De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

181 LIBRI SECUNDI

tunt: Dei cultus ab initio simplex fuit, & haec simplicitas

apud Gentes diu perseveravit, quam demum vanis addiditamentis corrupit superstitio, de qua commodiori loco erit sermo , ut manifeste appareat, aeternum esse id , quod a Deo est , propterea in ipsa quoque saetata religione , db vini cultus rationem , quoad substantiam , non interrupta perennitate apud omnes Gentes permansisse demonstabimus. Conflando autem in unum ea , quae hactenus com sensu omnium nationum capitibus primo & secundo hinjus libri tradidimus, de Deo mundi creatore , hominum doctore ac legislatore , cum iis , quae in pisenti capite dicta sunt de pmcepto divino, sub quo constitutus suit primus homo, qui peccando, adversus proprium commindum operatus eu mala enim concupiscentia in homine exorta, quae suit iusta poena perverse voluntatis, aliae leges a Deo hominibus tradi suerunt, ut in prima familia , di in posteris hominum ossicia probe instituerentur , omnesque societates traditis a Deo legibus in posterum regerentur. Quoniam vero hominum officia , consensione totius orbis , alia ad Deum , alia ad humanam societatem reserantur, Dei quoque leges utramque partem respiciunt, ex quibus constituitur persecta actionum harmonia ; unde

homo percipit ea , quae debet Deo , sibi ipsi, proximique ; propterea stabilis & persecta vitae moralis distiplina,

partes omnes complectens, quae desinunt in punctum voluti unum , undecumque illas spectes, a Deo solo potuit architectari. Neque obstat , quod jus, aliud divinum , aliud naturale nuncupetur 9 unum enim divinum dicitur , eo quia immediate ad Dei cultum reseratur: aliud natis rate appellatur, quum naturalem & p sentena hominum societatem regat; hoc enim ipsem jus a Deo institutum fuit , ut mox demonstrabitur ; idcirco haec justa inter se apud

202쪽

CAPUT TERTIUΜ. I 83 apud omnes ita colligata videntur , ut ex his duobus jur, bus cunctarum nationum ossicia regantur. Exponenda itaque sunt arcana Mosaiconiin Anna. lium verba , ex quibus eruitur humanae secietatis coaginium, & jus, quod naturale nuncupatur, quamquam a Deo in prima mundi aetate constitutum aperte videatur , propterea apud omnes Gentes pervulgatum , & in probatis moeribus omni aevo viguisse demonstrabitur. Serio Mosaicos Annales animadvertenti praesto erit divini consilii altitudo in prima institutione humanae secietatis, quae adhuc apud cunctas nationes viget & vigebit. Porro Deus o. M. creatis primis hominibus masculo & semina , eos matrimonii vinculo colligavit, dicens: Erunt duo in came una. Profecto his verbis instituto conjugio, sponte consequitur, ut in una carnis conjunctione fieret quasi unus homo, una mens , Unin animus , unum corpus λ propterea seriptum

est : Relinquet homo patrem & matrem , & adhaerebit uxori seae. Vagae hinc libidines hoc ipse sent seblatae seu

interdictae; fundamentum enim illius obligationis est conjunctio in una came 3 hinc etiam nuptialis vinculi inselinbilitas ; sicut scriptum est: Quos Deus conjunxit homo non separet , verum quoque tali vinculo, jugalium amor& fides insinuatur. Haec divina matrimonii institutio apud omnes Gentes propagata videtur , ita ut hoc probare velle, inutilis & putidus labor futurus sit, quum impii ipsi matrimonia contrahant. Neque obstat, quod apud aliquas nationes poligamiae , & concubinarum usita invectus sit, quum nunquam apud easdem legitimi conjugii ratio hoc ipse potuerit aboleri. Neque divinae institutioni quio quam ossicit, quod apud Fortunatarum & Canariae Insiniarum populos uXorum olim communio fuerit , quemas modum neque Licurgi lex , qua permissum erat marito

aetate Disitiroes by Corale

203쪽

184 LIBRI SECUNDI aetate consecto juvenem viribus pollentem advocare, ut ex generoso semine proles conciperetur: alia quoque L, curgi lege permissum emi, proprias uxores amicis commodare , ut & ipsi prolem excitarent, reserente Plutarcho in vita Licurgi,& Alexandro ab Alexandro a dierum genialium. Haec autem, aliaque hujusmodi, tamquam ab insana hominum opinione, sive a prava libidine prosecta, vix orta obsolevere, servata iterum intacta connubiorum jura ; & in alieni tori temeratores statutae capitales poenae fuerunt, quas diligenter collegit Auctor Hypomaematum

b) ad leges Iulias publicorum Iudiciorum. Quae Gemtium leges cum divina lege conveniunt, ubi c) scriptum est : Si quis cum uxore alterius maechatus fuerit, & adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moeriantur & maechus & adultera. Crimen quippe adulterii adeo etiam apud Gentes execrabile suit, ut antiquitus ςvciis sunditus urbes, deleta Regna, ejecti Reges interdum suerint. Sicuti ob raptam Menelai uxorem incensa Trojademonstrat; & Tarquinii e throno dejecti obstupratae Lincretiae scelus. Quamquam plurima de hac re historiae Gemtium exhibeant exempla , alia referre supervacaneum cem seo. Praeterea in populo Dei & Gentium matrimonii vinculum sacrum semper fuit ; hinc insolubile esse antiqui quoque crediderunt. Religiosi ac sacri omnium natio

num ritus in celebrandis matrimoniis ostendunt comminnem persuasionem, a Deo conjugia instituta suisse. Sacros hos omnium Gentium ritus examussim exponit Picardus,

unde in lubile vinculum esse Gentibus persuasiim fuit: Halicamasseus de hac persuasione sic a) ait: se Postis quingentos annos ab Urbe condita sub Coss M. Ρo

204쪽

CAPUT TERTIUM. I 83

se ponio, & G. Papinio Romae primum divortium visum se eit. Sp. Carvilius propriam uxorem dimiserat, & aliam

se duxerat , quapropter rei novitate in judicium vocatus, si dimissus suit a Censoribus, praestito prius juramento, sese non libidine aut voluptatis illecebra, sed ob uxoris 1leri rilitatem ab ea divertisse, aliamque duxisse verumtamense divortium illud a populo Romano male auditum est, &is Carvilius execrabilis eidem populo fuit. Ab aliis autem populis hoc insolubile conjugii vinculum ad barbaram si, perstitionein perductiam est, ita ut neque morte unius ex jugalibus solvatur: unde, Indorum more , viro defuncto ,

conjux viva eodem igne absumitur atque concrematur,

ut a Alexander ab Alexandro, & Ρ. Uincentius Maria Sinensis b ocularis testis , hanc barbaram nostri quoque

aevi consuetudinem nonnullorum Ethnicorum orientalium populorum graphice exponit Quum autem mala concupiscentia, ab insecta origine in omnes invecta, morum diiciplinam societatemque perturbare poterat, sapientissimo Dei consilio statutum fuit, ut alii imperarent, alii parerent. Hoc loco animadvertere placet, quod dum primi Hrentes innocentem vitam duxerunt, par erat viri & uxoris conditio , neque alter in alterum potiori jure utebatur, sed aqua corum potestas suit. Postquam vero peccati labes illos inquinavit, unde mala concupiscem

tti coepit, tunc a Deo denuntiatum est mulieri, quod sub potestate viri subjicebatur. Haec quidem mulieris subjectio poena simul peccati & suturarum societatum norma fuit ; ab

illa enim familia ceterae omnes societates vivendi rationem

deduxerunt. Quapropter primus homo dictus est Rex magnus , de quo Martialis Dc c) cecinit: A a Ant,

205쪽

186 LIBRI SECUNDI Antiqui Rex magne Ρoli mundique prioris. Iure merito primus homo dictus est Rex magnus, qui

quum esset omnium hominum pater, super omneS naturalem habebat potestatem. Arii toteles de patria potestate verba ficiens, a) inquit: se rite milias uxori praestis potestate quasi politica : filiis potestate quasi regia. Ρω- secto parentum in filios potestas quasi regia olim fuit, ut

vitae oc necis Domini haberentur. Haec abistula patria potestas tempore Romuli vigebat, ut animadvertit Cinas b) Valerii Maximi & Fabii Ρictoris auctoritate : is amis liqua porro lex erat 3 in liberos suprema patrum auctor, D tas esto : vendere , occidere licito. De usu hujuste patria potestatis a Livio se) perlucidum exemplum perhibetur , ubi ab Horatio caesis Curiatiis , Romani ovantes

ac gratulantes Horatium accipiunt. Horatius ibat ter gomina spolia prae se gerens, cui soror virgo, quae desponsata suerat uni ex Curiatiis, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi , quod ipsa consecerat, solvit crines , & flebiliter nomine sponsiim appellat. Movet seroci juveni animum comploeratio sororis in victoria sita tantoque gaudio publico. Strycto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puebiam . Atrox visum id facinus miribus plebique ; sed recens meritum obstabat ; tamen raptus in jus, & ad moditem damnatus. Moti sunt homines in eo judicio , mobme Horatio patre proclamante, se filiam jure caesam j dicare. Ni ita esset, patrio jure in filium animadversinrum fuisse. Virginius , eodem Livio reserente , ut filiam a servitute & ab Appii libidine salvaret : hoc te uno mindo , quo possum, filia, in libertatem redigo ; pectus deinde puellae transfigens : respectansque ad Tribunal: Te , imquit

206쪽

CAPUT TERTIUΜ. I 8 quit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro. H, Genus Livius. Reverentia igitur & obedientia filiorum erga parentes pra scripta est , sed & ossicium parentibus demandatum, educatio & informatio liberorum est. Gravina celeberrimo opere de origine secietatis humanae verba faciens, sic o inquit: Atque initio quidem

animos per mutuum amorem communicat ipsi natura Commimone corporum , quae per conjugium diverserum evadit conjunctio animorum , atque initium humanae societatis. Commissis enim quodammodo simul cum cor pore mentibus, membrorum & sensuum similitudo , generationis ope, transmittitur ad prolem, quae imbibit educatione mores parentum. Unde quia ratio eadem ex unius viri mente ad mulierem & ad sobolem imitatione permanat 3 ex communicatione familiari conflatur, atque domestica societas, in qua , naturalis occupationis jure , patrisfamilias naturale ac familiare fundatur imperium. Vir enim, utpote corpore ac ratione potentior, mentis ni

mirum & corporis , multoque justius occupatum seium, qui sui ipsius portio est , & maternorum ab se occupatorum vitarum : ut ipsa natura filios tradat in patris potestatem ; falseque docuerit Hobbesius, eos in matris naturali jure , non in patris nasci potestate 3 utpote cum concipiendo prima eos occupavit. Illud enim homo acutus minime cogitavit, seminam ipsam jam fuisse jure natura

ante Occupatam praestantia corporis mentisque virilis: ut quidquid occupatae cohaeret, eodem jure in potestatem dciducatur occupantis. Praeterea cum vir seminam consilio praestet, aetas autem infirma consilio egeat alieno ; sequbtur ut proles subjicienda sit consilio pravantiori nempe ubrili - Hactenus autem in jure imperioque naturae versa A a a mur ,

207쪽

i38 LIBRI SECUNDI mur, quae mutuo desiderio conjugia conciliavit, & imbecilliorem sexum validiori subjecit, & matrem cum liberis continet sub imperio Hrentis. Ideoque recte conjugiorum ratio, & liberorum educatio a Iurisconsultis ad primaevum jus natum relata invenitur , & ad imperium familiare , quod aliud non est, nisi recta maentis natio cum muliere, ac liberis communicata. Nam ratio illa, quae non uni familiae , sed pluribus regendis est instituta , cumque pluribus Gentibus communicata , peculiari vocabulo jus Gemtium appellatur, cujus nunc ortum atque progressum detegemus. Igitur naturali jure quot familiae , totidem exsessunt imperia ; singulae autem familiae initio seorsum in agris ab se occia tis habitabant, regionibus inter se, loecisque distinae ac dissiγra, quales Theseus invenit Athenienses, quos ille primus ex agris coegit in civitatem. Sed

quosiam non omnes rebus omnibus regiones abundant

saepe quod una regio dat, altera negat , opus fuit mortat,bus permutare bona sua : ut quod uni supererat, alteri ubcissim , cui deerat, adderetur , qua communicatione mutua commodorum, egestis omnium explebatur, & regionum ex uabatur dis ritas. Hinc omnium contractuuin antiquissima permutatio - Igitur progredientibus commerciis, plurimisque familiis in eadem jura coeuntibus, communemque commodorum , & incommodorum sibi ducentibus regulam , quae sibi Friter mala defenderet, bona contribueret , unam omnes eamdemque illa ex im1litutione conflatam susce re mentem : quae sicuti certas ante familias regebat separatim; ita plures earum deinceps conjunctim administravit. Feminae autem, ut alibi sis animadvertit, mrmtuae tutelae , ac auctoritati alienae subdimini. Hactenus doc illinuis Gravina

208쪽

CAp UT TERTIUM. I 89 Ut autem desinat oratio, unde coepta est, & suscepti muneris natio postulat, ad primum hominem redeundum est, ut justarum actionum , quae ad societatem reseruntur, origo pandatur. Profecto quum Deus dixit Adamo : In kdore relius tui vesceris pane tuo ; justae societatis flandamenta jecit ; hinc enim ortum habuit meum , & tuum ;quidquid enim proprio labore unusquisque acquirit, suum est : sub quo sensu comprehenduntur ea omnia , quae juste

aut labore manuum , aut industria , sive aequalitate commutationum , aut hereditario jure acquiruntur' propterea hisce justis titulis in carum rerum postessione quilibet comstitutus jura sua componit. Haec autem ungulorum jura ita firmata sitnt: eadem enim mensura , qua genus humanum propagabatur, dispertitae familiae novas terras occinpabant , quae in nullius possessione erant, seras noxias depellebant, silvas eradicauant, agros colebant, domos aedificabant ; cumque primae familiae in propriis pagis degerent , paganorum nomen invectum fuit. Propterea injustum per se videtur , pellere familias e terra , quae irrefragabili jure facta est primi occupantis , quamque proprio abore , & industria fixis sedibus cultam reddiderant.

Hinc naturale jus fluxit, se suaque tuendi adversus alidinarum rerum cupidos , ac repetendi ea, quae vi, aut dolo sui ssent Domino ablata. De hac re tam in Mosaicis Amnalibus , quam in Gentium historiis plurima traduntur CXempla antiquorum populorum, qui hoc jure usi sunt ; siquid enim ab uno adversus alterum contra jus atque fas crimen admissum fuerat , defiatente aquiore remedio, vim illatam vi repellere , ablataque vindicare , sibi liceremnusquisque putavit ; unde bella ac caedes ortum habuerunt , ut animadvertit Cesar: alii, sa) inquit, ut imis seris

209쪽

19o LIBRI SECUNDI se ferrent injurias , alii ut propulsarent, omnes in bello se versantur. Ex dictis radicitus evellitur Hobiasianum se systema, quod ex hoc salso principio eruitur, scilicet a)is in statu mere naturali, sive antequam pactis se se hombes nes obstrinxissent, licuisse unicuique possidere & fruiis omnibus, quae volebant di poterant: nullasque a natura se esse in ilitutas regulas virtutum. Nonnulla quidem ex pactis justa aut injusta redduntur 3 non est autem id , de quo agitur ἱ modo enim disquisitio est de universo vitae moralis systemate , ac de humanae societatis vi ac jure , ex quo cuncta hominum ossicia reguntur. Porro alia stat citra omnem impositionem per se turpia, aut honesti :alia turpia divinitus detecta , sicuti & mala concupiscem tu : alia a Deo constitum, cujus est libera imperandi prohibendique pineius, & a quo tantummodo potuit undecumque periectum moralis vitae systema architectari ; ad . hanc complexionem totam respiciens David b) dixit: amandatis tuis intellexi i propterea odivi omnem viam iniquitatiS. Reliquum est, ut de stiblimioribus potestatibus ver ba faciamus. Longa hominum serie producti. magnae sue cietates coagmentatae sunt ἱ & ex multiplici familiarum congressione ortum habuerunt civitates ; idcirco ii, qui eas incolerent, cives vocati sunt. Quilibet paterfamilias, ut animadversum est, pmditus erat potestate quasi regia, non erat autem in unoquoque eorum potestas dirimendi lites vindicandi injurias , & si quid aliud ab una adversus alteram familiam contra jus atque fas admissum suisset , quamobrem in unum congregati patresfamilias, uniusciniusque regionis, vel civitatis constituerunt, prout iisdem

placuit, sive Magistratus, sive Reges, qui Rempublicam

210쪽

CAPUT TERTIUM. I9 Iadministrarent, leges conderent, praemia ac poenas decernerent , uti rerum & temporum ratio postularet: hinc varietas legum, quae secundariae appellantur , orta est , a primariis tamen & universalibus deductae, quae pro objecto habent justitiam, pacem, felicitatemque populorum. Unaquaeque igitur secietas , quoquo modo constituta , imago est illius primae familiae, in qua unus divina institutione imperabat, alii parebant. Sublimiores itaque potestates , quae subditorum curam gerunt, Dei vindices sunt in iram

ei, qui malum agit. D Ideo, inquit a Apostolus necesse sitate si ibditi estote non solum propter iram , sed etiam

is propter conscientiam. Quaecumque enim sunt, a Deois ordinata sunt. Sublimium autem potestatum distincta sunt munera ; una enim spiritualis sive sacerdotalis morum praecepta tradit, divinoque cultui praeest: altera temporalis potestas nuncupata, hujus iaculi selicitatem procurat. Primi humani generis ritriarchae utraque munera exercebant,& in majore quoque secietate ambae potestates havdmro in populo Dei & Gentium in una eademque persona Copinlatae videntur, ut ex Scripturis Sanctis, & Gentium histoeriis manifestum est. Verum & unaquaeque humana seciditas , ut in progressu hujus operis luculenter demonstrabibtur, sub his potestatibus connata suit & constat. Ex pr missis autem satis superque demonstratum est, homines a Deo fuisse edoctos , divinique cultus rationem divinitus fuisse praescriptam ; Deumque ipsum , omnium Gentium consensione, legum fuisse isorem. Ea autem , quae divina & naturalis lex vetat, haec sunt: Non adulterabis: non occides: Parentibus reverentiam & obedientiam praestabis: non furaberis: non falsum tessimonium dices; cunctaque mandata in hoc instaurantur: diliges toto corde Deum

SEARCH

MENU NAVIGATION