De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3o2 LIBRI TERTII stiperstitione, neque ab idololatria deleri potuisse ;&essentialia verae religionis apud omnes nationes omni aevo viguisse & vigere : quod enim a Deo est, in aeternum permanet. Ρrofecto supra hoc idem sundamentum aedificata videtur cum Mosaica, tum Christiana religio ; sed & omnes Gentium corruptae ab humanis institutionibus religiones , de quibus in sequentibus erit serino, supra id idem nituntur. Hoc unum igitur ex monumentis hactenus asductis colligere intelligo , ut sitscepti muneris ratio postulat , vetustissimarum Gentium cultum plane convenire cum illo simplici antiquissimorum Patriarcharum, a Mose descripto. Addendum censeo, ex eo quod Gentes appellent aliquas rationales creaturas Deorum nomine, Ethnicos di ci non posse. Etenim de hac appellatione magnus Augustinus disserens, a inquit: De ipso nomine , quo hinjusmodi immortalem beatamque creatinam Deos appellent , ideo inter nos, & ipsos nulla est dissensio , quia& in nostris sacris litteris legitur : Deus Deonim Dominus locutus est: & alibi confitemini Deo Deorum: &alibi: Rex magnus seper omnes Deos. Illud autem ubi scriptum est: terribilis est super omnes Deos, cur dictumst, deinceps ostenditur; quoniam enim omnes Dii Gemtium Daemonia : Dominus autem Caelos fecit: super omnes ergo Deos dixit, sed Gentium , idest quos Gentes pro Diis habent, quae sunt Daemonia : ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant : venisti perdere nos. Illud vero , ubi dicitur, Deus Deorum , non potest imtelligi Deus Daemoniorum : & illud , Rex magnus super omnes Deos, absit, ut dicatur , Rex magnus super omnia Damonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scri

322쪽

CAPUT SECUNDUM. 3O3 seriptura Deos appellat. Ego, inquit, Dii estis, & filii excelsi omnes. Ρotest itaque intelligi horum Deorum Deus , qui dictus est Deus Deorum , & super hos Deos Rex magnus , qui dictus est Rex magnus sirper omnes Deos. Verumtamen cum a nobis quaeritur, si homines dicti sint Dii, quod in populo Dei sunt, quem per Ange los , vel per homines alloquitur Deus: quanto magis immortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitate , ad quam Deum colendo cupiunt homines pervenire λQuid respondebimus, nisi nos frustra in scripturis sanctis

expressius homines nuncupatos Deos , quam illos immodi tales ac beatos, quibus nos a uales futuros in resurrectione promittitur , ne scilicet propter illorum excellentiam, aliquem eorum nobis constituere Deum infidelis auderet imhrmitas ; quod in homine ficile est evenire. Et evidentius dici debuerunt homines Dii in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent, esse eum Deum suum, qui dictus est Deorum Deus: quia etsi appellantur Dii immortales illi,& beati, qui in caelis fiant , non tamen dicti sunt Dii Deorum : idest Dii hominum in populo Dei constitutorum , quibus est dictum : Ego dixi, Dii estis , & filii excelsi omnes. Hactenus Augustinus. In eadem sentemtia fuit eximius Ecclesiae Doctor Hieronymus, qui sic a inquit: ,, Ρrudens lector attende, quod ex consequent, is bus , textuque sermonis At Ustoli , nequaquam hombri nes , sed Dii appellantur.

323쪽

De origine , progressu Idololatriae SVpervacaneum sortasse quibusdam videbitur de or bne , & progressu Idololatriae verba seceae, quum hac

de re integra celeberrimorum Virorum volumina in lincem edita lint, inter quae eruditissimum opus V. Cl. Gerardi Vossit recensetur. Consilii itaque mei aperiam ratio nem , quae me impulit, ad scribendum de rebus quoque ab aliis jam vulgatis, & uberrime probatis. Illa praecipua porro est, quod dum agitur de novo systemate condem do , suseeptum opus seis necessariis, ac integralibus partibus apte coagmentari debet , ita ut & partibus omnibus stet suis , sed & complexione tota in se subsistat, unde. cumque illud spectes 3 idcirco partes omnes in punctum veluti unum desinant, a quo aci ambitum aequales lineae, quae sunt propositi systematis partes , ducanrur. Ρropterea de rebus ab aliis vulgatis strictim agam , quod & in superioribus capitibus praestiti, eaque tantummodo in medium proferam , ex quibus liquido appareat, in ipsi expilata ,sive foedata religione eadem celtasma principia contineri, quae e diametro cuilibet impietati adversentur ; quod neque Vessus, neque alii praestiterunt; aliud enim agendo de vera religione , di idololatria scripserunt, hoc est non

eo respexerunt, ut impietatis systema everterent: is Ve-

ω ra religio , inquit a Vossus est actus , sive os

is ficium servitutis erga Deum : Idololatria est , quoties se actus soli Deo debitus , alteri desertur. opus est tmis men distinguere cultum proprium a symbolico : cultus

324쪽

CAp UT TERTIUM. IOID proprius est, quando quod colitur proprie & in se Deuso existimatur : cultus symbolicus est, quando quid coibn tur, non quia credatur Deus , sed quia Deum signiis D cet. Cultus proprius dividitur in simplicem , & mi is tum. Simplex est, ubi animus in unius cultum sediis tur , summi ritis: miXtus est , quando colentis aniri mus in plura diffunditur, v. g. , in Creatorem , &is creaturas spirituales , sive medias, sive imas. Deus optime stiens, humanum animum sensibus ad cognoscendum uti, hinc eidem dissicillimum esse silpra sensibilia se attollere propterea ab initio constituit fili cultum stipra

simplicem Aram, quae nullam cum Dei natura analogiam haberet. Praevidebat enim suturum , ut signa analogica ,sive symbolica , quae in divino cultu sub sensius caderent, ipsa per se ab hominibus tandem colerentur. Quod peri culum , ut quam maxime ab humana imbecillitate arceret, simplicem adhiberi voluit erga se cultum 3 nuIlo quippe in Dei cultu signo symbolico constituto, colentium animi sponte se attollunt , animadvertentes, divinam naturam a reliquarum specie esse dissimillimam ; & hoe ipso cultores edocentur, nullo corporeo symbolo naturam

divinam posse significari ; praeterea deficiente sumtuoso apparatu reinsa percipiunt, pretium esse in animis pie &juste colentibus. Ad has primigenias divinas institutiones respiciens Moses, sic a) cecinit: is Dei persecta suntis opera , & omnes viae ejus judicia. Videndum modo est , unde divini cultus corruptio processerit. D Modicum sermentum, ut ab Apostolo b

,, monemur, totam massam corrumpit. Exordia quidem omnium corruptionum parva & obscura sunt: profecto superstitio, ac demum idololatria paulatim , & quasi g

325쪽

3o6 LIBRI TERTII 'dibiis quibusdam invecta videtur. Initia exilia fuere ; additamenta enim, quae ab initio aliena a vera religione haud putabantur, immo ad divinum cultum augendum instituta dicebantur , quod aure patula audit vulgus , temporis proegressu spissam idololatriam invexemni. Hoc pacto a milibus populis novi ritus suscepti suere, idololatria sua coepit incrementa , & exinde cultus servitutis Deorum ortum limbuit , ut manifeste apparet ex miseranda idololatriae secunditate , quae magnam orbis partem occupavit 3 fluminis instar , quod auctis aquis , ruptisque marginibus , ingentes campos longe lateque obruit. Quantum autem facile obrepat, atque in homines idololatria se insinuet, ostenditur exemplo quoque Israelitici populi iam hac labe polluti. Cultus autem , humana institutione stib pietatis specie invectus , dietim vires carpit, hinc fit, ut alii pr. scriptione jam gaudere dicant : alii, ut pium naturalibus

rationibus obtrudere contendant. Irrefragabili omnium temporum experientia ediscimus, raro admodum homines in recta veritatis via vitam agere ἱ praecipue hoc comtigisse in Dei cultu, manifestum est. Vera etenim rei, gio consistit in veri Numinis cultu , ea mente , ac ratio ne , qua coli Vult, ac debet. Vera itaque religio inter duo consistit extrema, quae sunt athei simus, sive impietas,& superstitio, ac idololatria , quae sibi invicem e di,

metro opposita sunt. Agendum primum est de caussis superstitionis , quae indebitus Dei cultus a recentioribus dicitur. Varia quidem sunt superstitionum genera ex variis adsectibus orta, scilicet vanis figmentis, motibus ridiculis , commentisque , quae per errorem divina esse putant, quam quam a Deo neutiquam constituta sint ; unde superstitio campum amplissimum, in quo vim suam exerat, invenit ,

ut Diuitigod by Corale

326쪽

CAp UT TERTIUM. IOIut in populo quoque Iudaico ex Phariseorum doctrina comprobatur. In hunc censum merito omnes illi veniunt, qui in solo Dei cultu externo spem omnem salutis collocant, de interno pamm solliciti. Placet namque plerisque mortalium ista colendi Deum ratio 3 eo quod cum pravis , quibus indulgent cupiditatibus, eam consistere posse , sibi persuadent. Subinde alii ulterius progrediuntur, & ssibimetipsis cultum quendam numinis externum fingunt, qui neque mandato divino nititur, neque probos reddit homines ; quum autem hujuscemodi spontanei cultus speciem quandam pietatis praeseserant, haud raro incauti falluntur 9 propterea, nulla cordis munditie quaesita, in multiloquio , in voluntariis ritibus , ac variis caeremoniis sese exerit eorum religio , & hoc pacto a recto tramite aberrant. Ρlures quidem ex animi levitate , stolidaque credulitate multa suscipiunt, quae in directe veram religionem evertunt, negligendo interni cultus rationem . Ρrosectoritus caerimoniaeque in Dei cultu observandae sunt, quum cultus externus sine ritibus ac caerimoniis es Ia nequeat ;non licet autem resilire ab eo cultu externo , qui a Deo praeceptus est, aut saltem Dei praecepto non adversetur.

Ex corrupta igitur ratione primordia hausit quaelibat superstitio , quae animadvertenti facile se prodit , propterea praestantiores quoque Ethnicorum Philosophi superstitionem a religione separarunt ; superstitioni enim vitii ,

religioni laudis nomen tribuerunt. Porro tantum abest ,

ut superstitio , sive indebitus Dei cultus deleat celsissima capita , ex quibus sponte fluit religio , quum superstitiosi ritus nihil aliud sint, nisi vana hominum commenta inserta Verae religioni, quam quidem maculant, non autem delent.

327쪽

3OS LIBRI TERTII est sententia, ut quibus modis ab Ethnicis Idololatria defenditur, iisdem rationibus suerit invecta. Non uno tamen eodemque tempore, neque ex iisdem caussis, rationibusque coepi sie apud gentes ostendit, quod 'cipue deducit ex variis gentium ritibus. Sacerdotum, & Parentum igno, rantiae originem Idololatriae tribuit, qui nunc quoque, Idololatriae labe polluti, sensibilia objecta ad colendum minupopulis proponunt , instillantque in subditorum animos ea. quae ipsi quoque prave sentiunt. Quum autem Idololatria proprie sit, quoties actus soli Deo debitus, alteri desertur; de hoc cultu instituendus est serino. Ex contextu hujus operis luculenter apparet, Ethnicos Deorum vocabulo intelligere Spiritus Dei summi adininistros, quos Deorum immortalium nomine appellant, propterea quod corporeis vinculis nunquam fuerint illigati, qui fiunt in populo Dei Angeli Sancti nuncupati: aliquando Ethnici Deorum nomine intelligunt instinctorum animas, ab ipsis deificatas, quas putant ad Ccelum ascendisse , esse summi Numinis amicas, & mortalium curam gerere 3 Diique animales

vocantur.

Inter contaminandae religionis caussas avaritia quo

que suit is quam , ut inquit a) Apostolus, quidam ap-

D petenteS erraverunt a fide. Docent enim , ut alibi b ,, idem Apostolus , quae non oportet , turpis lucri gratia. De quibusdam Hebraeorum Doctoribus D. Hieronymus sic c) loquitur: Ρraeceperat Dominus, vel imbecillitates, Vel aetates, vel penurias Parentum considerans, ut filii ho norarent, etiam in vitae necessariis ministrandis , Parentessiam. Hanc providentissimam Dei legem volentes Scri,

Bar, & Pharisii subvertere , docuerunt pessimos filios , ut si quis.

328쪽

CΑpUT TERTIUM. 3o9 si quis ea , quae 'rentibus offerenda sunt , Deo vovere voliterit, qui verus est Pater, oblatio Domini praeponatur 'rentum muneribus : certe ipsi Hrentes , quae Deo consecrata cemebant , ne sacrilegii crimen incurrerent , egestate conficiebantui: atque ita fiebat, ut oblatio liberorum s ib occasione Templi, & Dei, in Sacerdotum lucra cederent. Hactenus Hieronymus. Redemptor ipse Hebraeorum avaritiam redarguit, ubi a inquit: se Scri ,, ptum est : Domus mea domus orationis vocabitur , is vos autem secistis illam speluncam latronum. Da Ethnicorum Sacerdotum avaritia in medium proserre possem Plurima monumenta, ex quibus vera religio foedata apparet ; & idottaatricos cultus invectos fuisse avaritiae caussa palam videtur. Brevitatis studio nonnulla duntaxat rela.

ram . - Tacta de Caelo , scribit b Livius , AEdes I

is nonis Reginae, prodigiumque id ad Matronas pertine,, re Αruspices cum respondissent, donoque Divam pla-M candam esse, AEdilium eurrulium edicto in Capitolium m convocatae, quibus in Urbe Roma , intraque decimum is lapidem ab Urbe domicilia essent, ipse inter se quinis que & viginti delegemnt , ad quas ex dotibus stipemo conserrent; inde donum pelvis aurea facta, lataque in se Aventinum, pure & caste a Matronis sacrificatum Me

morabile illud est, quod de Afrorum more se) seribit

Cavazius ocularis ' testis , quodque strictim referam :Antistito, qui inter eas ethnicas gentes s Tis praesunt , praeter unum summum Deum , alios quoque minores divinis honoribus colunt , propterea quod , ut docent, alii corporum infirmitatibus medeantur: alii secunditatem agris tribuant: alii prosperos eventus, suturasve calamitates prae

329쪽

31o LIBRI TERTII monstrent: alii denique ab imminentibus periculis tueantur ; subsidiaque valida in necessitatibus p stent. Profecto ex hac avarorum Sacerdotum doctrina , apud omnessere Ethnicos pervulgata, ingentia lucra eorum Sacerdotes captare solent: ubi enim de sublevandis humanis necessitatibus agitur, quisque ad largiendum proclivis est. Ρossetis igitur a Sacerdote oblatis muneribus ante Deorum sis mulacra , a quibus beneficia petuntur 3 tum Sacerdos, indicta seleinnis sacrificii die , priusquam ad litiandum accedat, enixe rogatur, ut ei qui dona obtulit, propitios Deos faciat : novisque muneribus Sacerdos cumulatus , tandem magna ministrorum comitante caterva, Templum ingressus, vota supplicantis exponit, oblata dona recem set, oratque pro ejus incolumitate , qui illa lamitus est :quibus peractis, reliqua ministrorum turba , barbaro com centu canente , indecorisque saltationibus se jactante , hoemines atque bruta mactantur. Ρotatur ab adstantibus ubctimarum sanguis, voratur caro: ossa vero diligenter a M. cerdotibus collecta , populis distribuuntur, non sine Sacerdotum emolumento , qui illa ad recuperandam , tuemdamque sanitatem , aliaque beneficia obtinenda , utilia

esse decantant. Quod si pluvia ab hisce Diis petita sit,

αβ cadentis aquae guttas , accurate a Sacerdotibus col- , magno vendunt pretio , tanquam aptissima ad disius calamitates aerumnasque praesidia. Ρlura alia de dolis, fallaciisque, quibus rudes populi capiuntur, addere possem , sed haec sint satis ad ostendendam ignorantiam , ac avaritiam Ethnicorum Sacerdotum , qui suis additamentis , Uanisque commentis veram religionem tuipissime

sedarunt.

Ab antiqua quoque Sacerdotum Theologia , quae apud nonnullos populos in Querat, corrupta suit Religio. Plu

330쪽

Plutarchus de Iside & Osiride sic inquit: Vetustissima

a sacrarum professoribus rerum , & legislatoribus derivata est opinio , auctore incognito , fide firma & indubita bili , non in sermonibus ea tantum, & in rumoribus, sed& in misieriis, ac sacrificiis tam barbaris, quam graecanis

exstans : neque casu fieri, & a fortuna pendere Universum , mente, ratione , gubernatore destitutum : neque unicam esse rationem , quae contineat , idest dirigat , tanquam clavum , aut frana moderans: sed quum permulta bonis juxta malisque sint confiisa, immo natum haec sincerum , ut verbo dicam , proserat non esse unum albquem promum , qui e duobus doliis res nobis , veluti albquem liquorem , cauponis in morem distribuat, atque misceat. Ergo a duobus principiis contrariis, adversisque duabus facultatibus4 quarum altera retrorsum avertatur , atque reflectat, cum vitam esse mixtam , tum Mundum

imuin eum saltem , qui ad terram est , & Lunae siu ,

cet) inaequabiliter serti, variisque , & omnis generis moetibus agitari. Si enim nihil absque caussa sit , & mali

caussam bonum non prabet, necesse est in natura, ut binni , ita etiam mali ortum peculiarem, suumque principium exstare . Atque haec quidem sententia plerisque, &iisilem sapientibus probatur : existimant enim alii, duos esse Deos quasi contrariis deditos artibus, ut bona alter, alter mala opera conficiat : alii eum qui est melior , Deum, qui deterior, Daemonem dicunt. Eadem opiniosuit 'riarum , qui illam accepere a Zoroastre , qui boni principium vocavit Oromasdem : mali Mimantum : bonum enim sive Deum , sive Creatorem Hormidasten Perse appellant : Arimanes autem pessimo illi, ac pem, etois est nomen : Hormidasten e luce purissima natum esse : Arimanium e caligine, perpetuoque hos inter se bellum

SEARCH

MENU NAVIGATION