De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

161 LIBRI SECUNDI ad honestam voluptatem deerat, nihil , quod corporis animique tranquillitatem turbaret: non morbi, non aeris intemperies, labores nulli , illic enim sponte alimentum suave ac ubertosium reddebatur , sed & innocentia custoedita , Dei mandato obtemperando , immortales suissent, bonaque haec omnia ad posteros traducta adhuc durarent. Tantae felicitati invidit Daemon , quum ipse placens sibi ob excelsam sui naturam , Deo creatori suo cum Amgelis, quos secum traxit, perduellis factus est; ejus eximiae

dotes in malignas artes repente mutatae sunt: caritati rab,

da invidia substituta est , & naturalis amplitudo in stipedibiam conversa , in tristim consolationem abiit sectatores habendi ; hinc vile ossicium assiumsit, tentandi homines, ut & ipsi perduelles Deo redderentur. Assumta igitur a Damone serpentis specie, ad mulierem se confert, inbnoris intelligentiae pneditam, callidoque sermone eam ali, cit, ut vetito fructu vescatur: habetur sermo de Dei praecepto , & de poena mortis praeceptum frangentibus se umda: quumque Daemon mendax respondiuet, nequaquam morituros eos , qui de vetito structu comederent, immo fore, ut tamquam Dii haberentur, Angelo mentitori minlier fidem habuit, & credendo , sensibilibus rebus diu,

nas virtutes esse adnexas , decepta comedit. Mulier adit Maritum, blanditiis eum allicit,& ad vescendum de fructu vetito sellicitat: Mulieris exemplum , virique urbanitas erga propriam uxorem auget in Adamo tentationem ;& quoddam desiderium in ejus corde exsurgens proprii arbitrii utendi, agendique a se , introducit quandam in Adamo fallacem voluptatem audaciamque , propterea Vetitum fructum ab uxore porrectum comedit. Hoc pacto innocentia amissa , ac speciosa Dei imagine in ipsis uarupressa peccando scedata , repente juito Dei judicio cuncta

182쪽

CAp UT TERTIUM. I 63 mutantur, eaque , quae Deus secerat pro eorum selicitate, vertuntur in nipplicium. Peccatum delevit intrinsecus rectas animi affecitones , & prava carnis concupitantia ortum habuit ἱ & averso a Deo, cujus non valent praesentiam sustinere , peccati opus scit hinc pudore conspersi

latibula quaerunt , in suo enim malefacto praesentem poenam habent, quos ante Iudicis sententiam damnaverat propria conscientia , selertissima opifex vitae miserabilis. Demum caussa Coram rite cognita , lataque justissimi Iudicis sententia, se sentiunt terrore mortis concuti, miseriis

obrui, & undique amaritudinibus vexari: de Ρaradiso quippe ejecti, terramque silvestrem & horrorem spiram rem ingressi, adminiculo pertinacis laboris opus est, ut terra alimentum praellet I industriaque & labore opus item est ad moderandum cibum. Non adhuc malorum sinis. Vidit Adam mortis pcdinam in suam quoque posteritatem transfusam , fratricidio innocentis Abelis, a Caino commissis. Sicut enim primi

Parentis incorrupta natum, felicitas, ac immortalitatis donum , si Dei mandato obtemperasset, in ejus posteris, quotquot futuri erant, non interrupta perennitate dum rent ; ita primi Parentis inobedientia totum genus humanum in Protoplastarum miserias pertraxit : Unde vulgata

illa D. Bemardi querela adversus Adam et se Sicut enim, ,, inquit, omnium suisti parem , ita & omnium perem- ω tor 3 di quod infelicius est, prius peremtor, quam pa-M rens. Etenim quum in seminibus insit vis, atque evrum specierum natura , quae ex ipsis producuntur , consequens erat, ut ex foedata parentum natura foeditate quoque nascitura posteritas aspergeretur. Quod in qualibet animantium specie perspicuum est ; & in quolibet plant, rum semine ostenditur. Bolanici enim, adhibitis aptis

183쪽

i6ι LIBRI SECUNDI eonspicillis , in multis dissiectis seminibus integram piam tam illius speciei disternere valuerunt. Hoc juxta communem Philosephorum sententiam amrmat P. Franciseus

de Lanis Societatis Iesse: ubi sa) sic habet is Communisse recentisnam sententia est, licet in semine tritici e. g. is nullum appareat vestigiuin format, seu figura: ipsius planis tae triticeae, vere tamen latere figuram ipsam, immo odiis ganirationem aliquam totius plantie , quae licet nudo is oculo distemi nequeat, sit tamen affabre distincta in is suas partes, puta culmen , solia, aristra &c. ut propterea se germinatio plantae non tam sit nova productio, quam se ipsius plantae in semine invisibiliter latentis dilatatiose quaedam & incrementum. In hanc sorte devenit sententiam suis etiam adductus observationibus ope persectissimi, quo utebatur, microscopii : inter ceteras enim una tantum circa mali citrini vel limonii semen observari potest in ejus Prodromo capite octavo. Ρrofecto filius est viva P- tris imago , & genitus non potest natura esse genitore persectior: corruptio quippe, quae in primo Hrente malae voeluntatis fuit essectus, & justa poena peccati; in posteris natura est , quum filiatio Flemae naturae si propagatio , propterea universam suturam tunc proγginem vita unius hominis continebat, & omnes seimus in illo uno , quam do omnes stimus ille unus. Nondum erat nobis singilla tim distributa sema , in qua singuli viveremus, sed jam natura erat seminalis , ex qua vitiata proFgaremur , idcir-CO a mortali mortales nati. Hanc veritatem Plutarchus

se is explicat: se Nisi sendamenta stirpis jacta sint proen be , miseros necesse est deinceps esse posteros. Quod autem post Adami lapsum fuit justum supplicium, sapiemtissimo divinae bonitatis consilio versiim est in humani ge

neris a) Tom. 3. lib. 13. prop. 3. b In Comment. de liber. e . . Dissiligod by Gooste

184쪽

CAp UT TERTIUM. I 63neris remedium , promta etenim poena advesis primos Parentes irrogata, quae ab omnibus eorum detandentibus lentitur , factum est, ut terror judiciorum Dei apud omnes populos pervulgaretur , propterea ad innocentiam servanaam excitarentur , aut si aliquando flagitiis polluerentur , dignos paenitentiae fructus laciendo , divinam evitare possent vindictam. Ad divinam clementiam respiciens

S. Leo ripa so) inquit: is Deus omnipotens & clemens,

is cujus natura bonitas, cujuS voluntas potentia, cujus opus is misericordia : statim ut nos diabolica malignitas veneno,, siuete mortificavit invidiae , p destinata renovandis moris talibus siuae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia se prissignavit. In ipsis quippe mundi primordiis gratia Dei sectum est, ut Abel innocens silerit, totque alii suerint & suturi sint iisque ad ultimum electum. Ubi enim abundavit hominum malitia , abundavit & gratia , qua

velificante ac excitante , homines dum velint, innocem tiam servare possunt, & peccatores quoque , avertendo se a via iniquitatis, ad mernae titutis portum pervenire. Einque respiciens Seneca b) inquit: is Quaeris , quid sit prinis positum Dei λ Bonitas ; ita certe Ρlato ait: Quae Deois laciendi mundi causi stat λ Bonus est, bono nulla cujus

di, quam boni invidia est Quae hactenus de primorum parentum origine, de eo Rum ante peccatum felicitate, deque aerumnis post lapsum dicta sunt , ex Mosiica Historia depromsimus. Nunc

earundem rerum vestigia, quae in vimque orbe mcurrunt, nostri muneris erit ostendete, ut pateat tum antiquorum, tum recentiorum populorum testimonio Annalium Mosaicorum Veritas. Animadvertendum tamen est, quod variis

nominibus in designando primo homine diversi populi usi

185쪽

166 Liasti SECUNDI usi sunt 3 rei autem indubia signa , ac pmcipua adjuncta primum hominem indican tia tenuere , quod de aliis quoque rebus aliter apud alios nuncupatis eveniae selet pluribus de caussis, & pGcipue idiomatum varietate. Balbus apud Tullium libro secundo de Natura Deorum dicit, is ex terra homines factos. Quum autem terra dicta sit

omnium hominum mater, propterea Brutus ostulam te, luti dedit , ab oraculo enim audiverat, eum regnaturum, qui primum matrem esset ostulatus, ut ex Liviana H,

itoria , ubi sic a legitur : is Ipsi inter se uter prior cum

se Romam redituet, matri Oseulum daret, serti permibri tunt. Brutus alio ratus spectare Ρythicam vocem , udiis lut si prolapses cecidisset, terram ostulo contigit : stilbis cet quod ea communis esset omnium mortalium mater. Halicarnasseus porro libro primo & quarto ait: se Rex se Sauimus ita ab Italis nuncupatus, quia veteri lingua

D terra vocabatur Saturnia. Saturnus autem a G cis numis cupatur Chronus , quia in se comprehendit unive famis hominum naturam. Fabricius autem b inquit: Non. D nullorum orientalium traditio, ex luto a Ρrometheo ho. D mines etarmatos suisse. Nomine autem Promethei aes nonnullis Gentibus Deus orbis conditor significabatur. Flavius se) refert , is primo homini Adami nomen tri- ,, butum fuisse, quod hebraico idiomate significat rubrum ,, quia ex terra rubra factum suerit. Antiquorum Gallo. rum constans erat traditio, quod ortum habuerint ab uno homine, ut Caeser u refert: ,, Galli se omnes ab Ditem Patre prognatos praedicant. Sanchoniaton ι apud Shiasota deducit totum genus humanum a duobus mor

186쪽

talibus, masculo & semina. De antiquis Germanis sic a ) Tacitus inquit: se Celebrant Germani carminibus amis liquis quod unum apud illos memoriae, & Annalium is genus est Tuistonem Deum terra editum , & filium se Mannum originem Gentis conditoresque : Manno tresse filios adsignant. Vossius de hac re disserens , eruditissime se si ) loquitur: De Tutilone terra edito, & Mamno ejus filio reliquias cernimus doctrinae vetetis de Admmo terra edito , qui a Germanis Tuisto vocatur. Item Mannus trium filiorum parens sit Noachus, a quo omnes

populi post diluvium originem duxerunt. Nec obstat, quod Noachus sit decimus ab Adamo filius, & illius filius

dicatur ἱ primus enim parens omnem cujus posteritatem genuisse censetiir 3 & omnes descendentes jure merito vocantur filii. Nec repugnare videtur, Tuistonem Deum a Germanis suisse vocatum, si hoc vocabulum mox Gemtium ad Deos animales reseratur, hoc est ad homines deificatos ; quod p cipue spectat ad primos Hrentes. Item quum primum ex Adamo , deinde a Noacho omnes gentes originem duxerint , Adamum & Noachum Saturni nomine signare selebant. Saturnus est idem ac Adamus;& hominem fuisse, ne Gentium quidem histoerici negare ausi unquam suerunt. Adam autem dictus est Saturnus non ab Hesiodo modo , sed in Hymnis etiam, sive potius initiis, quae Orphaeo tribuuntur - Saturno mater tribuitur tellus, antequam homo non fuit. Etiam caeli filius dictus est a Gentibus , quia non alium agnosceret strem , quam caelestem. Iovis nomine aliquando ab thnicis Heros intelligitur. Hinc illud Arati: Iovis omnes progenies sumus, idest primi hominis quemadmoedum apud Plutarchum in Apochelmatis Alexandri: Iuppiter

187쪽

163 LIARI SECUNDI piter natura omnium est pater - Antiquis Germanis suisse traditionem etham de Eva , Isis dicta : Ab AEgyptiis quoque Isis nuncupata, ut Osiris Adamus - Nec putandum est primorum Parentum memoriam in Asia penitus inter cidisse apud Gentiles. Antiqui Ciliciae incolae primum hominem dixerunt coeli , terraeque filium. Adama ant, qua Urbs Ciliciae erat condita a Syris, inque primi ho. minis Adam, Adama appellata. Item apud Graecos primus homo caeli, terraeque filius erat 3 quod nulli melius convenit, quam Adamo , aliter dictus Salumus , & Eva Ahea: puta quia Salumus est primus homo , & Ahea omnium mater. Hactenus Vossius. Ethnicorum quoque Poetae de primo homine cec,

nerunt .

Sanctius his animal mentisque capacius altar erat adhuc, & quod dominari in cetera posset, Natus homo est. Homeri Hymnus, sive initium, in Terram matrem:

Terram omnium matrem canam.

Et illud b Iuvenalis carmen

Compositique luto, nullos habuere parent . Alia Ethnicorum de hac re monumenta congessit e

Ex Callimacho. Erat tempus cum volucrium iacta, Et quadrupes, & quidquid occulit pontus, Vocem, & lutum Ρrometheum ...... Si te ipse Ρrometheus Finxit, & ex alio non dedit esse luto. Hesiodus:

188쪽

CAPUT TERTIUΜ. t 69. Parens hominumque, Deumque

Vulcanum insignem jussit mox pulvere lympham Miscere, una hominisque illi pmbere loquelam

Et mentem.

Ovidius: Ex terra missa fluvialibus undis. Ρlato dicit, priscos homines e terra procreatos. Uti &Zeno Eleates , referente Laertio , generationem hominum e terra esse dixit. Ita apud Ciceronem traditur disputari selere , exstitisse quandam materiam larendi generis humani, quod sparsiun in terra atque satum , divino auctum sit animorum munere. Hinc Phocylides: Ex terra corpus nobis est, rurses in illam Solvimur & pulvis semus. Theseus: Iam sinite terra mortuos gremio tegi. Res unde quaeque sumserat primordium, Eo recipitur: Spiritus coelo redit,

Corpus ter .

Et apud Ρlutarchum Epicharmus: in eundem sensum com cretum fuit scorpus & discretum est, rediitque unde venerat , terra deodum, spiritus stirsum. Hactenus ex Ρfannero.

Dii animales Gentium potissimi, inquit a Vossius,

pertinent, vel ad primos rirentes, vel Noe oc conjugem, vel liberis horum ; item Dii Selecti vel Consentes. Tellus culta a Gallis, Germanis, Scythis, Tartaris, & idem cultus apud Peruanos est repertus, quia , ut Vossius comcludit , genus suum ad tellurem reserebant. De Gaurbbus orientalibus , antiqui Loroastris asseclis, Ρicardus b todit, in illorum historiis seriptum esse, totum genus humanum a duobus solis personis fuisse propagatum. Et ex Y ant,

189쪽

17o LIBRI SECUNDI antiquis Sinensium seripturis aperte colligi , quod postquam a Deo creati fueremi coeli, terra , spiritualesque se, stantiae , denique primum hominem , quem Ρ ngu vocant, sectum misse. Gonetalus Mendoua in ea relatione,

quam ad Philippum II Hispaniarum Regem misit, a

testatur, in antiquis Sinensium libris reperiri , a Deo, quem Gin vocant, primum hominem primamque sem, nam creatos suisse. Cardinalis Lucinus , exhibet primum secros antiquorum ritus b) terrae matri constitutos , deinde ait, in Regnis orientalibus Madurensium , Mayssinrensium , di Carenatensium vigere traditionem , cunctos mortales a quodam , Bruma dicto, ortum duxisse ; quo nomine primum hominem intelligunt. Theologia Gemtium historica, inquit sc Lafitavius de moribus Silvestrium Americanorum , habet pro objecto primos Haemtes, Adamum stilicet, & Evam. Hanc, Atam a Bras,liensibus nuncupatam, omnium hominum Matrem Ethn, ci dicunt. Facia demum ab emditissimo Lafitavio coli, tione cum inysteriis , orgiisque Gentilium nostri Hem, spherii, animadvertit, Gentium ritus convenire, in deis gnanda Eva, viventium Matre. Agnoverunt quoque amtiqui sapientes , esse omnino rationi consonum id , quod de creatione mundi, de primo homine , & propagatione humani generis constanti traditione apud Gentes per bgatum erat. Quapropter ad redus Epicureos, Volso d reserente, acutus disputator sic disserit: Solum dixero, si mundus semper fuit, infinitos nos habituros majores: in ceteris etiam animalibus , quae ex semine generantur, datum iri progressum in infinitum , quod in caussis per se esse nequit, ut omnino agnostere cogamur , suisse homi

190쪽

CAp UT TERTIUΜ. IIInes primos: Bisse gallinam ante ora , quotcumque animo conceperis. Et aliter si est , unde tam recens eorum memoria , qui artes quasque invenerint λ Unde item , quod illorum nec vola, nec vestigium supersi, qui infinitis ante fuerunt temporibus λ Quod argumentum , concludit Vossus, tanti etiam visum Lucretio silit, ut propterea coepisse mundum hunc, & satis esse recentem sateretur. Ut evidentius autem perspiciamus Annalium Μωsaicorum veritatem , animadvertenda sunt ea etiam , quae apud Gentes pervulgata sit ni de terrestri Paradiso, hoceri de aurea aetate , quae tributa est homini primo in statu innocentiae , quam graphice admodum depinxit Ρoetarum ingeniosissimus sa) Ovidius: Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo Sponte sua sine lege fidem rectumque colebat Nondum pGcipites cingebant oppida fossae: Non galea , non ensis erat.

Post pauca: Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis

Mucia vomeribus, per se dabat omnia tellus: Contentique cibis nullo cogente creatis, Arbuteos seius, montanaque fraga legebant. Ver erat mernum, placidisque tepentibus auris lMulcebant Zephyri natos sine semine flores, Mox etiam fruges tellus inarata ferebat.

Signabat nullo limine sessor humum. Ex Uirgilio r. GOrg. Nec signare quidem, aut partiri limite campum

Fas erat

SEARCH

MENU NAVIGATION