장음표시 사용
191쪽
ira LIBRI SECUNDI Antiqui Rex magne poli, mundique prioris, Sub quo pigra quies, nec labor ullus erat. Samuel Bochartus de aurea aetate Hesiodi, & Telecidis carmina a) resere. Hesiodus: Caelorum imperium dum Rex Saturnus habebat, Diis similes, summa degebant pace, nec ullus His labor, aut amunna fuit. Telecides: Primum quidem omnibus pax fuit, ut manibus
Aqua Paulo infra: Nec quae metum afferrent, nec quae morbum Terra genuit.
Laertius b) inquit: Linum Mercurio , & Urana Musa
natum tradunt cosmogoniam secisse , Solis & Lunae cudi sum , animalium fructuuinque ortus explicuisse. Hujus Poematum initium sertur tale: Fuit olim tempus, in quo simul orta fuerunt. In dissertatione Stephani Morini de Paradisis terrestri sic legitur: Syri autem se habere ex traditione majorum , quod Adamus in agro Damasceno creatus est , & in ipso Damasci nomine terram rubram lingua sua inveniunt.
Burnelius autem sic se ait: Felix utique aetas, de qua consentiunt omnes, & utraque historia hoc est populi Dei & Gentium ) testatur, summam fuisse caeli clementiam, & aequabilitatem in recenti mundo,& in nradisb:
Ea cocti temperies ab antiquis cum verno tempore compa
rari solet, notaque sunt Virgiliana Carmina: Non alios prima crescentis origine mundi Fluxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crem a J Tom. a. lib. I. eap. I. b A Prooem. lib. I. ce Lib. a. ππ. 1. de T. S. T.
192쪽
CAPUT TERTIUM. III Crediderim: & hyemis parcebant flatibus Euri. Nam in regno Saturni juxta antiquos eadem erat semper facies natum , coeli, & term , eadem temperies anni: ne- qne fluxit tempus per dispares motus , & illud inaequale curriculum , per quod annus noster volvitur : Vita den, que & facilis & beata. Atque ita semper pinxerunt aureum iaculum : sititque notissimum apud Metas sere omnes argumentum, in quo luserunt ad fastidium usque, inmteriae dulcedine allecti , ut nempe id sibi proposuisse videantur ex iis nonnulli , rem ipsam vera narratione exponere , sed ingenium qualitercumque exercere in adomanda idea felicissimi rerum status. Haec paucis , ita conclindit Burnelius, complexus est Hesiodus, & ceteris modestius: nota etiam sunt Lucretii carmina de tellure recenti, quae sic habent:
Ipsa dedit fructus , & pabula laeta,
Quae nunc vix nostro grandescunt cuncti labore.
Halicarnasseus a inquit e traditum a majoribus est, quod antequam Iuppiter imperaret, regnavit Saturnus , sub quo illa aetas, in qua omnia sponte dabat tellus 3 nec unquam post illud tempus id evenisse. Plato autem , in Timaeo, terram felicem primae aetatis vocat Iovis hortum: se In Saturnalibus quoque sacris, inquit b) Uossius, pri- ,, ma illa aetas a Gentibus expressa in aequalitate honoris , M omnibus tum servis tum liberis. Quam belle , ait, ea D conveniunt hominis statui in Paradiso Z Ut mihi quidem se dubium sit nullum, quia ex traditione haec hauserint Gendi, tra. Plura quoque congessit ce) Ramerus de Paradiso
terrestri. Heuodiis: Prius namque in terris vivebant similiae hominum,
omnino absque malis, & sine dissicili labore,
193쪽
i74 LIBRI SECUNDI Morbisque molestis , qui hominibus senectam a
Sed ut Dii vivebant, praediti securo animo, Plane absque laboribus, & aerumna, neque molesta Senecta aderat , semper vero pedibus ac manibus similes Delectabantur in conviviis, extra mala omnia
Illis erant , fructum autem serebat senile arvum Spontaneum multumque & copiosum: ipsique ultro. Quieti partis fiuebantur, cum bonis multis. Tibullus: Illo non validus subiit juga tempore Taurus, Non domito freno ore momordit equm. Non domus villa soles habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arva lapis. Ipse mella dabant quercus, ultroque serebant obvia securis ubera lactis oves. Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses Immiti saevus duxerat arte faber.
Atque apud Senecam Hippolytus vitae genus , quod ipse sectabatur, extollens , & selicis istius aevi status comparam , ait: . Hoc equidem reor,
Vixisse ritu , prima quos mistos Deis Profudit aetas: nullus his auri fuit reus cupido, nullus in campo sacer Divisit agros arbiter populi lapis:
Nondum secabant credulae pontum rates :Sua quisque norat maria: non vasto aggere Crebraque turre .cinxerat urbes lacus: Non arma saeva miles aptabat manu.
194쪽
I73CAp UT TERTIUM. Nec torta clausas fregerat saxo gravi
Ballista portas, jussa nec Dominum pati Iuncto ferebat terra servkium bove :Sed arva per se feta postentes nihil
rivere gentes, silva nativas opes, Et opaca dederant antra nativas domos.
Neque Poetae selum, sequitur Piannerus, verum & Ρhilo. sophi talia tradidere , inter quos dignitate primus Rato de terrestri Paradiis inter cetera , Ρoliticorum libro, sic loquitur : Fructus illis & poma & fruges abunde arbores , cc senile selum , sponte sua absque agriculturae opera suggerebant. Nudi quin etiam & expediti stib dio ut plurimum pastebantur. Deinde Plato in Cratin. sub finem ad legum divinarum humano generi latarum transgressionem, terrestris illius Paradisi ejectionem , omnemque , qua homo conflictatur , calamitatem resert. Totam hanc de utroque hominis flatu historiam , mutatis sere tantum nominibus , a Sacerdote quodam riguano, ita relatam a Ferdinando Mender Ρint, qui sermoni se praesentem assuisse dicit, quin recenseamus, omittere nequivimus. Ea ita se habet: Ρost erutum ex aqua orbem, hortum a Deo plantatum esse, cui incolam custodemque hominem, Adae nomine, cum uxore Baragone dederit, utrumque in obsequii specimen, ea lege adstrictum, ne arboris Hilafaran Vocabat fructum temeraret, quem suo honori seposuisset ἱ ni pareret gulae intemperiem horrendis suppliciis luitu. ros, etiam in posteris transituris. M serpentem, ex domo sumi, magnam istam felicitatem panto, veritam, ne hoemini sua erga Dei iussa reverentia aetema selicitas obtingeret , mulieri, melioris sortis spe pellectae, persuasisse , ut vetitos fructus invaderet, marito quoque in criminis communione pertracto. Unde horto expulsis, mors, dolores, atque
195쪽
176 LIBRI SECUNDI atque inopia ab irato Numine incubuerint, quod tamen Adae multis lacrimis testata paenitentia utcunque mitiga vit. Hactenus eruditissimus Psannerus. Historiam de primae mundi aetate, quae apud Amoricanos , reserenae Ρfannero , vigebat, sere eandem exhiberi in antiquissimis Brachmanum orientalium libris tostitur P. Vincentius Maria Senensis , qui sic a inquit: se In Brachmanum libris seriptum est: In prima mundiis aetate non erat pluvia , sed terra irrigabatur a flumine , is ita ut terra absque ullo labore ubertosos fructus sponteis daret. Hopter autem hominum inconstantiam, Eruci, se ma hoc est Deus ) ordinem naturae mutavit, dixitque is hominibus , labore manuum vestrarum terra in posseri rum fructus vobis praebebit. De aliis nationibus Huditius b) ait: Sinae , & Iapponenses Mosi consentiunt de Paradiso terrestri, de primo homine , & de dolose serpente, propterea arbori anguem circumplicant: sic nempe serpentem Golosim adumbrantes, qui Evae verba dedit. Item in pristorum Brachmanum orientalium Codicibus expressa est historia de primi hominis primaque mulieris creatione , de Paradiso terrestri, ut ex colloquio Calani cuiusdam cum Onesicrito, de primae horum progeniet ubtiositate , exitio , & reparatione I propterea puerperas &puer recentes immundos esse, atque hanc immunditiam aquis ablui rentur Incolae regionis Indiae Tanguth filiosium redimunt Ariete -- Taautus, rerum ricenicarum amtiquissimus seriptor, serpentibus divinitatem quamdam asseripsit. Hactenus Huetius. Ρicardus verba faciens de pinpulis Iapponensibus, & Magadastarensibus testatur se illas gentes traditionem servavisse de duobus primis Ρω
196쪽
CAPUT TERTIUM. III rentibus , de Hradiis terrestri , & Daemonem suisse peccati , ac humanae corruptelae auctorem. Idem Ρicardus a) de rimanis, aliisque occidentalis Americae populis, apud illos constantem vigere traditionem de primorum Hrentum peccato , propterea Deum sterilem terram redd, disse, quae prius sponte dabat fructus suos. Lasitavius, de moribus Silvestrium Americanorum verba faciens exhibet
b) symbola & hieroglyphica , quibus nonnulli populius si int, ut hanc historiam de callido serpente posteris
traderent: inter cetera serpentem arbori circumplicatum represen rabant. Hoc symbolum progressit tempta is idololatrici cultus argumentum suit ; neque id mirum videbitur, inquit Latitavius, animadvertenti, fere omnes Gen. tes in hanc dementiam colendi Daemonem , descendisse.
De hac praevaricatione S. Ρhilastrius sic c) loquitur: ἡ Ρrimi sunt ophitae, qui dicuntur serpentini. Isti colin ,, brum venerantur , dicentes quod hic prior nobis scien- ,, tiam boni & mali attulerit , unde ei, Dominum inub,, dille, asserunt. Ρicardus a) refert is antiquos popinis tos Eitoniae, Lituania, Borussis, Curiandiae, & Samo
se gitiae eadem de caussa serpentem coluisse. Tantum aintem abest , ut hisce insipientium hominum commentis pravisque institutis Mosaicorum Annalium veritas labes metari queat; quum immo evidentius confirmetur; sublatis enim vanis commentis , primigenia veritas testimonium ab ipsa corrupta religione apertissime desumit.
Post lapsum, inquit e Vossius, Adamus factus est
agricola , & agriculturam docuit suos. Himus etiam S, turnus invenisse ac docuisse agriculturam Unde a Gem
197쪽
178 LIBRI SECUNDI tibus cum falce messoria fingebatur. Aurelius Victor de origine gentis Romanae sic loquitur : Itaque primus , hoc est Sammus , agriculturam docuit. Item ex Plutarcho , quaestione quadragesima secunda , fructuum virtuti Deus ille praeest, hoc est Salumus ; hoc enim falx significat. Hactenus Vossius. In dissertatione Stephani Morini de Paradiso terrestri legitur , in vicina Syria Adamum exsin lasse, ut testantur Gabriel Sion ita, & Ioannes Hessionita Maronitae e Libano, & propinquiores amissae Edenis regiones incoluisse ; hinc Adami vestigia in urbe Adam ad mare Tiberiadis sta. Addatur sententia de Adamo cum Eva Chebrone sepulto. Fabricius autem, diligentissimus orientalium populorum serutator, testimonio tibioenim, Graecorum, rivirum, & AEgyptiorum refert a , se quod Adam terram Babel ingressus multa mirabilia sese cum asportaverit: Alii testantur de gigantea & immaniis ejus statura ; adduntque alii, in Insula Leylan in monis te Hacman, in cujus fastigio, haud procul a Templo, is multis ardentibus lucernis fulgentifumo, praeter vest, se gia Adami, imaginem insinae magnitudinis conspici j, D centem, perhibent. Ad haec addi possunt vestigia ali. qua , quae habentur inter Gentes de Caino fratricida. S. Ρh,
lastrius c, inquit: se Alii dicuntur Calani, qui Cain lain
,, dant fratricidam , primogenitum Patris nostri ac beatiis Adae protoplasti, dicentes, ex altera virtute, idest Dia- is boli, Cain factum, ex altera autem Abel beatissimum ,, natum , & virtutem majorem , quae erat in ipso Cain , is invaluisse. Americani quoque Abelis & Caini casus saebulis adumbratos habent, teste c Huetio. Quamquam ad hujus operis compositionem nihil mi
nus aJ Cod. test. e p. I . M M ao. b De Heres π. t. ς Propos. 4. cap. r. η γ s a
198쪽
CAp UT TERTIUΜ. I79nus consentaneum , aut minus quaesitum aliquibus videri possit, quam ut de primorum hominum longaevitate verba faciamus : tamen ut Mosaicae Historiae fides undique sarta tecta appareat, Pauca quaedam placet addere , quae a
Gentium teifimoniis petita , id plane confirment, quod de vetustissimorum Patriarcharum spatiis vitae longillimis in Mosaicis Annalibus legitur. Inter ea quidem , quae ab Ethnicis scriptoribus exempla reseruntur, non sumnestius, plura reperiri, quae ad fabulas merito amandari solent: quod utique mirum nemini videri debet 3 quum falsis narrationibus multiplices caussae occasionem praebere possint Adsent autem subsidia , quibus indigemus , ut fabulose averis apte secernamus , & praecipuum illud est , ut fac aeollatione inter seriptores plurium nationum, quae inter sese ignotae, aut aliis de caussis distorias fuerunt, tamquam vera admittamus ea , de quibus eadem seribant & dicant.
Plinius a) fatetur se multos Gentium historicos de spa-ἡ tiis vitae longissimis seripsis se. Ρrimorum hominum longaevitatem, tradit b Ρicardus, in antiquis Sinensium libstoriis commemorari , idque fusius tradit se Gonrales a Mendoreta, reserens in Sinensium libris legi longissima
vitae spatia pristorum Patriarcharum , quorum unus nomgentos , & alii octingentos annos expleverint. Hesiodus
u inquit: primorum hominum vitam nostra hae suisse
diuturniorem. Atque his accedat Bumetii auctoritas, qui sic ait: Notum est, Patriarchas antediluvianos in tot annos, & tam mirandam longitudinem duxisse vitam, ut ad salvandam fidem historiae sacrae, alias a nostris annorum sormas excogitare voluerint: sed eandem longaevitatem primorum hominum nos docent Gentium Eripta. Hesiodus
199쪽
18o LIBRI SECUNDI omnia senectutis incommoda iis adimit etiam in secumda , quam finxit, aetate mundi , quum centum jam annos habuerint, nondum pueritiae & incrementi terminos printeriisse supponit. Idem legitur in Sibyllinis etiam oraculis de primis hominibus. Denique , sebdit Burnelius , qui plura desiderat hac in re Gentium testimonia, Iosephum adeat libro quarto suae Historiae, qui eandem longaevitatem primorum hominum celebrans: Testes habeo, inquit hujuste
rei, quotquot inter Graecos Barbarosque rerum antiquarum monumenta reliquere, quorum nomina & dicta exponit. Explorandae modo simi consecutiones, quae ex utraque Historia , populi stilicet Dei, & Gentium, spontentiunt. Tota haec irrefragabilis historia de utroque primorum hominum statu , hoc est felici intus in homine,
aeque ac in ceteris rebus , hominis gratia creatis ante peccatum , infelicique in uinaque parte post lapsum , manis distam mali moralis ac physici prae fert originem. Ρmpto rea, consensione omnium Gentium hujusce historiae verbrate probata , non est ultro laborandum , in texendis proebationibus , cur homo ita sit, & in quaerendis caiissis tot malorum & aerumnarum , quae in homine primum , delinde in toto hoc stibitinari orbe conspiciuntur ; malum enim morale opus hominis fuit 3 malum physicum invectum ab ipso auctore ac moderatore naturae in peccati poenam , alium in natum constituendo ordinem ; qui quidem in tanta varietate, qua positus est , stare non posset absque diu, na providentia I ea enim ipsa , quae tumultuosa in natura
videntur, ratione & consilio reguntur, neque temere, ninque ex imbecillitate divinae potentiae sic coierunt , sed in his ipsis , constantibus tamen , ratisque vicissitudinibus altissimum inest divinae bonitatis consilium , quod uberrime reserabitur, quum de divina providentia erit sermo.
200쪽
CAPUT TERTIUM. I 8 IVidendum nunc est de juris divini origine ; quod quidem jus constituitur ex propria abselumque Dei imporandi prohibendique poteriate , qui cum sit hominum conditor & parens , Dominus quoque & legifer est :hinc omni aevo cunctis Gentibus persuasum suit, omnia Dei geri vi ac ditione , ipsumque piorum & impiorum
habere rationem ; unde Dei cultus, legum vis, ac sumini Numinis metus ortum habuerunt, ex quibus omnibus jus
divinum definitum est, & religio circumseribitur 3 dc ex quibus quaedam hominum cum Deo societas constituitur, quae sere ita se habet, ut illa militum ad supremum Ducem ; propterea iustum ab lute , & proprium hominis ossficium videtur , Dei obtemperare manuatis, quae pro ii perio suo ac voluntate decernit, in quibus exsequendis,
exhibetur Deo verum animi sacrificium , submissa enim voluntas est hostia grata Deo , qui intima cordium intuetur 9 propterea ad munera Abelis Deus respexit, eo quia e corde puro procedebant , ad Cain autem , & ad munera ejus non respexit, cum invidiae livore in corde suo tabesceret. Ius itaque divinum , in quo inest divini cultus ratio , in prima mundi aetate a Mose descriptum , parentum ad filios orati traditione , priorumque sacrificio-mm more, hereditario quodam jure, apud omnes Gentes propagatum suit. Ρrosetio rationem divini cultus, ritusque servandos , & hostias immolandas ad expianda mocata , non humana ratione magistra haec didicerunt homines , sed Deo docente primos homines, ad posteros omneS haec propagata cemuntur , eaque quae omnibus Genibbus communia sunt, a Deo ab initio ordinata suerunt.
Sacrificium est religionis actus, di oblatio Deo facta,
tamquam Domino, omniumque bonorum largitori. oblationes & sacrificia in prima mundi aetate ortum habue
