Francisci Vilierii De statu primitiuæ ecclesiæ, eiusque sacerdotiis. De patriarchis, metropolitanis, archiepiscopis, primatibus, primæ sedis episcopi, chorepiscopis, presbyteris, diaconis, hypodiaconis. De pontificis romani potestate atque amplitudin

발행: 1554년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

PR I Μ IT. ECCLESIAE.

nune potius fides habebiturῖ monimentis certissimis,& qu isti aeque ac sacras literas in pretio haberi iubent: an istis Gratiani confictis &commentitiis fabulis, vix dignis lucubratione anicularum2 Nam qubd ad Archiepiscopi nomen attinet, quod isti a Patriarcha alienum esse tradunt, & Metropolitarum esse commune omnium affirmant: id falsum & absurdum esse Iustinianus Novella cxxm multis locis demonstrat,in quibus non alios Archiepiscopos nominat,nisi ipsos Patriarchas. ut eo loco quesupra descripsimus, in quo quatuor Patriam iachas i επι οποπ appellat.&pauld pdst, οιπνες ia

m ει ὰμ ειMν: id est, Qui sunt sub beatissimo .. Archiepiscopo & Patriarcha Constantinopo- ..tis.& paucis versibus interiectis .sed aliquanto .. post multb apertissime his verbis. Eιεῖ -

χεα πιν φ' ον λει. id est, Et si quidem is qui .. accusatur, Episcopus fuerit: huius Metropoli- . tanus ea quae proteruntur, examinato.si vero i. Metropolitanus,beatissimus Archiepiscopus, se

82쪽

DE STAT V

82κ νης asclupe pura id est, Si a clerico,aut quouis alio contra Episcopum inius adeatur, primu Metropolitanus rem disceptato. quod si quis rebus iudicatis contradicat, & appellare velit, ad beatissimum Archiepiscopuni atque Patriarcham illius dioecesis causa defer tor .FAniceti proximum caput est eiusta

di,quod Rusus hoc loco protulit. Nulli A chiepiscopi Primates vocentur, inquit, nisi illi qui primas sedcs tenent. At alii nulli sunt,ut

Conciliorum leges modo prolatae declarant.

item, Quaru sedium Episcopos Apostoli e

rumque successores regulariter Patriarchas vel Primates esse constituerunt. Quasi vero tam late Apostolorum aetate regnum Christi propagatum fuerit:vt in creandis Patriarchis, qui multis simul regionibus piaeessent,occupati fuerint. quum satis constet amplius centum annos post Apostolorum aetatem, Christianis

non nisi nocturnos de clandestinos coetus celebrare licuisse . Sed iam antea demonstratum est tum Patriarchas creatos esse,cum certς iam nationes ac prouinciae,in sitis omnibus ciuit tibus Episcopos habercnt : quorum Ut conuentus& quasi Senatus bis unoquoque anno

facilius cogi posset, Primates & quasi magistri collegii creati sunt, qui ut Consules ad Senatum , sic illi ad totius prouinciae Episcopos, de suis negotiis reserendi potestatem habe

83쪽

PRIMIT. ECCLESIAE. 83rent. Hos autem mod5 Patriarchas , mod5Metropolitanos,modo Primates appellari solitos fuisse, latis iam copiose demonstratum est. Sequitur, Reliqui Metropolitani nomi- nentur, qui alias Metropoles tenent. Quas, μ' malum, Metropoles ubi unquam Metropoles aliae nominantur,nisi in quibus Primates, Antistites,& primae sedis Episcopi sedes habebantZ Concilio Carthaginens constitu

τευοντα ιδον.id est,ut quaeque prouincia pro ..pter sumptuum magnitudinem suum Prima- ..tem habeat.&simul adiectum, ut Mauritania ..

Sitiphensis suum habeat sibi peculiarem Primatem . Quid ita Sitiphcnsis nimirum qua adhue sunt Mauritaniae prouinciae: duaeque in iis Metropoles: quarum alteram Caesaream Eutropius nominat libro xvr, alteram Sitiphin, in qua Primas ille sive Metropolitanus constitutus est. Ex eodem genere sunt illa Isidoridistinct. ai,c.i,ubi tamen tum Anicetitum Anacleti placitis repugnat . alios enim Patria chas ,alios Primates facit. Intercos, inquit, quaedam discretio seruata est : ut alii appel- , lentur simpliciter sacerdotes , alii Archi-

presbyteri, alii Chorepiscopi , alii Episco- pi, alii Archiepiscopi, seu Metropolitae, alii Primates , alii Patriarchae , lii summi ''

84쪽

84 DE STATU Pontifices. Vnde lade nobis ista Isidorus tam prcclaram descriptione inuexitὶ Nam quod ad saccrdotes attinet siue Pre1byteros,vet' Ecclesa,vetus,inquam,non Decretalibus Epistolis c5stituta Ecclesia,non alios ipsis Archipresbyteros praefecit, quam eius urbis Episcopos, cui

vici,pagi,oppidula quibus ipsi Prcsbyteri prς-

secti erant, subiiciebatur. In canonibus qui dicuntur Apostolorum, depresbyteris & Diaconis lex est,his conscripta verbis. αι

Presbyteri& Diaconi sine cosensu & sententia Episcopi, nihil gerulo. Ipse enim est cui populus Domini est concreditus: & a quo populi animorum ratio reposcetur.& in eande sententiam ac rationem lex in Laodicensi concilio constituta est κε*.νς .De Archipresbyteris verbum in omnibus antiquis cociliis nullum. De Chorespiscopis autem metio fit multis eorundem conciliorum locis .Erant autem Chorepuscopi, paulo maioribus vicinitatibus praefecti, quam presbyteri ut opinor, iis vicis, qui muris cincti, non tamen tantum lappidum e fiaciebant, ut opus esset in iis Episcopia costi tuere. Hi maiore qu am presbyteri ac diaconi diagnitatem ac potestatem habebant: non usque eo tamen, ut ullum aut presbyterum aut diaconum

85쪽

PRIMIT. ECCLESIAE. 8snum creare possent: sed hypodiaconos tallim, lectorcs,&exorcistas. Sic enim legibus Antio- i. clieni concilii constitutum est, ὀ mo

tam ειτει, γλυ. id est, Qui in vicis aut re- vgionibus Chorepiscopi vocantur , si manuum impositionem ab Episcopis acceperint, placet VSanctae synodo , ut quibus finibus sua praefectura circunscripta sit,cognoscant & gubem Pnent sibi subiectas Ecclesias. corumque procu ratione ac solicitudine contenti sint. consti- 'tuant autem lectores, subdiaconos, exorcistas P id est, eos qui inuocato nomine Christi Dei, Pquasi iureiurando , dgmones ex stiriosorum '

corporibus profligabant: & hac illi dignitate P

atque praestantia contenti sint. Pre1byterum'

autem, aut Diaconum ne quem cooptare au-Ρdeant, sine eius urbis Episcopo, cui tum ipse 'tum ea tota vicinitas cui prieest, se biecta est.

in od si quis hos fines migrare audeat, abdice '. F. iiii.

86쪽

tur ea dignitate quam assecutus est. Cliore- piscopus autem creetur ab eius ciuitatis Epi- scopo, cui ciuitati ipse subiectus est. Haec illi .estque hoc sere transalitium caput ex capite decimo tertio Ancyrani concilii : cuius ipsius concilii extremo capite quae sit huius oriago procurationis , ac muneris Ecclesiastici, is his verbis explicatur. οἱ

. Chorepiscopi instar Septuaginta discipulo- ' rum constituti sunt. & ut collegi; in Ecclesiae

.. cultu ac ministerio, ob studium in pauperes,ia ad Episcoporum honorem ac dignitatem ac- cedunt. hactenus de Chorepiscopis. De Episcopis autem, Archiepiscopis,& Metropolitis, Primatibusque, dictu est suo loco copiose. Nam ad Papae nomen quδd attinet, Syracusanorum lingua Patrem significare , Suidas testatur:& eo nomine omnes Episcopos appellari solitos, nemo mediocriter quidem doctus ignorat. Initio concilii Carthaginensis, Aurelius eius ciuitatis Episcopus, qui concilio princrat, Papa nominatur. & in oratione Alypii,

, id est, Petimus a dignitate tua sanctissime papa Aurcii. Capite C iv, cum de dissensione in-Vter Romanum & Alexandrinum Episcopos

verba fierent, Placuit, anquit, ut ad sanctissimum

87쪽

mum Papam Innocentium scribatur.cum Ale xandrinum fgnificet: Bonifacius .n.tum Romae praesidebat: Apud Cyprianum, extant Mliquot epistolet ad eum ipsum scriptς,in quibus Papa nominatur.in ep.vit,lib. II. Romani presbyteri & diaconi inscripserunt suas literas Cypriano Papς. Hieronymus etia in epistolis Augustinu identidem Papam appellat. Neque via deo, cur posthac cum duobus pp.scribi debeat ut Ruse placci,cum Suidas Syracusanos unico vis testetur,& in Graetis cociliis ubique sic legatur. Quod Isidorus postremo loco de summoPontifice mentione facit,eam appellatione ac potestate comuni Ecclesiς consensu improbata atq; explosam esse supra docuimus. Quonia tamen& Rusus de Pontifice maximo populi R.& Isidorus de Flaminibus metione faciut: de iis quoq; breuiter & quasi prςtereules explicabimus. Verba aute Isidori,quae ex Clemetis& Anacteti nomine falsd inscriptis epistolis exscripta sunt,primum cognoscamus. H Οrit,in- quit, id est eoru de quibus modo dximus di scretio a Getilibus maxime introducta est.qui suos Flamines alios simpliciter Flamines,alios Archi flamines,alios Proflamines appellabant.

IJccsut hominis elegatissimi&eruditissimi placita,ex cui' ludo quasi ex equo Troiano omnesse Canonici iuris doctores,profectos glorian F. iiii.

88쪽

tur. Nos Varronem, Ciceronem, Dionysium Halicarnassamm, Plutarchum, Liuium,& retia quos pauid meliores barum rerum auctores ac magistros audiamus. Primum autem illud ex

Cicerone intelligamus: Populi R.religionem bipartitam fuisse, atque in sacra & in auspicia diuisam. Ac Sacerdotes quidemNuma, Augures autem Romulus instituit. Sacerdotum a

tem alii Flamines fuere, alii Pontifices, alii nec Flamines,nec Pontifices,ut Salii,sed aliud sortiti procurationis ac praefectum genus. Fl mines unius Dei Sacerdotes suere: ut Cicero in legibus testatur. & a filo, siue coronis laneis quas in capite gestabat, Flamines dicti sunt.eis etiam aperto eue capite non licebat, sed perpetuo apicem gestare iubebatur,ut ex Fabio Pictore Gellius do cuit.horum princeps ac maxiamus, Flanae Dialis fuit,id est Iouis minister ac sacerdos assiduus: quem Numa insigqj veste de

curuli regia sella adornauit. Super eum in conuiuio, nisi Rex sacrificulus, haud quisquam lius accumbebat. Is solus album habebat galerum,uel quod, ut Varro scribit, maximus erat, vel qudd Ioui immolata hostia albato fieri oportcbat. Ei proximus erat dignitate Marti lis deinde Quirinalis, tum Volcanalis, Furinalis & alii deinceps. Archi flamines autem aut Protoflamines appellatos esse nullos legimus: idque ab hoc uno Isidoro confictum esse constat

89쪽

constat, quem tamen homo non ingeniosissimus qui L.Fencstellae nomine, de Magistratibus Romanorum scripsit,est secutus. Sequitur vi de Potificum collegio breuiter expliccmus. Pontificcm unum duntaxat a Numa institutulegimus apudTitum Liuium: Marcum scilicet M. F.cui sacra Omnia exscripta, exsignataque

attribuit.quibus hostiis,quibus diebus,ad quet

templa, sacra fieret atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.c tera quoq; omnia publica priuataque lacra Pontificis scitis subiecit. Hunc,inqua, tu a Numa creatu Liuius tin tur,quem Maximum etiam no nominat, quod alii scilicet minores non essent.& initio libri II cum de Rege sacrificulo commemorat, non

dicit eum Pontificibus,aut Pontifici Maximo subiectum esse, sed tantum Pontifici.qui tame

Maximus,ut dixi, sacerdotum omnium habe

batur.Ex quo intelligi potest, quam ingeniosi

sint homines,qui in orationibus contra Lucterianos Ciceronianae orationis genere conscruptis, nullum ab iis ordinem ac descriptionem in sacerdotum collegio conseruari clamant, qui Maximum Pontificem Romanum in ordinem redigere conantur: cum exPontificibus Romae, unus princeps atque antistes perpetuo

fuerit, luem Maximum appellabant. quasi ve-rd aut initio Pontifex ille Maximus fuerit,aut Maximus diceretur, quod in omnes quivbse

90쪽

que terrarum sacerdotium gerebant imp rium ac potestate, ac non in Romanae tantum urbis sacerdotes haberet . Non multo post tamen quatuor sunt creati Potifieos, qui numerus ad M. Valerium, Q YpuleiumCoss. id est, annos amplius quadringentos permansi quo

tempore octo primum lege Ogulnia Potifices creati sunt: de quibus cu postea Liuius loquia

tur , alios minores Pontifices appellat, unum maximu. Cicero etiam in oratione de Haru1picum responsis,tres minores nominauit.Pontificis vero Maximi tanta potestas in reliquos sacerdotes fuisse dicitur, ut L. Metellus eum honorem adeptus, Posthumium Consulem eundemque Flaminem Martialem , ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa indicta , Irbem egredi vc- tuerit . Idem praeterea de violatis sacris eum collegio cognoscebat. Liuius narrat L. Cantilium scribam Pontificum, qui cum Vestali virgine stuprum fecerat,aPont. Max,eous Uevirgis in comitio casium fuisse, ut inter vel bcra expiraret. Idem res omnes singulorum annorum mandabat literis, efferebatque in album,& proponebat tabulam domi,potestas ut esset populo cognoscedi:vtCicero libro de Oratore II testatur. Creati autem postea plures sunt a victore Sylineorumque numerus ampli

SEARCH

MENU NAVIGATION