De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIBRI SECUNDI

ex illis Ben Ascher, & Ben Nepthali apparet. Quare

nihil de librorum illorum auctoritate decerpitur - Neque eo tamen favere vel tantillum volumus nefariae Multam-medaurorum , Anabaptillarum , di Servatonorum doctrinae, qui depravata penitus&adulterata sciscunt Veteris Testamenti volumina , non in minutis tantum , quod facile concederemus, sed in gravioribus etiam, quod falsum esse Viri docti pluribus jam demonstrarunt Gentis Sinensis, quae magna foret ingenii & eruditionis laude chronoloegiam nobis representavit Martinus Martinius: quam si quis ad calculos redegerit, tantam depaehendet cum textu ΜωLico congruentiam , ut lux accedat & robur Mosaicis annorum computationibus. Hactenus Huetius. Samuel autem Shuxsord, in Praefatione de mundi aetate, addit, temporibus Davidis & Salomonis anni correctionem apud Israelitas factam suisse ; aliamque computandorum annorum methodum usurpasse Iudaeos post Babylonicam captivitatem , propterea , subdit, dissicillimum esse , antiquae mundi aetatis justam annorum chronologiam statuere.

Per hanc autem discrepantiam, inquit a August, nus , Hebraeorum Codicum c qui nunc quoque a Iudaeis

circumseruntur atque nostrorum, exoritur illa famosissima quaslio, ubi Mathusalem quatuordecim annos vixisse post Diluvium computatur , cum Scriptura ex omnibus qui in terra tunc suerunt, solos octo homines in Arca exitium commemoret evasisse Diluvii, in quibus Mathusalem non fuit -- Sed cum dixero, continuo refertur illud Iudaeorum esse mendacium , de quo superius satis actum est: nam septuaginta Interpretes laudabiliter celebratos Viros non

potuisse mentiri. Ubi si quinam, quid sit credibilius, Iindaorum Gentem , tam longe lateque distillam , in hoc

252쪽

CAPUT SEXTU Μ. a II conscribendum mendacium uno consilio conspirare potuisse, & dum aliis invident auctoritatem , sibi abstulisse voritatem ; an septuaginta homines , qui etiam ipsi Hebraei

erant, in uno loco positos , quoniam Rex AEgypti Ptolemaeus eos ad hoc opus adsciverat , ipsam veritatem Gentibus alienigenis invidisse , & communicato istud secisse consilio , quis non videat, quid proclivius faciliusque cro. datur λ Sed absit ut prudens quispiam , vel Iudaeos ejuslibet perversitatis atque malitiae tantum potuisse credat in

dicibus tam multis & tam longe lateque dispersis : vel septuaginta illos memorabiles Uiros hoc de invidenda Gentibus veritate unum communicasse consitum. Itaque illa diversitas numerorum aliter se habentium in Codicibus graecis & latinis , aliter in hebraeis, nec malitiae Iudae,rum , nec diligentiae vel prudentiae septuaginta Interpretum , sed scriptoris tribuatur errori. Ρarvi igitur saciem

dam esse illam annorum varietatem constat , siquidem anni stant in vita aterna : hic autem transeunt, immo pereunt. Hactenus Augustinus Communior autem opinio seri, scriptorum inatria factuin , ut in quibusdam exemplaribus cormpta sit annorum series. Ρorro animadversio.

ne digna est usitata antiquorum scribendi ratio, etiam in sacris Codicibus exarandis ; in vetustissimis enim Codic, bus manuscriptis ita litterae notatae & dispositae reperiuntur , ut simul connectantur, nullo interposita intervallo, quo a verbis verba distinguerentur ue quum autem iste scribendi modus non levem legentibus difficultatem asserint, puncta quaedam addita sunt , & paulatim interpunctionis usus introductus est, quo facilior lectio redderetur, ut jam Erudito cuique compertum est. Hinc liquido apparet , quam facile in exarandis exemplaribus vetustissimis errores irrepere potuerint. Ceterum , quod prodigiosum

G g est,

253쪽

234 LIBRI SECUNDI est, cuncta Iudaeorum, Gnecorum , Latinorumque exemplaria in doctrina, historia,& gravioribus ita consona sunt, ut in hoc quoque divina providentia manifesti reddatur,

servando incorrupta ea omnia, quae scire Oportet. Quae ain tem pars Mosis, si in minutis exscriptores aliqui exemplarium erraverunt Θ Ρrudens quispiam neque in minutis, neque in gravioribus exscriptorum errores auctori imputat.

Aliqua quidem temporum ratio , in historia potissimum, servari debet, ut videatur quod prius, quidve posterius factum sit ; propterea unicuique licet eam sequi chronologiam, sapientum Virorum usu receptam, qui probe agno verunt, frustra multiplicari annos , in quibus memorabilia gesta haud enuntiari queant ό quum ad antiquissimae historiae

integritatem sussiciat rerum, eventuumque memorabilium exacta deseriptio ; ita tamen ut, non inverso temporum ODdine, suo quaque loco res dicendae dicantur. Censeo itaque de vera mundi aetate non esse curiosus inquirendum, deficientibus jam originalibus Mosis Annalibus, & exstantibus tantum exemplaribus de hac re discrepantibus ἱ qua de re finem imponam aureis verbis amplissimi Cardinalis Quir, ni, qui in sua, sepius laudata Prolusone, elegantissime sic ait: is Quum Mosaicorum Annalium lectionem perutilem

se dico, non ita intelligi velim , si quis id unum spectet,

is ut totus in chronologicis tricis atque impedimentis moedi, retur. Non capiunt pectoris angustia hujus sanctissimae se histori e dignitatem; sed in hac re, ut aliis etiam pleris D que, imitari oportet octavianum Caesarem, qui, reserenis te Suetonio, in evolvendis utriusque linguae scriptoribus se nihil aque spectabat, quam exempla publice vel privari tim salubria , eaque ad verbum excerpta, aut ad dom: D sicos suos, aut ad exercituum provinciarumque Rectois reS mittebat, prout quisque admonitione indigeret.

Rerum

254쪽

Rerum initia, cessissima capita , Π quidquid ad sub

stantiam religionis spectat, Hebraeis in Gentes perpenisse ostenditur. iam plures scriptores, exquisita cruditione pnediti,

in exteris quibusdam nationibus, quibuscum comsuetudo intercessit, haud obscura repererint earum vestigia rerum, quae in Mosaicis Annalibus continem tur , in eam adducti sunt sententiam , ut earundum rerum notionem ab Hebraeis commerciorum caussa in ceteras Gentes pervenisse putarint. Animadvertentes insuper apud

nonnullos Ethnicos populos Abrahami & Motis nomen celebrari, ustumue circumcisionis vigere , existimarunt, Gentes omnes ab Hebraeis mysteria religionis didicisse. Qua in re, quantum scriptores isti erraverint, ex eo deducitur , quod non omnium Gentium , quotquot in orbe sunt, ut par erat, historias, traditionesque percurrerint, sed de quibusdam dumtaxat singularibus populis notiones, moresque exploraverint , quod utique certum est, ad proeserendam de universe hominum genere sententiam nihil omnino conserae , quum historia universalis ex omnium Gentium historiis & traditionibus in unum congestis , componatur. Ad cognoscendum id, quod cunctis mortutibus commune est, nulla via tutior data eli, quam hilto ria universalis , in qua , tamquam in speculo , animatam humani generis essigiem cernere possis. Hillorici singularum nationum, quamquam nonnulli summa diligentia res gestas populorum , de quibus scripserunt narraverint ,

in hoc tamen scede erraverunt, quum absque notitia universalis historiae , de universe hominum genere judicium G g χ pro'

255쪽

236 LIBRI SECUNDI protulerunt. Tales homines assimilanoer iis, qui mores cernentes nonnullarum insignium Urbium , totius orbis orstinem se comprehendisse putant. Sicut enim , ut in s-mili verser, veram ideam animalis e sejunctis, atque divulsis cujusdam bruti partibus percipere non possumus , sed justa idea animati bruti tunc tantum eiscitur, quum oculos conjicimus in eas partes simul conjunctas ct animatas , ut tota viventis bruti illius structum desiderat ; ita quidem e disjectis atque dispersis historiae partibus, ciniusmodi stini singulorum populomm historiae , totius humani generis notiones haurire haud possumus ; nisi prius inter sese comparatae sint singulae omnium populomm libstoriae, deinde simul coniunctae, & in unum veluti animatum corpus redactae. Hinc sectum est , ut celeberrimi Viri, Bossiletus, Ρicardus, Vossius, Lasitavius, a iique, quamquam alio respiceret assumtum ab illis argumentum, in historia tamen universali versati, ultro & aperte fassi sent, celsissima principia & religionis mysteria continum m majorum sitorum traditione Gentes omnes percepisse. Ad examen itaque hujusce rei propius accedendo, notum est, ni exordiar a Scripturis sanctis , quod cum Gentes coepissent miscere simplici prii nonim Patriarcharum cultui stiperstitiosis ritus , Deus elegit Abrahamum , ut ex ejus semine feret populus sermonum Dei, & vera

religionis fidelis depositarius, & custos ; insuper Deus

mandavit, ut populus iste electus circumcisione signaro tur. Mos quidem circumcisionis ad alias Gentes pervasit, quae consiletudinem deinceps cum Abrahamo , aut ejus

descendentibus , sive ipsae per se , aut interpositis aliis nationibus habuerunt. Ρrosecto concedendum est , ab hac fonte in illas Gentes circumcisionis ritum descendisse: non eis autem id, de quo agitur. Nostin praesens alia est quin

256쪽

stio ; disquisitio erim est de crisissimis principiis religionisque mysteriis: & unde apud omnes populos eadem per

tauo processerit. Ρraeterea nullo modo probatur, GenteS, quae antiquitus circumcisionem adoptarunt, de summis quoque capitibus ab Hebraeis fuisΙe edoctas. Immo ex Genesi a oppositum videtur, dum Sichemitae , jana idololatria polluti, astensum praebuerunt circumcidendi cunctos ninsculos. Quum autem idololatria , de qua in libro sequenti habendus est sermo , nihil aliud sit, nisi verae religionis corruptio ἱ sponte consequitur apud omnes idololatras jam iuisse veram religionem ἱ non enim potest corrumpi, nisi id, quod prius sanum erata At ubi Gentes, quae antiquitus

circumcisonem adoptarunt ad resiquas incircumcisas nationes referantur, in exiguo admodum Mumero apparent,

ut neque verisimili conjectura adversariorum propositio firmari possit. Praeterea neque Abrahamo, neque Moli,ndique ulli Hebraeorum ante Redemptoris adventum a Deo mandatum suit, ut ad Gentes irent, & eas circumcisione,

sive Mosaicis ritibus initiarent ι unde S. Gregorius ripa b inquit : is Antea dictum suerat: in viam Gentium ne

is abieritis 3 nunc autem : praedicate omni creaturae. Hoc autem dictum est ea nimirum ratione , quod ante Redemptoris adventum incircumcisis quoque Gentibus satis erat, ut eam servarent cultus & morum rationem , quam pri mi totius humani generis Patriarchae servaverunt & tiliis ac nepotibus tradiderunt, quae omnia accurato traditionis magiiterio ad posteros omnes manarunt, ut se ad naturalis, sic nuncupatae, legis praescripta consermarent , ad quae cuncta observanda & Abraham ipse & polleri ejus obstricti fuere , superaddita tantum circumcisionis lege indignum .peculi aris scederis , quae omnia repetita , & resta in

257쪽

238 LIBRI SECUNDI tata suerunt in lege Mosis, additis tantum quibusdam novis ritibus , qui e diametro superstitiosis a Gentibus invectis adversabantur. Tempore autem reparatae salutis relκ-tita fuit naturae lex, quae in Decalogo Veteris Testamenti exarata fuerat , institutique novi ritus, qui promissim Messiam jam concessum fuisse demon sirarent ; propterea sublatis ritibus antiquis, qui promissum Redemptorem signi Scabant; ca mysteria substituta suere, quae concessum Messam praeseserunt; hinc liquido apparet, omnes Gentes de adventu Salvatoris instruendas sutile, neque amplius vigere antiqua Patriarcharum Sacrificia , quae ad promissiim Redemptorem reserebantur. Foedus igitur pactumqtie, quod cum Israelitico populo initum fuerat, incircumcisas Gen. tes ab aeternae salutis spe haud excludebat, dummodo cum timore Dei justitiam conjungerent. Quod plane consuitur ex Actis Apostolorum, ubi describuntur nonnulli homines justi apud Deum , incircumcisi , inter idololatras nati, atque alti, inter quos numeratur Cornelius, ad quem accedens Petrus , coram multis , qui illuc convenerant, dixit

a) ad illos: se Vos scitis, quomodo abominatum sit Virori Iudaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi is ostendit Deus, neminem communem aut immundum ,, dicere hominem : propter quod sine dubitatione venin accersitus. Petentibus ergo omnibus, qui illic aderant, ,, audire quaecumque a Deo praecepta erant ritro : tumis Apostolus, in veritate, ait, comperi, quia non est per D sonarum acceptor Deus, sed in omni Gente, qui timetis eum, di operatur justitiam, acceptus est illi. Hoc idem confirmatur ex Scripturis sanctis Hebreorum , ubi sic legitur: se Respicite filii nationes hominum , & scitote , is quia nullus speravit in Domino & confusus est. EX

258쪽

Ex utraque item hi storia, hoc est populi Dei &Gentium , liquido apparet, celcissima principia , eaque omnia , quae ad substantiam religionis spectant, ab Hebraeis Gentes haud didicisse. Cum enim superstitio apud

Gentes in diem magis magisque augeretur, Deus elegit Mosem, per quem Isiaelitico populo novos tradidit ritus, omnino Gentium ritibus contrarios, ne electi populi sacra , exemplo AEgyptiorum proximarumque regionum , superstitione polluerentur. Harum Gentium sacra , idololatriae labe conspersa, integro libro spectanda exhibet Spen- cerus, in quo ollendit, novos Mosaicos ritus ex adverso

instituos fuisse, ne aliqua similitudine servata , Israeliticus

populus ad illarum Gentium cultum transiret. De hac r,

tuum dissimili Mosis institutione Tacitus sic a) inquit:

se Moses, quo sibi in posterum Gentem firmaret, novosis ritus contrariesque ceteris mortalibus indidit. Ρlunaque idem Tacitus b ad Hebraeorum ludibrium comminisci. tur. Strabo, libro decimo sexto, inquit: is Ρrofanos AEgyri ptiorum mores exosum Mosem , collecta ingenti pio. D rum hominum multitudine concelsisse in Iudaeam ; illiciis que fixis sedibus,&sanctis Dei colendi ritibus institutis, ,, abjectoque potisIimuin & ejurato Idolorum cultu , nonis tam vi S armis , quam pietate imperium confirmasse: is verum deinde urgentibus Iudaeorum animis, primam is religionem superstitionibus fuisse labefactatam , & qum se situm sanctitate ac integritate imperium gentem nefariam tyrannide & latrociniis auxisse. Hinc David c) ait: se posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, subsanati, se nem & derisium his, qui sunt in circuitu nostro. Simbliter Tobiae libro sic d) legitur: ,, Traditi sumus in dire- D ptionem , & captivitatem , in mortem & in fabulam

259쪽

et o LINRI SECUN Drri & in improperium omnibus nationibus, quae sunt in cis se cultu nolim. PotisIima autem caussa calamitatum, quas Hebraeorum natio a Gentibus perserebat odium religionis

suit. In Exodi capite primo sic legitur :,, oderantque ,, filios Israel AEgyptii & amigebant illudentes eis. Ab

is que ad amaritudinem perducebant vitam eorum operiis bus luti, di lateris , omnique famulatu , quo in terraeis operibus premebant. Dixit autem Rex AEgypti obsidiis tricibus Hebramum , quarum una vocabatur Sephona , D altera Thira , pnecipiens eis : Quum obstetricabitis He. D bratas, & partus tempus advenerit, si masculus fuerit im,, terficite eum: s semina reservate. Nabuchodonosor compellebat Iudam ad Idola colenda , teste Daniele capite secundo. Neque hac immanitate contenta: Gentes , quae cum Hebrais consiletudinem habuerunt, Templum ipsum

sacrilegis superstitionibus replebant ; sc enim scriptum est in Historia s a Machabaeorum: h Ut audierunt Gentes in ,, circuitu , quia aedi ficatum est Aliare , & Sanctuariumri sicut prius, iratae sunt valde, & cogitabant tollere genus,, Iacob, qui erant inter eos, di coeperunt occidere de poeis puto di persequi. Eadem de caussa seditio facta est Iudaeorum , ut refert Flavius de bello Iudaico, adversus Romanos , qui Templi sanctitatem superstitionibus laesorant. Et libro primo contra Apionem idem Flavius sic

ait: Quare quamquam & maleditiis impeti selent Iudaei

a vicinis, advenisque,&injuriose saepe tractati sunt a Pers. cis Regibus di Satrapis, non possunt a sententia deduci, sed pro ea maxime omnium, sorti animo omne genus crinciatus, Qvissimasque mortes subeunt, nec adduci possunt, ut satria instituta abdicent. Cum aliquando apud Babylonem esset Alexander, & vellet is Beli Templum, quod

260쪽

conciderat , reponere , legitur, solos Iudaeos non opitulatos ; immo & verbena & mulctas graves pertulisse. Hactenus FlaviuS. Videamus modo quid scripserint Ethnici de Gemte Hebraea, cum qua consuetudinerra habuerunt. De Hebraeis Tacitus sic a loquitur: Ρlurimi auctores consentiunt, inta per AEgyptum tabe, quae corpora istaret, Rogem Bocchorim , adito Hammonis oraculo , remedium petentem , purgare Regnum , & id genus hominum, ut invisium Diis - Hieroselymae Urbis ultimum excidium traditurus idem Tacitus : Composito agmine , cuncta evplorans Romanorum Imperator panatusque decernere, haud procul Hierosolymis castra facit. Sed quia semesae Urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia ejus aperire. Iudaeos Creta Insula profugos, novissima Lybiae insedille memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit Regnis - Quidam regnante Iside, exundantem per AEgyptum multitudinem, ducibus Hierosolymo, ac Iuda proximas in terras exoneratam. Plerique AEthyopum prolem , quos Rege Cepheo metus adique odium mutare sedes perpulerit. Sunt qui tradunt, Assyrios convenas , indigum agrorum populum , parte AEgypti potitos, mox proprias Urbes, Hebraeasque terras, di propiora Syriae coluiue. Clara alii Iudaeorum initia - Pro. sana illic omnia , quae apud nos sicra : rursum apud illos concesse , quae apud nos incesta. Erigiem animalis, quo

monstrante, errorem, sitimque depulerant, penetrali iacim vere; caeso Ariete velut in contumeliam Hammonis . Gens

superstitioni obnoxia , apud ipsos fides obstinata , miser,

cordia in promtu : sed adversus omnes alios, sic conclin

dit , hostile odium. Item Strabo b inquit: is Mosem

SEARCH

MENU NAVIGATION