Duellum Martini Becani, Societatis Iesu theologi, cum Guilielmo Tooker, Anglicanae theologiae professore, & decano Ecclesiae Lichefeldensis. De Primatu regis Angliae

발행: 1612년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

121쪽

in illis verbis Deuteronomii, Vt V. g. de Vnctione, inauguratione, diuinatione Re gis. Audi, mi homo. Non dixi, omnia uniuerse, quae statuta simi circa Regem, haberi in illis verbis Deuteronomii Med omnia, quae pertinen ad eleritionem tot

satem o ficium Restis. Vnctiori mauguratio ab eis distincta simi. Igitur haec propositio negari poterat , si a me fuisset posita: Quicquid deRegis eleritione, unditione , inaugurarione potes oficis,M-

tutum est iure diuino veteris Te lamenti, hoc habetu; in cap. 7. Deuteronomii. Haec autem non potest negari Quicquidis RG

erit iure diuino eteris Te,iamenti, hoc habetur in capite Ir Deuteronomii Nec ad eam elidendam valet instantia de unctiona& inauguratione. Quod addis de diuinatione, sumpsisti ex illo Prouerbiorum cap. 6. Io Diuia natio in labiis Re in his iudicio non errabidie eius. Sed non video, quid ad rem faciat. Primb, quia nos hic agimus de iis, quae iure diuino statuta sinat in veteri T stamento, quaerimus, an inter ea debeat recenseri Primatus Regis in Ecclesia' At non omnia , quae habentur in Prouerbiis, statuta iunt iure diuino Veteris

Testamenti. Aliud est, hoc aut illud ha

122쪽

beri in Verbo Dei taliud, hoc aut illud statutum esse iure diuino. Quae tu confundis, Toohere. Secundis, quia magni authores interpretantur illum locum, quem citasti ex Prouerbiis, de bio Christis, iii est Rex Regum mon de aliis Regibus. Nec sine causa. Nam Christus nunquam errat in tu dicio; alii saepe errant. Tertib, quia caeteri, qui eundem locum interpretantur de aliis Regibus, non intelligunt de iudicio Regum in rebus Ec lesiasticis, sed solum in ciuilibus neque de quouis Rege in par- ticulari , sed tantum de aliquibus. Quo pacto Salomon non errauit in iudicio circa filium meretricis nec Daniel in iudiciociiva Susannam. An tu putas, Salomoni&Danieli omnes similes esses Vtinam id quidem sit. 6. Negas etiam minorem. Negas, It quam, in isto capite Deuteronomii, nihil haberi de Primatu Regis. Dic ergo, in quibus verbis vel apicibus habetur aliqtiid de

Primati In istis, inquis: Iribu i

tica tribus er habebit secum, illud omnibus diebu4 vitae G. , ut distat timere wominum Deum suum, incustodire verba est ceremonia etin qua in lege praecepta sunt.

Sed primum quaero, an Rex Angliae putet,

123쪽

DE PRIM. REGIO. II'haec verba ad se pertinere, necne Si ad illum non pertinent, quomodo Primatus eius probari inde potest Si pertinent, cur non seruat,quae in iis pnecepta sitiat Non enim custodit ceremonias&iudicia, quae in Deuteronomio praescribtintur de agno paschali, de ciborum delectu , de libcllo repudii, de stupro, adulterio, aedifici, suspendio, de aliis sexcentis. 7. mices forte, non opus esse,ut Rex Angliae seruet omnia simpliciter quae in Deuteronomio scripta sint, sed viseruet proecepta Decalogi mam reliqua praecepta, eeremonialiat iudicialia abrogata fiunt. Esto sane. Sed quid inde colligis pro Primatu An ex eo, quia Rex seruare debet praecepta Decalogi,probare vis, Regem in Ecclesia Primatum obtinere' Valde erras. Etiam alii, qui Reges non sunt, seruare ea debent mec ideo in Ecclesia Primatum habent. At,inquies, hoc Regi pne aliis peculiare est, tiod non ltim ipse seruare ea debeat, sed &operam dare, ut subditi ea seruent. Primum nego, hoc illi peculiare

esse. Etiam parentes curare debent,Vt Decalogus seruetur a domesticis. Deinde,sit illi peculiare Nondum probatum est,n-cerdotes & Episcopos, in rebus Ecclesiasticis , si1bditos Regi esse. Nec facile id

124쪽

sto D V Ei L NIL TESTIMONIUM

. discutitur. 8. Secundum testimonium habetur in eodem capite Deuteronomii, V. 8 his verbis: Si disectis, ambioitum apud te ius dictum esse pero exeris inter sanquinem sanouinei . causem causam lepram

lepram Iudicum intra portas tuas viadem esia variari: HVe ascende a locum , suem elegerit Dominin Dein t s. Veni a , ad cerdotes Levitici oeneris, adfudicem,quifuerit illi tempore: quaere ;ab eis,qui indicabunt tibi uesicii veritatem. Elfac ei, quodcunque dixerint, sui praesunt loco , quem elegerit DominM. docuerint te iuxta legem eiin sequeri quesententiam eorum, nec declinabis ad dextramiareque adfinis m. Quiautemsuperbierit,nolens obedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministratDomino Deo tuo,, decreto Iudicis,

. Cire hoe testimonium tria notavi. Primb, quod sermo sit de controuersis legalibus,initae difficultatem habent,i in utramque partem ab serioribus iudicibus

trahuntur. Secundδ,quod huiusmodi co-trouersiae ad summum Sacerdotem, tanquam ad legitimu iudicem deferendistiat.

125쪽

DE PRIM REGIO. HaTertio , quod sub poena mortis oporteat

acquiescere sententiae Sacerdotis.

io. Hinc dupliciter argumentatus im. Primo sic Ille censetur habere Primatum Ecclesiae, qui in rebus ad legem diuinam& eius interpretationem pertinentibus, constitutus est silpremus Iudex in terris, cui oporteat obedires: Atqui non Rex,

sed Sacerdos constitutus est talis Iudex aDEO: Ergo non Rex, sed Sacerdos habet Primatum Ecclesiae. Secundo sic: Si Rex esset silpra Sacerdotem in causis ecclesiasticis , non opus esset stare iudicio Sacerdotis , sed liceret ad Regem , tanquam ad stiperiorem Iudicem prouocare. At hoc non licet Non ergo Rex, sed Sacerdos est supremus Iudex in controuersiis legalibus a Deo constitutus. ix. Hic vertis te in omnem partem, Too-Lere. Ac tria potissimum dicis. Primδ, in testimonio Deuteronomii citato , latam esse legem a Deo, qua iubentur subditi in rebus ambiguis ire ad summum Sacerdotem in illius iudicio acquiescere, seclusi omni prouocatione ad Regem Hoc pro me facit. Secundo legem illam esse iudicialem , ac proinde abrog tam H1c te iugulas. Nam si concedis, in Veteri Testamento fuisse talem legem a

D Eo latam Petiamsi iam abrogata sit,

126쪽

necessario debes concedere, Sacerdotem inveteri Testinaciato fuisse stipremurn Iudicem in causis legalibus, cui omnes debuerint obedire Et quod inde sequitur, Sacerdotem in veteri Testamento habuisse Primatum Ecclesiae. At hoc ipsium est, quod contendimus. Quid ergo praesidii habes ex vetcri Testamento pro Primatu Regis Nihil sane. D. Tertio dicis, etiamsi Lex illa non esset abrogata, sed adhuc vigeret, non tamen obfuturam rimatui Regis. Non enim latam esse pro blo Sacerdotes, sed simul pro Sacerdote ac Iudice. Itaque ex illa lege non confirmari authoritatem lius Sacerdotis, sed authoritatem duartim personariam coniunctim, nempe Sacerdotis&Iudicis Et per Iudicem intelligi Regem. Audi Tookere. Dabo tibi, quodvis,legem illam latam esse pro duabus personis, id est pro Sacerdote audice. Sed primum, unde probas, per Iudicem intelligi ipsum Regem l extus loquitur de Sacerdote audice, mi habitaturi erant in eo loco, quem elegisset Domitius Deus, id est, in eo loco, in quo futurum erat Tabernaculum vel Templum Domini. At Rex non semper habitabat in eo loco, ubi erat Tabernaculum : Ergo per Iudicem

127쪽

DE PRIM REGIO. 23

habitantem in eo loco , non intellietitur

Sed etiam hoc dabo tibi , per Iudicem intelligi Regem , ac proinde legem illam

Deuteronomii , coniunctim latam esse pro Sacerdote Rege. Sed quo sensi hoc intelligi φ Video quatuor modis intelligi posse. Primo,Vt Vterq; per modum Vnius fuerit Iudex in quacunque controuersia, tam ecclesiastica,quam ciuili nec Rex sine

Sacerdote, nec Sacerdos sine Rege,potuerit sententiam ferre. Secundo, utSacerdos seorsim fuerit supremus Iudex in Ecclesiasticis Rex eorsim in ciuilibus. Tertib, ut solus Sacerdos fuerit supremus Ilidex in omnibus , tam ciuilibus, quam ecclesiasticis .cui tamen Rex fuerit sibordinatus. Quarib, ut lus Rex fueriti- premus Iudex in omnibus, cui Sacerdos fuerit silbordinatus. I . Primus sensiis nec verus est , nec tibi patrocinatiir. Non enim Verum est, Regem &Sacerdotem,per modum Vnius Iu dicis, debuisse coniunctim de quacunque Controuersa sententiam ferre. Hoc patet

ex ipsis textu, qui sic habet Sila elle ambiguum apud te iudicium esse per ex

risinter sanguinem Ursanguinem, causam scausam, lepram es Uram Vbi illa parti

128쪽

la dister calfumo causem , communis est, extendi potest, tam ad causam ecclesiasticam, quam ciuilem. Illa vero, i

ter Duinem, sanguinem , significat

caulam ciuilem. illa denique , inter stram. lepra . denotat causam Ecclesiasticam , ad Blos Sacerdotes pertinentem. Nam sili Sacerdotes iudicabant de lepra, ut expresse habetur in Leuitico,cap. I . per totum. Vnde Christus in Euangelio non misit leprosiim ad Regem sed ad shthim Sacerdotem Hais inquit, ostende te Sacerdoti, Matth. 8. . Hinc infero, in controuersia de lepra, non fuisse duos Iudices per modum unius, sed solum Sacerdotem fuisse Iudicem sine Rege Falsum ergo est legem Deuteronomii latam esse de Sacerdote Rege c0niunctim, permodaminius. Sed etiamsi lata sic esset, non faceret pro te Tookere. Nam inde sequeretur, Primatum Ecclefiae in Veteri Testamento non pertinuisse ad turn Regem, quod tu contendis sedeoniunctim ad Regem Sacerdotem, quod tu

minime vis. s. Secundus sensias omnino contra te est Asserit enim inveteri Testamento fuisse duos supremos Iudicesci alterum in controuersiis ecclesiasticis, nempe Pota' tificem

129쪽

tificem ue alterum in ciuilibus, nempe R.egem aut Vicarium illius. Vbi ergo Primatus Regis in Ecclesiastici. Et hoc sensu videtur hanc legem Deuteronomii, de qua agimus, interpretatus esse Iosaphat

ria Sacerdos Ponrisex vesie , in his quae ad Deum pertinent praepilebit. Porr)Zabadias Alius Ismaeldui est Dux in domo Iuda Uuper ea opera erit, quae ad Regu scismpertinent, De quibus verbis paulo post iterum dicemus. ι6. . Tertius sensus non minus contrare facit. Eo asseritur, in veteri Testamentosbium Sacerdotem fuisse silpremum hi in

cem controuersiarum Regem aut nasii isse illisubordinatum, tanquam exectito Tem. Hoc tu non vis. Alii tamen volunt,

praesertim illi, quis c legunt textum: ibautemsuperbierit, nolens obedire Sacerdotu perii, ex decreto iudicis morietur. Vbi illa particuli, nolens obedire Sacerdotis imperio, significat. Sacerdotem fuisse stipremum iudicem, cuius imperio erat obtem perandum. Illa vero, ex secreto Iudicis morietur, denotat Regem vel Vicarium illius filisse executorem sententiae a Sacerdoto

latae. Et ita senti Cardinalis Beli minus lib. . de Pontifice cap. . U. Quar

130쪽

ias DUELLVM

tr. Quartus sensiis pro te quidem face rei, si verus esset sed tamen verus non est. Aserit enim in veteri Testamento solum Regem fuisse stupremum Iudicem in omnibus controuersiis , tam ecclesiasticis,

quam ciuilibus in Sacerdotem fuisse illi sub ordinatum. Quod sine dubi falsum

est. Hoc primo patet ex illaparticula, inter horam lepram. Nam , ut sipra dixi, Rex in Veteri Testamento non iudicabat de lepra, sed solus Sacerdos. Deinde ex illa particula , Qui noluerit obedire Saceria tu imperio, morietur. Quae significat, ab imperio& sententia Sacerdotis non licvise prouocare ad alium judicem in pro- itide non fuisse alium judicem siupra Sacesedorem. Ex qtiibus omnibus concludo testirnonium Deuteronomii, de quoi ctenus actum est, nullo modo patrocinari Regibus, in quaestione de Primatu Ecelesiae, sed Sacerdotibtis.

TESTIMONIUM

discutitur. ,3. Tertium testimonium habetur, a. Paralip. q. 8 his verbis: In Ierusalem quo-oue construit Iosaphat Levita se Sacerdotes Principes miliarum ex Israel, ut nιdicium iubam Domini iudicarent ha

SEARCH

MENU NAVIGATION