De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3ia LIBRI TERTI rbellum gerere : Hormidasten esse sublimiorem Mistra , hoc est iste 3 quanto eodem Sole inserior est Pluto, Gue Arimantus Oromasden quidem secisse stellas , & bonos Deos, inque ovo posuisse : per ovum enim Mundus mystice intelligitur, cui antiquiuimi oralem figuram tribuerant : in his Sanchoniaton , vetustissimus rerum phodinicarum scriptor , refert, ovum Mundi esse symbolum , & Arimantum ovum illud perserasse, atque ita bona permiscuisse malis , & mala bonis , malosque Genios condidisse ; hinc coortas esse inimicitias inter Oromastam, &Arimanium, atque alterum alterius opus demoliri: sed factum fore , cum Oromasdes Arimanium vincat, immo prorsus aboleat, homines tum demum pacifice , beat que victuros. Hactenus Ρlutarchus. Quae fabulosa , inquit a Vinius, ex parte esse nemo iam videt i mterim non obscurae hic apparent reliquiae doctrinae Noachicae , tum de Deo habitante lucem inacessam, Mundique opifice , tum de Satana aeris , ac caliginis Ρrincipe , mali omnis sente & auctore : quae aetemis tenebris addicto , homines beatam cum Deo vitam degent. AEgyptiis plinres erant Dii: praecipuus interim honos duobus erat primcipiis ac caussis Universi : uni omnis boni, alteri omnis mali , unde rerum corruptio. At ex eorum sententia, in hac rerum ab utroque mixturam, praevalet facultra melioris Numinis: attamen non intantum, ut deterioris opus

aboleat prorsus : quippe & vis ista deterioris principii penitissimis inhaeret corporibus , saltem illis sub Luna comstitutis. Principium omnis boni ab AEgyptiis dicitur Osibris : principium deterius vocatur Thypho : melioris principii , quod Osiridem dixere , in anima imago est ratio, sive mens : Thyphonis vero simulacrum est pars animae

, asso a Lib. I. cap. S.

332쪽

CAp UT TERTIUΜ. III affectibus aestuans. In corpore humano Osiridis imago est facultas bonum praestans temperamentum : Thyphonis

autem facultas morbos , & mutationes arcessens. In Codilo , & elementis Osiridem representat quidquid ordinatum & aequabile : Thyphonem quidquid inordinutum , & inaequabile. Horum omnium non locupletem magis testem laudare possum, quam Plutarchum. Eodem

magistro cognovimus, quomodo illa de duobus principiis opinio ad Graecos Ρhilosephos sit derivata. Satis ex his liquet, quam antiqua sit, & unde profluxerit doctrina de duobus naturae principiis, bono Deo, maloque Genio , quorum ille ut caussa omnis boni, & coli debeat, ut faciat bene : hic autem sit omnis mali auctor, & coli debeat, ne malus male faxit. Quum tamen spiritus ille nequam nationes quoque a nobis longissime dilutas pellis, ro aflatu insecerit, de his idem Uossius ait : Calecutemses Daemonem agnoscunt, & colunt, quem falso credunt Dei Vicarium in Mundi administratione. Item Iapponii

Daemonem colunt. Mexicani pro bonis temporalibus D, moni supplicant, saltem ne noceat. Tapajonum gens vagabunda, & sera in America duplex satetur Numen, bonum, malumque , hoc est Daemonem, quem colunt, di invocant. De cultu autem a gentibus pransito Angelis bonis, malisve , Heroibusque vita functis , sc idem Vossius : De hoc Spirituum cultu sic censeo, ante animas humanas Angelos sanctos divino honore affectos: ante Angelos bonos, Ρrincipem malorum, quem Satanam dicimus , non suum tamen, sed una cum Deo, boni omnis sonte. stquam enim Satan prae invidia primos Parentes de statu innocentiae ejecit , terram sciens propter eos fuisse maledictam, nec Deum propterea amorem omnem

Seneris humani deposuisse ; quippe qui variis modis ad

333쪽

3i4 LIARI TER Tripanitentiam provoeet , & invitet ; ille mille fraudum

artifex, circumit universos , in nihil aeque intentus, quam ut illos tum a recto avocet cultu , tum gravissimis malis,

Deo ita permittente , assiigat 3 & post judicium ultimum socios habeat poenarum, quas ipse est sebiturus. Salutarem adeo doctrinam nunquam destitit Noachus praedicare liberis , & nepotibus suis , ea spe, ut ipsi per manus istam

traducerent ex se nascituris: sed quae Patriarcha tantus praebuerat dextra , haec paulatim posteri sinista acceperunt. Noachidae igitur exinde duo simi commenti principia pari, vel suppari potestate : boni unum , alterum mali: atque eo deventum est, ut quemadmodum colerent principium boni , quod bona inferret , ita venerarentur principium mali, ne mala inferret. Ad traditionem corruptam etiam corrupta ratio accessit: sic enim collegerunt , eum qui in se esset optimus , & omnis boni sens unicus, non esse miseris mortalibus mali ullius principium & caussam : at vero in mundo hoc multa esse homini mala , & noxia , tum in mutis animalibus, & plantis , tum etiam in ceteris : uti Byaem , pestilentiam, tempestites, ceteraque id genus : quare quum non debeamus Deum comminisci , qui dextra panem , ac potum salubrem , sinistra venen tum eidem praebeat cibum , potumque , omnino praeter principium omnis boni, etiam statui oportere omnis mali principium I ac proinde illi facienda sacra, ut bonum

consequamur , huic vero ad malum averuncandum. De

Diis gentium , sequitur Vossus , quos inter Deos publica adstivit auctoritas, quosque dixere Spiritus custodes , quos Deus vel observatores homini apposuit, vel tutelae praefecit loci ; hinc promeriti crederentur , ut sacra iis , votaque publice fierent. Ex Atheneo habetur: primas oblationes ab aliquibus gentibus institutas , illisque Spirit,

334쪽

CAPUT TERTIUΜ. IIIbus oblatas suisse, vinum, mel, caseum, sarinam, & olei patinxilium : ab aliis vero , album triticum, hordeum, pisum , eruum, cicer, lem, faba, Zea, avena, caricae, mel, Oleum, vinum , lac, quin etiam illota ovis lana. Ρorro ex Angelicae naturae excellentia,& beneficiis ab his sanctis spiritibus humano generi praestitis, sectum est, ut sanctis Angelis gemtes exhiberent divinum honorem. De Hemibus vita sum cius sie a) idem Vossius: Heroas ut Dei administros, pariterque amicos , orantes pro hominibus, bonaque iis a Deo summo impetrent, ac procurent. Hinc promeriti adiderentur , ut sacra iis, votaque publice fierent. Haec sunt potiora , quae Vositus de origine Idololatriae congessit. Ρicardus b autem primam Idololatriae originem inquirens , eam deducit e *mbolis illis, quae ab antiquis

exhibita suere ea duntaxat mente , ut natu divinat attributa apertius exprimerentur. Suam sententiam confirmam

sudet Ρersarum, Sabeorum , aliarumque dissitarum nationum historiis, quae strictim reserum. Antiquissimi, inquit Ρersarum Solem , aut ignem , ad indicandam divinae natum puritatem , activitatem , p tantiamque , artissimum crediderunt 3 hinc statuerunt Solem , & ignem pro *mbolo divinae natum; coeperuntque eorum sacra per agere , procumbentes coram igne , di versius Solem : eodem autem tempore declarabant, se non adorare neque ignem , neque Solem , quos pro sembolis divinae natum constituerant. Tractu temporis in eam sententiam abi runt , Deum scilicet in his creaturis habitare , beatorumque animas in Sole collocari : demum putaverunt, Solem' esse Divinitatis partem ; propterea lymbola ipsa gradatim evaserunt eorum cultus objectum. Haec historia , sequitur Picardus, vera apparet ab exhortatione , quam ad nostramR r Σ usque

335쪽

3i6 . LIBRI TERTI iusque aetatem Gaures, antiquissimi Zoroastris sectatores , populo exhibent. Inquiunt hi, ignem dono a Deo Zoroastri eorum legislatori datum , cui dixit Deus, ignem esse partem suae virtutis , taeque excelsis Naturae λ propterea coli debere tanquam divinum , & sanctum : insuper addunt Solem, & Lunam esse testes Divinitatis. Ab hisce commentis ortum habuit ignis sacer a Sacerdotibus,& Vestalibus in Templis servatus. Haec autem crassior succedentium temporum corruptio suit,squidem ante. quam in Graciam, Xerse Duce , diris irrupsissent, ab antiqua vera religione , quam a majoribus acceperant, nondum recesserant 3 hinc riris idololatricum cultum , in Graciam jam invectum , abominio habentes , Graecorum Templa sunditus a Persiis eversa , confractaque Ιdola suerunt ; ab historicis Graecis propterea rita impii a pellati , quamquam zelo Verae religionis , quam tunc Peris profitebantur , graecanica Delubra eversi sudirint . Adsunt nunc quoque monumenta vetustissimorum 'flamm cultus in lapidibus ex ruinis antiquae Persepolis erutis, in quibus instulptae cemuntur hominum imagines coram igne ,& versus selem prostratae. Sabeorum antiquissimi opinati sent, Astra esse animata: opinio hac demum in sententiam transiit 3 hinc aliqua veneratio pro Astris habita est; subinde coepit superstitiosus Astrorum cultus , qui in manifestam Idololatriam tandem versus est. Inquiebant enim , Asim ab intelligentiis esse animata ; intelligentias autem esse medias inter summum Deum hominesque; idcirco invocandas, di colendas. Sinenses quoque, Deum significare volcntes Universi Creatorem, finxerunt Statuam cum amplissimo ventre exsculptam. AEgyptii ut idem indicarent, finxerunt statuam ex ore ovum emittentem. Iapponenses statuam exhibent, sceptrum ma

nu te

336쪽

CApDT TERTIUΜ. 3Ι7nu tenentem, in cujus summo sculpta est Solis essigies, ad significandum omnia a Deo gubernari, & dilucide cognosci. Praeterea Iapponenses ante speculum, quod in Templis appendunt, Deum summum colunt, dicentes , scutin speculo rerum objectarum imagines repraesentantur, ita in Deo humanas inspici actiones I hac de caussa fit, ut ante speculum se prostrent, culparum veniam petant, demisse orent, atque sacrificia, oc holocausta summo Deo offerant. Alii vero ejusdem regionis, ante speculum proestrati silentes sita peragunt sacra dicentes, Deum vocibus non indigere, quibus mentis pietas , & humanae necessit, res declarentur. Orientales populi circulo Dei aeternitatem

exprimunt. A Graecis statuam quandam vultu tetrico postam fuisse emittentem sagittas ad denotandam divini Numinis in improbos vindictam. Demum concludit Pi- cardus Symbolicum cultum apud gentes variis modis pollutum filisse ; & apud Sinenses, di Iapponenses veram religionem saeclari coepisse millesimo circiter anno ante Redemptoris adventum. Et in Ρerside corruptam iuisse rei, gionem in selemni dedicatione illius Imperii, erigendo Veneri magnificum Templum, & huic Deae Sacerdotes instituendo, ut idem Ρicardus refert. Romani quoque repraesentare volentes Divinam vindictam , teste a Ρlbnio,, finxerunt Iovem fulmina jaculantem. Quae symbola, ut jam monuimus , Divinitatem utcumque significantia, gliscente in dies erronim labe , in superstitios, cultus a, ierunt. Hanc gentium superstitionem, ex symbolis onam,

reprehendit libro de Iside & Osiride Ρlutarchus, ubi sic legitur: At enim probandi sunt, non qui isthaec, sed qui

per haec Numen venerantur , istaeque recte habentur prospeculis clarioribus, & a natura suppeditatis, tamquam in

cast Lib. 2. cap. 2

337쪽

318 LIBRI TERTII strumenta , & artificia Dei univeria ornantis. Itaque in his rebus nihilo deterius Divinae naturae concipitur imago, quam in meis aut lapidibus operibus - In praesentia autem Deum, quasi in pulcherrimo omnium somniorum somnio imaginantes, excitemus animos nostros , hortemurque, ut altius se efferant, & Dei subsunt iam sublimiorem naturalibus contemplemur, neque tamen non hanc

ejus imaginem colamus & veneremur , quae quantum omnino res sensibilis de ea , quam sola mens cernit, &caduca de perenni prestare potest fecunda est , indicia nobis quaedam & simulacra effulgentia utcunque suggerendo bonitatem,& selicitatem Numinis istius repmsentantia. Hactenus Plutarchi sententiis, ex qua manifeste colligitur, Ethnicos Ρhilosophos agnovisse vulgarem gentium sirperstitionein , quam ut alii vitarent, in impietatem inciderunt , eodem Ρlutarcho referente. De cultu autem immortalium Deorum , hoc est Sanctorum Angelorum , eadem sitit & vulgi, & Ethnicorum Philosophorum sententia, quam naturalibus rationibus defendere conati sunt, quibus quoque idem cultus institutus suerat; inquiebant enim , & propter excelsam eorum naturam , & propter beneficia ab iis humano generi collata divino honore dignos esse. Hinc Cicero is inquit: is Cultus autem Deorum est optimus , idemque is castissiliatis , atque Sanctissimus, plenissimusque pietatis, is ut eos semper pura , integra , incorrupta & mente diis Voce veneremur - qui autem omnia , quae ad cultum

is Deorum pertinent, diligenter retractarent, & tamquam is relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo , ut et B gentes ex eligendo , tamquam a diligendo diligentes , is ex intelligendo intelligentes. Negabit quidem sanae men iis

338쪽

CAp UT TE AETIUΜ. 3I9tis nemo , bonos Angelos, Sanctosque Viros debita reverentia , honore , laudeque esse prosequendos. Vera re ligio, & recta ratio duntaxat damnat nimium cultum , eum scilicet, qui soli Deo debetur. Expositis a nobis iis, quae de interiore, atque exteriore cultu, soli Deo debito,

secrarum scripturarum monumenta docent, commemoratoque erga Deum servitutis cultu , qui a Mundi primordiis continuata in populo Dei sussessione ad haec usque tempora tenuit. Prosecto debita veneratione , & societatis cultu prosequendi sunt Sancti Angeli, hominesque, quos vitae sanctitas Angelis consociavit , vera autem religio, & recta ratio damnat hac de re Ethnicorum excessum, ut facta collatione liquido apparebit. Merito, inquit a Augustinus, Angeli in coelestibus sedibus constituti, immortales , & beati, qui Creatoris sui participatione congaudent : cujus aeternitate firmi: cujus veritate certi: cuius

munere sancti sunt , quoniam nos mortales , & miseros , ut immortales, beatique simus , misericorditer nos dilbgunt , nolunt nos sibi sacrificare , sed ei, cuius & ipsi nobiseum sacrificium se esse noverunt: cum ipsis enim sumus una civitas Dei: cujus pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. De illa quippe summa civitate , ubi Dei voluntas intelligibilis atque incommutabilis lex est i de illa superna quodammodo curia geritur namθω ibi cura de nobis ) ad nos ministrata per Angelos iam cta illa Scriptura descendit , ubi legitur : Sacrificans Diis eradicabitur , nisi Domino seli. Huic scripturae, huic legi, talibus praceptis tanta sunt attestata miracula , ut satis appareat, cui nos sacrificare velint immortales ac beati, qui hoc nobis volunt esse quod sibi. Hactenus Atin ustinus.

339쪽

3χo LIBRI TERTII Reliquum est, ut de origine , cultus Deorum in progressu inquiramus. Lucanus a apud Huetium de Dea Syriae inquit: D AEgyptios omnium primos Templa ,, Diis ac Lucos posuisse , eosque hujusce cultus auctores exstitisse. Graeci autem Ρhiloisphi hortulos suos irrigaverunt ex Phaenicum, AEgyptiorum, & Chaldeorum Theologia , e quibus sontibus plillosophandi rationem hauserunt, uti libro primo contra Apionem Iosephus de Thalete testatur, & Laertius in Thaletem. Idem Plutarchus

de Iside & Osiride , & Diodorus libro primo, & quinto narrant de aliis Graecis, qui in AEgyptum philosophandi caussa se conferebant ; inde fluxit apud Graecos Ρhodinicum , AEgyptiorum , di Chaldeorum cum arcana illorum Sacerdotum Theologia Deorum cultus. Alii vero e Gracis Assyrios, & Ρerurum magos audierunt, quorum

doctrina & disciplina prius ditati, secris etiam , & Deorum mystei iis initiati fuerunt. Illarum hinc nationum Grexi amplexati sunt secra , & in graemicos ritus translata ; quae demum a 'thagora in Italiam delata , ab Italis apud alias nationes propagata suerunt. Deorum ain tem secra , quae instituta fuerunt, religiosis servitutis inmnifeste apparent ι Templa enim Gentes, & Aras Diis

dicabant ; Sacerdotes suos cuique Deorum praeiaciebant , & sicrificia eisdem , oblationes, ac vota offerebant: dc hoc loco referre sufficiat hujusce cultus institutionem , quae

primum Romae secta est. Livius b inquit: se Romaeis Ninna Rex Sacerdotes suos primus cuique Deorum pG

is fecit. Servius autem Tullius, teste Halicarnasseo libro quarto : se Diis erexit Templa , & Fana , eisdemque in- is stituit annualia sicrificia . opinio quoque de Astris ab intelligentis animatus apud omnes fere nationes propagata fuit i

340쪽

suit ; hinc Astrorum cultus originem duxit : propterea de antiquis Gallis Caesar libro sexto sic ait : is Deorum is numero eOS ducunt , quin cernunt, & quorum opibus se aperte juvantur, Solem , di Vulcanum, & Lunam. Spencerus autem sa) addit: is Cultus caelestis exercitus cumis omnibus aliis Idololatris communis suit. Reliquum est, ut originem cultus animarum defunctarum inquiramus. De hac origine sic b) Tullius inquit : is Ex solatiis vero , & memoriis tum facta sunt sa- is cra , quando additus est dies seitus, populoque persuasum se animam defuncti sacris interes te. Quae persuasito nunc quoque viget apud idololatras Sinenses, ut capite quarto libri secundi monuimus. Hujus cultus originem a Phoenicibus ortam Vossius autumat. Phoenices, c inquit , coeluere Saturnum, Rheam, Iunonem , quos homines suisse ipsi fatebantur. Hinc & Sanchoniaton , Saturnum fuisse hominem , Rheam mulierem , Saturni conjugem tradit - Postea vero cum beneficia quaedam priores ipsi hominibus contulissent, vita demum perstin os , dignos a Ρhoenicibus esse habitos , ut vocarentur Dii, quique &Aris , & Sacrificiis, & annuo epulo colerentur. Sanchoniatonis opus Philo Byblius lingua e Phoenicha transtulit graece; indeque ea , quae de Phoenicum ille Theologia retulerat . Barbarorum antiquissimi Ρhoenices in primis, &AEgyptii, a quibus homines ceteri morem hunc accepere, maximorum Deoium loco habuerunt qui res ad vitam necessarias invenissent, ac beneficium quoppiam in genus contulissent humanum. Hos igitur, qui bene secerant, &multorum bonorum habebantur auctores , adoraverunt ut Deos. Hactenus Uossius. Profecto nonnulli, inter quos

S s Stoici

. . .

e Lib. I. cap. 23.

SEARCH

MENU NAVIGATION