장음표시 사용
161쪽
pinquatio Dei - estiae quod Deus appropinquat ad me, an quod ego ad Deum appropinquo ξ Dubitationem hanc solvit locus parallelus, qui est v. 2 3. , ubi dicitur: ego semper tecum versor. Hoc est in genere idem, sed ex perspicua, quae additur, eXplicatione cognoscitur, altero in loco appropinquationem Dei non esse, quod Deus ad me, sed quod ego ad Deum appropinquo, seu, quod ego deditus illi plane sum. Ad- .de, quod V. 27. longinqui seu rerno i a Deo, iique sic describuntur : qui deserunt Delmi. Est ergo et hoc exemplum parallelis mi verbalis, sensusque loci
erit hic: quod ego simi Deo deditis ms , id es inihi μι -
II. Loci paralleli quoque sunt, in quibati coniugata
verba occurrunt , finiti i=rtexta orationi sconteXtulo, camiattributis iis, ex quibus definiri sententia potest f. s).
Coniugata verba sunt per etymologiam conitincta Dicuntur autem sic in arte grammatica derivata cimi primitivis. Sic v. c. saepe occurrit Verbum καλῶν, alicui felicitatem deinon rare et proinittere ; sed occurrunt etiam eodem sensu derivata κλῆσις; pariter ab εκλεγειν occurrunt 'εκλεκτος, - 2. CCr. I, 2Ι. occurrit: Θεος, nihilque
additur, e quo appareat, quid hoc sit, Deum nos un-xdse. Habemus igitur verbum ambiguum, religioni proprium idemque hebraizans. Verum I. Joh. II, et O. seq. legitur derivatum cum attributis. Nempe tinctio ibi dicitur nos edocere, nobis vera tradere. Quapropter tinctio debet esse institutio aliqua, postulantibus eam significationem praedicatis. Ita in collaintione loci alterius addita attributa adiuvant intellectum verbi per se ambigui. - Saepe Occurrit verbum οἰκο-
162쪽
6ομειν; saepius derivata claοδομιησις , επρικο μ LEL E consensu parallelorum locorum intelligitur , exprimi hoc : utilem esse et prode se aliis adsientiam et pietatem.
Haec notio universa tenenda erit, quaecunqUe tandem verbi forma et quocunque modo occurΓat.
III. Sunt porro loci paralleli, quum verbum aliquo seu phra sis repetitur cum adiutactione duovini j. si . , y d ita , ut altero in loco planior si phro lis. a. Cor. IV, Io. dicit Paulus, se in suo corpore circumferre Dyu Christi truci sutionem. Hoc non est illico plan Um. Sed v. II. repetit hoc est ergo locus parallelus), repetitque per phrasm planiorem : ego, vivens in his terris, quotidie propter Christum in mortis periculum coniicior. Ita locus hic parallelus satis perspicuus ducit ad sensum hunc constituendum : corpori meo quotidie imminet periculum, ne trucider, ut Christus trucidatus est. IU. Sunt etiam loci paralleli, quum ponitur in al-lcro l co verbum i iam, adiuncta perspicua 'εξεργα σιοι Dicimus autem in grammaticis et rhetoricis
γασίαν habitum orationis eum, eam formam, quum Coniunguntur verba in universum eamdem rem eXprimentia, phrases, in universum significantes. In his phrasibus coniunctis erit fortallis una et altera planior, Unde in parallelo loco, quod obscurius est, definiri queat. Plena sunt omnia huius formae eXemplis, maxime in Veteri Testamento: ut Ps. I, I. beatus ille, qui non sodalis impiorum est qui studiosus est legis s. doctrinae divinae. Matth. I, 2C. de Maria est: id quod ex te nascetur, est e Spiritu sancto. Parallelus
163쪽
DE Vs V LO UENDI UNIVERse. silus est locus Luc. I, 33. ubi verbis obscurioribus :
Quum igitur in universum eadem res duobus hic modis exprimatur: ἄγιον πνευμα-ουναριις υψίςου, omnis vis et potentia divina; et quurn dicatur nasci puer exspiritu sancto, intelligitur vis divina , qua efiiciebatur, Ut puer nasceretur. - Saepe de , του Σατανῶ dicitur , homines ex illa educi et exire. id ipi uin Actor. XXVI, 18. Occurriit. Sed additur ibi exergasa: duci homines e tenebris ad lucem et e potestate Satanae ad Deum. Jam eam phrasin: a tenebris ad lucem
redire, quis nescit significare: ab inscitia ad scientiam, a miseria ad felicitatem redire 3 Quis igitur non inde concludat, ἐξουσία τοῖα educi eum, qui e nescio fiat sciens, e misero felix ΘV. Iis, quae ERNESTIO praeeunte, hactenus pertractavimus, non dubito etiam illud addere, quod idem auctor . 6. attigit, reperiri locos parallelos, quum postarenthesin intextam praecedens frutentia cum variations
Fit enim hoc nonnunqrram, ut scriptor adhibeat digressionem aliquam, tum ad rem redeat, idque, Unde digressus fuerat, repetat aliis et pluribus verbis. Hinc iacile apparebit, quid sibi voluerit ante digre
si octem. I. Cor. VII, I. traduntur haec: non 6se κοι -
λον, inire matrimonirem. Hoc καλον quale sit, sane quaeri potest; num morali sensu: bovum et licitum, an populari : utile, honesum, convenietis. Sequitur pus longam digressionem v. 26. non esse adsciscere sibi uxorem, o ιά τῆν ωσαν άνάγκην, pr9pter calamitatem et miseriam. Quis non videt, addi hoc: nunc quidem uise utile, limrc non posse suaderi
164쪽
propter impendentes calamitates, in quibus quis solus feliciter fortasse vivere possit, matrimonio iunctus non possit ZUL Addo etiam hoc, locos esse parallelos, ubi
idem verbum alibi occurrat cum oppositione. Etenim si in uno loco, ubi nulla est oppositio, fuerit fortasse ambiguum, in altero definietur e X OppO- isto. Ita Rom. VI, 23. traditur, si e mercetaem peccati , siae felicitatem aeternam esse beneficium hi inum. opponuntur itaque sibi Θανατος et αιω- τιος. Ergo Θρόνατος nunc non est mors illa physica, sed omnis omnino miseria, atque adeo futura et sempiterna. Nam qua eX parte spectatur eadem eX parte Θανατος, et qua eX parte appellatur eadem e X parte Θανατος intelligendus est αἰωνιος, futura
miseria. Tali oppositione admonitus, facile quis definiet locum Jacob. I, I s. in quo peccatum dicitur progignere Θάνατον. Quis enim dubitet, etiam hoc in loco intelligi in universum miseriam, quae sequatur peccatum Quis dubitet, finem et eventum peccati esse quam latissime miseriam huius futuraeque vitae p
Parallelismi realis notio et variae species.
Parallelismus rerum reperitur ibi . ubi eadem res et sententia aliis magis perspicuis aut plenioribus et pluribus verbis exprimitur , et de quorum vi ambigi non potest j. 6). Videndum igitur est, an altero in loco plenius et magis perspicue eadem res dicatur citraque omnem am-higuitntem. Nam conferre locos duos, eadem de re agentes , quid proderit, nisi in altero sit plenius, certius et dilucidius dictum, ut eo comparando discas ali
165쪽
quid ad illa, quae obscura sunt, explicanda 3 Possunt et huc illustrandi causa revocari, quae supra X di-Ximus de notione vocabuli Colligebamus loca talia, e quibus notio appareret plenius, dilucidius et citra ambiguitatem. Plenius - dicebatur enim aliquo in loco doctrina illa incognita τοῖς σι fuisse; d lucidius - reperiebam his enim notionem oppositam, doctrinam nunc patefieris citra ambiguitatem - erant enim haec adeo propria verba. Sunt autem parallelismi huius classes duae: I. parallelisinus historicus, a. parallelismus didaeticus. XIlI. Parallelismus rerum hissoricus. Hi oricus rerum parallelismus ibi est , ubi eadem res narratur. Magnus igitur et perpetuus eius usus est in quatuor Evangelistis, in quibus ut magnam partem eaedem res traduntur: ita plenius interdum et certius illorum narrationes intelliguntur, ubi mutuo comparantur tum, quum alter pluribus utitur, alter brevius sua rem narratione attingit. Eodem modo si1bi respondent atque ex se invicem illustrandi sunt Ueteris Testamenti libri historici, qui sunt de Regibus, Chronicorum et Samuelis. In Evangelistis autem hinc pendet harmonia narrationum, de qua alibi dicetur. Atque in his quidem, qui ad institutum nostrum propius pertinent, talis comparatio tanto est diligentius instituenda, si verum est, vel quod EI CH-HORNIVS nuper admodum probabile fecit, in Palaestina mature exstitisse breviores commentarios de Jesu vita, hebraice scriptos et sensim auctos, e qui
166쪽
PAR T. L SECT. 1I. CAP. I. bus, tamquam e communi fonte Evangelistae sua, suo quisque modo, hauserint sv. DibL d. hUL Lut ratur, V. p. 26 I. seqq. et 93T. seqq. add. H G.
Η A L F E L D cominentat. de origine quatuor LUangeliorum et de e0rum canonica auctoritate, Gotting. 1 94.
q. , Vel, quod aliis placuit, unum fuisse ab altero
lectum, in compendium redactum, mutatum, auctum denique GRIES BACHII Comment. qua Marci Gangelium totum e Matthaei et Lucae commρntariis Hecerptum 6se monstratar , quae inserta est mentati. theologicis a Velthasemo aliis que editis, Vol. I. p.
Parallelismus rerum oliὰacticus.
Didaeticus rerum parallelismus ibi est, ubi in utroque loco eadem res docetur. Ac multum sane prodest hic parallelis mus ad constituenda dogmata et notiones dogmaticas. Quid enim agimus, ubi notiones iudicii divini, renovationis, illuminationis &c. constituimus, nisi ut locos, eadem de re agentes, comparem US et sic e plenioribus et brevioribus, e tropicis et propriis,
e definitis et indefinitis tandem concludamus, qui sit Deus iudex, quae sit illuminatio Sc. Θ Ita omnis tandem disciplina dogmatica rc dit ad exercitationem aliquam in hoc parallelismo. Exempla huius rei sunt in Omnibus iis canticis, quae bis in Psalmorum libro occurrunt, ut XIV. coli. Lil L interdum etiam aliquod carmen Davidis, quod est in Psalmis, rursus libris historicis insertum legitur, ut Ps. XCVI. coli. I. Chron. XVI, 8. seqq. Eadem res docetur in epistola Judae et 2. Petr. II., iisdem fere verbis. - Pariter haud raro idem dogma uberius exponitur, quod erat alibi brevius,
167쪽
vius, v. c. de sublata per Christi religionem Mosis oeconomia. Quales loci sunt quoad res paralleli, quamquam verbis diversi; et colligi inde ambitus dogmatis
potest. Contra Vero, ubi eadem res seu doctrina traditur brevius, colligendi sunt varii loci ex iisque dogma constituendum, V. c. de futura multarum nationum telicitate, coniuncta cum Judaicae religionis sublatione , aut de conversione gentium ad religionem Christianain. Vsus inde promanans ut cognoscatur, comparemus breviter GaL VI, 13. cum I. Cor. VII, 19. In primo loco haec leguntur. In Jesu Christo non valet circumcisio aut praeputium, sed nova creatura. lam V. eadem res breviter traditur sic: in Jesu Christo nil valet circumcisio, nec praeputium, sed fides periamorem efficax. Ergo per illam καινὴν exprimitur fides per amorem essicaX, candere Unsfreten, audere Ueberzeugungen, ein anderes Leben. Denique I . Cor. VII, i9. hoc ita traditur: nil valet circumcisio, nil valet praeputium , sed observatio praeceptorum Deia Quo ex loco, qui eamdem rem breviter eXponit, rursus discitur, novam creaturam esse vitam sanctiorem. Saepe etiam notio aliqua explicatur sic, ut ipsa res intelligi possit. Non possum non hic iterum adhibere exemplum 2. Cor. I, 2I., quod supra in aliam pariem versaviatus. Dicitur ibi Deus nos unxi Parallelus locus, ubi explicatur verbum ita, ut res que at cognosci, est I. Joh. II, so. ubi uncti a Deo dicimur, additis his: ut sciomus omnia. Et v. 27. idem sic eX- primitur: unetio nos edocet in omnibus. Quod si hic es effectus unctionis, ut sciamus omnia; erit unctio omnino id, quod assert scientiam , ideoque insitutio. Qualis enim effectus, talis caussa. Aut si praedicatum
168쪽
96 PAR T. I. SECT. IL CAP. Lunctionis est: edocet nos; subiectum erit ipsa institutio. Legitur praeterea ibidem v. 27. virato in vobis manet , pro quo V. 24. Occurrit: id quod didicimus, in no- his manet. Patet et sic intelligenda in esse scientiam acceptam, quae debeatur unctioni f. institutioni.
Parallelismus membrornm describitur.
Restat iam , ut excursione quaedam adiiciamus
de parallelismo membrorum , quem ERNESTIUS plane praeteriit, etsi magni est in interpretatione Scripturae sacrae momenti. Est autem parallelismus membrorum series continuata aliquot commatum , coniunctorum invicem eamdemque rem variis eX partibus ita spectantium, ut verba verbis, res rebus respondeant.
Illustrabimus hanc definitionem aliquot exemplis: Luc. XI, 27. quum aliqua mulier Christum audiisset ibi disserentem , in hanc erumpit vocem: υ beatum
Πterum , qui te gesavit, et ubera, quae te lactarunt sEsse hic seriem continuatam aliquot commatim invicem coniunctorum per se patet: spectant autem haec ambo commata variis ex partibus. Rem eamdem - O beatam matrem tuam i Variis ex partibus quatenus mater eum peperit, et quatenus eum lacta-Vit. Sed spectatur ita res, ut verba verbis respondeant id quod vel aurium iudicio constat), resque respondeant rebus I nam et gestare in utero matris est, et lactare matris est erga liberos ossicium. - Pariter LueA, a. seq
169쪽
EX primitur his commatibuS res eadem , scilicet haec: Deus mutat hominum fata. Haec eadem res variis ex partibus spectatur , lata tristia Deus mutat in laeta, fata laeta mutat in tristia. Verba verbis respondente potentes - humiles ; deiecit - exaltavit; paupere S -- divites; abundantes reddidit - fecit egenos. Res denique rebus respondent, per oppositionem satis luculentam: illi deprimuntur, hi evehuntur. - VltimuS, quem.tractare constitui, locus est apud Jesaiam XL, 4. stat respondent verba verbis e valles colles ; eYaltare - humiliare. Respondent res rebus e curva via dirigitur, fit recta - aspera via complanatur, sit plana. ΙHoc sit in coniunctis una serie commatibus , quod primus obtutus docet. Fit et id hoc modo, ut res e variis partibus spectetur. Etenim si esset alicui venienti iter parandum; haec singula fieri deberent: explerentur valles , colles removerentur, asperae viae planarentur. Hae partes deinde coniunctim cogitari
Eius tractandi praeemta. 'Hactenus declaravimus, qui sit parallelis mus membrorum. Cognita eius natura, veniendum est ad praecepta, quoad parallelis mi illius usus in Novo Testa mento deprehenditur. Praeceptum L Uvaere loci, quem eractas, sententiam palmariam seu fundamentalem.
170쪽
98 PART. L sEC T. IL CAp. I. In iis, de quibus diximus, locis Luc. XI, 27. Luc. I, 46.) erat palmaria sententia, in primo quidem
a beatam talis silii matrem I in altero: Deus rutilat hominum fui I. Cor. IV, s. Nolite ante tempus iudi-
Care, donec Dominus venerit. Ille occulta e tenebris in lucem protrahet ac manifestabit sens a pectoris et animi. Hic est parallelis mus membrorum : sed palmaria sententia est : Deus consilia hominum iudicat; iudicat igitur sine partium studio, iudicat ita tegerri lae. Et volebat Apostolus hoc maxime ostendere, hominem non posse consilia hominum perspicere et diiudicare.
- Rursus sic quoque construuntur verba VerbIS, res rebus, ut fiat aliqua enumeratio specierum, generum aut partium totius. Velut in illo hymno Mariae, quem supra iam attulimus, enumerantur variae specie S potentiae divinae: deiicit potentes de sede, exaltat humiles &c. Monebit interpres, In universum describi
potentiam Hvivam , penes quam sint prosperae re S atque adversae. Monebit idem, haec omnia partes aut species) esse explicatione coniungenda in imam propositionem, quae genus eXhibeat, velut in hanc: penes potentiam divinam res prosperae et adversae sunt. Reperta palmaria sententia, tametssi singula ad eam referenda sunt, tamen non haerendum est atque argutandum in singulis vocabulis: nam in universum traditur eadem res. Quodsi ex tali loco thema, quod Vocant, pro concione dicendi, eruere volumus; eodem modo versandum est, ut illud deinde ex iundamentali sententia constituamus. Praeceptum II. Ne censeas parallelismum membrorum otiosum aut meram tautologiam.