장음표시 사용
231쪽
212 LIBRI SECUN Dicorporis animaeque colligatione mortales , & tamen immortales Dei, a quo facti fiunt, voluntate atque consilio. Si ergo animae poena est in qualicumque corpore colligari, quid est, quod eos alloquens Deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, idest dissolvantur a corpore , de sita facit immortalitate securos , non propter eorum naturam ,
quae sit compacta, non simplex, sed propter suam invictissimam voluntatem , qua potest facere , ut nec orta occidant , nec connexa solvantur ; sed incorruptibiliter perseverent. Ad hanc Augustini & Platonis sententiam , quae praestantiores Ρhilosophos assentientes habuit, addenda esse censeo ea, quae hac de re scripsit Trismegistus, ubi sic a legitur : ,, Qui hoc eit homo ita distussis ab animo ediis rorum tenebris, & veritatis claritate percepta toto seri sensu intelligentiae divinae commisceat, atque sic immo D talitatis suturae fiduciam concipiat. Illud itaque animadvertendum est , celsissima principia , de quibus in hoc ibbro disseruimus , & ex quibus juris divini ac naturalis originem deduximus, in hoc uno capite comprehendi, hoc est speciosiora Dei attributa , & hominum officia.
Fatemur enim Deum, Angelorum, hominumque Creviorem , legum latorem ac vindicem λ cujus voluntatem nulla vis vincere possit; propterea de nostrorum immortalitate animorum securi reddimur ; hinc etiam divinae proevidentiae ordo emicat: quae omnia in progressu hujus operis evidentius demonstrabuntur , recidendo nodos omnes adversariorum , ut primigeniae notiones , consensu totius Orbis sacratae, inconcussae permaneant. α
232쪽
De portentosa totius Orbis terraquei inundatione sdeque 7 oacho, unde noω humani generis procreatio. DE immani illa aquarum effusione , quibus univei a tellus obruta est, tractatio quibusdam fortasse parum convenire videbitur argumento, in quo nostra destindat industria : quum autem ex hoc quoque editamus, quanti facienda sint omnipotentis Dei judicia , eodemque tempore Mosaicorum Annalium veritas undique proebata appareat, propterea opportunum censiui, breviter προ re de nac inundatione, in qua Datis noxios homines de
viventium numero delevit, & justi familiam servavit. Vibdens itaque Deus, inquit Moses, quod multa malitia hominum esset in terna , & cuncta cogitatio cordis intenta ad malum omni tempore. Delebo , inquit, hominem ,
quem creavi, a facie terrae. Noe vero invenit gratiam coeram Domino, & dixit ad Noe : Fac tibi Arcam &c. Solum Noe , uxorem ejus , filios ejus, & uxores filiorum
praeservavit Dominus, a quibus omnes nationes , quae habitant super faciem terrae, originem duxerunt. Memoram dae igitur hujus inundationis monumenta apud Gentes investigare, nostri muneris erit.
V. Cl. Bossuetus, in Epitome universalis Historiae , ait : De totius telluris inundatione ubique servatur traditio : in omni orientis plaga Arca illa, in qua generis hinmani reliquiae se receperunt, celebris est, atque ibi max, me, ubi decrestentibus aquis in arido haesit. Ρlura, inquit, de hac Historia in Annalibus Gentium, populorumqu
233쪽
ai 4 LIBRI SECUNDI traditionibus reperiuntur. Tempora conveniunt, planeque consentiunt, quantum ex antiquitate tanta percipere datum est. Deucalionis autem diluvium , quod in Thessalia , Cicropis aetate contigit, aliqui Gracorum cum uni. veriali confundunt 3 apud Gracos tamen memoria trium Noachi filiorum , a quibus nationes propagatae fiunt, sedivata est. Iaphet, unde occidentalium populorum pars major propagata est , sub Iapethi nomine , a Graecis cultus suit. Apud AEgyptios, & Phoenices Cham & Chanaam
filius ejus notissimi suerunt. Apud Hebraeos vero semper exstitit memoria Sem , a quo originem duxere. Deinde Iransit ad primas Gentium divisiones ; tradit antiquissimarum Urbium & nonnullorum Regnorum initia , ac primos artium inventores: animadvertit prima hominum bel. la suisse adversiis seras noxias , hinc ait, ortum habuisse seramin & serpentum stemmata , quae nostro quoque aevo in pluribus regionibus servantur , in quarum stemmatibus insculptae sunt sene aut serpentes , haec enim victoriae troephaea erant primorum habitatorum uniuscujusque regionis; quae omnia probat Bossuetus testimonio Ρscenicum, Chaldaeorum , Assyriorum, di Medorum. Eusebius sa) autem fragmentum insigne ex Assyriacis, & Medicis Histortiis affert, in quo Diluvii Noacsiici, Arcae ad Armenios momtes appellentis, di avium inde emissarum graphica descriptio habetur. Plutarchus item, opustulo de selertia animalium, sic ait: ,, Qui fabulas narrant, ii Columbam Hunt, ,, ex Arca emissam Deucalioni certum indicium detulisseis tempestatis quum ingrederetur, serenitatis quum avo se lasset. Quod utique fabulosum est de Deucalionis dbluvio , univei ali autem jure aptatur. Flavius contra APpionem differens Ethnicorum historiis usus est , ut Dilinvii,
234쪽
vii , a Mose descripti , veritatem comprobaret. Ab Αμ1nenis, a inquit, Arcae fragmentum ostendi, de qua Noe cum sua familia incolumis exierat. De hoc pariter Diluvio antiquorum plurimi seripsere , inter quos Berosius Chaldaeus , qui ait, superesse Noachidae Artae frusta quis dam: gentesque, apud quas illa mansit , ejus bitumine in
sacrificiis uti ad sui expiationem. Dicitur autem etiamnum in Armenia in Cordiisorum monte partem esse ejus Navigii, & quosdam bitumen ex ea avellentes circumse re ue eo autem ablato utuntur homines , maxime pro amin leto ad mala avertenda. Denique sic concludit Flavius: Scripsit quoque Hieronymus AEgyptius , qui Ρhoenicum antiquitates tradidit. Vossius , adductis Lucretii, Hero. doti, Harpocrationis, aliorumque Ethnicorum monumen
tis , de Diluvio & Noacho sic b inquit: Ex Diluvio
universali secerunt particulare Graeci & AEgyptii. Patriar. cha Noe non in solo Saturno , sed etiam Ρromethei no. mine adumbratus : hujus festum Athenis in certamine Lampadum , & Ara in Academia Blemne erat. AEgyptii Prometheum dixerunt, divinitus edoctum, Diluvium praedixisse: Prometheum condidisse humanum genus cum ejus uxore Asia sive Asiatica ; quae omnia sunt reliquiae veteris traditionis de Diluvio sub Noacho. Iapetus , qui est Iaphet Noachi filius, Europeorum Ρater: hinc ab Ho. ratio Iapeti genus dicimur. Noe cognitus est etiam sub nomine Liberi. Qui fabulas ad Historiam revocant, imdunt , Liberum invenisse vitem & vini faciendi modum:
propterea multos fructus autumnales condendi. Adam a Gentibus cognitus sub nomine Saturni: item in Saturno conservatae fiunt reliquiae quaedam de Patriarcha Noe : n, mirum
a) Lib. I. contri Appion. ces lib. I. antiq. cap. s.cb Lib. I. cap. 13.
235쪽
χ16 LIBRI SECUNDI mirum videbant, ut Adamus, excepto nemine , origo esset ; ita Noe primum esse eorum, qui post cataclysmum vixere. Adam habuit imperium totius orbis : habuit &Noe cum sua familia: Saturni tres filii dicuntur: totidem stini Noachi. A Gomer Iapheti filio Germanos ducere originem communis est sententia. Hactenus Vinius. Clericus autem sic sa) ait: Consentiunt quidem omnes, Dilinvium universale suisse : alii tamen volunt , totum telluris orbem aquis obrutum suisse : aliis eruditis hominibus contra nitentibus , eatenus universale fisisse , quatenus totum orbem tunc ab hominibus habitatum oppresserit, unive sumque humanum genus, excepta Noachi familia , eo interierit , hinc ea tantum bruta, quae in eodem loco ac lio. mines degebant. Ante Diluvium porro haud late potuit sparsiim esse humanum genus , quod Noachus nonus fuerit ab Adamo. In hoc tamen , sequitur Clericus , convoniunt omnes , quod cum morum corruptio universalis sm sta esIet, justum quoque suit, ut universalis abominatio communi poena plecteretur justique semilia servaretur , aqua genus humanum denuo propagaretur. Burnelius in Dissertatione theoriae sacrae telluris docet, montra, cavitates , irregularemque terrae faciem rei, quias esse universalis Diluvii , quae omnia necessario a bderint ex illius universalis inundationis fluxu ac refluxu. De Noacho autem sub nomine Iani a Gentibus cognito ,
sic b inquit: Facile nobiscum sentiunt ii, qui in Theologia Gentilium Noachum intelligendum putant sub nomine Iani, cui Vertumno etiam dicto, antiqui temporum Vertendorum dedere potentiam ue juxta illud Ovidii de Iano: Me penes est unum vasti custodia mundi, Et jus vertendi cardines omne meum est.
236쪽
Eodem etiam spectant Septimii versiis, ubi Iano sacratos Mundi cardines legimus, & caeli limina: Iane Pater, Iane mens, Dive biceps, biformis,
o Cate rerum sator, o principium Deoium, Stridula cui limina, cui cardines tumultus, Cui reserata mugiunt aurea claustra mundi. Tibi vetus ara coluit Aborigeno Sacello. Eundem etiam Ianum bifrontem , aut quadrifrontem essormabant veteres, bifrontem sorte, quod utrumque mumdum respexerit, ante Diluvium & post Diluvium; quum
quasi intermundio positus, antiquum occidentem , oc hodiernum orientem viderit. Unde & rerum sator, ut a Macrobio , & Ianus constridus a conserendo , idest a proepagine humani generis, quae Iano auctore conseritur. Unde& ei vetus ara in Aborigeno Sacello , ut supra cecinit Poeta. Bistons etiam dici potuit ob duas maximas comversiones anni , aestivam & hyemalem ; uti quadrifrons cum quatuor numerant, Ver, ZEstatem , Autumnum , Hyemem , quibus vertitur annus post Diluvium . De mundo enim priori sic cecinit Ovidius: Ver erat aeternum, placidisque tepentibus auris Mulcebant Lephyri. Suidas de Iano: Statuam habuit quadrifrontem ob quatuor anni tempora. Idem testatur Servius in septimo AEneid, rum his verbis : Ianum sane apud aliquos quadrifrontem esse , non mirum est 3 nam alii eum diei Dominum volunt : alii anni totius , quem in quatuor tempora constat esse divisum. Anni autem esse Deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur , nam a Iano Imnuarius dicitur. Ideo etiam , ut ex incrobio , duodecimam Iano apponebantur ob duodecim menses in anno
Unde Suidas cum Simulacrum Iani quadrisorme ob qua-
237쪽
tuor anni horas dixisset, subdit: Alii fingunt ipsum in
dextera manu clavim , ut principium temporis , & appa- titionem anni , & Ianitorem : alii vero dextera tenere CCC. , sinistra vero LXU. , ut annum , unde etiam Long, nus eum L noarium , vi voci facta , quasi aevi 'trem ,
interpretatur. Nec immerito riter iaculi , & praeteriti& vertentis dici potuit, si de Noacho intelligamus , in
utriusque mundi confinio posto: Ille recedentem mundum post terga reliquit, Prospexitque novi venientis limina saecli. ob eandem etiam rationem Clusius & ritulcius cogno. minatus est, non tam quod annum veterem claudat, aporiatque novum , tenuis illa est & secundaria ratio ; sed quod mundum antiquum clausit, novumque aperuit, &ex utraque parte Clavigeri nomen: Naturae geminas portas, mundumque biformem Temperat, hanc claust, primus patesecit Et illam. Hinc concludit Burnelius : Haec de Iano , quem ita deseripsere veteres , ut machum nostrum plane signasse ubdeantur . Et si , quas Iano dedemni sermas , cognomina,& vertendi caelum , tempus, annique cardines potentiam Noacho nostro attribuamus, magnam aliquam mundi,&temporum conversionem ipsus aetate contigisse , eandemque respicere praemonstratum Moysis sermonem facile credemus, magnam mundi & temporis conversonem flusse, si reseratur ad priorem statum. Uberiora Ethnicorum monumenta de Diluvio collegit Samuel Bochartus. Noam , inquit a , esse Saturnum, tam multa docent, ut vix sit dubitandi locus. Omnium qui post Diluvium vixerunt, communis Pater est Noa,
238쪽
Noa; ira Saturnus in Orphaei Hymnis,& ejus uxor Rhea. Non justos modo, sed & justitiae Ρraecones. Ex Diodori ver. bis, Saturnum itidem Regem justissimum suisse. Ex Uutarcho & in ejusdem paralellis: Saturnus vini usum,& vitis cultum docuit. Apud Macrobium, huic Deo insertiones sediculorum, pomorumque educationes, & omnium fertilium tribuunt disciplinas. In Callimachi Hymnis de Μinerva: Ast a Falcigero lex sana lata jubet, Ut poena graviore luat, temeraria quisquis Audet in invitos lumina serre Deos. Quod ad illud Moysis alludere videtur: Maledictus Chinaam a Noe , quod cum vidisset verenda scilicet Patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras. In Thimaeo Platonis , Saturnus & uxor Rhea , & qui cum illis suerunt ex Oceano & Thetide nati dicuntur. Navim pristi Romani Satumi symbolum esse voluerunt. Ovidius ad id alludens ait: Et bona posteritas puppim signavit in aere, Hospitis adventum testificata Dei. Idem Ovidius, lib. Metam. i. , in graphica cataclysimi deseriptione:
Protinus j liis aquilonem claudit in antris, Et quaecumque sugant inducta flamina nubes, Einisitque notum: madidis notus advolat alis. Rena placet diversa : genus mortale sub undis Perdere: omnia Pontus erant, deerant quoque littora Ρonto.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem , Et superesse vidit de tot millibus unum, Et superesse videt de tot modo millibus unam IInnoxios ambos, cultores Numinis ambos.
239쪽
aao LIBRI SECUNDI Armeniae celsis instabat montibus Arca. Macrobius de Iano : Quum primus quoque aera signaret, servavit in hoc Saturni reverentiam 3 ut quoniam ille Navi fuerat advectus ex una quidem parte sui capitis effgies, ex altera vem NaviS exprimeretur, quo Saturni memoriam etham in posteros propagaret. Cyrillus contra Iovinianum refert verba Alexandri Polysilioris , qui ait: Servatum fuisse Xisiathrum, cum ei quid futurum erat Saturnus praedixisset, fabricandam ipsi Arcam , & in ea cum volucribus , reptilibus , atque jumentis esse navigandum. De Abideno idem Cyrillus, Saturnus , inquit, quidem praesignificat magnam vitam futuram , in Armeniam navigavit. Tertia autem die postquam remiserat tempestis,
aves quasdam emisit, experimentum capturus, an eae terrae
aliquid vis irae essent ex mari exstans: illae vero ab immemto Pelago exceptae, cum deesset locus , ubi considerent, ad XHuthrum retro rediere. Quamvis , inquit Cyrillus , Assyriorum antiquissimi factum obscuraverint, facti tamen veritatem ostendunt. Alexander Ρolyhistor apud Eusebium in Chronico sic ait : Navigium autem illud cum in Armenia declinasset, pars quaedam illius esse dicitur , hodieque in Armeniae montibus Corcyraeis. Hactenus BochartuS. De universali Diluvio luculenter ac erudite nuper disseruit Constantinus , qui ad ostendendam cataclysmi veritatem addit nonnulla Gentium monumenta , quae stri,ctim reseram. Sol nab assirmat in Historiis Brachmanum a) haberi circumstantias hujus universalis inundationis, in qua totum humanum genus, excepta justi familia, propter scelera periit. Nicolaus Damascenus sic ait: Est super Minyada in Armenia mons ingens , Baris dictus , in quem
240쪽
quem multos Diluvii tempore confugientes , fama est, servatos esse ; & quendam in Arca vectum ad summum elus jugum appulisse , lignorumque reliquias diu conserumtas esse. Quamquam autem, subdit Constantinus, aliqua disparitas appareat inter Damasicenum & Berosium , de
Diluvio tamen universali & Arca conveniunt: additque Berosiis, antiquos Armenos gellisse e collo pendentia parva illius Arcae fragmenta, devotionis gratia , & ad inso tunia avertenda. Historiam Iapponensium , testimonio V. Cl. Blanchini , Constantinus vocat fragmentum Moesaicorum 2Annalium , & refert colloquium habitum inter Iapponensem Imperatoris Interpretem & Legatos Bat, vos , Interpres quippe intuens Templum Idoli Topan ,
ad Batavos sic locutus est: Elongatione temporum non animadvertentes homines eorum originem , irridebant tonitrua & fulgura ; immo , horrendum dictu , ipsum sui
mum Deorum Numen. Tanto scelere commotus Deo-
tum Dominus , ad eos dixit: Decrevisse , ut defaciente Sole , Luna , ac Stellis, elementa confunderentur, sicut suerunt in prima mundi origine. Decreti exsecutio a sena ino Deo demandata fuit Deo Topan, a quo omnia cum humano genere deleta fuere, excepta unius hominis familia , quem Dii amabant, quia Deos honorabat, ipsisque
divinos honores reddebat; quapropter Deus Canon reduxit mare ad pristinos fines, universaque denuo composuit. De Americanis Constantinus verba faciens, testimonio Theodori de Brii, ait: Americianos in eorum solemnibus sellis canere quasdam cantilenas, quae apud illos Annalium genus sunt, in quibus Diluvii universalis memoriam faciunt, aliorumque factonim , quorum memoriam perire nolunt. Reliquiae quoque cataclysini sunt maritima piscium corpora, quae passim sirpra cacumina , ac in visceribuS
