De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ao2 LIBRI SECUNDIratus de oviedo a ait: Gentes illas, tunc cognitas, pro

certo habere humanorum animorum immortalitatem , &in vita sutura praemia aut poenas pro cujusque meritis ii partiri, divinaeque vindictae eos fore obnoxios, qui summi Numinis leges violaverint. Uxores, inquit, simul cum maritorum cadaveribus humari, ut in altera vita eadem sene consectentur 9 quum autem ex primariis quidam obierit, cariores, quos habuit famulos , occidunt, ne servili esrum opera in altera quoque vita destituatur. Petrus Martirin Summario Indiarum occidentalium eadem confirmat, additque Novae Hispaniae incolas putare, defunctorum an, mas interdiu latere , noctu autem vagari, fructuque quo

dam vesti, quem Gubana vocant. AHcardo b) de illius Novi orbis regionibus uberius seriptum est. Ab incolis

Virginiae cum animorum immortalitatem, tum sutum vitae felicitatem calamitatemve credi reseri , eosque putare , inferorum immanem esse foveam , ubi sempitemis ignibus animae sceleratae torquebuntur , reliquas vero animas inter coelum terramque manere, quae postquam sacris, pr.

cibusque expiatae suerint, in sepemas tandem sedes recipiantur. In deseribenda autem seatorum felicitate, a vera idea aberrant, & in camates imaginationes prolabuntur. Munera defunctis offerunt, quae putant iis in altera vita sese gratissima: canticis in seneribus utuntur, non dissim, libus illis, quae ab antiquis nostratibus canebantur. Ρωterea in funeribus quoque Virginiae barbara contatudo ubgebat , vivas uxores cum maritorum cadaveribus, vivosque simulos cum Dominis defunctis sepeliendi: exculenta etiam in sepulcra insemni, dicentes, alimentis indigere animaS , donec eo pervenerint, ubi praein iis , poenisve asficiuntur. Floridae populi in eadem persuasione sent de

222쪽

CAPUT Q U ARTU Μ. ΣΟΙ animorum immortalitate , & vita sutura : neque in eo ,

quod ad felicitatem , miserumve suturi faeculi attinet, ab idea vitae praesentis distedunt , hinc apud ipsos quoque ubventium cum desunctis humatio, epularum appositio, ali, que aut barbara, aut superstitiosa in usu sunt. Mexicani, qui ' ceteris Americanis humaniores cultioresque habiti sunt, eadem de animorum immortalitate, de suturo judicio , de pnem iis paenisve in aliena vita firmiter credebant,& constantissime credunt 3 minus tamen inventi suerunt superstitionibus obnoxii. Brasiliani , ac Peruvant eadem

fitentur: tres autem esse mundos dicunt, primum supremum , in quo post mortem probi homines memiis afficiuntur : alterum medium, quem in hac vita mortali homines incolunt , ubi generatio & corruptio est : tertium denique in telluris centro collocatum i huncque pravorum spirituum domum vocant, in qua homines noxii post mortem puniuntur. Peruvani dicunt, damnatorum animas a Daemone cruciari, qui eorum idiomate nuncin

patur Agrian : Brasiliani inserna loca , ubi damnatorum animae torquentur, appellant dipogusso. Incolae Cob, guae, & novae Andaluciae immortales credunt ipsi quoque animas humanas , quarum autem beatitudo in eo sita sit, ut quoties libet, bibant, epulisque paratis opipare possint. Populi Darienses, Novae Granatae , & Pammae sacra amniverseria pro desunctis celebrant , cibariaque sepulcris apponunt. Habitatores Guineae , quique prope flumen Amazonum sedem habent, ceteraeque meridionalis plagae

nationes usque ad rimulana regna, eandem de animurum aeternitate , de diradiis & Inserno persuasionem libbent, inter eos autem, quos damnandos fore putant, & a Daemonibus torquendos, ignavos inertesque reponunt. Si, vestrium Americanorum eadem persuasio est de humanis C c χ an,

223쪽

χοι LIBRI SECUN Dianimabus post mortem , in eorum autem sacris pro desunctis mos est, nocte sub dio sacrificia peragere ; habentque statutos dies sellos in desunctorum subsidiuin & honorem. Haec omnia a me strictim tradita, luculenter gallico idiomate descripta cernuntur in laudato Ρicardi opere. I fitavius autem , ocularis testis , & diligentissimus religionis Americanorum , praecipue Silvestrium scrutator , uberrime exhibet ca) eoruin mysteria , initiationes, expiationes, lustrationes, & demum b) de morte, sacrisque

Americanorum seneribus verba laclans, apertissime spectandam exhibet illarum nationum persuasionem de animarum humanarum immortalitate, de futuro judicio, de praemiis paenisve in altera vita 3 docetque illarum Gentium ritus sacros non multum ab antiquorum nostrorum

ritibus distare. De hac communi consensione Vossius sic e inquit: se Utor hac persitasione publica de animorum ,, immortalitate: nec Senecae solum aetate sic erat. Hodie is quoque ea traditio est apud remotissimas Gentes: ut deis Guineensibus varii tradidere ; item de Sinensibus ; in se his Hugo Linscholanus: de rimvanis , & Mexicanisse Iosephus Acosta : de Virginiae incolis Thomas Aviothri Anglus. Muretus item, capite sexto, &septimo, oilen dit, in funeribus Sinensium , & Americanorum apparerenis solum humanae pietatis debitum erga defunctos, sed firmam illarum Gentium persuasionem de immortalitate animorum, de judicio, praemiis poenisve in vita sutura.

Ex hactenus dictis liquido apparet nationum omnium consensus de animorum humanorum immortalitate, de praemiis paenisve in suturo saeculo. Quod autem attunet ad varias tum selicitatis, tum miseriarum ideas suturae vitae,

224쪽

CAPUT QUARTUM. 2O vitae, quas Gentes sibi finxerunt, nullum omnino simplici veritati, de qua in hoc capite disquisitio instituta est, prae judicium afferunt 3 ineptae enim, aut vulgi absurdae imaginationes de selicitate , sive miseria , quae in sutura vita e . spectatur, evenire solent a variis ignavorum cogitandi in I. dis , in quibus ipsis tantum abest, ut haec proposita notio obliteretur, quum immo hoc ipse confirmetur, licet secus

ac veritas postulat, explicetur. Profecto dum de praemiorum poenarumve alterius vitae qualitate inquiritur, aut judicium profertur, dubium nullum videtur de futurae vitae veritate; quae quidem consecutio sponte eruitur. Illud autem mirificum Gentium consensione addem dum est, animas , quas a corporibus mors sej unxerat, iterum cum suis corporibus copulatum iri, ut in novissimis temporibus redivivi homines fiant, & resurgant, non amplius morituri. Antiquissima in populo Dei haec persuasio

videtur; hinc Iob a) dixit: Scio, quod in novis limo die

de terra surrecturus stim , & rursuin circumdabor pelle mea, & in carne mea videbo Deum. Hoc ipstim ex Μachabaeorum Historia confirmatur, ubi inter cetera sic b)legitur: Tu quidem stelestissime in praesenti vita nos perdis : sed Rex mundi desunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. In medio proseram Gantilium monumenta, quae hac de re congerere potui. Vossus e) inquit: Non animas modo superesse post mortem, consensus Gentium sitit, sed apud multas etiam reliquiae

fuere de nova cum corporibus conjunctione , quam rei

rectionem dicimus : sed sede eam corruperunt in illam , quam dixere transanimationem , hoc est migrationem de corpore in corpus , etiam regenerationem , quae non Ρythagoreorum dumtaxat, sed multarum etiam Gentium

opinio

225쪽

Σo6 LIBRI SECUNDI opinio fuit, & admodum dissitarum. De AEgyptiis testis Herodotus ; a quibus etiam id hausisse cithagoram, idem tradit. Zamoixis quoque juxta Iulianum in Gesaribus: idem docuit Getas , a quibus post mortem divino honore cultus suit. In Galliis similiter sensisse Druidas , refert Caeser in sexto . Deque Germanis idem prodit Appianus in Celticis. Ad quod Cicero de universitate respexisse videtur , cum seripsit : Qui intemperate vixerit, eum iscundus ortus in figuram muliebrem transfert; & si ne tum ouidem vitiorum finem faciet, gravius etiam jactabitur,& in suis moribus simillimas figuras pecudum,& ferarum

transseretur : neque malorum terminum prius aspiciet ,

quam illam sequi cceperit conversionem, quam habebat in se ejusdem & unius natum simul innatam, & insitam. Unde apud Caesarem libro sexto de Gallorum doestrina sic legitur: In primis hoc volunt pertadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire in alios. Hactenus Vossus. ditissimum vero, inquit: a) Huetius, doctrinam Metempsychoseos Brachmanes pertinaciter ad hanc diem retinuerunt, quam & antiqui AEgyptii tradiderunt . De Calecutensibus idem resert b Neblotus. Cardinalis autem Lucinus de populis Malavaribus sc) inquit , populos illius regionis credere , quosdam homines ,

quos vocant Parreas , abominabiles peccatores esse, caelinuis gloriae indignos 3 eo quia damnatorum animae ad an, mandos Hrreas transeant. Verumtamen apud alias Gemtes haud corrupta suit traditio de nova animarum cum sitis corporibus conjunctione. De hae Gentilium persuasione teliis est Plinius, ubi d ait :- De anima, vel de Μνn nibus, vel de resurrectione verba Gentilium inania - Sbvmilis

226쪽

CAPUT U ARTU Μ. 2 7, milis & de asservandis corporibus hominum , ac revbis viscendis promissa a Democrito vanitas , qui non revbis xit ipse. ψυum autem nunc tantummodo instituta sit disquisitio de Gentilium consensione , quae quidem a Plinio ipse , impietate polluto , exhibetur , propterea nunc non reprehendo , quod addit, esse verba Gentilium inmnia , vanitatemque promissam : alia enim est quaestio , de

qua in calce hujus operis erit luculenter disceptatum ; ubi impiorum emta refellemus , dicentium , opinionem de vita sutura callidorum hominum versutiam in vulgus induxisse. Porro de corporum resurrectione verba faciens Picardus a testatur, hanc persuasionem apud Brassianos, & Peruvianos inventam fuisse. Item Diogenes Laese

tius b inquit: ,, Hermippus in primo de Magis, &is Eudoxus in Ρeriodo , & Theopus in Philippicarum

se ait: Magorum sententia homines in vitam quoque re-- dituros immortalesque.

De hac primigenia sinum vitae, ac extremi iudicii traditione, apud omnes Gentes pervulgata, Ethnici Pliblosophi plura scripserunt. De suturo post mortem judicio, ubi tunc nulla latendi spes , nulla mentiendi dissimulan

dique fiducia, ita scripsit ce) Plato in Gorgia: Cum igi

tur ad Iudicem Rhadamanthum pervenerunt, animae de- iunctorum ) Rhadamanthus eas 11stens, uniuscujusque animam intuetur , cujus tamen anima illa suerit, non animadvertit ; sed si Regis, aut alterius obvium animum contemplatus, nihil in eo reperit sani: sed periuriis, atque injustitia , mendaciis , vanitateque I petulantia, mollitie, lascivia , di in actionibus singulis intemperantia incompositum penitus atque turpem invenerit - Animum igitur

227쪽

χοῖ LIERI SECUNDI contemplatus sic affectum , ignominiose recta in custo.d iam transmittit, ubi meritas subire poenas oportet. Quamobrem quando Rhadamanthus aliquem eiusnodi do

prehendit , nihil aliud in ipse novit, neque quisnam sit,

neque ex quibus ortus , sea utrum sit malus : cumque id compererit, dimittitur in Tartarum. Idem Ρlato in Pha, done , quando , inquit, in eum locum desuncti pervenerint , quo Damon unumquemque perducit, primo illic

judicantur , & qui honeste sincteque , & qui aliter vix rint. Apud Plutarchum autem libro de his qui sero a Numine puniuntur, sic legitur: Adrastram Iovis & necessitatis filiam omnibus flagitiis vindicem supremo loco collocatam esse: neque malorum quenquam ita vel magnum vel parvum unquam suille , ut aut latendo , aut vim smciendo poenae se subducere potuerit. Qui vero hinc poena evitata & inexpiatus eo pervenit, hunc excipiens justitia conspicuum atque nudum , ac qui pravitatem suam nulli rei immergere , nullo velare modo possit, sed undequaque ab omnibus talis qualis est perspiciatur. Idem Plutarchus, conseiatione ad Apol. inquit: Animum a cognatis

omnibus desertum, omnemque exteriorem Ornatum relim

quentem , ut judicium juste procedat - Nemo enim bonus lamentis, sed hymnis dignus est & laudationibus: non luctu sed honorifica recordatione : neque lacrymis a dolore extortis, sed primitiis quibusdam scitis. Siquidem is qui inter mortales esse desiit, divinioris cujusdam vitae sectus est consors , liberatus servitute corporis, di aerumnosis istis solicitudinibus atque cas bus, quos necesse est, ut perserant, quibus mortalis haec vita contigit - Itaque cum felices esse censemus & beatos, qui vita hac desuncti fiant, tum nefas putamus quicquam de iis selso aut continmeliose dicere , quippe qui melioris praetantiorisque nu

228쪽

CAPUT Q U ARTU Μ. 2O9turae facti sint compotes. Ita scripst Plutarchus ad Amblonium , ejus maerorem ex filii morte conceptum mitigmturus. Socrates, in sui apologia apud Platonem , sic ait: Etenim si quis liber ab his, qui profitentur judices esse , ad inferos ibit, veros ibi judices inveniet: quisham vero ex nobis faustiora sata sortietur, nemini, piaeter Deum , notum esse potest. Pythagoras ajebat, reuerente Laertio in vita hujus Philosephi, animos impuros post mortem vinciri a Furiis infractis nexibus. Protagoras autem , inquit idem Laertius in vita Ρrotagorae, conseripsit librum de iis, qui sunt apud inferos. De Rhadamanto, constituto destinctorum Iudice, sic AEneid. vi. cecinit Virgilius: Gnossius haec Rhadamantus habet durissima regna: Castigatque, auditque dolos, subigitque fateri, Quae quis apud superos, serto laetatus inani, Distulit in seram commissa piacula mortem. De inseris idem Virgilius. Loca nocte silentia late: Atque silentem nocte perpetua domum. Seneca de animabus scelestium hominum a inquit: Ubtiis & sceleribus contaminatas deprimi in tenebras. Vossus b) inquit: Ex Censorino , & Ρlatone Genium esse Deum. Genios esse hominum Custodes, & in vita agenda , semper adesse testes. At ubi vita edita remeandum est, eumdem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare illico,& trahere veluti custodiam suam ad judicium , atque illic in caussa dicenda assistere , si qua commentiatur redarguere , si qua vera dicat, asseverare , prorsus illius testimonio fieri sententiam. Ad haec quae congessit Vossius, addit e) Halicarnasseus , quod Genius appositus Romulo die nativitatis suae, eumdem vita edita traxerit in coelum. Ad

D d haec

229쪽

aio LIBRI SECUNDI hac item spectant verba Hermetis Trismegisti apud Apim kjum a dicentis: Cum suerit animae a corpore facta d,scessio, tunc arbitrium examenque meriti ejus transilit in summain Daemonis potestatem , isque eam cum piam jussamque providerit , in sui competentibus locis manere permittit - Sin autem animam delictorum illitam mmculis, vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans, procellis turbinibusque aeris, ignis , & aquae saepe discose dantibus tradit: atque in diversa semper affernis poenis agitata raptabitur. Hactenus Trisinegistus. Apud Minmcium autem octavius ait: se Nec enim tormentis aut moeri dus ullus aut terminus. Illic sapiens ignis membra uritis & reficit, carpit di nutrit λ sicut ignes fulminum tames gunt, nec abnimunt. Ita poenale illud incendium nones damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum lacciis ratione nutritur.

Atque haec sunt, quae ad demonstrandam tum vulgi, tum praestantiorum Ethnicorum Ρhilosophorum persuasionem , e primigenia traditione profectam, de animorum immortalitate , de judicio , praemiis poenisve in vita latinra , potiora mihi visa simi. In hoc autem tantum diserae videtur gentilis vulgus ab Ethnicis Ρhilosophis, ut vulgares paganorum ideae de sutura vita ineptae , & aliquando absurdae visae sint Ρhilosephi vero e contra in cumulandis iis , quae ad suturam vitam reseruntur, aequiorem ideam exhibent ; justique Numinis solertiam spectandam exhibent , tum in praemiorum poenarumve distributione , tum

in redigendis in concordiam contrariis elementis. Unde autem apud omneS nationes , idiomatum varietate, morbbus , immensa locorum distantia segregatas , & inter sese ignotas tam firma persuasio propagata sit, videndum re

manet. a Apud Vanner. cap. H.

230쪽

manet. Non equidem ortum habuit persuasio illlivi a Philosephia, fallaci, versuta , maximisque erroribus reserta ; qua que neque apud populos, neque apud Philosopho; ipses tali auctoritate gaudet, ut libro primo uberrime demonstravimus. Hinc ad Deum reserri debet, qui, ut omnium Gentium consensione capite primo hujus libri exposuimus , primos homines docuit, a quibus , non disquisitione natura , sed accurato magisterio oratis traditionis, hac omnia eorum liberis & nepotibus tradita suerunt, quae quasi per manus tradita ad posteros omnes devenerunt. Quum autem de traditione infra instituendus sit sesemo, claudam caput hoc Augustini, Platonis, & Trismegisti sententia. Prosecto hanc omnium Gentium persia

sionem de immortalitate humanorum anImorum , immo& Angelorum a Deo ipso destandisse certum est ; ita porro inquit a) Augustinus: Non sane Creatoris desse uente bonitate , di malis Angelis subministrante vitam , quae subministratio, si auseratur interibunt. Alibi b)idem Augustinus: Ρlatonis, inquit, haec verba sunt, sicut ea Cicero in latinum vertit, quibus inducit Summum Deum Deos , quos secit, alloquentem ac dicentem : Vos qui Deorum satu orti estis , attendite , quorum operum Ρarens essectorque sum. Haec sunt insolubilia , me invito ;quamquam omne colligatum solvi potest. Sed haudquaquam boni est, ratione vinctum dissolvere velle. Sed quoniam orti estis, immortales vos quidem esse & insolubiles non potestis i nequaquam tamen dissislvemini, neque ulla mortis fata periment , nec erunt valentiora quam comsilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa, quibus estis, tum cum gignebamini,

colligati. Ecce Plato, sequitur Augustinus, Deos dicit &

SEARCH

MENU NAVIGATION