Sam. Frid. Nathan. Mori theol. quondam doctor. er professor. ordin. in academia Lipsiensi super hermeneutica Novi Testamenti acroases academicae

발행: 1797년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE TROPIS I v DICANDIS ET INTERPRETANDIS. 269

logicam et ad sensibile in modum res exprimendi ferintur. Quod si de nationis talis ingenio constat, rursus sequitur, non esse singula urgenda, non in omnibus aliquid insigne aut e inphaticum quaerendum: neque enim foret ullus finis quaerendi et urgendi, ubi prope inodum Omnia plena sunt ac referta tropis. Proxime ad illam orientalium audaciam accesserunt Graecorum poetae nonnulli, in primis lyrici et tragici. Sic v. c. Pindarus aliquo loco regem hortatur,

ut velit cudere linguam in iustitiae incude; quod sane durum est lectori. Uolebat hoc: regem studere debere, ut assuefiat iustae sententiae dicendae. Quod si dixisset: conformet linguam ad iustitiam sententiae pnemo non id ferret. Nunc vero sententiam sic concepit, ut conformare iubeat linguam ad fabrorum veluti similitudinem, imponi incudi iustitiae et tanqualm malleo cudi et tundi, quo facilius et certius assuescat illi rei. Quae res quum admodum distina iles sint; oritur audacia eX parte scriptoris et durities e parte lectoris. Sed hoc est ingenium illius poetae, audentis multa in comparandis rebus vix similibus et ita dissicilem reddentis stilum. Haec similitudo si in Jobo occurreret, quid non quaesituri in illa essent interpretes lHis addi etiam illud potest, in ingenio nationis et scriptoris caussam esse, cur hos p0tissimum tropos et hue poti sintum modo u surpet. Scilicet ducti sunt

tropi ab iis rebus, quae quotidie ob oculos versantur. Ita qui contraxit iamiliaritatem aliquam cum rebus rusticis, ab iis multos ducit tropos. Nationes, quae sub tentoriis degunt, operam dantes pastoritiae vitae,

beneficia divina spectant ut beneficia pastoris, qui gre

342쪽

IV. Est etiam caussa dictionis tropicae in rebus ipsis, quae sua magnitudine in utroque genere sive bonae sint seu malae, sive laetae seu tristes incitant

animos, ut ad tropos in dicendo, eosque illustriores, ferantur 3. II.). Hinc magna manavit efiicacitam tro-porum expre)pti e Troyelio copia. Sed quoniam in anfectu non urgenda sunt verba subtiliter, aut aliquid quaerendum, ubi audacius, durius, vehementius dicitur; spolite sequitur, eamdem esse rationem in iudicandis interpretandisque his scriptorum tropis adhibendam. Poterit autem nunc definiri, quid sit argutari in tropis, tropica Urgere et quaerere in iis nimium. Erit enim I) redire ad primam verborum vim, etsi illa obsolevit et rarior esse coepit: quasi plus sit in iis propter illam vim primam quaerendum; a) plus quaerere in tropis, quam varietatem usitatam et ornatum;

s) exacte aestimare in tropo, praesertim duriore, similitudinem et subtiliter ea iudicare, quae non sunt iudicanda subtiliter, tum ob ingenium scriptoris et nationis, tum propter assectus rationem. VI.

Tropi grammatici et rhetorici.

Ex hac descriptione essicitur, alios esse troporgrammaticus , alios rhetoricos f. I 2.). Grammatici tropi ibi sunt, ubi transferendi caussa est in analogia naturarum tropicique vocabuli usus abiit in locum proprii, quod non adest, v. c. radiceS montis, tu Xuries segetis, gemmae vitis. Rhetorici, ubi transierendi ratio est in qualicunque sensibili similitudine tropicumque vocabulum adhibetur vel ad variandum, vel adornandum. Neque tamen haec distinctio troporum,

343쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS. ET I

ab ERNESΥIo proposita, nunc usitata est, neque vocabula haec technica invaluerunt.

VII.

Troporu)n sensus est grammaticus. Caeterum quoniam Vis verborum tropicorum

omnium, ut propriorum, ducitur ab instituto eorum et arbitrio, qui ea certis rebus significandis accommodaverunt, idque ipsum observatione constat; hunc quoque sensum grammaticum et litteralem esse apparet 3. 13.). Diximus hac de re iam supra Part. I. Sech. I. f. XI. Sed aliis visum est aliter. Appellaverunt enim

sensum tropicum realem. Id videre licet eX SIXTINI AMAM A E, Proi. Franeque r. superiore saeculo, Auribarbaro biblic0 p. I 6 i. qui liber scriptus est eo consilio, ut opponeret se barbari ei, seu ignorationi philologiae et grammaticae interpretationis, in primis in litteris sacriS. VIII.

Verborum 1 non morum, quae ex tropis oriuntur, et observandCrum ratis , et interpretandorum praecepta.

Atque ab hac consuetudine tropice loquendi suunt maxime verba mi origi , in quibus ipsis diligentia quaedam interpretis desideratur, ne diversitatem sententiae exquirat alieno loco 3. I .). Negant autem quidam, esse synonyma, ideoque omnia et singula studiose discernere interpretando tentant. His non omnino quidem, sed ex parte, se associavit ERNESTIUS posita hac thesi : proprie non est e synonymas Cerborum propriorum. Proprie - si primam originem linguarum et primam vocabulorum significationem spectemus. Prima enim origine linguae fuerunt pauperes

344쪽

peres; accedente subinde copia verborum, enata sunt synonyma. Verum enim vero si vel maXime concedamus, origine tenus non fuisse synonyma; attamen nos redire non possumus ad prima linguarum incunabula, neque utimur lingua, qualis fuit ab origine, sed qualis est nunc. Ea vero, qualem nunc habemus, satis frequens est multis synonyinis. Sunt autem synonyna a

I. diuersarum dialector-ι. Ita multa vasa et genera supellectilis alibi aliter appellantur. Haec Varia provincialia vocabula confluunt deinde in aliquam linguam et sic eae dialectorum variarum mixtione sunt multa synonyma. Multa sunt in Homero vocabulaionisd, V.C. μῆνις, quae proprie dicebaturer ρεζειν pro ποιεῖν Sc. Sed haec verba sunt facta synonyma, quae ne tantillum quidem a se invicem differrent, usurparenturque etiam ab iis, qui carmina scriberent alia quam Ionum dialecto. a. di Persarum aetatum. Quoniam enim successu temporis magna fit linguarum immutatio, novus hino

exoritur fons synonymorum Vocabulorum.

Iam vero in his synonymis interpretandis si requiritur a bono interprete , ut ne sententiae diversitatem sectetur alieno loco, aut synonyma inepte distinguat; quaeritur sane, quinam iit alienus censendus

locus, in quo non liceat illa synonyma discernere. Id autem fiet ibi,

I. tibi usu in Daluit permutatio Dei horum variandi caussa. Sic Paulus suam institutionem dicit λογον, proprie; moX appellat κηρυγρια, εὐαγγελιον. Et si autem proprie sit praeconium, et ευαγγεδ ιον laetus nuntius: tamen ii sus docet, non in his plus

inesse, quam in illis, quae proprie dicebantur.

345쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS. 273

Sic nos saepe : Er hat stetit Gilich mid Sterii; heine Ruhetiud Rast, heim Ruhe uiid Fri ede i. Ea quis ausit distinguere subtilius 3 Pariter Hebraei iungunt Lichi una Heli, Heli Mud Leben ; Heil und Frieden.

. Vbi ob ornatum is valuit esu iuri tis verborum. Exempla satis obvia sunt et copiosa in poetiS ac rhetoribus. Sic coniunguntur verba: incensus et inflammatus; prostratus et amictus, alia. ' Eadem ratio in membris poetarum hebraicorum parallelis obtinet, in quibus valde erraverit, qui discrimen subtilius

quaerat.

4. Vbi assecti s protulit cuma lationem verbortim Nam qui affuictu plenus est, non solet in digitis enumerare verba, nec diligentius ea eXaminare, sed eruiundit illorum multitudinem, eamdemque rem 1aepe sic eXprimit, ut unum affirmet, alterum neget. s. Vbi scriptori alicui nominatim et statum est, verba coniurigere. In Ciceronis quidem dictione paene ad characterem pertinet scriptoris, dicere ea tem duobus verbis. Huius similes sunt alii in graecis, praesertim Plato. In scriptore tali qui velit distinguere omnia, nae ille distinguat alieno loco. Semper usus sum illo: ne distinguas. Scio, ea posse discerni, si subtilius examinentur. Sed istud, quod dixi: ne dij linguas , est desinite sic exprimendum:

in utroque horum verborum cogita iri tinii ersum rem eamdem. Caeterum hoc sensu dicuntur synonyma etiam ἰσοδυναμουντοι, quoniam verba plura Βον δύναν- eamdem notionem exprimunt.

346쪽

Expositis his observationibus de natura tropicae dictionis, veniendum est ad ipsa in praXin e Xegeticam.

Duplex autem est in tropico genere verborum interpretis ossicium Se R. II. cap. IV. I. : primum, littr0p0S agri Vcat et recte iudicet, ne Aut propria putet, quae tropica sunt, aut proprietatem verborum tropica

interpretatione pervertat. Ita Judaei et Claristi discipuli saepe numero ceperUnt proprie, quae tropice essent dicta. Hinc Joh. VI, 52. dicunt: quomodo Christus carnem nobis suam edendam exhibere potest ZJoh. IU, II. mulieri Samaritanae dixerat Dominus, se velle illi aquam exhibere. Mulier, proprie hoc dictum rata, unde Θ inquit; neque enim est tibi vasculum ad hauriendam aquam et puteus Valde protundus est. Matth. XVI, 6. ubi Christus dixerat, abstinendum esse a Pharisaeorum fermento, intelligens mores illorum opinionesque, discipuli rursus id ceperunt proprie. Ac pari modo nonne alio tempore a Christianis erratum est 3 Quid enim illi, qui proprie intellexerant talia: nos non debere mundum amare,

eruendos esse oculos, abscindendas sibi manus 3 Selli cet dictis his inducti, suo ipsi corpori fecere iniuriam. Verum sunt alia, de quibus ad hunc usque diem dinsensum est, num rectius proprie capiantur an tropice. Vicissim in eo peccatum est, quod propria mUtarentur in tropos, V. c. narrationes in allegorias; quod leges e Xplicarentur allegorice et tropice ab iis, qui quaererent omnia alia, quam sensum verborum. Alterum est interpretis ossicium, ut tropos re te

interpretetur et eorum verum sensum tradat. Interpretari tropos nihil est aliud, quam tertium comparationis

347쪽

DE TROPIS IUDICANDIs ET INTERPRETANDIS. 275nis indicare verbo proprio. Tertium autem comparationis dicitur notio duabus rebus communis, cuius notionis respectu duae res comparantur, seu notio, in qua duae notiones conveniunt. Illustrabimus rem exemplo. Pabulum auimi dici solet doctrina seu scieti tia. In hoc duae res comparantur: una pabulum, altera doctrina. Eae duae res debent ergo aliquid habere cinnmune, cuius respectu comparentur. Iam cibus et scientia huc habent commune, ut delectent: in eo igitur est tertium comparationis. Et sunt sane haec fundamenta troporum posita in ipsa rei natura. Iudicabitur hinc, quid sit comparatisriem extendere ultra tertitim. Nempe, duaS res ex omni, non solum eX Una, parte comparare. Saepe V. c. dicitur

illuminatio sic, ut intelligatur perspicua cognitio instituendo accepta. Tertium comparationis est in illustratione. Iam vero possum lumen et scientiam etiam ex aliis partibus spectare et comparare. Lumen enim et exhilarat, et calefacit: an ergo in ista comparatione omnia illa inerunt 3 Profecto non. Ostendit enim ipsa contextus ratio, eatenus tantum lumen et scientiam comparari, quatenus illustretur aliquid actenebrae pellantur.

X. Tractandorum troporum praecepta.

His praemissis, Veniamus ad praecepta, quibus iterum moneo id potissimum disci debere, primum, quo modo agnoscantur tropica; deinde quomodo interpretanda sint, tertio comparationis posito.

I. Considera rei naturam.

Praeceptio haec, considerandam e sse in tropis rei naturam l. s. , id continet, consulendos esse sensus

348쪽

2 6 PAn T. L SECT. II. CAP. IV. externos, consulendum quoque internum sentan, ut intelligatur, quid sit tropicum et fluomodo interpretandum sit. Quum igitur infatumiuus ariimus dicitur, repetimus perceptionem nostram internam ex

eaque dictionem tropicam iudicamus. Quum dii item aulino aliquem dicimus, docet ipsa illa interna perceptio, littelligi id de multitudine scietitiae aut virtutis. Pariter ubi senem ornare dicuntur nives capitis, ad sensum eXternum redimus et canos capillos nivibus similes iiitelligi animadvertimus. Pertinent huc, quae supra pag. de communi sensu in interpretando disputavimus. Et in libris quidem humanis quivis facile se expedit in agnoscendis et intelligendis tropis, nec incidere in dubitationem solet de eo, quid sit tropice dictum et quomodo interpretandum. In sacris autem libris dubitationi locum iecit rerum sensibus humanis plane subtractarum natura 3. 6. . Etenim si res non cadunt sub sensus externos, neque subiectae sunt sensui interno; non possunt sane ad sensum humanum revorari neque statui certo, quid sit tropus et quomodo sit eXplicandus. Talia autem sunt, quae dicuntur de divina natura ipsa, de amore, ira Dei aliisque affectibus. Ea capiuntur a quibusdam proprie; uti Lactantius sustinuit librum integrum scribere de ira Dei, in eoque

defendere, Deum interdum acrius animo commoveri.

Similiter omni praesentiam divinam alii intelligunt sic, deum nosse omnia, operari et agere in omnia; alii ipsam tamen substantiam Dei adesse debere autumant, quo ipse dici omnipraesens queat. Talia etiam sunt, quae dicuntur de operati0Mibus disinis. Dubitatur, sitne creatio Dei actus aliquis, an tantum voluntas. Iustificatio habetur a pluribus

349쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS. 277

ribus pro peculiari aliquo actu, qui in coelo peragatur, quum homo convertitur et credit. Alii vero intelligunt veniam peccati a Deo impetratam, sine actu forensi aut iudiciali, qui in coelo fiat. Non minores sunt controversiae agitatae de Dei inhabitatione in homine, de regenera tione, aliiS.

His duobus exemplis addamus omnes locos, de rebus futuris p0ὶ hanc vitam agentes. Ubi dicitur novus plane fieri mundus, id capit alter de instauratione illius proprie, alter tropice. Visionem Dei beatificam alii intelligunt de eo, nos cognituros esse eum planius ac melius; aliis hoc adeo non satisfacit, ut ipsam substantiam Dei oculis cernere cupiant. Sunt enim hae res senssibus externis subtractae.

Eadem est diseultas iudicandi de dictione tropica ac propria, ubi historia nos destituit. Neque hoc tantum fit in libris sacris, sed etiam humanis. Veluti illud in Iure Romano: creditor secat debitorem, estne dissecat eum , si solvere non potest, an tropice, bona eius divendit auctione Θ Historia deficit. 1nde etiam controversia illa orta est de baptismo super mortuis; quaesitum est de fueritne luctacum belluis, an pugna cum ierocissimis hominibus. Historia destituimur. Tandem etiam defectus usus loquendi esse in causis potest, quare ambiguum sit, num tropice aluquid an proprie sit intelligendum.

Quaeritur itaque, quo modo Versari nos oporteat in talibus, et qua ratione tertium comparationis reperiri queat.

Ac primum quidem constituenda nobis sunt principia certa et plana , et hinc definiendum , sitne tropus

. 3 et

350쪽

PART. I. SECT. II. CAP. IV.

et quomodo sit tractandus. Principia autem dico propositiones scripturae sacrae certas et planas. Sic V. c. liquidum principium hoc est: Deum nullo loco proprie tamquam inclusum esse. Ex hac propositione clara, evidenti, indubitata, quippe quae saepius in sacris libris occurrat, concludamus: ergo non potest Deus proprie habitare in homine. Sumendum igitur tropice. Iam concludo e tertio comparationis, quid sit in habitatione Dei: ita apparet, ubi dicatur Deus omni praesens, ibi dici eum operari in omnia. Facile tandem hoc principium me ducit huc, ut, in quo hOmine dicatur Deus praesens, in eo illum Operari aliquid agnoscam. Talia principia qui aut plane non concedit, aut certe negat esse universalia et valere in hoc vel illo loco, contra eum suadeo nihil disputare, nec prohibere, quominus suam ipse sequatur sententiam. Deinde ad futura quod attinet, quorum naturam non possumus sensibus externis aut interno iudieare, primum et hic utendum est principiis liquidis et indubitatis. U. c. didici, me Olim non esse habiturum corpus, quale nunc est; non possum igitur non tropos agnoscere in tot imaginibus de vita futura futuraque miseria. Tum etiam agnoscendum est, in rebus tuturis meram nobis relinqui Diilitudinem. Quidni ergo fatear in locis praesertim obscuris, me non assequi sensum, i aut quem talis pudeat ignorantiae 3 Certe sic versari licebit et prudenter et modeste in his explicandis. XII.

II. Considera naturam rei per exameu logicum.

Neque enim dubitationem habet, tropum esse agnoscendum in propositionibus iis, quarum subiecta

SEARCH

MENU NAVIGATION