D unicum vero p cipuum ac magnum ; qui fuit ante simn cul a , qui, ut assirmant, cum mundum condere decredi, visset, primum alios Deos ordinis praecipui condidit, is quibus tamquam adjutoribus & instrumentis, tum in D creatione , tum in gubernatione mundi uteretur I tumis Solem, Lunam, & Stellas tamquam minores Gentium is Deos , atque instrumenta alterius ordinis minus precibis pili. Ρicardus b) de populis Virginiae sere eadem tradit; additque Brasilii, riruvii, Darien, Novae Hispaniae,

Cumanae, & Septentrionalium Americae regionum popinios confiteri unum summum ineffabilis natum Deum, omnium rerum creatorem. De Mexicanis autem idem lain

datus Picardus , proximisque Mexici regionibus inquit: Illos quoque populos agnoscere unum Deum , creatorem caeli, & term , quem representant sub specie hominis is dentis stipra Globum , facie severa , ac manu sagittis adimata , cui innumerabiles boni Genii serviant. In Globo intelligunt Universiam: in Persona sedente, creatorem, ac Universi moderatorem : in facie severa , ultricem Dei jussitiam. Ad haec addit e Huetius , is Mexicanos Sabis batum septimo die celebrare. Notum enim est, Sabbati diem sellum institutum suisse , ut hac celebritate jugi V a ter

175쪽

136 LIBRI SECUNDI ter de mundi creatione memoria servaretur , & homines, faecularibus curis abdicatis , septima die divino cultui , religionisque ossiciis sedulo inservirent. Eadem vestigia apud omnes Americanos reperta sunt, inquit a) Last, vius, de Deo summo , richamac nuncupato , Universi

creatore, hoc est Viracolia, quo vocabulo nonnullae Americanae nationes intelligunt Deum creatorem , quem dicunt etiam sapientissimum rerum omnium moderatorem , qui sua providentia cuncta regat. Has testatur Lafit,vius esse notiones , quas habent Americani omnes culti,& barbari. D Atque ut recentia , inquit b Ρfannerus , is prisci nostri orbis miseramus, Novae Angliae in Am,

is rica septentrionali Incolas totum orbem , & quae orbeis continentur, a supremo quodam Numine, Κiclitan ipsisse appellato, condita credere. Et loci cujusdam in Re

is gno riguano Sacerdos de creatione inundi interrogari tus , non aliam Naturae, quam ex Dei voluntate origbis nem esse, Lusitano cuidam respondit. Ex hactenus dictis, ac testimonio omnium populorum uberrime probatis illa, quae factum postulant, arbitror quidem , haud dari posse quemquam veritatis amicum , qui communem consensionem negare audeat , de Deo uno, Universi conditore ac moderatore : de actuosissima, ac sapientissima Dei virtute ; hasque notiones e caelo de lapsas esse ; propterea animos beatissime alliciunt ; ibique vi tali insidere viis simi, ut unquam neque dies , neque

vana hominum commenta, neque impiorum dogmata infirmare , aut obliterare potuerint. Ad hanc communem

persuasionem respiciens Tullius se ait: is Quod ni itan ellet, qui potuisset assensu omnium dicere Ennius:

Aspice

176쪽

CAPUT SECUNDUM. III Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes, Iovem :Illum vero & Iovem & Dominatorem rerum,

Et omnia nutu seo regentem,ntrem Divumque hominumque.

se Et pnesentem, sequitur Tullius, ac praepotentem Deum.

is Quod qui dubitat, haud sane intelligo, cur non idem,ri Sol sit, an non sit dubitare possit. Hinc apud Tulis lium Balbus a) inquit: Quanto venerabilius ac me

se lius antistitem veritatis majorum excipere distiplinam. Profecto has majorum traditiones , de quibus habitus est sermo, agnovit & Democritus, propterea , ut ex Laertio in Vita Anaxagorae, is hostili animo in Anaxagoram disis serens Democritus , sententias illius esse negavit, sedis antiquas esse dixit , easque ipsem sumtum esse : ab D eodemque Anaxagora de mundi deseriptione, ac memΜ te , tradita carpere. Illud quidem manifestum est, ut supra uberrime demonstravimus , omnes Gentes a primigenia traditione agnovisse , Deum sitisse Universi creatorem , omniumque renim moderatricem esse divinam proevidentiam ; & absque labore ullo efficere quidquid velit. Idcirco Ethnicorum quoque Ρhilosephi, qui, communi

traditione duce , ultro procedere non dubitarunt, probe agnoverunt, certissimae quoque rationi esse subnixa , quae traditione didicerant ; sed & pra fantiores eorum in unum conflando, stilicet primigeniam traditionem cum acie imtellectus humani, sublimem Theologiam assecuti sunt. Propterea claudam caput hoc sublimiori nonnullorum Ethnicorum Theologia.

Celebris est Fani Minervae , quod Sal in AEgypto erat, inseriptio, a Plutarcho libro de Iside, & Osiride relu

177쪽

138 LIBRI SECUNDIta: Ego sem quod exsistit, Es T, ERIT. Atque alia Templi Delphici inseriptio: Es T. In cujus sensim Ρlutarchus

inquirens, postquam neque numerum, ut quidam verbum istud exposuerunt, neque ordinem , neque copulam , neque aliud quid tale eo significari monstrasset, tandem sic explicat: Sed est ex se se persecta compellatio Dei, simul

cum verbo enuntiantis animo objiciens vim Dei. Deus enim unumquemque nostrum huc accedentem , veluti s.

Iutans compellat: Noste te ipsum nam & id in ser, bus Templi illius Delphici inscriptum exstabat inquiens: quod nihilo est , quam silve , deterius. Nos vicinim respondentes Deo: Es dicimus, veram, certam, selamque, seli convenientem ei appellationem , qua ESSE dicitur,

tribuentes. Revem enim essentiae nos nequaquam sumus

participes. Deus autem , si ita dicendum sit , EsT , &est nulla ratione temporis , sed aeternitatis immobilis , tempore & inclinatione carentis , in qua nihil prius est, nihil posterius, nihil suturum, nihil praeteritum, nihil antiquius , nihil recentius, sed una cum sit, unico. Nunc sempiternam implet durationem : & hujus ratione , quod

EssE dicitur, vere EsΤ, non futurum, non praeteritum, neque ortum , neque desiturum. Sic itaque Deus nobis est venerationis studio silutandus , atque compellandi . Hactenus Ρlutarchus. Ρlura hac de re eruditissimus com

gessit sa) Ρiannerus ; inter cetera resert verba Mercurii Tristin isti dicentis: Deus ergo sempitemus, Deus aeter nin, nec nasti potest, nec potuit: hoc est , hoc iuit, hoc erit semper : haec ergo est , quae ex se tota est natura Dei -- Addit Plotini de Deo sententiam : Ρrosecto, imquit Plotinus, qui potentiam multiplicem contuetur , Dcundum hoc aliquid quidem, quod subjecti vicem habet,

essem a Cap. a. de Deo cap. s. de crear. Diuitigoo by Corale

178쪽

CAPUT SECUNDUΜ. I 9

essentiam nominat Ρlato , quatenus vero inspicit vitam , nominat motum, deinde & statum, quatenus eodem prodisus se modo habet: alterum vero & idem , qua ratione haec multa fiunt smul unum. Sic utique componens ru sum in unum , in unam vitam solam , contrahensque in ipsis alteritatem , & continens interminabilem actionis identitatem, neque unquam aliud, neque ex alio in aliud intelligentiam aut vitam pertranseuntem, sed eodem modo se semper habentem, neque nunc quidem hoc aliquid, postea vero aliud, sed omnia simul - Sed ibi in eodem, idest in se ipso manente , nec aliquando permutato , sed in presenti semper consistente: quoniam nihil ex eo praetoriit, nihil rursus in eo suturum , sed hoc ipsium quod est, semper exsistit, adeo ut aeternitatis non sit subjectum, sed quod ex ipso subjecto velut effulget secundum ipsain idemtitatem, quam de possessione non quidem sutum, sed iam praesente, sibi ipsi vendicat, promittens videlicet ita se habere, neque unquam aliter habiturum - Quid enim est , quod erat ipsi atque preteriit λ Neque rursus accidit, quod dicitur, erit. Quid enim erit in ipso λ Relinquitur igitur

in se ipso EssE, hoc ipsum , quod est EssE. Quod ubtur neque erat, neque erit, sed EST dumtaxat, id stabiliter habens EssΕ; praeterea quod neque permutatur insuturum , neque est a praeterito permutatum , est enim aetemitas. Est itaque ipsa circa ens, in ipso EssE vita

simul tota & plena ,& ubique prodiis indistans - Verum etiam ipsiim omne sic habere , ut nihil sibi dest. Ab i se totius Architecto , quidquid prius dicitur & posterius, procul segregare debemus , unicam ipsi & immutabilem

temporisque rapertem vitam attribuentes. Non enim ex

eo quod varia sunt & diversa quae fiunt, putandum est etiam Effectorem cum ipsis eorum, quae fiunt, mutationibus

179쪽

16o LI I SECUNDInibus habere communionem. Quatenus enim varia sunt quae fiunt, eatenus Effector ipse eodem tenore consistit. Omnia enim immortalia Deus in se comprehendit, intellectum omnem , animum omnem , & haec penitus consi. stentia. Sed neque exigit incrementum cum sit persectissimus. Ex Ρeripateticorum quoque sententia verus est sermo , inquit Ρsannerus , a majoribus proditus inter omnes homines, universa tum ex Deo, tum per Deum comstituta suisse atque coagmentata : nullamque naturam satis

insta stam ad falutem esse posse, quae citra Dei praesidium suae ipse tutelae permissa sit. Etenim cunctorum ,

quae rerum natura complectitur , cum servator est Deus ;tum vero quaecumque in hoc mundo quoque modo perseciuntur , eorum Omnium idem est Genitor. Hinc de Diis non magis decantatur apud Gentes, quam isthaec:

Illic felices capiunt sua gaudia Divi

Hernum.

Haec excerpta ex systemate Theologiae gentilis purioris , summam simplicitatem divinae naturae praeseserunt, quae ex Ethnicorum quoque Philosephomm sententia apeditissime omnem compositionem respuit 3 quaeque si a qualibet visibili specie dissimillima , necessario consequitur. Raeterea praestantissimam divinam naturam esse singularem , atque unicam , nullo temporum spatio circumscriptam , sempiterna praeditam vita : non satali quadam necessitate , sed integerrimo libertatis arbitrio , rerum omnium iuisse procreatricem, ac esse moderatricem, universae intime aeque ac impermixtam creaturae, a qua omnium rationabilium creaturarum tota selicitas pendet , Deum autem nullum exigere incrementum , quum ex ipsorum

Ethnicorum sententia sit persectissimus. Quae quidem omnia populo Dei, di Ethnico communia sunt , qu

180쪽

que a primigenia , & constanti omnium popularum traditione hausta filisse manifestum est , ut ex recensitis omnium nationum monumentis uberrime demonstravimus ;& ex iis , quae in progressia hujus operis tradenda sunt ,

evidentius confirmabuntur.

De primo homine, primaque mundi aetate, ac Iuris Dirini , U Naturalis Origine. Quin ab omnipotentis Dei voluntate Coclum, Terra,

ac reliqua omnia , quae in amplissima hujus Uni - vers mole comprehenduntur , creata , sapientissimoque ordine firmata stassent, ut cuncta stabili curse procederent; demum divina virtus accessit ad formandum hominem, qui iis omnibus bonis visibilibus fimeretur, quae in ejus gratiam divina munificentia procreaverat. Quanta autem dignitate, naturali amplitudine , quantisque virtutibus omatus fuerit homo ille primus, ex ipsius divini conditoris voce percipere quisque potest, cum Deus dixit: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem no. stram I propterea in homine simulacrum Dei est. De l, mo itaque terrae Deus sermavit corpus ejus , & inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, & factus est homo in animam viventem ; in qua anima est imago Dei. Videns autem Deus, non expedire homini esse solum , tulit ex Adam unam ex costis ejus, quam aedificavit in mulierem, hancque dedit illi in uxorem , ut ex his omne genus hin manum propagaretur. A Deo. Ρmtoplasti sermati in deliciarum loco, cui terrestris Paradis nomen inditum filii, collocantur, ut beatam vitam agerent , quoniam nihil illic

X ad

SEARCH

MENU NAVIGATION