장음표시 사용
351쪽
332 LIBRI TERTII tamen ritibus omnes pagani utebantur in reserendis inter Deos iis Viris, quos virtus tali honore , ut putabant, eis
fecerat dignos. Verum quum variarum Gentium caerim
niae in consecrandis Hemibus defunctis , quod attinet ad substantiam, non differant, supervacaneum & molestum esset, enucleate eas omnes persequi , propterea de hisce
caerimoniis antiquorum Romanorum morem tradere sessiciat. Heroum defunctorum consecratio , a Graecis Apotheosis dicta, ita a Romanis fieri consuevit, ut nihil praeter missum fuerit, quod ad ejus celebritatem pertinere vide retur . Sic itaque ab Herodiano sa) elegantissime describitur: Mos est, inquit, Romanis consecrare Imperatores , qui stiperstitibus filiis , vel successoribus moriuntur: quique eo sunt honore affecti, relati dicuntur inter Deos. Est autem tota Urbe quasi luctus quidam sestae celebritati praemissus : Quippe functum vita corpus , ritu hominum sumtuoso funere sepeliunt: sed ceream imaginem defuncto quamsimillimam fingunt, eamque in regiae vestibulo proeponunt supra ebumeum lectum maximum , atque subibmem , vestibus instratum aureis : di quidem imago illa ad aegroti speciem pallida recumbit. Circa lectum vero Utrimque magnam partem diei sedent : a laeva quidem S,
Datin omnis, vestibus atris amictus : a dextra vero Μ
tronae , quas Visorum , aut Parentum dignitas honestat; hanamque nulla vel aurum gestans , vel omata monilibus conspicitur ; sed vestibus albis exilibus indutae, maerentium irciem praebent. Haec lia per septem dies continuos faciunt , Medicis ad lectum quotidie accedentibus , inspoctumque velut aegrum deterius se habere subinde pronum
tantibus. Dein ubi jam visus est obiisse diem , lectum humeris attollunt Equestris , senatoriique ordinis nobilissimi
352쪽
CAPUT Q U ARTU Μ. 333mi juvenes, perque viam sacram in vetus Forum deserunt , ubi Magistratus Romani deponere imperium comsueverant: Utrinque autem gradus quidam sunt ad scat, rum similitudinem exstructi, in quibus altera ex parte puerorum chorus est e nobilissimis , atque miriciis , altota Feminarum illustrium, hymnos in defunctum , pra-nasque canentium , verendo ac lamentabili carmine moedulatos . Quibus peractis, tollunt laenam lectum , atque extra Urbem perserunt in Martium Campum: ubi quam latissime campus patet, suggestus quidam specie quadram gula lateribus aequis assurgit, nulla praeterquam lignorum
ingentium materia compactus in tabernaculi sermam. Id quidem interius totum est aridis semitibus oppletum , e tra autem intextis auro stragulis , atque eboreis signis, variisque picturis exornatum : infra vero alterum minutatum quidem positum est , sed se a , & omatu persim,
te, portis, januisque patentibus : Tertium item , & quartum semper superiore contractius, ac deinceps alia, donec ad extremum , quod est omnium brevissimum, perveniatur. Igitur lecto in secundum tabernaculum si iblato , aroemata , & siistimenta omnis generis , fluctus, herbasque,siiccosque omnes odoratos conquirunt, atque acervatim es
fundunt : Quippe neque gens est, neque civitas , neque qui honore ullo, aut dignitate pracellat , quin certatim pro se quisque suprema illa munera Hincipis honori deserant. Ubi vero ingens aromatum acervus aggestus est , ac locus omnis expletus ue tum circa aedificium illud ad ubiant , universis equestris ordinis quadam lege , ac recur su , motuque pyrrichio, numeroque in orbem decurrent, b . Currus item circumaguntur, insessi purpuratibus re ctoribus, qui persenas serunt Ducum omnium Romano rum , principumque illustrium. Quae ubi celebrata sunt , sacem
353쪽
334. LIBRI TERTI 1 facem capit Imperii successor, eamque tabernaculo adminuet. Tum ceteri omnes undique ignem sebjiciunt: cunctaque illico somitibus aridis, odoramentisque referta igni valido corripiuntur. Mox ab extremo minimoque tabernaculo , tanquam e fastigio quodam, siunul cum subjecto igne Aquila dimittitur , quae in Caelum creditur ipsim Principis animam deferre : ac jam ex illo una cum ceteris Numinibus Imperator colitur: Hactenus Herodianus. Verum quidam quoque viventes Ρrincipes secra sibi decerni passi sunt. Id de Iulio Gesare Suetonius in ejus vita tu statur, cui Templa , Aras, Simulacra juxta Deos possita suisse tradit. Tiberio etiam , matrique ejus Liviae viventibus, Asiae Urbes Templum decrevere : quamquam Hispanis petentibus, ut Asiae exemplo Delubrum eidem exstrueretur, conitanter adversatus est, mortalem se dictitans : perstititque , talem sui cultum , referente a) T cito , as emari. Ex iis autem , qui in hac mortali vita degentes Dei nomen sibi arrogare ausi simi, & ut Dii coeli voluerunt, fuerunt, Antiochus Syriae Rex , qui cognomento Deus dici voluit, & inter Romanos Crius Cal, gola , qui se sacris ritibus adorandum exhibuit, ut in eo.
rum vita Suetonius narrat. Argivorum quoque civitas ,
ut refert Livius, per quosdam Ρrincipes Ρhilocli proedita est, tentatis prius animis plebis: mos erat comitiorum die primo , velut ominis caussa Haetores pronunciare Iovem , Appollinem , di Herculem ; additum legi erat , ut iis Filippus Rex adjiceretur. Religiosum cultum nunc quoque prastant incola: Μanicongi suis viventibus Regibus , teste Cavagio, ubi de illo Regno verba secit. R- cardus c) refert, a populis Regni Monomopatensis suos
354쪽
CAPUT QS ARTUM. 33 viventes Principes religiose coli: dicunt enim, Reges ,& Principes summi Dei imagines es Ie , propterea quia ceteris mortalibus praestantiores , sanctioresque sunt, & a Deo summo electi, ut reliquos mortales regant ἱ hinc quum Dei Vicarii sint in mundi regimine, merito illis divinos pinstari honores, precesque ad eos dirigi, tamquam mediatores inter Deum , hominesque. Ρlutarchus vero, libello de Iside & Osiride , eorum arrogantiam carpit, qui iastu elati, simul stiperbia , & inscitia animis
inuatis, per lasciviam Deorum cognomina acceperunt, ac
Templa sibi poni voluerunt: quorum gloria brevi floruit
tempore : nam praeter vanitatem , & arrogantiam, injinstitiae culpam suHinentes , sibi dedecus peperere : evanuitque eorum memoria , tenuis ceu sumus in auras ι avulsique a Templis , & Aris nihil praeter monumenta , & sepulcra habuerunt. Hactenus egregie Plutarchus. Hoc autem ipse populorum persuasio elucet, scilicet , supremas Potestates pro mortalium regimine a Deo fuisse institutas. Error vero nonnullorum putantium, Ρrincipes divinis honoribus esse colendos, sapientioribus quoque Ethnicis doridiculo fuit. Illud autem ex ipsa corrupta ratione apertissime eruitur , quod ii ipsi , qui dicunt Principibus 1aciem da esse sacra, eo quia ministri Dei sint, fateri debeant , praecipuo honore Deum ipsum esse colendum , haec enim consecutio sponte fluit. Sublatis igitur variis , & inanibus hominum commentis , servatoque quod populo Dei, &Ethnico commune est, liquido apparet, soli summo Deo servitutis cultu facienda esse facra , & obtemperandum poetestatibus sublimioribus a Deo institutis, non solum propter iram , sed etiam propter conscientiam , quae enimiunt, a Deo ab initio ordinata suerunt. Profecto ea, quae apud omnes permanent, a Deo ipso constituta suisse, hoc
355쪽
336 LIBRI TERTII ipse ollanditur ἱ quoniam ea , qtiae a Deo sunt, at a sunt: commenta autem hominum delet dies. Ex cultu autem , quem Gentes Hemibus defiunctis praestare consueverunt, nequaquam deleta suisse celsissima principia manisestium est , quum immo in ipsa foedata religione apertissime pateant capita sitamma, substantiam inligionis constituentia, supra quae nituntur corruptae rationis commenta , ac humanae institutiones. Si enim non per se ipses, sed ei, a quo facti sunt cohaerendo , beatos esse dicunt : hoc dicunt, quod nos quoque dicimus 3 communis enim cum populo Dei persuano est, eos, qui pie & juste vixerunt, post mortem cum Coelicolis consociari. ,, Hoeis minem imum , inquit o Augustinus , etiam rectum se cum eodem libero arbitrio sicut fecit & Angelos) teruis aenum quidem animal, sed Caelo dignum, si suo cohois ret Auctori: miseria similiter , si eum desereret, secutu.
D ra, qualis naturae hujusmodi conveniret. Discrimen autem omne , quod inter nos & Ethnicos intercedit, an, madvertenti se prodit. Prosecto ex pietate , & justitia constituuntur hominum officia , quae ad morales virtutes diriguntur; actiones autem omneS ad aliquem finem reforuntur , quum ad se ipsas reserri non possint , non enim officiis & actionibus, sed finibus virtutes a vitiis disternuntur ; propterea ii, qui eorum actiones ad verum finem non dirigunt, videri quidem possunt justi apud homines, non autem apud Deum , qui est serutator cordium ; sed intuetur quoque , utrum in omnibus justus sit 3 ut inquit Socrates b apud Platonem is Deum respicere ad ani- D mum , utrum iustus sanctusque sit. Idcirco Deus non solum intuetur actiones per se spectatas , sed qua mente, quisque agat. Quum autem a Gentibus in Deos relati
356쪽
CAPUT QN ARTU Μ. 33 suerint, teste a Tullio, aut sortes, aut clari, aut potem tes Viri, qui fuerunt hujus seculi Heroes, erraverunt pinpuli putantes, tales Viros post mortem ad Deos pervenisis 3 vera etenim justitia , ut dicebam , aliam p sefert no
Redius autem Gentes erraverunt Caelicolis divinos
honores instituendo , stilicet Templa , & Aras Diis db
cando, Sacerdotes, & sacrificia cuique Deoruin praficiendo. Prosecto immortales ac beati illi Spiritus, & Sincto. rum animae Coelicolis consectatae nolunt nos sibi facti Scare, sed ei, cujus & ipsi nobiseum sacrificium esse novorunt , propterea in sacris seripturis legitur: Sacrificans Diis eradicabitur. Neque ab idololatriae labe eripuit Gentes , alium servitutis cultum Diis p stando , alium , eumque notiorem , summo Deo λ cultus enim religiois servitutis
latriae nuncupatus seli Deo debetur ; hinc seriptum est: Deum adorabis, & illi seli servies . Ex consuetudine,
quam cum Gentibus habuit mulus Apostolus, occasionem sumsit redarguendi Ethnicorum commenta , quibus foede corrupta fuerat religio unde mirifice nostrum arginmentum illustratur. Revelatur enim, b inquit, ira Dei de Caelo super omnem impietatem , & injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis ue Deus enim illis mantastavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempitema quoque ejus virtus , & Divinitas , ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum , non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis , & obseuratum est insipiens cor eorum , dicentes secte sapientes, stulti facti sunt. Hactenus Apostolus. V v Am
357쪽
338 LIBRI TERTII Angelis quidem Dei in caelestibus sedibus constitutis immortalibus , ac beatis , animabusque Sanctorum , qui
Creatoris sui participatione congaudent, venerationis , &honoris cultus debetur, quoniam nos mortales , & mis ros, ut immortales beatique simus , misericorditer nos diligunt, orant pro nobis, curamque gerunt de nobis.
Propterea Augustinus a) inquit: is Si tantummodo cubri tus ipse dicatur , non soli Deo deberi videtur ; dicimusis enim colere ipses homines , quos honorifica vel recor is datione , vel praesentia frequentamus. De Sanctis b se scriptum est: Laudate Dominum in Sanctis ejus. Et se)alibi: ,, Sapientiam ipsorum narrent populi, & laudem se ipsortim nuntiet Ecclesia . Chrysestomus verba faciens de mente , quam habuit Ecclesia instituendo Sanctorum
solemnitates, sic d inquit: Qui Sanctorum merita religiosa caritate miratur , quique justorum glorias frequenti laude colloquitur , eorum mores Sanctos atque justitiam imitetur , quoniam quem delectat Sancti alicujus merbium , delectare debet par circa cultum Dei obsequium . Quare aut imitari debet, si laudat, aut laudare non debet, si imitari detrectat : ut qui alium laudat , laudab, lem se reddat. Nam si propterea justos fidelesque diligimus , quod in ipsis justitiam fidemque suspicimus: possinmus nos quoque esse quod sunt , si faciamus ipsi quod
faciunt. Porro justorum vita ceteris norma vivendi est ;velut quemdam nobis innocentiae tramitem virtute eorum
reseratum imitantibus vestigiis persequamur. Ad haec Chrysellami verba consona sunt illa Augustini, ubi sic ait: Nos non eisdem Martyribus Templa , Sacerdotia , sacra , & sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed
358쪽
Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum , tamquam Sanctorum hominum Dei, qui usque ad
mortem corporum sit rum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio , salsis fictisque convictis. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem Sacerdotem ad Altare , etiam super sanctum corpus Martyris , ad Dei honorem cultumque constructum dicere in precibus : os sero tibi sacrificium ritae, vel Paule , vel Cypriane , quum apud eorum memorias osseratur Deo , qui eos &homines & Martyres secit, & sanctis suis Angelis honore sociavit , ut ea celebritate & Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, & nos ad imitationem talium
coronarum , atque Palmarum , eodem invocato in auxilium ex illorum memoriae renovatione adhortaremur λQuaecumque igitur adhibentur obsequia religiosorum in Martyrum locis, Omamenta sunt memoriarum, non sacra , vel sacrificia tamquam Deorum mortuorum. Et albbi sa) idem Sanctus Doctor: Firmiter tenendum est,
ut non arbitremur, aliquid nos conferre Martyribus , quia eorum dies solemnissimos celebramus : Illi nostris sessivitatibus non egent, quia cum Angelis in Caelis Dindent , congaudent autem nobis, non si honoramus eos , sed si imitemur eos : quamquam & quod honoramus nobis prodest , non illis : sed honorare & non imitari , nihil aliud est, quam mendaciter adulari. Hactenus Aingustini doctrina , & verba : eademque sunt Sanctae Romanae Catholicae Ecclesiae dogmata. Quoniam vero multos video Sanctae Romanae rici sue adve sarios, qui maledictis , sermonibusque palam jactatis , illam calumniantur , tamquam stuperstitionis, &idololatriae labe pollutam, praeterire hoc loco non possum, V v Σ quin
359쪽
3w LIBRI TERTII quin hac de re verba faciam , ut omnino salsa adversario. rum effata ostendantur , di absque ulla macula cum Romanae Ecclesiae dogmata , tum Hsdem Ecclesiae disciplina, quam quilibet ejusdem Ecclesiae filius sequi tenetur , quaeque viget apud omnes Ecclesias Romanae sebordinatas, quarum omnium est Mater, cui Omnia mea dicta , & scripta demisse subjicio. Hucis tamen me expediam, quum dogmata verae religionis, a me uberrime exhibita, eadem sint, quae Sancta Romana Catholica Ecclesia profitetur & docet ; eaque ipsa ego quoque , in sinu ejusdem Ecclesiae nanis & educatus db dici , quaeque a nemine inficiari posse, firmissime credo, quum scripturis sanctis omnino consona videantur ut ab eniditissimis Viris uberrime jam demonstratum est. Reliquum igitur est , ut ostendatur, ejusdem Ecclesiae disciplinam nullo pacto drematibus verae religionis adversari, immo eadem dogmata assidue iisdem ritibus commemorari. Adversariorum autem momenta adversus Romanam
Ecclesiam jactata non debent avertere alio 3 sed eorum sitscepti muneris ratio postulat, ut sermo habeatur dumta. xat ae disciplina, quam Romana Ecclesia praecipit, a cunctis Christi fidelibus esse observandam , quaeque viget apud omnes Ecclesias Romanae subordinatas. Profecto Romanae Ecclesiae disciplina expressa est in Ritualibus publi, ci juris factis 3 propterea, ut ejusdem Ecclesiae disciplina a sque macula ulla appareat, satis superque erit historica
narratione Romanae Ecclesiae ritus exhibere, qui servantur in precibus, sacrorum mysteriis, sacramentorum administratione, Templorum, Altarium, & Sacerdotum consecratione: de hac disciplina ipsam publicam lucem testem vocabo. Capite tertio hujus libri enumeravimus varia genera superstitionum,& in hoc convenimus cum Protestantibus,
360쪽
CAPUT OI ARTU Μ. 34 Iut videre est apud Buddeum , ubi agit de superstitione , quae sese exerit arbitrariis ritibus , & quum resilimus ab
eo cultu externo, qui Deo debetur, & exercemus cultum,
qui puritati religionis quoquo modo adversatur ἱ appellaturque indebitus cultus. Idololatria autem est, ex defini
-stantes recensetur quoties actus soli Deo debitus alte ii desertur. Idem autem Vossius non omnem, sed nimium Sanctorum cultum damnat ; ut rectae quoque rationi penitus consonum videtur. Histe praemissis, ad rem sopius accedendo , exordiar a Divino ossicio , ubi in ominicis , seriisque de tempore sic canit invitatorio Sacerdos : Dominum qui secit nos, venite adoremus: &recurrentibus solemnitatibus Sanctorum hac voce sic invitat: Regem Angelorum , sive Sanctorum venite adoremus. In hymnis quoque , & canticis annuntiatur Iesiis Redem - ptor omnium , & quaecumque preces, quae ad Deum po riguntur , invocato quoque Eeatissimae Virginis Mariae sive Angelorum, vel Sanctorum suffragio, sic clauduntun Per Dominum nostrum Iesiam Christam. Hic est quot, dianus Divini ossicii recitandi usus juxta communem ritum Sanctae Romanae Ecclesiae. In Missa etiam non est licitum Sacerdotibus a praescripta formula resilire 3 Sacerdos enim antequam ad Altare accedat, alta voce inquit : Introibo ad Altare Dei , ad Deum , qui laetificat juventintem meam 3 & hoc idem protestatur recurrente qua cumque Sanctorum solemnitate, quomm quidem in orationibus petit auxilium apud Deum , semper autem claudendo sermonem, per Dominum nostrum Iesum Christum. In eorum celebritate Deo gratias agimus de illorum
