Epitome manualis missionariorum orientalium ab admodum R.P. F. Carolo Francisco a Breno strict. observantiæ S.P. Francisci theol., fideique controversiarum praelectore generali olim compositi. Nunc vero in compendium redacti. & in quatuor partes divi

발행: 1736년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

suum esse aeciperet , eorrumpi posset , & de

strui, ut in animabus Brutorum animadvertimus , & caeteris sorinis materialibus a semine pendentibus.

s. Nee dici potest , Animam Filii ab ipsam et Parentis Anima purgari , sicut lumen alumine: nam , vel nulla prorsus praesupponitur materia ex qua; quo casu Anima vere ab altera Anima e rearetur , quod absurdissimum est : vel praesupponitur ; & tune redit argumentum, etiam si materia , ex qua fieret Anima Filii , esset spiritualis, nam ho non tolleret veram Animae a subjecto dependentiam , ut in accidenti spirituali animadvertimus .

Io. Deinde nequit intelligi, quomodo Anima Parentis concurrat ad pro dum Onem Animae filii: si enim communieat Animae filii suum esse , nihil omnino de proprio amittendo , jam ereat; si vero aliquid sui communicat , Anima Patris non est incorporea , dc indivisibilis . II. Tandem Anima spiritualis , & immortalis, est ad quod cuinque materiale, &corporeum ordine superior 3 ergo productio Animae in quocumque genere sive efficientis,

sive alterius Causae in virtute agentis Corporei , sive per viam, seminalem , sive aliam contineri nequaquam potest; ergo necessario per Creationem producitur uti optime convincit Ueo a Sancto Uict. lib. I. de Sacram. Par. 7. cap. so. D. Bonaven. t. dist. I 8. quaest. I. D'Thom. I. Par. quaest. II 8. art. 2. , & alibi a aliique Seholastici communiter .sE

332쪽

SECTIO QUARTA

Dicendum est Animas rationales non fuisse in Orbis exordio Amul creatas , sed successive produci .

12. Stenditur Ι. ex Seripturis et Narnia. Anima Adae, cujus creatio capte Iarum exemplar est , non ante ipsus corpus ssed post ejusdem formationem suit infusa , ut patet Gen. t. 7. ergo etiam id ipsum in cael xis contingit . Idem habetur Zachar. I . I. Dicit Dominus extendens CoelM'; π fundan3 terram , U gens spiritum Hominis meo.PIaI. 3 t. is, qui xii singillatim corda eorum, quo intelligis omnia opera eorum , ergo si Deus. Animas condit, per spiritus in Sacris Seriptu-xis significatas, non fuerunt omnes ab InIta conditae , & ereatae . Ly enim Fingere a quo Sacer Textus utitur , omnimodam , ta n Q.Vam productionem, atque infusionem indieat, sumpta ex Figulo , qui vasa de novo fabrica--tur, apta similitudine: Hine optime Hieronymus adversus errores Ioannis Ierololymitani Cap.6. super Pisu Anxit σc. ιιο- tidie Deus fabricatur Animas , cujus veι te Iecisse est , σ conditor esse non cessat, I I. Patres quoque consentiunt; Athanas. enim Trac. desin. Ubi, quid sit unitas, inquirit: Corpus , inqvit, per se consistere non potest, nec Anima sub is ante corpus . Chrysost. Hom. 13. exponens illud Genes. 2. Formavit igitur Dominus Deus σc. ait: In hac Hominis formatione prius corpus producιtur ,σ postea Anima, quae dignior: Nazianz. orat. 3 i. de hiijusmodi opinione allerit et Hoc exιβι-

333쪽

ware nimis stulium , σ absurdum eri, at usab Ecclesiastica Fide , Ur doctrIna alienum . Similia docet Nissenus de Homin. Opi f. Cap.

ag., & 29. Theodoret. epist. Divin. Decret. Cap. de Hom. Leo Magn. , quem tanti facit Synodus Chalcedonensis s ut ore ejus Petrum Ioeutum asseruerit, epist. I s. ad Turib. cap. o. Catholica , inquit , FHes confranter praedicat, atque veraciter confietur , quod Animae Hominum , priusquam suis inspirentia ν corporibns. non fuere , nec ab alio incorporentur , nisi ab api e Deo. Quibus verbis duplex error excinditur , nempe Animas ante corpora extitisse, nee a solo Dco ereari . 34. Ecclesiae quoque Universalis non de est authoritas , Synodus enim quinta Oecu mentea Cap. I. errorem hune damnat, dum

ait , Si quis dicit , aut sentis , praeexistere in

minum Animas , utpote qua ante mentes fuerint edi c. Anathema sit. Quo fulmine percutit quoque Cap. 2. & 3. Asserentes, Animaru Ch risti , antequam Uerbo uni retur, extitisse; ergo ex Doctrina Eeelesiae , & Patrum , Animae rationales , antequam Corpori uniantur, nequaquam existunt. Is . Nee desunt rationes idipsum suadentes, Ι. quia ex Lateran . U. sub Leone X. sesi 8.& Uienen. sub Clem. U. Anima rationalis est forma per se nata Corpus organi eum informare, & eum eo Hominem eonstituere,

eujus est essentialis , & nitima persectici; ergo , sicuti , quia materia est persectibilis , in- Conveniens est , ipsam manere diu sine suo perfectivo, ita in eonveniens est , persectivum diu manere sine suo persectibili, quale corpus

censetur respectu Animae rationalis.1σ, ΙΙ. Quia , ut optime Docti Subtil. 2. dist.

334쪽

3 IN dist. I . Quaest. I. ubi eumdem profligat ergo' rem , si Animae corpora longe praeeessissent, actus voluntatis , & intellectus , quibus fuissent praeditae, exercuissent, sive malos , sive honos moraliter, non enim mansissent otio-Le: hoc autem falsum est, dicente Apostolo de Iacob , & Esau ad Rom. D. Cum enim nondum nati fuissent , aut aliquid boni egissent ,

aut mali, & experientia ipsa compertum est , nos eorum a quae priusquam nasceremur, UO- luimus, aut cogitavimus , nullam, vel minimam reminiscentiam habere , quod falle videtur incredibile , si revera ante corpus Anima praecinisset. I . III. Si Animae ante corpora praecessis sene, Sc peccassent, aut bona opera egissent, data hujusmodi Hypothesi , nee proemium nec poenam haberent , quod uidetur absurdum : patet autem id sequi: nam poena, reproemium dantur solummodo Animabus, quae cum corporibus mala, vel bona egerunt , dc Matth. et s. ubi Electi ad dexteram, quia Lecta gesserunt , dum in corpore versabantur, Reprobi ad snistra in , quia prava opera fe

nis ad gloriam , vel relegationis ad gehennam , retributionem consequuntur , juxta illud Apost. t. ad Corinth. s. IO. Omnes enim

nos manifestari oportet ante Tribunal Christi , ut referat unusquisque propria corporis , prout gessis sive bonum , s e malum ; igitur Animarante corpora non extiterunt.

I 8. Tandem Animae istae aut facerent naturas Omnino perfectas; quo ea su essent supposita persecta scut Angeli , & sic corpora inserinare non possent; essintque si eut Ange

335쪽

32 mortuus est , 8e eo oris ab ipsis assumpti essent formae assistentes, non informantes; aut imperfectas, & partiales e tune autem Animae illae peccando proemium obtinuissent : unitae enim corporibus faciunt unum per se , vitales que actiones exercent. Tum quia, ut recte Seraphicus notat Bona. t. dist. 28. quaest.2. in corpore, nulla Anima determinate existens determinatum sibi eorpus exigeret, sed varum: hoc autem Pitagoricam transmigratio 3 cm induceret, rationi naturali , Fideiquetas orthodoxae repugnantem; ergo opinio hec non

est sustinenda , a Patribus Sanctis damnata , ut Clem. Alex. lib. 4. Strom. Cyril. Alexand. lib. i. in Joan. Cap. 9. Epiph. de Haeres. lib. 2. haeres. 64. Basit. Mag. super illud : In princ pio erat Verbum . Athan. in serm. de vita Bea

ti Antonii, & aliis quam pluribus.

- . Eliduntur argumenta adversus primam

. Partem.

Is. Bji. I. Omnia viventia non ratio- nalia produeuntur per traducem, etiam secundum animam, ex Gen. I. 22. ergo etiam viventia rationalia: nam de ipsis quo que dieitur eodem eapite I. 28. Crescite, ermultiplicamini, er replinte terram . Hinc Genes. 2. in sormatione Evae non dieitur, in ejus faciem vitae spiraeulum fuisse est usum, si eut nee in Filios Adaer hine in Scripturis Animae dicuntur in tam ore Parentum contineri , ex Gen. 4 L 26. hine ad Ephes. 2. I. Eramus na rura Uit irae , nam se eundum Carnem non

i aui filii irae, sed juita Animam , quae pec

Care

336쪽

4 32 Ieare potest ; ergo nascimur filii irae se eundum

Animam per propagationem 3 ergo ex traduee. ΣΟ. Resp. neg. conseq. ad probat. paxitas negatur, nam, licet etiam pro Hominum prompagatione dieatur in Seriptura: Crescite, in multiplicamini, hoe tamen habetur juxta primam productionem , in qua Deus spiravit spiraculum vitae, quae est caeterarum exemplara

eamque sibi reservasse videtur , eum ait: Fa ciamus Hominem ad imaginem , tys militudinem nostram , es' praesit piscibus maris , ty υolatilibus Coeli, quod sanez non legitur de aliis productionibus , in quibus dieitur solummodo : crescite; S multiplicamini eo modo , quo condita sunt , ac propterea optime colligitur

Animae rationales ex nihilo creatio, non Ve-1o Antinae Brutorum. Quod vero nihil speeiale de Anima Evae scribatur, parum officit, eum sufficienter in illis verbis contineatur: Faciamus Hominem eyc. 8c propterea dicitur V. 27. Creavit Deus Hominem ad- imaginem suam , ad imaginem Dei creaυis illum , mascutam sur feminam creavit eos , & ideo in posterioribus Filiorum procuctionibus minime opus

fuit de Animae creatione mentionem facere squia lassicienter iam in formatione Adae , &E v q, tamquam in Genetis humani primoribus,

praestitum fuerat o 2I. Idcirco autem dicuntur Animae in D:-In ore Parentum contineri a non quia ipsisnt Animae conditores; sed quia , per traducem producto corpore perfecte orgonizato , juxta statutam a Mundi exordio Dei legem , insun-ditu Anima rationalis, ex qua, & eorpore unitis integer Homo per se subsistens emergit, ut optimo Cyril. Alexand. in Joan. Cap. s. sa

337쪽

tionali ad Hominem paritate, quatenus sellucet, sicut , etsi Divinitas non producitur, quia tamen producitur Humanitas , eui Divinitas unitur, B. V. M. generans Humanitatem , dieitur Deum generare , ita etiam, quia Homo corpus organicum producit , etsi Animam minime praebeat creatione conditam, dieitur hominem generare . 22. Dicimur etiam natura, filii ira , non quia Anima peccatrix per traducem produca tur , a Deo opifice innocens creata; sed quia . corpori copulatur , ex quibus unitis Homo resultat justitiae debitor originalis , ob cujus carentiam contrahitur originale peccatum s snon Vero quod earo, aut Anima intrinseces ne insecta, nisi eum Manichaeis, & Saturnianis insanire velimus, carnem a Deo malo pris-dire somniantibus . Si autem cum August. lib. q. contra Iulian. eontendatur, semen physice esse infectum , ac proinde Animam vitiet, adhue nihil evineitur, tune enim Anima qui dem die eretur a Deo recta creari, in ipso tamen inlusionis momento , ob eonjunctionem Eum corpore vitiato, maculam ipsam contra here . Non sequitur ergo ἰ peccatum , & mors in eoepit ab Adams ergo etiam Animae poste Iorum propagantur ab Adam : quamvis enim Adam non peccasset, Anima per traducem . adhue non fuisset producta , ob sui excellentiam a Deo per Creationem postulans originem ducere.

2 I. Obji. II. Patres gravissimi sententiam

hanc de traduce Animarum nequaquam re spuunt: nec apparet in oppositum ulla decisio Ecclesiae; ergo nullam censuram meretur hujusinodi opinio Armenorum . Conseq. patet, Prob. ant. nam Magnus Augustinus pluribus

338쪽

in to eis videtur in hane sententiam inelinare, ut originalis peccati existentiam tueatur , lib. Io. de Genes. ad lit. Cap. . & 7., lib. de Origin. Animae Cap. 7. , lib. 3. eoni. Julian. Cap. I . , lib. I. Retrae. Cap. l. , & alibi passim. Gregor. Magn. lib. 7. Regis . epist. 3. Euch M. Lugdunen. super illud Gen. 2 Inspiravit in faelem ejus Erc. Hieronym. epist. ad Mareel. NAnapsyc. Quantum vero ad Ecclesiam , non habemus, ni si decretum Lateran. V. U. 8. sub. Leone X. Hoc tamen, utpote mere Latinum s& novitium Adversarii contemnerent 3 nec

ita diserte loquitur, ut omnem ambigendi locum evertat , aliisque laborat dissi euitatibus I ergo ex Patribus, & Eeelesa opinio haec omni caret censura , ac proinde sustineri potest.2q. Resp. ne . ant. quoad primam partemtsolummodo enim August. aliquando dubitavit, ob peccati originalis eo neipiendi di me ultatem : At in sententiam nostram propendit s ut pa tot ex lib. 3. de liber. arb Cap. 2Ο. , de Quantit. Anim. Cap. I. , & alibi. Gregorius Magnus non dieit esse falsa in , sed ignotam etiam Uiris magnis, ob rarionem adductam, di sie de aliis Patribus dieendum est . Is pc mirum videri debet, aliquam Fidei veritatem , non adeo eo inpertam , .aliquando sub dubio apud aliquos e eeidisse, cum de librorum quorumdam Sae. Seripturae vetitate eontroversia

oli in viguerit, quae, subsequentibus deinde saeculis , penitus extincta est, ut patet de lib. Ester, Barulle, Thobiae , Iuditii , Sapientiae, Danielis parte, de nonnullis quoque novi Testamenti, ut Epist. ad F a br., Posteriore Petri. Hieronymus vero loquitu C de Haereticis, at

Tertul. Apollin. Lueiserianis,aliisque hujus fa-Ο 6 rinae

339쪽

rinae Uiris j non autem Catholicis , qui aut

sententiam suspenderunt ob rei dissicultatem , aut nobiscum senserunt , ut Hilar. Pictav. lib. Io. de Trin. Ambros Mediol. lib. de Noe,& Area. Hieronym. adversus errores JOan. Jetoso ly. Episcopi . a. s. Quantum vero ad Eeelesiae Deereta, etsi Leo Magnus epist. ad Turib. & Synod.

Lateran . non ita perspicue loquerentur, ut protervos omnino convincerent; Epistola tamen Leonis IX. , qui vixit saeculo undecimo , obiitque an. Ios 4. apud Baron. Annal. TOm. Id. s ad Petrum, controversiam dirimit, dum dieit : Animam esse ex nihilo creatam credo sta' praedico.

16. Obji. ΙΙΙ. Nisi Anima ex traduc

produceretur, Homo hominem non genera Iet hoc autem falsum est; ergo dcc. Prob. sequel. maj. Non generaret Formam principalem , qua constituitur in esse formali hominis, nempe Animam rationalem: ergo non generaret Hominem eo modo, quo non dicitur generare rem supernaturalem , qui generat subjectum formae supernaturalis , nisi producat ipsammet formam saper naturalem . 27. Resp. ne, seque l. ad cujus probat. ne. Conseq. Quamvis enim non generetur forma praecipua humani compositi, quia tamen poni ut a generante ultIma dispositio, nempe . .

corpus perfecte organietatum , ad quod ex lege statuta sequitur Animae infusio , vero homo generat hominem in similitudinem natuis rae , ad cujus productionem singulas partes produci miaimc necesse est , cum nec materia prima generetur, quae est in generabilis, in incorruptibilis, neque in resurrectione sor-ma , vel materia denuo producentur, sed sim,

plex

340쪽

plex partium unio , ex quibus tamen Homo persectus resultabit. Patitas vero de forma supernaturali ad rein non facit 3 nam,

ipsa subjecto naturali est omnino indebita , illamque nullatenus exigit, & propterea producens subjectum , non dicitur producerμ . compositum supernaturale et Animae vero infusio eorpori organizato est omnino ex lege a Deo statuta debita a & connaturalis i adeoque &e. - 28. Obji. 1U. Pro dueere prolem in similitudinem naturae Animae rationali denegari non potest; ergo fit ex traduce. Conseq. patet . Prob. ant. Nam negari nequit ob per se. etionem; alioquin Deus Pater Filium in similitudinem.naturae pro dueere non posset ἔ neque ob impersectionem ; alioquin viventi corporeo denegari oporteret. Nec videtur negandum Animae rationali persectissimae formae quod Brutis conceditur ex traduce Animagproducentibus. 29. Resp. ne . ant. ad cujus probat. dico ,

hujusmodi Animae sterilitatem posse ex perfectione ipsius provenire , eo quia eum sit immoItalis , & incorporea , non potest a semine quocumque , vel a subjecto , de cujus potentia educatur , pendere 3 Animam quippe ex puro nihilo eruere , solius est opus Dei Omnipotentis : ex imperfectione quoque nasci potest ; cum enim finita sit , & limitata , aequalem sibi alteram in identitare naturet absque dependentia a subjecto pro ere re non potest, Cum

vero semine, ac materia careat, ex quibus edueatur ; hinc sequitur, sive Animata sive Angeli productionem per traducem esse impossibilem. Neque propterea deterioris est condictionis , quam Bruta , imo nobilioris , sum sui. oria

SEARCH

MENU NAVIGATION