장음표시 사용
391쪽
37 a LIBRI TERTII sequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere , aut dicere , ut neque Angelus, neque homo cadoret , in Dei potestate non fuisse λ Sed hoc eorum pote stati maluit non auferre ; atque ita di quantum mali eo rum superbia , & quantum boni sim gratia valeret, ostenderet. Ordo itaque Divinae Providentiae est , ut id quod est in homine praecipuum & excellens, hoc imperet cete ris , quae fiunt nobis, bestiisque communia : atque id ipsem quod excellit in homine , idest mens di ratio, subiiciatur potiori, hoc est Deo, qui est ipsa veritas, sapientia , & virtus. Hactenus Augustinus. Neque desuere Ethnici Philosephi, qui hunc Divinae 'ovidentiae ordinem agnoverunt , & sere eadem tradiderunt. Chrysippus apud Ρlutarchum, de Stoici Repub. sic inquit : is Nulla ratione dici posse , Deum ulla is ex parte turpitudinis caussam esse a sicut enim lex dois linquendi caussa nullo modo dici consentanee possit ais ita rationi convenire , Deos etiam nulla ex parte causis sim turpitudinis .. In regendis enim rebus humanis Angelorum ministerio , ut lacrarum seripturarum apertissime monumenta testantur , plerumque utitur Deus. Illi enim Dei mandata audiunt, non corporis aure, sed mentis, ministri ejus & Nuntii, qui dux veritate incommutabili perfruuntur, immortaliter beati ; & quod faciendum modis ineffabilibus audiunt, & usque in illa visibilia & sensibilia
perducendum , incunctanter atque indifficulter efficiunt Alibi luculenter in hoc ipse opere ostensum est , immor tabes Gentium mos , a Christianis Sanctos Angelos nuncupatos , eosdem esse , quos Ethnici dicunt humani generis curam gerere. Propterea de hoc ordine Divinae Pro videntiae inquit a Tullius: is Dominos esse omnium re
392쪽
CAp UT SEXTU Μ. se rum , ac moderatores Deos : eaque quae geruntur ,
is eorum geri vi, ditione , & Numine , eosque de go is nere hominum mereri, di qualis quisque sit, quid agat,
is quid in se admittat, qua mente, qua pietate religiones,, colat, intueri , piorumque di impiorum habere ratio- ,, nem. De Providentia autem Divina Socrates libro secundo de Repub. apud Ρlatonem sic disserit: ,, Nomis ne bonus & ipse Deus est λ atqui nullum bonum noxium is est. Quod innoxium est nunquid nocet λ Quod nonis nocet nunquid malum iacit λ Quod autem nihil maliis ficit nullius mali est caussa. Malorum autem quamli-D bet aliam praeter Deum caussam quaerere decet. Hanc autem caussam libro decimo Plato demonstrat: ,, Vidiis tus, inquit, est inviolabilis & libera. Quam prout lisis norabit quis, aut negliget, ita plus aut minus ex ea se possidebit: eligentis quidem culpa est omnis ι Deus au- D tem extra culpam. De primis hominibus idem Plato
a) inquit: se Deus ipse illorum ristor & custos dictus,
quemadmodum homines nunc brutorum pastores simi. Seneca b vocat bonos viros, Dei distipulos, quos Hrens ille magnificus , virtutum non levis exactor, sicut is veri Ρatres, durius educat - At Deus ubique praesto est,& omnibus ; qui & mundo praesidet, & universi vi sita
temperat , humanique generis tutelam gerit - Neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisim est, sed usque ad delicias amamur. Tot arbusta non uno modo frugisera, tot herbae silutares , tot varietates ciborum per totum annum digesta , ut inerti quoque fortuita terrae alimenta p berent. Iam animalia omnis generis , alia in sicco solidoque , alia in humido innatantia , alia perseblime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum ali
393쪽
374 LIBRI TERTII quod nobis conferret. Hactenus Seneca. Ad Dei providentiam quoque respiciens Tullius inquit: se Haec se enim pure & caste tribuenda Deorum Numini sunt. Hinc Ethnici ipsi ne ulla quidem mali suspicione Deum
optimum maximum vel levissime onerarunt.
Altera adversiriorum querela est adversiis malum physicum. In hoc quidem orbe sublunari tot sunt vicissitudines, tot varii, immo & oppositi naturae impetus , qui ex adverso se invicem petunt , hinc aeris intemperies,
agrorum vastationes, terrae motus, turbines, procellae, aliaque mala, quae perpetuo hunc terraqueum orbem agitant , propterea assiduus molestiarum concursus glomeratur in
unum necessarium malum, quod in natura ipse videtur&exsistit. In homine ipse perpetua malorum series est, ut alia ex aliis natantur λ in morbis enim , doloribus, aerumnisque miseri morales degunt, perque varia ac multiplicia curarum genera homo aetatem traducit, nullo ut tempore quietare datum sit ue & quotquot sunt malae assoctiones, tot motibus agitatur infelix homo. Ad elidenda itaque opposita momenta , supervacaneum censeo referre rationes, quas Ρhysicae facultatis Ρrosessores in medium proserre selent, ut adverseriorum nodos recidant. Ρoslli. bitis igitur argumentis Ρhilosephorum , maXime eorum , quibus omnia libet per ludricam imaginem in quaestionem Vocare, meo proposito principio innixius, hac quoque de re Historiam universitem cum ratiocinatione conjunctam elegi, quae cum factis consensione omnium nationum si- Cratis, evidentem necessitudinem habent. Ρrosecto nodus iste peremtorie selvitur ex iis, quae capite tertio libri secundi, a nobis allata sunt de duplici primorum Parentum statu. Uberrime enim tradidimus, omnium Gentium te stimo
394쪽
CAPUT SEXTU Μ. 375stimonio, de felicissimo Ρrotoplastorum statu , quibus evira omnem adversis fortunae jactum degere licuerat ἱ eo. rumque selicitas ad eorum posteros transiisset, innocentia custodita. Porro ante lapsum vita fuit facilis, & ex omni parte beata I eadem enim erat jucunda naturae facies :eadem temporum placida temperies: terra uberrimos fructus sponte dabat: non morbi, metus nulli, molestia nulla; hinc primi homines in terrestri Paradiso collocati stimina degebant pace; propterea ob praestantiam illius aetatis Gemtes indidere aureae cognomen, aureumque saeculum nuncin
patur. Quum igitur in amaenissimo illo jucundinatis loco nihil esset, quod persectissimae hominis selicitati adversaretur, primo Parente in crimen delapis , justa Dei poena, omnia a Deo repente mutata sitnt, quaeque ad humanam felicitatem creata suerant, justo Dei judicio in perniciem conversa. Hinc innumera malonam genera de quibus imjuste adversarii quenmtur. Omnes enim suimus in illo
uno , quando omnes fuimus ille unus. Nondum erat noebis singillatim creata & distributa sorma , in qua singuli
viverimus , sed jam erat natura seminalis , ex qua vitiata propagaremur. Quamvis enim posteri nondum agerent vitam, tamen quidquid erat in sutura propagine, vita unius hominis continebat. Quae mala omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamvis bona & a summo Deo atque incommutabili bono, qui bona condidit, instituta, peccando ea sibi ipsa secisset. Quo etiam peccato suo teste convincitur , bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum & ipsa, licet non aequale conditori , -- num esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum ejus esse non posset. Nam caecitas oculi vitium est, & idem ipsum indicat ad lumen videndum oculum esse creatum, ac per hoc etiam vitio suo excellentius ostem ditur
395쪽
ditur ceteris membris membrum capax luminis non enimalia caussa esset vitium carere lumine ita natura quae seu
batur Deo , aliisque multis bonis, optimam se instituram docet etiam ipse vitio suo, quo misera facta est, justissima
poena voluntarii peccati. Verum omnipotentis Dei Providentia factum est, ut id quod justum supticium fuit, inhumani generis remedium verteretur. Promta enim poena
primo homini post lapsum a Deo inflicta , quaeque ab omnibus , ejus posteris sentitur , justos ad servandam
innocentiam invitat , & peccatores ad paenitentiam prinvocat , casus enim primorum rirentum terrorem judiciorum Dei in omnium animis defixit. Praeterea tot mala ac vicissitudines , quae praesentem vitam comitantur, assidue nos admonent, esse unum aliquid quo tendamus , hoc est aliam virum hac melio. rem , hospitesque , di peregrinos nos esse in hoc saeculo . Prosecto , capite quarto libri secundi & tertii luculem ter demonstravimus hanc esse omnium Gentium firmissi. mam persuasionem , stilicet de immortalitate humanae animae , de extremo judicio , praemiis poenisve in vita futura; immo de animarum justorum in Angelicam sedimam mutatione : di haec omnia , universe sumta, in fide irrefragabili Divinae promissionis exspectantur. Ρmpterea vita hominis siser terram militia appellatur, ubi oportetexerere vires, sortiter dimicare, atrociterque in proelio isto concertare. Unde delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere , sine victoria triumphare. Quis autem, Inquit sa) Seneca , vir modo, & erectus ad honesta , non est laboris appetens justi, & ad officia cum periculo promtus cui non industrioso otium poena est λ Athiditas videmus , quibus virium cura est , cum sortissimis
396쪽
CAPUT SEx TU Μ. III quibusque confligere , & exigere ab his , per quos certamini praeparantur , ut totis contra ipsis viribus utantur : di se vexarique patiuntur: & si non invenerint singulos pares, pluribus simul objiciuntur. Marcet sine adversirio virtus : tunc apparet quanta sit, quantum valeat, polle- atque, cum quid possit patientia ostendit - Idem tibi de Deo liqueat: Bonum Virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum praeparat - Non vides, quanto aliter Patres , aliter matres indulgeant λ Illi exercitari jubent liberos, ad studia obeunda mature, seriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosis, di si idorem illis , & interdum lacrymas excutiunt: at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt : nunquam flere , nunquam tristari, nunquam laborare. Hirium habet Deus adversus bonos Viros animum, & illos sertiter amat - Si tamen miraris hoc pio aliquo esse , miraberis quosdam serro & igne curari, nec minus fame ac siti - Sed si cogitaveris tecuin remedii caussa quibusdam &radi ossa & legi & extrahi venas , di quaedam amputari membra , quae sine totius pedinicie corporis haerere non poterant : hoc quoque patieris probari tibi quaedam incommoda pro his esse , quibus accidunt Quid quisque posset, nisi tentando non didicit - Ipsis Deus contulit quos esse quam honestissimos
cupit - Calamitas virtutis occasio est. Hos itaque Deus, quos probat, quin amat, indurat, recognostit, eXercet. Quid mirum si dure generoses spiritus Deus tentat. Hactenus Seneca . Augustinus autem propius Divinae Providentiae arcanum reserat. Nam, a inquit, bonus nec temporalibus bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem hujustemodi infelicitate punitur, quia selicitate corrumpitur . Ostendit autem Deus iam in his distribuendis B b b eviden
397쪽
evidentius operationem suam. Nam si nunc omne pecca. tum manifesta plecteret poena , nihil ultimo judicio serva. ri putaretur: rursus si nullum peccatum nunc puniret aperte divinitus , nulla esse Divina Providentia crederetur . S, militer in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus evidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus : itemque si omnibus ea petent, bus daret, non nisi propter talia praemia serviendum illi esse arbitraremur , nec pios nos faceret talis servitus, sed tius cupidos & avaros. Haec cum ita sint, quicumqueoni & mali pariter afflicti sunt, non ideo ipsi distincti
non sunt, quia distinctum non est, quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in simit, tudine passionum, & licet sub eodem tormento , non est idem virtus & vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat , palea sumat ; & sub eadem tribula stipulae comminuuntur , frumenta purgantur , nec ideo cum oleo amuis
rica confunditur, quia eodem preti pondere premitur 3 ita ut una eademque vis irruens bonos probat, purificat, et, quat , malos damnat, vastat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum detestantur , atque blasphemant Iboni autem precantur, & laudant. Tantum interest, non
qualia , sed qualis quἡque patiatur. Nam pari motu exaegitatum & exhalat horribiliter cinnum , & si viter fragrat
unguentum - Temporalia item bona & mala utrisque voeluit Deus esse communia , ut nec bona cupidius appetam tur , quae mali quoque habere cernuntur , nec mala turpiter evitentur, quibus & boni plerique assiciuntur. Graves quidem esse persecutorum , & malorum hominum molestias ; sed quia justis utiles fiunt, non judicat Deus amoevendas ; virtus enim per mala & probatur & constat. Sic itaque concludit magnus Augustinus : Quod si bonus est
398쪽
CAPUT SEXTU Μ. 379 qui patitur , in bonum denique desinit quod patitur. Apostolus autem ad mala praesentis vitae respiciens , a inquit: is Quod in praesenti est momentaneum, & leve
es tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeteris num gloriae pondus operatur in nobis. Quapropter post mortem justi in coelestem Hirtam translati laetantes cuniant : Vidimus mala. De vita futura , & extremo jud, cio verba faciens Ρlato in Ρhaedone , sic ait: is Qui opera se mala secerunt, & se ipses tradiderunt ad exitium, tam is quam ex navi aliqua se sua sponte in mare projicientes , ,, condigna stipplicia in altera vita subierunt. Neque Deus patitur, ut mala physica bonis noceant. is Inter bonos viis ros , ac Deum, inquit Seneca loco firma citato , ambis citia est , conciliante virtute. Ex hactenus dictis liqui.
do apparet ordo Divinae Providentiae , & qua de causa invita presenti Deus sinat tot tantisque malis bonos, maloς re homines amigi. Figmento non licet dicere ei quii finxit, quare me finxisti sic λ In praesenti quidem feculo non est quies bonis malisve , hoc tamen ipse ostenditur, natura ipsa monente , nos tendere alio, ubi bonis viris solida quies parata sit. Ut hanc assequamur is ubique, is inquit Seneca loco citato , Deus praesto est , & omnibri bus ; qui & mundo praesidet, & universa vi sua tem D rat, humanique generis tutelam gerit. Hinc Tullius , ad impium illud Epicuri dictum, semiantis negligem
tem nostri Deum esse , eumque a mundo aversum aliud agere : aut, quae maxima Epicuri felicitas videtur, nihil agere is ex quo , inquit b) Tullius , omnes nationes fa- is tuitatis essent arguendae dum assidue auedum a genere,, humano Deum precarentur, a quo nihil sperandum so- ,, ret. Prosecto quamqtum humanae imbecillitati incom-
399쪽
38o LIBRI TERTII prehensibilia sint judicia ejus, & investigabiles viae eius 3
ex his tamen quae Deus ipse ab initio hominibus revelavit, consilium Ρrovidentiae Dei homines non latet, quod & raetioni consenum videtur , ut apparet ex ipsa Ethnicorum
Theologia, de qua habitus est & erit sermo.
Nemo itaque non videt, eos de ordine Divinae Ρω- videntiae reconditisque Dei judiciis perperam sentire, qui queruntur de malis , quae in hac vita bonis Uiris contingunt i ad ea autem quae hactenus dicta sunt, alia addere libet, & ab illis petere , quosnam putent Viros esse bonos, ac tantae integritatis, ut nihil omnino coinmiserint,
quod Deo displiceat λ Prosecto solus Deus est cordiuinscrutator ; hinc Blus verus actionum aestimator. Propterea
ii qui hominibus probi, & justi videntur, sortasse propter
occulta peccata apud Deum justi haud erunt. Capite tertio libri primi monuimus, praestantissimos Ethnicorum Philosephos deficere in verae justitiae inquisitione , eorumque errores de finibus bonorum & malorum persecuti semus I hoc autem loco meminisse sessiciat, esse homini mortali tot malis concupiscentiis illecto perdificile immaculatum se custodire 3 propterea quotidie ad Deum clamamus : Dimitte nobis debita nostia ; qui & dbmittit , s corde contrito id petimus. Venim in retundendis hisce in Deum , ejusque Providentiam contor tis telis , ne Ethnicis quidem sua argumenta , rationesque evidentes desuere. M Hominum malitia , inquit a D Plutarchus , sepe delitesiit : humanum ingenium in ,, mores, opiniones, legesque se conjiciens sepe numero
D vitiis occultatis bona imitatur. At vero Deus non igno D rat cujusque ingenium , di naturam , ut qui animam es suapte natura magis quam corpus sentiat: Eoque notans
400쪽
CAI UT SEXTU Μ. 38 Iis eorum levitatem atque imprudentiam, qui externis tan-
,, tum intenti nihil a pueris diibant. Ρlato ipse haud sibi constans Divinam Providentiam fassus est. Nam de hominibus verba faciens , sic a) inquit : se Deus ipse se hominum risior & Custos dictus. In Ρsardone quoque idem Plato dicit Deum legumlatorem & vindicem ;itemque librum scripsit de animorum immortalitate, de extremo judicio, praemiis poenisve in altera vita , ex quibus omnibus ordo Divinae Ρrovidentiae componitur. Iisdemque adductis rationibus refellitur, quod libro primo Historiarum scribit Tacitus :,, Non esse curae Diisse nostram securitatem, esse ultionem. Ρorro omnia, quae fiunt , quaeque fortuita videntur, sitammi Numinis legibus ac ratione reguntur 9 & addere sussiciat, quod libro supra citato de Providentia, scribit Seneca : Supervacuum est, inquit, in praesentia ostendere, non sine aliquo Culis de tantum opus stare , nec hunc siderum certum discursum sertuiti impetus esse , & quae casus incitat, saepe tur hari , di cito arietare: hanc inoffensam velocitatem proce
dere aeternae legis imperio , tantum rerum terra marique gestantem , tantum Oc clarissimorum luminum , & ex db ositione lucentium, non esse materiae errantis hunc ordinem , neque quae temere cojerunt , tanta arte pende
se - Ne illa quidem quae videntur consese & incerta , pluvias dico , nubesque , & eliserum fluminum ictus , &incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis selis, & alia , quae tumultuosa pars rerum circa ter rra movet, sine ratione , quamvis subita sint, accidunt, sed siuas & illa causas habent non minus, quam, quae alie nis locis conspecta miraculo sunt. Hactenus Seneca. Hinc uni ris nationes omnem prosperitatem a Deo se habere fatentur x
