De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

aba LIBRI TERTII licentia peracta, ut Nympharum & Heroum habitu ,

bacchantes prodirent in Forum , & ad sonum tibiae cum lasciva gesticulatione, compositis modis psallerent, Vinumque cum bellariis, libaque ex melle , magna bibendi iboentia circumferrent. Turpius autem ab AEgyptiis Bacchanalia celebrata fuisse Herodotus libro secundo scribit. se Plurimo siquidem potu ingurgitati, statuas cubitales per

D pagos circumferebant, portenta mentula, magnitudine,, visenda , praeeunte tibia , di Choro cum Mercurii stiis tua , Veretro porressto: quas statuas feminae , & magno is natu mares, Velut pompam triumphalem, p se age-Μ bant, tam scedo spectaculo. At supra quam dici potest horendum est, quod de Bacchanalibus in Urbe Roma anno DLxiv. Postumio Albino , & Martio Philippo Coss. Livius sa narrat. Initia , inquit, erant, quae

primo paucis tradita sunt: deinde vulgari coepta per viros, mulieresque : additae voluptates religioni vini, & epularum I quo plurimum animi illicerentur: cum vinum an, mos , & nox , & misti seminis mares , aetatis tenem --joribus, diserimen omne pudoris extinxissenti corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque , quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxae : stupra promiscua inginnuorum seminarumque erant. Sed falsi testes , falsa s,gna, testimoniaque, & indicia ex eadem officina exibant: venena indidem , intestinaeque caedes ; ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent: multa dolo, plo raque per vim audebantur : occulebat vim, quod prae ut latibus , Umpanorumque , & cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter strupra , & des exaudiri poterat. Atque hujus mali labes a Graeculo quodam in Etruriam

382쪽

CAp UT QU INTUM. 36 I iam primum illata , deinde ex Etruria Romam velut

Contagione morbi penetravit: aliquando celata , indicio denique patefacta, ingenti terrore Urbem assecit , cum publico nomine , ne quid eae conjurationes, caetusque nocturni fraudis occultae, aut periculi importarent: tum pri vatim , ne quis amnis ei noxae esset. Itaque ne malum , quod Romam, totamque Italiam infecerat, longius sediperet, quaestionibus habitis, gravissimo Senatus consulto coercitum suit, multorum suppliciis vindicatum, maximisique poenis inhibitum, ne Bacchanalia Romae, nove in Italia fierent ue quum in contubernio serdidissimorum pateremtur , essentque maximorum scelerum caussa, & seminarium. Hactenus Livius

Daemones, qui erroribus humanis gaudent, de se dici volunt flagitia, quae non admiserunt, quaque illi fablacissimi Spiritus de Numinibus fingi libenter accipiunt,

ut ad talestia ac turpia perpetranda, velut ab ipso caelo traduci in terras satis idonea videatur auctoritas. Exhibu, mus , Daemones interposuisse mille nocendi fallendique artes, ut homines ad se colendos inducerent , deinde instituerunt sacra , quae essent vitiorum incitamenta, ut cum

sta hominum officia depravarentur. Ab Ethnicorum SMcerdotibus, & Philosephis bona quaedam praecepta de moribus dabantur ; in Templis autem ante Delubra enormia stetera nefarii Spiritus malitia fieri docuit, quae cum palam aperteque sive prodita , sive conficta representarentur ipsis Daemonibus expotantibus certis & satis seleinnitatibus , ut ad omnium oculos elucetarent, & ut imitanda propinnerentur , & nisi fierent irastentibus ; hinc apparet , quod iidem ipsi Daemones , qui se hujustemodi voluptatibus immundos esse Spiritus confitentur, qui suis flagitiis&facinoribus, sive indicatis, sive sinulatis eorumque sibi

383쪽

celebratione petita ab impudentibus, auctores se vitae scelestia immundatque testantur. Perhibentur tamen, in adytis secretisque penetralibus dari quaedam bona de moribus P aecepta , hoc ipso autem callidior advertenda est , &convincenda malitia Spirituum noxiorum. Tanta enim est vis probitatis & castitatis , ut omnis vel pene omnis ejus laude moveatur humana natura, nec inlue adeo sit turpitudine vitiosa , ut totum amittat sensum honestatis. Ρroeinde hoc videns Daemonum malignitas, implet negotium suurn, faciendo, ut foris celeberrimo strepitu actione invpunae populis circumsonent, & intus paucis probitatis noe, men vix sonet: hac arte decus latet, & dedecus patet :quod malum geritur , omneS convocat spectatores; quod bonum dicitur, vix aliquos invenit auditores: tanquam

honesta erubescenda sint , & inhonesta glorianda . Sed ubi hoc, nisi in Daemonum Templis λ Ubi, nisi in sali, ciae diversoriis λ Illud enim fit, ut honeisores , qui pauci sunt, capiantur: hoc autem ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur , ante enim ipsum Delubrum, ubi simulacrum locatum conspiciebatur, universi undique confluentes , & stantes ubi quisque poterat, intuentes alternante conspectu , hinc meretriciam pompam , illinc

virginem Deam ; hanc suppliciter adorari , ante ipsam turpia celebrari : cuncta obscaenitatis implebantur olcia ,& exhibebatur quod de Templo domum matrona doctior reportaret. Hoc quippe palam discendum praebebatur in Templo , ad quod perpetrandum saltem secretum quaere

batur in domo: mirante tamen pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae

apud Deos etiam religiose discerent , iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent. Quis enim alius Spiritus nequistismus agitans mentes, & instat faciendis adulteriis, aliisque

384쪽

CAp UT Que I N T U M . 363 sceleribus , & pascitur factis , nisi qui etiam sacris talibus oblectatur λ Quum Seneca histe potitis sacrilegiis quam sacris adsuisset , silc a) inquit: ,, Quid me existimas dbis cere λ Avarior redeo, ambitiosior, Luxuriosior. Alii autem turpia is haec religionis sacra cernentes , nescientesque quaenam esset vera religio , ne illis criminibus polluerentur, in impietatem inciderunt, & subinde ii ipsi in Diaboli laqueis implicati sunt ; hinc impietas, quae est maximum malorum , primum invecta fuit. Idololatri a porro distinguitur in subtilem , & crassam : sebi, lam Ethnicorum Philosephi, de qua supra habitus est sermo , phy sicis rationibus defendere conati sent; crassam

vero agnoverunt, & tamquam commentitiam & sepedi1titiosam ab animis religiosis respuendam esse dixerunt , rbtin tamen eXteriores , tamquam a legibus & publicis imstitutis pra scrietos servari debere voluerunt, ne a reliqua multitudine Gissentire viderentur. De crassa idololatria ,

ab Ethnicis seperstitio nuncupata, in monalibus de sepedistitione sic inquit Plutarchus : Superstitio & initium pra huit impietati, & ortae patrocinium , non justum quidem

aut honestum, tamen praescriptionis non exors , non enim in hanc insaniam homines venerunt, ut universum Diti carere putarent, quod in coelo , sideribus , tempestatibus, conversionibus & motibus Solis circa terram , quibus dies di nox essiciuntur, aut alimentis animalium , frugum proventibus culpandum aliquid inordinatumque viderent, sed ridicula seperstitionis opera , atque effectus, Verba, minus , p stigiae incantationes , circumsitationes, tympa

norum pulsationes , lustrationes impum, siadidae castimoniae, & injusti in Templis sepplicia , ac contumeliae occa sonem exhibuerunt nonnullis dicendi, pmstare nullos esse

385쪽

366 LIBRI TERTII Deos, quam qui talia probent, iisque delectentur. Idein Plutarchus libello de Iside & Osiride sic ait: Nonnullia recto itinere aberrantes plane in superstitionem inciderunt : alii velut paludem fugiendo superstitionem , imprindentes in praecipitium quasi quoddam , in impietatem inciderunt. Harunus Plutarchus. Lucretius Epicuri assecla sive Patronus hanc veritatem confirmat , ubi apud

Tullium sic a canit:

Tantum religio Potuit suadere malorum. Religio peperit scelerosa atque impia facta. Hac eadem de caussa ortum habuit apud Sinenses, &Iapponenses impietas , ut capite sexto libri primi docia, mus ,& indicavimus quoque tempus, ac a quibus impietas invecta sit. Ceterum quis est , qui omnes seductoris Dbritus sallacias valeat enarrare , quum ille sit, qui semper perspicacissma mente , aeque ac perversa voluntate malum macninatur, artificiose suggerit, argute loquitur, callide decipit miseros mortales. Ethnicorum quoque Philosophi vel decepti, vel decipientes, sive cedentes vanitati error, que populorum, aliis Ρhilosophis viam impietatis aperuerunt. Horum autem desectionem injustam esse nemo non videt, ubi impietatis caussam ad veram religionem referre impii auderent. Opposita autem impiorum momenta assi Venus omnem religionem in sequentibus refellemus. Illud itaque cum ex idololatriae historia , a me hactenus exhibita , tum ex maxima morum depravatione colligere libet, solitis Divinae omnipotentiae opus fuisse, perpetuam servum apud omnes nationes persuasionem de cescissimis primcipiis, di seminis capitibus, quae apud omnes viguisse &vigere in crassioribus quoque idololatriae tenebris, uberrime demonstravimus ; & ibinde Divinae omnipotentiae

386쪽

CAPUT QUIN TU Μ. 367 apertissimum prodigium sitisse , tot dissitas nationes a poetestate Daemonis liberare , vemque Religionis, honestatis & justitiae jura restaurare; quum certe id nulla humana. ratio, aut Vis praestare potuisset, iniqua repugnante consuetudine , ac mala concupiscentia nobiscum nata &contra nitentibus seculi Principibus , Gentium Sacerdotibus & Ρhilosophis , ut sectum fuit in promulgatione Evangelii: quae quidem veritas , luce meridiana clarior , ex utraque historia , hoc est populi Dei & Gentium apertissime elucet ; quoniam ex silva frementium besti, rum factus est populus Dei ; spiritali enim aedificatione per gratiam Dei sublimata est universalis Iesse Christi E Hesia , per totum orbem diffusa ; populique teterrimis , ut vidimus, ulceribus vitiati, sedentesque in tenebris ,

S umbra mortis , gratia Dei , & Domini nostri Iesu Christi sanati, di sanctificati, Templum Spiritus Sancti

facti sunt, nullis praecedentibus meritis , immo mala comsuetudine obsistente , propterea Gentium converso ad verum Dei cultum omnipotentis Divinae bonitatis opus evidentissime apparet.

387쪽

Excutiuntur quorumdam Philosophorum rationes

Dirinam Providentiam negantium , aut calumniantium.

INter eos, qui in hoc Hemisphaerio impietatis fores aperuerunt , recensentur Democritus, Epicurus, Theodorus Cyrenaeus, Euhemerus, aliique a nobis capite sexto

libri primi memorati, qui omnem religionem ex animis averuncare conati sunt. is Hi porro , ut inquit a Tul-ri lius, non modo superstitionem tollunt, in qua inestri timor inanis Deorum , sed etiam omnem religionem. Impietas ad Sinas usque pervenit, Loachuni primum , deinde Consucii opera ; oc ad Iapponios demum a quo dam nomine Sciuto perlata. Eliminatam ab orbe nostro impietatem, a Philophis olim invectam, proxime elapso seculo reduxit Spinora. Fuerunt autem alii Philosophi , qui, non omni quidem religione sublata, Divinam Ρrovidentiam inficiati, otiari Deum circa res humanas impie putaverunt , ut ex Anaxagorae , & Platonis sententia , quae , referente b Ρlutarcho , sic habet : ,, Beatum imn teritusque expers animal , bonis persecte cumulatum , is neque ullius capax mali, totum in sua beatitate , atque

is perpetuitate occupatum , non convertit se ad curam redi, rum humanarum 9 miser quippe fuerit Deus , si optiis cis, aut fabri in morem onera sit beat, solicitusque stis de mundo apparando. Si Deus est, & ejus curis resis humanae temperantur , qui fit, ut malis bene sit, &bonis male Quoniam vero praecipua nostri systematis vis in

388쪽

CAPUT SEXTU Μ. 369 in eo consistit, ut tamquam primum & vemm admittatur, quod omnium Gentium consensione creditum est, quodque peremtorium argumentum est , quum autem , ut in contextu totius operis uberrime demonstravimus , omnes nationes firmiter credant, esse unum summum Deum , Universi conditorem moderatoremque , qui cuncta nin tu sivo regat, quem vocant quoque hominum ritrem adique Deorum , bonorum omnium datorem , legum lato.

rem ac vindicem , p sertim in vita sutura , hinc preces fundunt , & in his omnibus inest Divini cultus apud omnes Gentes primigenia ratio. Ρraeterea impii ipsi Philosophi praestantissimam dicunt Dei esse Naturam, qua

quidem talis non esset, sertitudine, bonitate, ac providentia sublata ue tollitur enim id , quod maxime proprium est optimae praestantissin que natum 9 nihil enim est me. lius Donitate , beneficentia, & justitia : locupletior igitur esset humana natura, in qua elucet bonitatis , beneficentiae , providentiae , & justitiae serma λ quum autem Ethnicorum quoque Ρhilosephi fateantur, ut capite quarto libri secundi exhibuimus , animam humanam esse parvam Dei imaginem, lateri quoque necesse est, eadem

attributa , & quidem persectissima in Deo esse. Quum

autem agatur de re maximi momenti hoc loco addituri sumus alias etiam rationes, quibus radicitus evellantur omnes fibre dubitationis , quas in improvidorum animis speciosa adversariomm argumenta defixerant.

Propius itaque ad rem accedendo , duo potissimum sint opposita momenta , malum scilicet morale , & milum physicum. Exordiar a malo morali, hoc est peccato , quod procedit ex libero arbitrio , coelestibus Spirit,hus & homini a Deo concesso. Cum dixit Deus : fiat

lux, & facta est lux , si recte in hac luce creatio intelli- A a a gitur

389쪽

37o LIBRI TERTIIgitur Angelorum, prosecto facti sunt participes lucis medinae, quae est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia. Ipse enim Deus est , qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus visibilibus, a, que intelligibilibus rebus , in quo nihil melius instituit quam Spiritus, quibus intelligentiain dedit, & suae comtemplationis habiles, capacesque sui prastitit, atque una sincietate devinxit 3 & beati sint suo cohaerendo auctori, qui liberum arbitrium eidem intellectuali natum tribuit tale , ut si vellet desereret Deum , beatitudinem scilicet sitam ,

continuo miseria secutura. Quum autem p sciret Deus Angelos quosdam per elationem tanti boni desertores iuturos, non eis ademit hanc potestatem. Homini quoque liberum

arbitrium ab initio tribuit, & reliquit illum in manu comsilii sui: is ante hominem , ut a scriptum est , vita &is mors, bonum & malum: quod placuerit ei dabitur illi. Propterea reponunt adversarii : Si s scierat Deus , quosdam Angelos , & primum hominem , multoseue ex ejus posteris peccaturos , in praevisione illa ac 'scientia peccati haud tribuendam suisse libertatem : aut non permittendum ut tentatione solicitarentur. At nemo non

videt, liberum arbitrium esse inaestimabilem gemmam , in aurea mente divinitus colligatam , quae intellectualem creaturam emcit magis similem Deo, qui est ipsa libertas. Ραterea seblato libero arbitrio , sive practica eligendi ibbertate , omne meritum e medio tollitur, mentem enim, necessitate agentem, velut artificiosam statuam intelliges: liberum arbitrium igitur illud est , quod excelsam reddit intellectualem naturam. Peccatores autem & Angeli ,& homines nihil agunt, quo impediantur magna opera Domini , exquisita in omnes voluntates ejus. Quoniam

390쪽

CAp UT SEXTU Μ. 37I qui praecinxit nos virtute , quique providenter atque oua nipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, vorum etiam malis bene uti novit. Ac per hoc, inquit a

Augustinus, propter meritum malae voluntatis ita damnvio atque obdurato Angelo malo , ut jam bonam voluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus, cur non per

mitteret , ut ab illo primus homo , qui rectus , hoc est bonae voluntatis creatus fuerat , tentaretur and ubdem sic erat institutus , ut si de adjutorio Dei hderet bonus homo , malum Angelum vinceret, si autem Creatorem atque adjutorem Deum , superbe sibi placendo desereret, vinceretur: meritum bonum habens in adjuta Divinitus voluntate recta , malum vero in deserente Deum

voluntate perversa. Quia&ipsum fidere de adjutorio Dei, non quidem posset sine adjutorio Dei 3 nec tamen ideo ab his Divinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non haberet in potestate λ Nam sicut in hac vita vivere sine adjumentis alimentorum in potestate non est 3 quod faciunt , qui se ipsos necant: ita bene vivere sine adjutorio Dei, etiam in Paradiso non erat in potestate , erat autem in potestate male vivere , sed beatitudine non per mansura , & poena justissima secutura. Cum igitur hujus suturi casus humani Deus non esset ignarus , cur eum non sineret invidi Angeli malignitate tentari λ Nullo modo quidem quod vinceretur incertus I sed nihilo minus prete scius , quod ab ejus semine adjuto sua gratia idem ipse Diabolus fuerat Sanctorum gloria majore vincendus. Ita factiim est , ut nec Deum aliquid suturorum lateret, nec p stiendo quemquam peccare compelleret ; di quid interesset inter propriam cujusque prasi tionem & suam tuitionem , Angelicae & humanae rationali creaturae , cou A a a a sequen-

SEARCH

MENU NAVIGATION