장음표시 사용
61쪽
quinos doceret uniuersalis nomine intelligi G. tiam singularem. Ecclesia,inquit, dicitur uni- uersalis,id est singularis: est enim unica tantum Ecclesia, quae etiam catholica, id est uniuersa- lis nominatur. Quid hoc homine miserius ξ ut Episcopi R. a quo sacerdotiolum mercedis expectat,causam tueatur,faci se patitur se no modo calumniatorem, sed etiam indoctum haberi. An cum dicimus Vniueri' orbis terrarum,
ide sisnificam' quod singularis Singulare quide esse atquevnicum inter nos constat.nam etsi sophistam te haberi pateris,non tame, opinor, etiam Gymnosophista existimari vis: quum satis iam tibi, ut audio, a procuratorum Pari-
sensium gratia & causis forensibus frigeat. Quid ergo estZid pueri in ludo ex praeceptis
dialecticis cognoscunt. Cum Vniuersum dicimus, quia partium cum toto comparationem significamus,veluti si quis dicatVniuersus o bis in tres partes diuiditur: ad categoriam, qua αρρος π appellant,cogitatio refertur, id est ad relationem. Clim dicimus eundem esse singularem, ad Quantitate. Quare cum uniuersalem Ecclesiam siue o θολιγων nominamus,ad partes, id est singulas eius prouincias,dioecesses,praesecturas respicimus. Quum singularem, unam, simplicem, solitaria, tum ad quaestione Quot sunt Ecclesiae,mentem animumque reserimuS.
Mihi sane permolestum accidi in istis puerilibus
62쪽
bus disputatiunculis versari:sed me istius importuna calumnia id facere eoegit. Tametsi res uno verbo sic expediri poterat. dubitatum non fuisse, an unus duntaxat esset Episcopus
in toto orbe terrarum. neque enim quisquam
negabat alios esse Episcopos: sed an ille esset totius terraru orbis Episcopus, ct ut Cypri,nus ait) Episcoporum Episcopus, quem Grς-ci oecumenicum, Latini uniuersalem nominarunt. Quare frigidam & ieiunam esse Rufi calumniam, qui nomen uniuersalis pro singularis positum affirmabat,facile cuiuis est perspia
Ad extremum in istum sese angulum rotrudit. Non sunt,inquit, existimandi non esse qui dici nolunt. Cuius rei exempla nobis undi que conquisiuit. Profert Pompeiu, Caesarem, 'Antoninum, & alios innumerabiles, qui Magni,Domini, Optimi cognomen, quod eis tamen reuera conueniebat,repudiarui. Ita dispatat Gregorium uniuersalem quidem Episcopum fuisse: sed dici tamen noluisse.postea dum Pauli &Christianorum hominum modestiam, lenitatem, humilitatem dilaudat, quatuor aut quinque paginas vanissima de inanissima loquacitate contaminat. Si concedamus Rufo, non de re,sed de nomine latum disputare Gregorium:& eum uniuersalem esse,cui tamen nomen non tribuitur hoc tamen Episcopi R.cau
63쪽
sam grauiter laedit. Licebit enim' hoedo concludere: Constatinopolitanum Episcopum esse uniuersalem,tametsi Gregorius ei nomen illud conuenire neget: aut certe non propterea non esse, quia nomen illi denegatur '' Noua,inquit, superbia idem frater meus uni-
uersalem se Episcopum appellat. Sed ipsius de
Gregorii verba cognoscamus ex canone
Ecce,distinct. s. Si uniuersale,inquit,ine P v pam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur uniuersum. Quid magis potuit perpicue dicero Si uniuersa Sicilia est populi R.nihil eius est Carthaginensium. eodem modo'si uniuersalis,inquit, Papatus,sive Epia scopatus meus est, nullus est extra me nec P pa nec Episcopus. quo in loco Gregorius etiaconfirmat quod supra dicebamus: Papae nomealiis quoque Archiepiscopis omnibus commune tum fuissr. Sed in hac longa recensione eorum quos Rusus enumerat, qui id quod erant,dici tamen recusarunt: cogimur in homine doctissimo eruditionem deuderare. Pompeius, inquit,etsi Imperator erat victo Domitio,vt Plutarchu s refert: se tamen in literis Imperatorem non inscribebat. Plutarchus denomine Imperatoris verbum nullum facit: sed de Magni vocabulo duntaxat . Inter Magni autem &Imperatoris nomen,multum interest.
& Magni appellationem Appianus, Liuius, &
64쪽
alii in multo posteriorem aetatem reiecerunt. Sed fortasse memoria lapsus , Plutarchum pro Canare nominauit.nam Caesar commetario de
bello ciuilii III, praelio in Achaia ad Dyrrachium comisse , scribit Pompeium Imperatorem esse appellatum eumque hoc nomen obtinuisse, atque ita postea se appellari pastam csse.sed neq; in literis,quas scribere solebat, neque in fascibus insignia Laureae praetulisse. A tcaesar indignitatis conscientia eum honorem recusasse Pompeium intelligi voluit. nam cohonore decorabantur duces parta victoria, ut aut conclamatione militum , aut Senatus decreto imperatores appellarentur: &in fascibus ac literis Lauream,eius victoriae insigne, prae ferrent . Caesar autem non victoriam illam, sed casum fuisse narrat . cuius rei conscium Pompeium, ab honore illo non modestia , sed conscientia indignitatis abstinuisse. ut si Pontificis R. recusationem cum illa Pompeii Rusus conserre voluerit, non magnopere luct mur.tametsi instituta R ufi disputatio,non eius
qui se non appellaret, sed qui ab aliis dici nollet,exemptu postulabat. Liuius Drusus,inquit, Quaestorin prouincia lictore uti noluit. Hoc quam magnu estξ Procuratio minima, quς neque sellam h ebat curule,neque ius ima in is neque agendi cum populo potcstatem, neque auspicia , denique quae vix magistratus erat
65쪽
digna nomine, fasces non habuit. Si de fascibus dicendum erat,non tibi potius, Rufe, Publicolae Consulis, quam istius tenuissimae potestatis in mentem veniebat)Reliqua sunt eiusmodi. Vitellius Caesaris nomen, Caesar Regis, Augustus Domini recusauit. quid tumZat erat hoc ipsum quod dici recusabat. Doceas igitur oportet, Gregorium uniuersalem Episcopum fuisse, prius quam illius cum istorum,recus
tionem compares. At Gregorius non tam nomen cuiquam conuenire,quam rem ac verita-
.. tem negat. In epistola Lxxv I, lib. v I, Corruit,
. inquit, uniuerta Ecclesia a statu suo, si is qui
. uniuersalis dicitur cadit. Item epistola. Lxxx, Nullusvnquam decessorum meorum hoc pr .. fano vocabulo uti voluit. quia si unus Patria L cha uniuersalis dicitur, Patriarcharum nomen is c teras derogatur. In isto scelesto vocabulo co-
sentire,nihil aliud est, quam fidem prodere. deis lib. vis, epistola C XC vi ,Ego autem fidenter dico,quod quisquis se uniuersalcm sacerdote vo.. cat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antio christum praecurrit: quia superbiendo secari ris pr ponit. Quod si tam longe repetitis exemplis docendum Ruso videbatur, ab iis remota
vocabula,in quibus tamen res ac veritas ines.set,nunquam ne homini eruditon mente Regis nomen apud populum R.veniebat an non tacilius fuisset,istam totam disputationemvno verbo
66쪽
verbo conficere, quum omnia iura, potestatem,insignia,quς Regum fuissent,tradita Consulibus dixisset, Regum tamen eis denegatam appellationem Molin iis damnarat Episcopum Rauennatem,& eum Antichristi praecursorem appellarat,quod primatu occupare conaretur. Rufus Rauennatem haereticum inclamat, & ab Ecclesiae Romanae societate non desciuisse,ut Molinaeus dixerat, sed decidisse. in hoc enim verbo miras nobis lites commouit. Et dum iulud probat, amplius septem integras paginas, suo more, aut morbo potius, verbis inanibu sinfarcit. quod ego san e quorsum ille,aut quem ad finem faciat,non dispicio. Vtru grauius est est Rauennatem Episcopum Antichristi praecursorem, esque viam munientem, an haereti cum appellare Quacunque de cause Rauenas sibi in omnes Ecclesias primatum arrogarat,id ille contra omnes omnium conciliorum leges atque sanctiones fecerat. eodem modo quacunque de causa quivis alius istud audebit, in eandem legum offensionem incurret, ct Antichristi praecursor , aut verius Antia
christus appellari poterit. ia. I 3 Hoc loco de Phoc iudicio instituta disputatio est . quare Pauli Diaconi, qui fuit ςqualis teporii illorum,& quem Rufus solum, reiecto Platina ,audiedum putat, proferamus.
67쪽
Phocas, inquit, extincto Mauritio eiusque fi- lio,Romanoru regnu invadens per octo ann rum curricula principatum tenuit. Hic rogate Papa Bonifacio,statuit sede Ronaan & Ap o stolicae Ecclesiae primam esse: cum prius Con- , stantipolitana se primam omnium Ecclesia-ι rum scriberet. haec ille. Rufus ex his Diaconi verbis Primatum episcopo R. quaesitum assi mat tum quod ius facit sententiat. 3, De lib. agnos. l. 8, De inoff. test.tum quod continu ta ex eo tempore eius iuris possessio, praescri- ptionem induxit. simulque tum ex ciuili, tum cx Canonistarum iure quatum ad iustam praescriptionem temporis requiratur, copiose e ponit . in quo ita se diligit, ac magnifice cim cunspicit, quasi nouum aliquem & adhuc i auditum legis alicuius damnata: ut nostri l quuntur ) sensum nobis de superiore loco interpretaretur. & reuera narrare nobis illum. quae ipsi noua essent,verisimile est cum in reb ta tritis & peruulgatis, quasi nouus aliquis hospes esse videatur. vcluti cum quoda loco na rat omne ius,aut ad personas, aut ad res, aut ad actiones pertinere. Sed ad rem accedamus. Valeat ista Phocae sententia. quid tum)Phocas statuit ut Ecclesia R.sit prima.virum tempore, an honore,an potestate3hac enim nobis partiuenumeratione pauid ante tradidisti. Si tepore, stulte. Praeterita enim mutare qui potest An
tiochia, inquit Chysost. prima nomen Chri
68쪽
. stianorum tulit.propterea contra omne terr rum orbem oculos erigere potes. Si honore, nihil hic iudex noui statuit. nam, ut sepe antea demonstrauimus , omnibus antiquis cociliis est primatus honoris Ecclesiae Romanae delatus est: ita tamen ut Constantinopolitana, quae alterum ab illa lo- eum obtinebat,θισα επεισε α , id est eundem primatum haberet. Iustinianus in l. inter claras, C.de summa Trinitate,scribit se uniuersas Orientis Ecclesias Romanae sedi ad fidei de re- ligionis unitatem subiungere. Nam dereli- gione tantum loquitur, quam iubeν omnes
Ecclesias habere similem Romanae Ecclesiae. quod ide Gratianus, Valentinianus δc Theodosius ante amplius centum annis constituerant, i. I, eiusdem tit . ubi etiam Alexandrina Ecclesia Romanae coniungitur: neque alium
principatum Romanae Ecclesiae tribuunt, nisi quod Trinitatis fidem fortiter & constanter tenuerit: quae disputatio Orientis Ecclesias mirandum in modum perturbauit. Si potesti te, impie, & contra omnes conciliorum Ecclesiis antiquissimas constitutiones. An potuit Phocas mitto dicere, perfidus, proditor, interfector domini de Imperatoris sui Mauritii: sed an potuit Phocas, si maxime Imperator sapientissimus & inuictissimus fuisset, tot ac tanta Ecclesiae decreta, unius ambitio-E. ii.
69쪽
18 DE STAT vsi Episcopi gratia conuellere ac commutare Na quid rationis habuerit non percontor. ROMgatu, inquit Paulus,&precibus Bonifacii Romani Episcopi,statuit ut Romana sedes prima haberetur. In canonibus,qui dicuntur Apostolorum,sancitum est, ut singulς prouinciae suos habeant Primos , siue Primates atque Antistites:& ut Episcopi ipsius prouiciς nihil grauius agant sine ipsius lententia. Hoc innumeris postea conciliis ac decretis confirmatum & constitutum est. Si singulae prouinciae suum habet ταὶ κῆτον, id cst Primum, siue Primate,quid aliud Bonifacius ille a Phoca tanta contentio ne deprecatus est, dum primatu solus petebat, nisi ut Primates in singulis prouinciis tollere iturὶ nam etia antea Primus erat in sua prouincia, ut alii item in suis gentibus ac prouinciis: ut ipse Constantinopolitanus multis in regio bus.qui si primatum sibi in omnes prouincias vindicarat ut Paulus Diaconus significat leges Ecclesiae violarat,&tyrannidem occuparat eam,quam postea Romani Pontifices sibi arte&industria sua quaesiuerunt. Q uodsi praescriptionem nobis atque usum multarum aetatum
Rufus obiicit, proferat simul titulum nobis iustum aliquem oportet: & hoc amplius,bona R. Pontificis fidem ostendat.Alioqui meminerit legis, Aduersus furem aeterna auctoritaS Osto. Furem autem fuisse Bonifacium, vel ex hoc
70쪽
intelligi potest, quod rem a non domino m la fide acceperit. neque enim Imperatorti hanc in uniuersam Ecclesiam potestatem non esse, aut conciliorum omnium leges ab illo nebulone covelli non posse,ignorabat. Quid)ctun Iustinianus statuebat ut omnes Orientis Ecclesiar,fidei ac religioni Romanae sedis subiicerentur, pro suone iure id statuebat,an magistratus ciuilis fines migrabat, cuius in Ecclesias, ct religione nullum est imperium ξ Quid enim si Arianorum d1sciplina valere in Ecclesia iusisissetΘvirunt eius imperio parendia putaremus, an populi R. prudentissima consuetudine via teremur: cuius in legibus id semper ad scriptu erat, Si quid ius non fuit rogari, eius ea lege nihilum rogatum Z Quod Rufus postea re- i. spondet ad pricceptu Christi, Quisquis maior .. volet fieri, minister esto: & primus c terorum ci seruus: hoc ad dominandi libidinem non ad ..praesecturam aliquam pertinere: non dissentiamus .Etenim iam ante docuimus,singulas prouincias suos Primates habuisse.Sed quum Bonifacius id tanto studio tantaque ambitione cotederit,ut primus Episcoporu appellaretur:
audet ne Rufus illum quasi ab ista dominandi& praeeudi libidine purum atque integrum defendere t quanqua pagina s6,quae post aliquot
inanes sequitur, utrum defendere videtur,an potius piniaricari cum hoc modo loquitur. E. iii.