Sam. Frid. Nathan. Mori theol. quondam doctor. er professor. ordin. in academia Lipsiensi super hermeneutica Novi Testamenti acroases academicae

발행: 1797년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS. 289

de primaeva hominum felicitate vel de aurea mundi aetate, easque sic traditas et eXpressas, ut studium eluceat Semitarum, istum locum suis quam proxime admovendi regionibus ; narrationem delinguarum confusione non exprimere iactum, sed opinionis potius commentum, sive mythum, Vel, quod fere eodem redit, pili losophema de prima dis versarum linguarum origine, quod mythi naturam successu temporis induerit, et veri speciem nactumst ex Ρhalegi nomine maiorem. Saepe enim ex ipsa etymologia mythicum fuisse commentum procreatum, ut in nota narratione de ortu mulieris: alibi, ne vetus fama interiret, rei memoriam nominibus propriis intextam. - Verum ista Omnia nunc quidem persequi uberius non licet, quoniam ad Veteris magis, quam Novi Testamenti interpretationem spectant: nec, nisi Auctoris observatione admonitus, illa tetigisse11L Plura cupientibus commendamus scripta potissimum E ICH HORNI AN A. Vid. Ej. Programma, in quo declarantur di Persitatis lingtiarum ex traditione Semitica ori-gities, Gotting. II 88. q. Ejus d. Urgefchichte herar Megebeu mit Eirileiturig und Am rhmigeir Dora I. P. GABLER, inprimis Vol. II. P. I. Eiuleiiung

tavit C. G. HENS LERUS Bemerkungen liber Stelleuiu den Psalmen und in der Genesis, Hamb. 179 I. 8. Sed sententiam dixit Uir acutissimus in LibL d. hibi Litteratrir IV. p. 8 I seqq. Add. I. p. 987 sqq. JI. p. 712 sqq. et plura Bibliothecae illius loca. Cfr.

F. w. G. SCHEL LING uber Mythen, histor. Sagen

362쪽

29o PAR T. I. SECT. IL CAP. IV. Exemplum talis mythi interpretandi exhibet sc AgLL1 N G Antiquissimi de prima malorma humar)0raωι origine phil00pheritatis Genes. III. explicandi tentame ueriticum et phils Ophicum , Tubing. 1792. q. coli. AMMON N. Thest. 30urnal Vol. III. P. I. - Ad

Ei cyclopaediam biblicam Vol. III. Goth. 1795. , Ide sit aliorum lue sat notos libros, in quibus vel de

mythis singulis, vel de universa mythorum tractandorum ratione exponitur, intendisse digitum

suificiet. Ex iis denique, qui mythos hebraicos

et graecOS comparaverunt, nominabo SEIDEN

3. Dogmatici loci tertium constituunt dictionis genus. Scilicet doctores alicuius disciplinae in tradendis ad intelligendum dogmatis, h. e. quum agunt hoc, ut doceant, ut explicent aliquid, non obiter et aliud agentes attingunt modo; propria dictione uti solent, nec tropos, nisi qui propriorum naturam induerint, atque omnium minime duriores, adhibent. Quod si sisentialia dogmatis non aut dicerentur, aut capi deberent proprie; non foret dogma. Essentialia autem dogmatis sunt subiectum et praedicatum, propositione nexa et expressa; tum et argumenta, quibus firmatur dogma. Rom. VII. multi sunt tropi; sed de industria ibi traditur illud dogma: vitiositas humana magnam habet vim et praeponderat; homines vitiosi magis ieruntur ad cupiditatem, quam ad legem. Atque hoc tamen debet proprie intelligi. Similiter in locis omnibus, qui sunt de sublata oeconomia Mo- lsaica inter Christianos, cumulus est troporum, ut lEphes. II.; sed subiectum cum praedicato et argumentis propriam vim et significatum retinebunt. Itaque propositio is

363쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERΡRETANDIS. 291

positio erit: oeconomiam Mosaicam sublatam esse propter doctrinam aut mortem Christi. Matth. XlII. primum parabola proponitur docendi caussa, deinde per partes eXplicatio additur. Multo facilius sane iudicare licet de dogmaticis locis, ubi philosophi subtilius scribunt aphorismos aut demonstrationes. Sed hoc non potest exspectari a popularibus scriptoribus, quales sunt, quibus N. T. libros debemus; in iis explicandis id cavendum est, ne, ubi dogmata eXponunt, allegorias quaeramus. His, quae exposita sunt, anneXuit ERNEST IUS 3. Io. duo exempla: alterum de baptismo, alterum de coena sacra. Matth. XXVIII, I9. verbum capimus proprie, etsi alibi tropice dicitur, v. c. de miseriis. Sed in isto loco proponitur lex: baptizate omnes gentes; qua lege et voluntate Christi nititur institutum baptismi inter omnes Christianos. Dicitur itaque ibi de usu aquae facto in Christianorum inaugurationem. - Similiter verba, quae coenam sacram instituunt, Matth. XXVI, 27. ab., proprie sunt accipienda, ut et hic actus ille externus intelligatur, qui constat edendo bibendoque. Nam et hic est lex, qua instituitur aliquis ritus inter Christianos. Sed alibi id dicitur translato sensu, ut Joh. VI, sq. ubi est: inde tructum percipere.

Observationes de usu loquendi N. I . in tropicis et propriis.

Derivandae hinc sunt observationes quaedam de usu loquendi N. T. in tropicis et propriis. Sunt autem tres f. II. II.): I. De eadem re aliis I9cis alia verba usurpantur. Sicut igitur facilis est distinctio propriorum et tropico-T a rum,

364쪽

292 PAR T. I. SECT. II. CAP. IV.

Tum, ita tropica non minore negotio illustrabunture propriis. Saepe dicitur Deus panum fecisse cum Abrahamo; sed dicitur Galati ΙΙΙ, 6. , ubi de eadem re ferino est, Deus proinisisse Abrahamo bona. Quid

inde 3 Tria. Primum, concede, alterum esse tropi eum. Deinde, tropicum hoc eXplica e proprio, neu plus cogites in foedere, quam in promisitone. Denique, haec habeas pro eadem re: permutantur enim. Licet insuper quaerere, cur promisso dicatur foedus. Id autem derivandum est ex usu hebraicae linguae. Saepe futura olim felicitas describitur multis imaginibus: dicitur honor, gloria, coena, epulum, corona: sed dicitur eadem alibi σωτηρία aeterna. Concede

igitur, istas esse imagines; explica ex propriis; habeas pro iisdem. Si vis, insuper caussaria exquire, cur his maxime imaginibus describatur, et ductas illas reperies ab exemplis humanae felicitatis. Joh. Ill , 5. tropice dicitur, regenerari per aquam et spiritum; de eadem re proprium est Marc. XUI, IO. Ex hoc igitur explica illud tropicum, h. e. illam peripla rasin baptismi, per quam exprimitur eius adiunctum. Poteris et hic insuper quaerere, unde illa hoc tropo sint: expressa, ac reperies, inisse hunc morem Iudaeorum, ut de suo proselytarum baptismo ita loquerentur. 1 a. sirium perpetuis in est idem in omnibus de eadem re Verbum, proprietas agnoscitur. Ita reperimus reperimus εγείρεται reperimuS ζαθοποιῶτα ι. Haec tria constanter dicuntur de

eadem re, quae olim eventura est sub finem mundi. Quoties autem' sic dicitur, toties proprie capiendum est; praesertim, quum haec res futura, his vocabulis semper appellata, describatur alibi clarius, Joh. V, as.

Omnes, qui in sepulcris sunt, audient iussum Christi

365쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS. 293

et prodibunt resurgentes, alii εις alii εἰ Hai c ut sunt satis liquida: ita ne seinet quidem alibi vel obscurum sit indicium, tropica esse, quae in his verbis lateant.' Ergo habeas propria. Quid ergo illi, qui dicunt, non ita fieri, non resurgere mortu OS, hanc esse meram formulam loquendi 8 Quid hoc sibi vult 3 An verba sunt sine idea 3 At Christus his verbis usus est de se, ut agnosceretur Messas. Iam vero idem dicitur de Deo Patre, 1. Cor. VI, Iq. An et hic est modus loquendi 8 An et hunc Judaei tantum

opinabantur excitaturum esse mortuos Θ An dixit hoc Deus, ut pro Deo haberetur 3 - Sunt alii, qui ανα- οιτιν tropice capiant; ut non sernio sit de corporibus mortuis, sed ut tropice illi dicantur olim reversuri, nova plane corpora habituri. Sed cur tamen aliud substantivum substituunt intelligendo, idque per merum arbitrium Θ3. trum de Liuersis, at simillibus tamen rehAs,

aut curiiunctionem aliquam habentibus, idem modus loquendi usurpatur , proprie iritelligeridum patet. Sic E R-NESTIUS certe DXpressit regulam f. I a. , quae tamen vix possit valere in universum. Docebit id exemplum. Deus Israelitis dedit panem coelestem; Deus Judaeis tempore Christi dat panem coelestem Joh. VI. Idem hic modus loquendi usurpatur; res sunt diversae; possunt hae res invicem comparari. Num ne vero haec ideo proprie intelligenda sunt 3 De manna omnino, sed de Christi doctrina nullo pacto. - Remigitur sic potius proponamus: Res Veteris et Novi Te- flamenti invicem comparatas ita intellige, ne sit merus cogitandi raudus, sed ut aliquid insit proprium tertium comparationis , smile illi, qu0cutu compara, et Eamus illustrando per partes. Subiectum propositionis

nostrae erat: c0mparari res V et X T. invicem, V. C.

366쪽

29ψ PAR T. I. SECT. II. CAp. IV. accedere ad Deum, accedere ad thronum gratiae, sacrificia laudis. Singula haec in Veteri Test. obvia, tribuuntur Christianis iii Novo, ideoque similia sunt et coniunctionem habent. Praedicatum: se haec iΠ- relligi . Me sit merus loquendi modus cui nihil rei subest), sed tit in t aliquod tertium comparati0nis. Ideo enim saaec duo comparantur, ut cogitem aliquid, simile illi, quo cum comparatur. Quod si non inest tale quid, inanis formula relinquitur: aut si non inest aliquid simile illi, interpretatio fit per arbitrium. Accedere ad Deum, apud Judaeos est: adire templum, sed cor pore tantum. Apud Christianos: accedere ad Deum, sed mente tantum. Similitudo inest in cultu Dei.

Nam ideo Judaei templum intrant, ideo Christiani ad

Deum aecedunt, ut colant Deum. Pariter accedere

ad thronum gratiae dicebatur apud Judaeos de summo sacerdote, qui agebat id, ut veniam peccati adipisceretur. Nos etiam accedere ad thronum gratiae debemus, sed mente. Tertium igitur comparationis est: Veniae impetrandae caussa. Quamquam igitur est modus et cogitandi et loquendi Judaicus; tamen non est merus modus, sed subest aliquid proprium, quod indagare nos et in quo subsistere oporteat . Quodsi1 dicamus, inesse tantum hoc: mentem elevare ad Deum, latiori sensu verba illa capiuntur, quam capidebent.

Quae hactenus proposuimus, exempla sunt liquida; nec est, qui in his aliter doceat. Transfera-INUS autem nunc hanc observationem ad alia, quae non sunt aeque in promptu posita aut perspicua, nempe ad ea, quae de Christo dicuntur. Magna formula-TUm copia versatur in talibus exprimendis, Christum esse sacerdotem, esse victimam, se obtulisse, intrasse sanct una sanctorum. Apparet, haec dici per comparationes a Judaicis rebus ductas. Sed apparet etiam,

367쪽

DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS.

ne inanis sit omnis illa comparatio, inesse rem debere, similem illius, quacum comparetur. Subest igitur res haec: Christum esse in peccatorum veniam mortuum. Quod apparet inde, quod scriptores sacri haec ita exprimunt, non tantum in epistola ad Hebraeos, sed et alibi. Si ita res habet, pariter concludamus eX illo: res inest similis illi, quacum comparatur. SumamUS, exprimi haec: Christum confirmasse sua morte doctrinam. Quid quaeso similitudinis intercedet hanc interideam: moriendo confirmat doctrinam, et illas Judaicas de victimis piacularibus, quae offeruntur Ne umbra quidem est similitudinis. XVI.

IV. Considet a contextitui orationis.

Aliud est, iii primisque grave, tractandorum troporum praeceptum, considerandiniι 6Je orationis contextum l. I 4.). Quoties autem dicimus, iudicandum aliquid esse ex orationis serie, toties intelligimus antecedentia et cor equesitia. Sic apud nos Verbum a Myschine en tum de eo occurrit, qui vitiis est deditus, tum de loquente: quid sit in quoque loco, conteXtus indicat. Qui leget Ephes U, I . expergiscere, tu qui dormiS, surge e mortuis; facile sentiet e contextu orationis, dici haec improprie de vivo, et sensu quidem hoc: redeas ad te, incipias cogitare, quis tu sis. Ad contextum etiam pertinent epitheta, adUerbia,

aliaeque determinationes, Naudum rerum et Naturam exprimentes *. 13.). Sic ubi dicitur domus spiritualis, epitheton indicat, esse tropum et intelligi templum, ubi Deus colitur. Ubi aliquis πνευματικως circumcisu S, παλιν natus, αιωθεν genitus dicitur, adverbia indicant, quorsum haec pertineant. Quando Cicero

T in Aristo.

368쪽

α96 PAR T. L S T. II. CAP. IV. Aristotelena dicit flumen aureum oratiun is fundere, determinati0 prodit tropum. Fideles dici tropice filios Dei et generatos a Deo, patet, quod dicuntur generati per d0ctrinam et eram, quod dicuntur filii iacti per fidem tu Christimι, Galat. III, 26., denique quod alibi

υιοΘεσια iis tribuitur. - Sic et potissimum parallelismus membrorum referenduS est ad conte Xtum orationis, ut adminiculum interpretandi. Ρroderit autem haec de conteX tu observatio potissimum in iis tropis, qui multiplicem habent comparationem. Ita quum Christiani dicuntur filii Dei, num intelligantur grati Deo et dilecti, an Dei similes, anden;que Christiana libertate utentes, ut Galat. IV.

init. , unice pendebit ab orationis contextu. Multiplicem etiam comparationem habet tropus: Novus

homo. Nam ubi de singulis dicitur, indicat morali sensu novum, in melius mutatum. Sed usurpatur quoque tropus de nationibus integris, Judaica et pagana, ut Ephes II, I 5., quae, pristina deserta religione, novam susceperant. Denique PauluS a. Cur. IV, 16. dicit, se quotidie exterius corrumpi, interius renovari. In quo loco non est sermo de morali corruptione aut innovatione; dicitur potius hoc: quotidie minuuntur vires corporis, sed menS mea, interior sensus, in dies fit maior, fortior, constantior.

Fermenti tropus duplicem habet significationem; interdum enim cum errore Matth. XVI, 6.), interdum cum scelere I. Cor. V, 6.) comparatur; sed utroque in loco iuvatur interpres additis determinationibus. XVII.

V. Consi dera historiam.

Saepe etiam hytoria ostendit, quid, et quo sensu aliquid sit tropicum. Sic de Christi adventu, regno,

impe

369쪽

DE TROPIS IvDICANDIS ET INTERPRETANDIS . 297

imperio, hostibus multa et varia dicuntur. Sed historia docet, eum venisse etiam ad excidium Hierosolymorum, imperare et regnare late propagando religionem Sc. Dicit Christus Matth. X, 34. velle se βαλειν, ideoque venisse. In parallelo loco Luc. XII, 6 I. se venisse ait δια. μερισμιον, discordiae caussa. Ergo parallelum illud: proiicere gladium, erit sic intelligendum: discordiam efficere velle ac veluti serere certamina. Sed quo sensu essicere voluit discordiam 8 Historia docet, doctrinam Christi divisisse et disiunxisse a se invicem gentes et familias, ut alii sequerentur, alii non; alii alios vexarent &c. XVIII.

VI. Consi dera nexum doctrinae.

Vt vis tropicae cuiusdam dii fionis appareat, interdum quoque prodest, mi exuin doctrinae esu derare. Etiam ό Θάνατος dicitur του et ab illo vinci aut victus esse. Nonne autem eX nexu doctrinae intelligenda sunt omnia, quae Ostendant, morte eiusque necessitate impediri felicitatem sectatorum Christi; molestia illa necessario perferenda essici, ut plena non truantur felicitate 8 Vinci autem illum adversarium, tradit passim doctrina, quae de reditu hominum in vitam noS edocet: vincitur itaque metus illius adversarii eo, quod homines revocabuntur in vitam omnisque mortalitas sublata erit. Pariter neXus doctrinae, quae in Veteri et Novo Testamento est proposita, saepe ducit ad originem talium troporum reperiendam et sensum recludendum. Quando enim de Christianis occurrunt talia, esse domum, esse lapides, sacerdotes esse et regis sacerdotes Ι. Petr. II, II.); nonne haec Omnia ducta sunt e Veteri Testamento Z

370쪽

In iudicandis tropis et mologiam non esse urgendam.

Sed in omni hac dictione tropica iudicanda ea diligenter est adhibenda cautio, Me in explicaridis tronis eliciamus tertium csmyarati0Πis ex etymol0gia , h. e. ex prima verbi significatione f. I 6. . Caussae vero, cur non sit urgenda etymologia, non latent in obscuro. Nam I. prima verbi significatio saepe plane evanuit et obsolevit. Sic v. c. religio dicitur, auctore Cicerone, a religando, quoniam hominem quasi religet, obstri ia-gat et obliget Deo. Quis inhaereat his 3 Pariter superjtiti0, eodem Cicerone testante, proprie eXprimebat preces parentum pro vita longiore liberorum; Preces parentum, ut habeant filios superstites.

II. Vsus loquendi indicat, primam verbi vim non spectari. Sic elisi providentiae sit per etymologiam, curare, ne quis quid damni capiat; tamen usus indicat, non spectari hoc in Dei providentia, sed

eam patere latius. III. Analogia linguae non admittit, e X etymologia omnia derivare, aut respicere primam verbi vim. Exemplum eius rei luculentum est verbum ὀρθοτο- ριεῖν, quod a. Timoth. II, I 5. tantum Occurrit. Legitur ibi: ορΘοτομῶν τον λογον τῆς ἀληΘείας. Prima vis verbi est recte secare, quod compositio illius sponte

docet. Nunc autem diceretur recte secare τον λογον

τῆς ἀληθείας. Id quia non potest physice intelligi,

fecerunt inde sectionem logicam vel divisionem dialecticam, qua λογος Dei dividatur in species quasdam . Commenti hinc sunt distinctionem legis et evangelii, volueruntque locum sic capi: distingue doctrinam iu- legem

SEARCH

MENU NAVIGATION