De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Stoici numerantur, non distinguentes virtutem quae est in Deo , ab ea quae est a Deo , sede erraverunt miscentes summi Numinis cultum cum cultu cuilibet creaturae, in qua cernebant aliquam eminentem virtutem 3 quamquam

enim quaelibet virtus sit a Deo , non potest coli eodem cultu , quo colitur Deus, qui est sons di origo quidem omnis boni, quod in singulis creaturis elucet 3 re ipsa tamen virtus quae est in Deo distinguitur a virtute , quae est a Deo. Propterea Seneca , Stoicorum sive assecla, s ve Ρatronus sic a inquit: is Quoties voles, tibi licet

aliter hunc Auctorem rerum nostrarum compellare. Totis appellationes possimi esse quot munera : hunc & Li is rum Patrem, & Herculem nostri putant. Si hunc N, D turam Vocas, Fatum, Fortunam, omnia ejusdem Dei se nomina sunt varie utentis siua potestate. De multipli. ci autem dumtaxat Summi Dei appellatione non reprehen

dit Ethnicos Augustinus , sed c b) ait: is Si paganorum

is doctores unum , eundemque Iovem esse defendunt , is quid perderent, si unum Deum colerent prudentiorem compendio λAntiquissimus ritus offerendi Deo fructuum primitias , & armentorum primogenitos, tractu temporis sere

apud omnes Gentes pollutus est, stibstituendo homines , aptiores creditos ad placandam Numinis iram , ut libro primo refert Halicarnasseus. Additque ,, quod facta sititis in Italia magna caedes Pelasgiorum , sciscitatumque ab se oraculo Cotilae de caussa hujus caedis, respondit, id se evenisse , eo quia non obtulissent Geniis omnium frinis cluum decimas. Hinc maligni Spiritus fraude factum est , ut fructuum oblationes, quae seli Deo in mundi primordiis fiebant, ad Deos Gentium, qui sunt Daemonia,

342쪽

CAp UT TERTIUΜ. 323 transferrentur. De hisce Gentium oblationibus testis est

Ovidius, qui sic a canit:

Primitias Cereri farra resecta dabant. Exposuimus capite superiore antiquissimas Gentes nullas habuisse pro objecto divini cultus imagines , exponem da modo est origo simulacrorum, quae ab initio pro Templorum ornamento posita suerunt. Crediderunt Gentes sinblimiorem Divina: Majestatis ideam imprimi Templonam magnificentia ; hinc immutata suit vetustissimi simplicitas cultus, de quo uberrime disseruimus , & hoc loco addere sufficiat Prudentii testimonium , ubi sic b inquit:

Sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo Non multos coluisse Deos , rarisque Sacellis Contentum paucas posuisse in collibus Aras. Innumeros post deinde Deos. Quod autem ab initio simulacra in Templis posita sint decoris caussa testis est e) Livius : se Magnificentiae is vero , inquit, in Deos , vel Iovis olimpii Templumis Athenis, unum in terris inchoatum pro magnitudine,, Dei, potest esse testis ; sed & Delon Maris insigniri bus, statuarumque copia exornatum - Idem Livius :se Iovis Capitolini Antiochiae magnificum Templum nonis laqueatum auro tantum , seci parietibus totis lamina in- is auratum. Alias quoque smulacrorum origines exhibet d) Plinius. Romae, inquit, simulacrum ex aere factum Cereris primum reperio ex peculio Sp. Cassii, quem regnum affectantem Pater ipsius interemerat. Transiit & a Diis ad hominum statuas, atque imagines multis modis :antiqui pingebant cas bitumine, quo magis, mirum est, S s a pla-

343쪽

3a 4 LIBRI TERTI iplacuisse auro integro. Hoc nescio , an Romanorum suerit inventum. Certe etiam Romae non habet vetustatem.

Alibi sis idem Ρlinius: Suorum Clipeos in sacro vel publico privatim dicare primus instituit, ut reperio , App. Claudius, qui Consul cum Servilio suit anno Urbis CCLix; posuit enim in Bellonae aede majores suos , placuitque in excelso spectari, & titulos honorum legi. Decora res utique si liberorum turbae parvulis imaginibus, ceu nidum aliquem sobolis pariter ostendant. Quales Clipeos nemo non gaudens favensque aspicit. Ρost eum M. AEmilius collega in consulatu in Luctatii non in Basilica modo AEmilia , verum & domi suae positit. Hactenus Ρlinius. De Simulacrorum institutione Arnobius in quinto sic ait: se Neque enim credendum est , sine suis originibus haec ,, esse frustra , atque inania fieri, nec habere conjunctas ,, primis institutoribus caussas . Has autem causas adfert Minucius Felix in octavio. - Dum Reges, inquit, suosis colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imagiis ni s videre, dum gestiunt eorum memorias in Statuis,, detinςre , sacra secta sunt, quae fuerunt assumta solatia. - Etiam judicatum secere hoc ad virtutem in viventibus,, magis emitandam. Praeterea homines Deos suos ex sei,, vultus similitudine figurare gaudent. Ex hactenus dictis Ethnicorum testimonio aperte demonstratum Videtur, religionis corruptionem originem duxisse a vanis quibusdam additamentis, humanisque commentis, quibus abdicatis, retentisque iis, quae utrique populo, hoc est Dei, & Gemtium commvnti sunt, vera religio elucet, iisdem princisiis apud omnes nixa. Quae quidem principia in crassior, HS quoque idololatriae tenebris viguisse & vigere infra

uberrime demonstrabitur

344쪽

32 CAPUT IV. De cultu Hemibus vita functis , interdum etiam ubpentibus a Gentibus praesito, in quo deterior idololatriae facies exhibetur : attamen inbisce densioribus idololatriae tenebris

summa capita religionem con siluentia aperte elucent. DEmonstravimus, capite quarto libri secundi, firmam

omnium Gentium persuasonem de animorum hinmanorum immortalitate , de suturo judicio , de pnum iis, poenisve in altera vita. Profecto ex li ac persi sione dehi ctorum Heroum cultus originem duxit ; hinc innumer,

biles Gentium Dii prodiere. is Quid , inquit a Tvl-

D lius, qui aut sortes, aut claros, aut potentes Viros tra- ω dunt post mortem ad Deos pervenisse , eosque ipses,m quin nos colere, precari, venerarique Bleamus. Et ali- ,, bi b) idem Tullius : colunto & illos, quos in Coelumis merita vocarint. Hinc Dii patrii a Gentibus dicti sunt Heroes illi, qui aut in hac vita Urbibus praeerant, aut illarum conditores fuerunt; illammque post mortem ri-troni appellati sunt , divinisque honoribus culti, praecipue illi, a quibus majora beneficia unaquaeque genS a

ceperat ἱ hinc Appollo, & Minerva Athenis, Liber Beotiis , Carthagini Iuno , Venus Cypro , Μars , & Qubrinus Romanis, aliique plurimi apud alias Gentes divinis honoribus culti fuerunt, & apud Ethnicos populos ninistro quoque aevo culti sunt, quos homines fuisse ultro fatentur. Aliae autem defunctorum animae, inquit e) Vos

345쪽

326 LIBRI TERTII sius, privata colebantur auctoritate , aliae publica , ut quae regia , vel optimatum , aut populi auctoritate in Deos relatae serent. Priori modo venerabantur Lares , de quibus se Appuleius de Deo Socratis: Hunc vetere latina lingua reperio Lemurem dictitatum , ex hisce ergo Lemuribus , qui posterorum suorum curam sertitus , pacato &quieto Numine domum possidet, Lar dicitur familiaris. Qui vero propter adversa vitae merita , nullis bonis sed, bus incerta vigatione , ceu quodam exsilio punitur, inane

terriculamentum bonis hominibus , ceterorum noxium

malis, id genus plerique Larvas perhibent. Cum vero

incertum est , quae cuique eorum sortitio evenerit , utrum Lar sit, an Larva , nomine Manem Deum nuncupant:& honoris gratia Dei vocabulum additum est. Dicti sunt Lares illi, quia domus , sive familiae sint Ρnesides. Sacris quibusdam opus sitisse , ut animae fierent Dii, indicant Servii ista: Labeo in libris, qui appellantur de Diis, quibus origo animalis est, ait esse quaedam sacra, quibus

animae humanae vertantur in Deos, qui appellantur animales , quod de animis fiant. Hi autem sunt Dii rinates, & Viales non alii, quam Lares: viarum , sive Viales Dii vocati ; Urbi denique praesidere existimabantur, ut ex Ρropertio colligitur, & latius etiam extensa eorum Pintestas , & dictum, eos Hannibalem fugasse ab Urbe . Immo Festus, sive nullus scribit, hostiliis Laribus immo latum , quod ab his hostes arceri putarent. Ab amicis ,

quin publica non consecravit auctoritas, transit ad eos,

quos princeps potestis Caelo locavit, sive quia praeclaro invento profuissent generi humano , sive quia gentis , Vel Urbis forent conditores, sue quod bello rem praeclare gessissent. Quae ratio, ut inquit Tullius, maxime tracta ta est ab Euhemero , quem noster & interpretatus, S

346쪽

CAp UT Q U ARI UΜ. 327 sicutin prater ceteros , Ennius. Ab Euhemero autem& mortes , & sepultum demonstrantur Deorum. In coelumna Duilliana continentur Deorum nomina, & preces, ritusque, quibus invocarentur - Primus quem Indigitis nomen sortitum invenimus , est AEneas , cui Sacebium exstructum cum ejusmodi inseriptione : Patri Deo Indigiti, qui Numici amnis undas temperat. Fuere ta

men Latinis & alii Indigites , iique AEnea antiquiores, quales si unum exceperis Quirinum , sunt omnes illi a Tullio memorati in secundo de Legibus, his verbis: Coelunto & illos, Herculem, Liberum, Eseulapium, Castorem , Pollucem , Quirinum. Primus Evanaer Aram mmximam Herculi statuit prope Forum Boarium , teste Dionysio libro primo antiquitatum. Decimas quandoque etiam hic Herculi vovebant, de quibus Diodorus Siculus. Haec omnia excerpta stat ex celeberrimo Vossi opere. Quum autem antiquissimus Herculis cultus , lateque

per orbem propagatus rideatur, oportunum tradere Censeo , qua ratione a Gentibus eidem sacra fuerint instituta, ut ex Herculis sacris appareat ratio ethnicae Heroum

consecrationis in Deos. Herculem, inquit a Livius, in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tyberim fluvium , qua pra se adimentum agens nando traiecerat, loco herbido , ut quiete

di pabulo reficeret boves, & ipsum sessiim via procubuisse. Ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci nomine Cacus , serox viribus , captus pulchritudine bovum I cum avertere eam pmdam vellα : quia si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem Dominum eum deductura erant , aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis,

347쪽

328 LIBRI TERTII caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram excitus, cum gre3em perlustrasset oculis , & partem a bel-

se numero sensisset, pergit ad proximam speluncam , si

sorte eo vestigia ferrent, quae ubi omnia foras versa vidit , nec in partem aliam serre, coniustis atque incertus animi ex loco inscito agere porro armentum coepit. Inde

cum actae boves quaedam ad desiderium ut fit relicti

rum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca bovum vox Herculem convertit; quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset : ictus clava , fidem pastorum nequicquam invocans , morte occubuit. Evander tum ea profugus ex riloponeso, auctoritate mugis quam imperio regebat loca : venerabilis Vir miraculo litterarum rei novae inter rudes artium homines , venerabilior divinitate credita Carmentae Matris , quam fatiloquam ante Sibillae in Italiam adventum miratae hae gemtes suerant. Is tum Evander concursu risiorum trepidantium circa advenam manisesta reum caedis excitus, postquam facimus facinorisque causam audivit: habitum so mamque Viri ali antum ampliorem augustioremque hinmana intuens, rogitat, qui Vir esset ἱ ubi nomen patremque ac patriam accepit: Iove nate Hercules salve, inquit, te mihi mater veridica interpres Deum aucturum caelestium numerum cecinit, tibique Aram hic dicatum iri. Ad haec Livii verba Halicarnasseus libro primo addit: se Herculem non solum inter Caelicolas sitisse adscriptum se sed & a dissitis quoque populis adversiis Latrones , &is Tyrannos in Patronum electum , eidemque Templa , is Sacerdotes , di sacra constituta suerunt. ἡ Quid quod , is inquit o Cicero, omnis Graecia multos habet ex hinis minibus Deos. Nonne, verba sunt b Augustini, ad testati

348쪽

CAPUT Q U ARTUM. 329 testati stat Euhemero, qui omnes tales Deos non fabulose garrulitate , sed historica diligentia homines fuisse , mortalesque conseripsit λ Epulones etiam Deos parasitas Iovis ad ejus mensam qui constituerunt, quid aliud quam

mimica sacra esse voluerunt λ non enim & maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Alibi sa) idem S. Doctor : ita ut pagani non adtendant in omnibus eo. rum litteris, aut non inveniri, aut vix inveniri Deos, qui non homines fuerint, mortuisque divini honores delati sint. Omitto quod Varro dicit, omnes ab eis mortuos existimari Manes Deos , & probat per ea sacra , quae Omnibus fere mortuis exhibentur, ubi & ludos commemorat sinebres , tanquam hoc sit maximum divinitatis indicium , quod non selent ludi nisi Numinibus celebrari. Hactenus Augustinus. Non intra nostri orbis tantum snes stetit dicta consuetudo , quae ad omnes idololaims transiit. Ρrosecto an, malium Deorum repleta suit universa tellus: is Invalescenis te enim iniqua consuetudine, ut in sanctis scripturis b is legitur, hic error tanquam lex custoditus eri. omnes quippe Ethnici divinos honores instituerunt Viris , singulari eximiaque virtute supra ceteros eminentibus , eo quia post mortem eorum animae Coelicolis consectarentur, quas putant apud Deum summum mortalium deprecatores esse, eorumque curam gerere 3 propterea ii, qui recte vixere, tanquam tutelares Dii sacrificiis, votisque coluntur, ac

precibus exorantur , subsidiaque ab iis , & recta consilia sibi dari precantur. Tachardus libro sexto de Theologia Ethnicorum Regni Samiensis luculenter disserit ; ea aintem quae ad propositam rem spectant, strictim referam: SD

349쪽

33o LIBRI TERTII cerdotes Samiensis regionis populos docent, homines se, gr debere has res habere presentes, Deum summum, ibs leges, di beneficia a Deo humano generi collata: ani mas justorum immutari in Deos caelestes, adminiculo Pe sectae , & absolutae virtutis, in cujus tamen exemitio finis exprimi debeatur, ut in altera vita Dii fiant; hinc 1isdem divini honores praestandi sint. Picardus tomo secundo de religione orientalium Regnorum addit, quod plurimi ex illis Ethnicis populis nullis austeritatibus pareant, quo pro pitios sibi Deos reddant, & Coelicolis post mortem comiociari queant. Gongatus de Mendmeta a seribit: Sinenses

eorum animas desunctorum praecipue colem , atque in vincare, qine probam vitam duxerint , prae ceteris autem quemdam maximo honore dignum putant , cujus nomen erat

Sichim. Salmonius b) addit: servari a Bongiis monimenta vitae eorum , quos ad Caelicolas transisse credunt.

vatius libro primo eadem exhibet de paganis Africanis. De Iapponensbus , aliisque Asiae populis ; item de

Americanis diserte Picardus, aliique seripsere ; non tamen eundem cultum Hemibus defunctis praestari testantur: excelsior quippe perhibetur iis , quos , ut ajunt, virlin prinstantior in Coelum evexerat, optimeque de humano genere meriti in Deorum coetum astiti, sublimiores gloriae

gradus obtinuerint.

Fortasse aliquis arguet me de inutili diligentia, quum jam apud omnes pervulgata sit notio de plurimorum apud Ethnicos populos Deorum cultu, & hac de re dubiumst nullum. Non multo quidem sermone opus fuisset, si de Gentium Diis exacta apud omnes videretur notio. Quoniam autem comperi, plures eruditos seriptores , &celebres hujus aevi Philosophos de paganorum Sacerdotum

350쪽

Theologia, Ethnicorumque Philosophorum doctrina, &Gentium religione esse omnino ignaros ; quo fit, ut judicia proserant a veritate penitus aliena, & mentes eorum

in absona & devia abeant ; propterea facta est necessitas copiosus dicendi de Gentium religione , quae nititur iisdem celsissimis principiis, uti & vera religio ; unde desinmitur suscepti muneris ratio. Capite enim primo libri secundi uberrime demonstravimus , Homines a Deo fuisse

edoctos ; idque esse apud omnes Gentes pervulgatum :& capite sequenti, omnes populos confiteri unum summum Deum Universi Conditorem , moderatoremque : persua 1ioncm de Spiritibus bonis, malisve r de animorum hinmanorum immortalitate: de pnemiis, paenisve in vita sim tura apud omnes nationes vigere ostendimus. Ethnicorum

autem Sacerdotes , & Philosophi naturalibus rationibus defendere conantur, non summo Deo duntaxat facienda esse sacra , sed Spiritibus quoque , qui a corporeis vinciniis immunes semper suerunt , & iis etiam caelicolis cons, ciatis , qui aliquando fuerunt corporibus illigati, & a pellantur Dii animales, sive Heroes. Satisque religioni consultum esse putant, diltinguendo inter cultum supremi Numinis illumque Spirituum , & Heroum ἱ & venerando summum Numen ut fontem & principium omnis boni ; Spiritus autem coelestes, ut ejus administros: Heroas ut Dei amicos, orantes pro hominibus : malos vem Spiritus , ne noceant, colendos esse dicunt ι hinc bonis , malisve Spiritibus, Heroibusque erexerunt Templa , dicaverunt Ams , istituerunt Sacerdotes , & annualia SDcrificia .

Ut autem aliqui ex hominibus post mortem fierent Dii, eosque publica potestis inter Caelicolas locaret, singularibus quidusdam caerimoniis opus erat. Non iisdem

SEARCH

MENU NAVIGATION