장음표시 사용
371쪽
DE TROPIS IUDICANDIS ET INTERPRETANDIS.
Iegem et evangelumι. Docuerunt praeterea, doctorem religionis dividere doctrinalia recte, si lege utatur apud nondum conversos, evangelio autem apud eos, qui iam conversi sint. Patet, hanc omnem demonstrationem niti etymologia. At λογος est evangelium ipsum; scribitur enim ad doctorem evangelii. Hinc evangelium non potest rursus dividi in legem et evangelium. Docet potius analogia linguae, μιειν esse rectum d0 trinae sensim tenere aliisque tradere. Quomodo id docet 3 IJ Coniugatum verbum est ορ Θο- nempe ex illo verbo derivatum substantivum. At ορΘοτομιίαι apud antiquos est ea, quae hodie orthodoxia vocatur. Iam ii substantivum indicat Oer loquendi usum rectam tententiam de doctrina, sequitur, ut et verbum indicet recte sentire de doctrina, non ετεροδοξειν. a) Καινοτομειν denotat novas opiniones de religione suscipere et spargere. Analogum est illi ορ-
Θοτομειν, propter compositionem ex adiectivo et verbo τερινειν. Sed ubi analoga formatio, ibi et analoga significatio. Iam vero καινοτομῶν non est iacere divisionem novam, sed sentire novo modo, usurpaturque apud Graecos etiam de rebellibus, qui novam in civitate calcant viarn. Hinc explicandam ορθοτομεῖν eadem ratione. Fundus autem horum troporum i Sest usus loquendi, quo dicunt όρθὴν οδῖν τε Πνειν, κανὴν οδον Viam secare est iacere viam et iter viam vectam aut novam secare erit recto aut novo tramite incedere, ac respectu doctrinae, sentire recte, sentire nova. Atque sic etiam veteres acceperuΓt:
nam Versio Vulgata habet recti tradere doctrinam
372쪽
3OO PAR T. I. SECT. u. CAΡ. IV. XX.
Videndimi, ou tropus accurate intelligatu=
Alia est admonitio haec: 1ie satis sit tropnim intelligere utcmi irie, sed videndrim , an acer rate ii telligatur 3. II. . Accurate - h. e. I ita, Ut interpretatio exhauriat tropum, Vel ut e X primat tropum adaequate, quemadmodum Logici dicunt; ab sic, ut ponatur tertium comparationis, ad hunc locum, in quo versor, pertinens. Qui non sic intelligit locum, intelligit eum tantum uiciniorue. Vtrumque illustra Limus eXempli S. I. Interpretatio exhaurire troplam debet. Homines, non ad scholae subtilitatem docti, si quaerantur, quid significet use Novum homi rem; respondebunt, esse eum, qui pie vivat. Nil dicunt falsum; sed non exhauriunt rem. Nam est ante omnia etiam pia mente esse, pie sentire; tum pie vivere. Hoc demum erit adaequale tropum eXprimere: nam notio adaequata est, quae partes singulas et rursus partilam partes continet. Quaeramus, quid sit Chrisum nos redemisse; dicent illi, ab aeterna miseria Christum nos liberasse. Rursus non adaequata est notio. Nam redemit nos etiam ab ignoratione, ab imperio cupiditatum sagitiorumque, a poenis huius quoque Vitae. Quaeratur, quid sibi velint, ubi se aediscatos libro legendo dicunt; respondebunt, se acriter commotos esse inter legendum. Nihil falsi dicunt, sed non adaequate. Nam qui liber aedificat, is prodesse debet ad plura, quam ad motus subitaneos quosdam eXcitandos. II. Tertium comparati0Mis pertiuere ad eum locu udebet, in quo versur. Igitur non quaerendum, quae e X pressa esse possi comparatio, sed quae debeat; neque ex pluribus comparationibus temere arripienda est,
373쪽
DE TROPIS IUDICANDI g ET INTERPRETANDI s. 3o I
est, quae forte in oculos incurrit. Dixit Jacobus duobus tantum epistolae suae locis hominem cap. Ι, 8. s V, 8. Vi verbi est homo, qui duas habet mentes. Sic ensis domus , alia. Uerum id sigilificare potest hominem simulatorem et dissi nullatorem, qui veluti duplicem animum habeat; potest significare fallacem, vafrum et callidum, quem poeta dixit duplicis ingenii hominem. Sed apud Jacobum ista voce notatur homo dubius, anceps, nihil certi habens, quod teneat. Idque dicitur tum de eo, quod hodie aliquis fidit Deo, cras dissidit, tum de dubitatione et instabili ratione vivendi, ubi aliquis nunc probitati, nunc improbitati studet. Iam non
quaeritur, quid esse possit tropus, sed quid ssit hoc loco, et quid esse debeati ,
Cir. HEGELMAIERI de dictisne tropica etiam seripturae j libri III. Tubirlg. 1729. 8. MASCHOUnterrichi Don den bibl. Tropeit und Figuren. E.J XXI.
Allegoriae notio et variae appellationes.
Allegoria est modus exprimendi integram sententiam ita, ut loco rei, quae ipsa dicenda erat, ponatur res illi similis. Integra sententia indicat id, quod nobis est eiu ganzer Gedanhe, ideoque Vel propositio
integra, vel explicatio uberior rei alicuius integrae. Urgeo hoc, ne tantum intelligatur unum vocabulum, ut in quo metaphora esse potest, allegoria non potest. Eam vero sententiam dixi eXprimi sic, ut pro re, quasisa dicenda erat, p0uatur res ei similis. V. c. non est consentaneum, liberis eripere panem eumque proiicere canibus. Ρatex. hanc esse integram propositionem
Sed noluit Christus id dicere, quod verba per se sonant; voluit
374쪽
voluit similem illi rei rem intelligi, nempe hanc: non debent indigenis beneficia detrahi et tradi extraneis.
- Notum illud est: εἰ εν ταυτα ποιου-
σιν, εν τω τι γε ται; Voluit hoc Christus intelligi de hominibus probis et malis. Si probi tam misere tractantur, quid siet tandem improbis3 Magna est copia talium proverbiorum; V. c. debemus cum Christo mori, cum eo surgere. Quod rursus non dicitur proprie aut phy sice, sed modo allegorico. Quemadmodum autem hoc de verbis valet et oratione; ita etiam de iactis: unde faeta allegorica nascuntur. EZech. XXVII, 15. iubetur Propheta duas parare tabulas; alteri inscribere nomen Israelis, alteri
Judae nomen; has tabulas compingere accurate et unire, ut Videantur Una, easque ita unitas ostendere
populo. Fecit hoc Propheta, ut per factum hoc exprimeret iactum huic simile: fore, ut et Judaei et Israelitae redeant ab eXilio in patriam fiantque unum regnum coniunctum, quod post Salomonem in duas partes scissum erat. Pariter quod Christus lavit interdum Apostolorum pedes, fuit et hoc allegoricum iactum. Lavit enim, non ut lavaret, sed ut doceret suo eXemplo, Versandum esse in ministerio aliorum hominum. Addam aliud exemplum ex historia. Tarquinii Superbi filius quum legatos ad patrem misisset quaesituros, quomodo civitatem Gabiorum sibi subitisceret; ille ne verbum quidem respondit, sed in hortum eos deduxit. Ibi inambulans et alia multa confabulans, interdum capita papaverum baculo decussit.
Reversis ad Tarquinii filium legatis, quid, ait, pater mihi suasit 8 Illi, nihil ipsum respondisse, sed ista
fecisse ambulantem in horto. Hic loco rei, quae dicenda erat, fiebat res alia; et filius probe animadvertebat, procerum capita gladio esse demetenda.
375쪽
DE TROPIS IVDICANDIS ET INTERPRETANDIS . 3O3
De factis Prophetarum alleg tricis seu parabolis
propheticis, quarum literaeque actionem fictam narrant, aliae coniunctae sunt Cum actione vera, sed ita, ut narratio eam amplificet, exornet eiusque sensum declaret, pulcre disseruit C. F. s T A E U D-L1N liber die symboli schen Haudim geri der Propheten, in Neuen Beytragen etur Erl uterting der lubi eheu Prophetexi, Gotting. IT9I. 8. p. I 25-a O. E. JQuod fieri vidimus tum verbis et oratione, tum etiam iactis, idem fit per opera artis et ingenii, v. c. per gemmas, statuas, tabulas pictas ct c., in quibus multa sunt allegorica . Sic Apollo imberbis, semper iuvenis, eXprimit et adumbrat solem semper iuvenilem, num quarta senescentem. Vbi pingitur seges, cuius calami fracti sunt grandine atque haec tabula picta suspenditur in monumento sepulcrali principis iuvenis ; ostenditur, spem patriae praemature ereptam et sublatam esse. Subest igitur aliquid figuris, quod spectandum est magis, quam sigurae ipsae. Hinc et
wINCΚEL MANNUS integrum opus scripsit de Allegoria in artis operibus, frii fuera einer Allegorie hes0nders fur die Κius , Dres d. 1 66. Plures scriptores,
de allegoria exponentes, laudavit BL A N C Κ E N R U R-G1υ s ad Sulgeri Doctr. Artium Vol. I. p. 37 sq. 71 sq. In primis vero hic conterenda est Mosti dissert. de cause sis allegoriae explicaridae, in Ej. Dissertati. the Ol. Vol. 1.P-3TO' 393. E. JQuodsi eadem est indoles allegoriae, sive iii oratione, sive in iactis, seu in operibus artis occurrat; videmur sane tenere essentiam. illius seu essentiale in
Licet iam intelligere et nomen allegoriae, et
alia huic similia. Nimirum in ἀλληγορία proprie ἄλλο
376쪽
αλλο ἀγορεῖται, aliud dicitur, h. e. subest aliud quid, simile huic, quod verbis auditis mente concipitur. Est etiam inde, quod allegoria nominatur υπονοια debemus enim aliquid υπονοεῖν, futintelligere. Reperitur hoc in Plutarchi libello de poetis aud. , ubi variade allegoria disseruntur. Di Xerunt etiarn τὸ μι υτικον, quoniam in allegoria est aliquid occultatum; nam subinvolucro formulae, facti, statuae latet aliquid occultum. Hinc qui librorum sacroruin locis sensum tribuerunt mysticum, tribuerunt illis allegoricum, ut semper intelligeretur aliud quid, quam legeretur. Denique etiam dicuntur talia symbolica; quoniam sunt signa rei alicuius. Sic habemus iacta symbolica; habemus in operibus artis numos symbolicos, gemmas symbolicas &c. Et omnis illa ars hieroglyphica Aegyptiorum vocata esst lingua mortua symbolica. Ex-ssat liber integer prisci scriptoris, qui inscribitur Imrap0llo, in quo est descriptio et explicatio hieroglyphicarum figurarum. a
Sunt et alia nomina huic allegorico dicendi generi imposita. Veluti τὸ quia indicatur aliquid, simile huic, quod dicitur: τὰ Θικον, quia res in iacto positae, similitudine ob servata, mutantur in disciplinam conformandi animi et ad intelligendam, et ad agendum. E. Iam proclive erit iudicare, metaphoram discerni ab allegoria. Illa enim in uno verbo subsistit ; haec exprimit integram sententiam.
XXII. Nullam allegoriam ex omni parte Dectandam esse.
His praemisiis, videamus de interpretanda allegoria. Neque vero hic sermo est de praeceptis illis
377쪽
DE TROPIS IVDICANDIS ET INTERPRETANDIS. 3O5
rhetoricis, quae traduntur, V. c. manendum esse in allegoria seu metaphoram continuandam, Ut v. c. dicendum sit: famula cit itatis exstinguitur, non abrumpia et quae sunt his similia. Nos hic ordiamur ab observatione, quae vim principii habeat: nulla allegoria e si ex omni parte spectarida. Nam id, quod confertur, ut id, quocum confertur, non ut simillima proponuntur. V. c. in illo: non decet liberis eripere panem et proiicere canibus, inepte a multis et absone quae satum est, cur hic extranei, qui non Judaei
sunt, dicantur canes. Quippe homines omnes, invita communi utentes allegoricis Verbi S, aut αλληγο- fingentes artis opera, Una tanti in eX parte VO-lunt intelligi, quod comparant. In illa picta tabula, quam commemorabam de segete et grandinibus, varia dici possunt de longitudine et brevitate et apicibus calamorum, de aliis bis terve fractis: sed his omnibus nunc non est locus. Potest etiam medius inter illos flosculus stare, et ipse confractus; possunt alia adventicia addi penicillo pictoris, sed ea non sunt singulatim interpretanda. Manet illud , spem agricolis ereptam transferri ad patriam aut civitatem, cui spessit erepta praematura morte principi S iuvenis. Idein valet de oratione. In qua quod similiter confirmat Omnium hominum consensus, idem construiat addita interdum explicatio. Non raro enim scriptor ipse eXplicando declarat, velle se allegoriam intelligi de una tantum re. ChristuS di Xerat, non egere Valentes medico, sed aegrotos; addit: sic ego non veni, ut Vocarem ad μετάνωαν pios, sed impios. Quis hic ordiatur longam de Christo medico disputationem , aut Omnia, quae de medico dici possunt, ad Christum transferat
378쪽
Allegoriae tractandae praecepta.
Ab hoc principio, quod posuimus, veniamus ad praece ita tractandae allegoriae, quae singulatim illustrabimuS. XXIV.
I. Consilium allegoriae universae indetandum e s.
Alleg0riae Mnioersae consitum, quod ante omnia indagandum est , facillime reperitur tum, quum ea inseritur orationi, ex qua consilium intelligi potest θ. a indagandum igitur est ex orationis coiitextu, sed id aliis in locis aliter fieri potest. Contextus enim primum continetur antecedentibus et conseqMentibus. a. Tlin. II, aO. legitur hoc: in ampla domo non sunt tantum vasa aurea et argentea, sed et lignea et testacea ; alia pretiosiora, alia minus pretiosa. Iam quia scriptor non hoc dicere vult, quod verba per se indicant; patet, eum esse allegoria usum, cuius consilium detegendum sit iuvante conteXtu. Praece serat autem V. I s: esto strenuus ac probus religionis Christianae doctor, vites errores. E quo apparet, sermonem esse
de doctoribus. Iam domus ampla, in qua sunt varii generis vasa, indicabit coetum Christianum, in quo sunt doctores varii variique pretii. Additur hoc: D- para te a doctoribus falsis; sis tu supellex pretiosa, utilis possessori; sis ad omne ossicium promptus paratusque. Ergo rursus non de supellectile agitur, sed de doctoribus. Itaque consilium allegoriae tendit huc, ut doceatur, non omnes, qui doceant, esse eiusdem pretii, et ut hinc admonitio aliqua fluat. Quemadmodum e tali contextu intelligitur alle. goria; ita etiam ex V castone alleg0riae , quam conte X-
379쪽
DE TROPIS IVDICANDIs ET INTERPRETANDIS. 3OT
tus indicat. Quaesierat aliquiS, interrogaverat, erraverat; traditur allegoria ad respondendum, ad errorem corrigendum, et erudiendos homines. Joh. VI. de edendo pane multa proponuntur: fruendum esse Christi institutione, ut, sicut pane truentes, inde fructum capiamus. Occasio rem sic potissimum exprimendi traditur v. a I. Maiores nostri ederunt in deserto manna, panem coelitus datum. Ego, inquit Christus, sum panis coelestis. Sponte intelligitur, in Christo edendo cogitandum esse adem, quod in pane edendo, adeoque το frui, seu fructum capere. Tamen fuere, qui verba illa ad coenam sacram referrent, quasi proprie et historice de edenda carne et sanguine bibendo ageretur. Quoniam e contextu intelligitur allegoria, ideo et addita explicatio saepe indicat scopum et interpretationem. Nec mirabitur quisquam, nos referre ad contextum hanc eXplicationem, utpote quae addatur in ipso contextu. Luc. V, 2Ι. ChrisIus una comederat cum portitoribus scelestisque hominibus. Additur: aegroti non egent medico, cum hac eXplicatione: non veni, ut probos cohortarer ad μετανοιαν, sed improbos. Cognito scopo, cognita occasione, cognita explicatione, sponte patet allegoriae sensus. Matth
XXI, 43. agitur de lapide illo, qui εγεν, Θη si
γουνιας. Inter mediam illam allegoriam haec sunt: ἁρΘησεται άφ'-του Θεου : quia reiecistis lapidem illum, non eritis amplius populus Dei. Hoc quum addatur, elucet, quo sensa reliqua dicantur de frangente aut comminuente lapide. Caeteruinea explicatio interdum verbo raritum additur. I. Thessi V, 8. iubemur induere thoracem et galeam; additur explicationis caussa: galea spei, thorax fidei et amoris. Sensus igitur tropi: fide, amore et spe praepara te, ne damnum capiaS.
380쪽
Interdum allegoria proposita etiam per partes explicatur ab ipso loquente. Sic allegoria illa de semine, in agro arenoso et in tellure valde fertili sparso, explicatur deinde per partes. Hic sane facilis prodit sensus: varium effectum habet doctrina divina in variis
hominum animis. Ephes. VI. multa sunt de armatura Christianorum; nominantur ocreae, gladius, thorax, cingulum, scutum, ensis. Esse haec allegorica, dubitari nequit. Praecessi: estote firmi fortesque, Deo adiuvante. Nunc id per partes eundo
scriptor explicat, sed addit in quovis, quid velit intelligi; v. c. ensem esse doctrinam Dei, cingulum esse integritatem, scutum esse fidem &c. Et sane explicatio optabilis est tali in loco, cuius allegoria eXplicari nequit e X certo quodam principio. Ρorro contextus interdum obiter addit vocabulum aliquod pr0prium, e quo diiudicari omnis allegoria possit. Joh. XII, 36. per breve adhuc tempus lumen vobis interest - unum moX improviso adspergitur vocabulum proprium: credite in lumen. Hine apparet, lumen esse doctorem; apparet etiam, in tenebris versari esse, versari in ignoratione. Matth. RI . Vos estis lumen generis humani; non potest urbs occulta esse, quae in monte sita est &c. Additur tandem : ut homines videant vestra recte iacta et sic celebrare Deum Ρatrem discant. Ex illis εργοις καλῶς, quae instar sunt clavis totius loci, concludo, sermonem esse de virtutis studiosis, qui praebere aliis exemplum debeant. 1. Petr. V, 8. monentur Christiani esse sobrii, vigilare; circumire enim adversarium instar mugientis leonis, qui deglutire eos cupiat. Additur: non vobis tantum, sed omnibus vestris per orbem terrarum fratribus evenient eaedem calamitates.