P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. 8

indicio ad ipsum Ambiorigem contendit: quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur:

Multum cum in omnibus rebus, tum in re militari fortuna potest: Nam sicut magno accidit casu , ut in ipsum, incautu atque etiam imparatum incideret, priusquam eius aduentus ab omnibus videretur quam fama ac nuntiis afferiaretur,sic magnae fuit fortunae, omni militari instrumento, quod circum se habebat erepto,rii

dis equisque comprehensis ipsum effugere moratem: Sed hoc factum est, quod aedificio circundato sylva sui sunt ferὰ aedificia Gallorum , qui

vitandi aestus caussa, plerumq; sylvanim c Πuminum petunt propinquiitates: Comites fami- miliarεsque eius, angusto loco paulisper equitum Romanorum vim sustinuerunt: His pugnatibus,illum in equum quidam ex suis intulit fu .gientem sylvae texerunt: sic & ad subeundum periculum & ad vitandum,multum fortuna valui . Hic,Caesar Ambiorigem fortuna & inuentum Sc elapsum ait, eiusque rei eventum fortunae tribuit. Tertius eodem J:bro locus est, cum C sar illo accepto dolore permotus,Eburonum getem funditus delere cogitarct,eaque de cauia se omnia impedimenta aci Varutam Ciceroni cum una legione mandauisset, exorcituimin omnes Eburonum fines partitur: At cum te

i gionarios sylvis & paludibus dissipatos, in ma gno periculo versari videret , omnes finitimas

102쪽

ciuitates ad diripiendos & vexandos Eburones , conuocat. Hic quantum in bello fortuna possit ait Caesar in& quantum afferat casus, cognosci

potuit Sicambrorum Germanorum duo millia hac fama ad Eburones depraedandum excitantur: Itaque magno hominum pecoratque num ro potitis unus ex captiuis Eburonibus, Quid vos est,hanc miseram ac tenuem sectamini pr dam , quibus iam licet esse fortunatissimis ' tria 'bus horis ad Varutam venire potestis: Huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit, praesidij tantum est, ut ne murus quidem cingi posset, neque quisquam egredi extra m nitiones audeat.Oblata spe Germani quam n cti erant praedam in occulto relinquunt, ipsi ad Variatam colendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognouerat: Et certE parum abfuit quin ea castra caperet,iam insperato tamque acri impetu sunt adorti: At cum cohortes quinque,quae frumentatum ierant, rid redirent,Germani signa procul conspicari legiones Caesaris prinibrediisse arbitrantur, postea paucitate despecta, facto impetu ,ex his duet' interficiunt,reliquae in castra incolumes euaserat: Itaque Germani obsidione desperata abeunt.Caesar reuersus multu fortunam in repentino hostium aductu potuisse

iudicauit, multd etiam amplius, qudd pene ab ipsi, vallo portis'; castrorum barbaros auertis arum omnium rerum maxime admiram dum

103쪽

lum videbatur: qu bd Germani, qui eo consilio

Rhenum transierant,ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati,capi tisfinium Ambiorigi beneficium obtulerunt. sic in praeliis sere omnibus aduersis, calamitas accepta, fortunae tribuitur: optauit tamen propitiam sibi fortunam felicitatis signunt Africano bello aedit: seg caussam victoriarum

suarum, temeritati dc casui nunquam attribuit.

Atque haec ad consequendam victoriam generalia Caesariani consili j de viribus, oco, ordine, . cohortatione capita, & quidem ab omni casis inscitia ac temeritate seiuncta suerint: speciales praelij differentiae sunt terrestris, naualis, paten ii campo munitionibus incluse, ubi nulla ferὁ noua praecepta sunt, sed praeliorum initia pro

gressisis, extrema continuo cursu velut ante ocu

los. subiiciuntur, pleniusque & uberitis intelliguntur: Seligemus igitur ex unaquaque praeludii rentia singularia maximE, maximόque e cellentia : e terrestribus patenti campo factis duo gallica ponemus, Helveticum & Nervicum, duo ciuilia, Pharsalicum & Mundenset Primum igitur Caesaris praelium aduersus bieluetios crit vicis oppiditque omnibus incensis gressos ad uniueriae Galliae imperium occupan- sum : quorum qui arma ferre possent, Caesar ait ad nonaginta dgo millia suisse: quot autem arma tulerint, no exprimit: dc quidem priusquam

104쪽

P. RAMI LIBER'

de summa rerum dimicaretur, quarta pars illius numeri ad Ararim concisa fuerat: Caesar igitur ab exploratoribus certior factus Helvetios sub monte consedisse millia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis dc qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent, misit: r nunciatum est facilem esse . De tertia vigilia T. Labienum legatum properd, cum duabus legionibus Miisdem ducibus qui iter cognouerant,

summum montem ascenctere iubet,quid sui crus iij sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia ad hostes eodem loco quo ierant, contendit equita- . tumque omnem ante se mittit, cumque Considius falso nuncio renuntiaret montem ab Helvetiis teneri, copias in proximum collem sib- ducit aciemque instruit. Helveth castra mouere: Caesar insequitur: 'ostridie cum iter ab Helvetiis auerteret Bibracte, Helvetio a nouissimo agmine lacessere coeperunt: Postquam id animaduertit Caesar, copias suas in proximum collem subducit, equitatumque qui sustineret hostium impetum misit, ipse interim in colle in dio triplicem aciem instruxit legionum qu tuor veteranorum, ita uti supra se in summo iugo duas legiones, s quas in Gallia Togata proxime conscripserat ) dc omnia auxilia collocarit ac totum montem hominibus complerit. Inte ea sarcinas in unum locum conferri & eum ab

his qui in superiore acie constiterant, muniri

iussit:

105쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. so

iussit: Helveth cum omnibus suis carris secuti limpedimenta in unum locum contulerunt, ipsi consertissima acie reiecto Romano equitatu, phalange facta sub primam Caesaris aciem successerunt.Caesar primum suo, deinde omnium Econspectu remotis equis,Vt qquato omnium periculo spe fugae tolleret, cohortatus si os praelia

commi sit: Romani E loccisuperiore pilis missis facilὸ hostium phalangmatersiegerunt, ea dis iecta gladiis districtis in eos impetum fecerunt. Helvetiis magno ad pugnativerat impedimen to , quis d pluribus eorwm scutis uno ictu pilotarum transfixis & colluatis, cum serrum se inge-xisset,neque eucllare,ntque sinistra impedita satis commodὸ pugnare poterant multi,ut diu iactato brachio praeoptarent seudui, rnanu et ittere & nudo corpore pia nare, tandem vulneribus defessii,& pedem reterre,& quod mons sit b-

erat circiter mille passuum, eb se recipere coeperunt. Capto monte, & succedentibus Romanis Boij & Tulingi, qui hominum millibus ci

citer quindecim i agmen Helvetiorum claud bant,& nouissimis pr sdio crant,ex itinere Romanos latare aperto aggsessi circumuenere. Id conspicati Helveth,qui in montem sese receperant: rursiis instare & praelium redintegrare coeperunt : Romani conuersa signa, bipartitd intulerunt.Prima ac secuda acies, ut vittis ac sem- motis resisteret, tertia, ut venientes fastineret.

106쪽

P. RAMI LIBER

Ita ancipiti praelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustineri Romanorum impe tvs non posset, Heluethse ut coeperant in montem receperunKBob & Tulingi ad impedimemta dc carros suos se contulerunt. Nam hoc toto praelio, cum ab hora septima advesperam pu- ignatum sit , auersum hostem, Romanus utilere non potuit. Admultam nodis, etiam ad imp dimenta pugnatum est propterea qudd pro vablo Helvetij carros obiecerant,& e loco superiore in Romanos venientes tela conniiciebant, δίnonnulli inter carros rotasque, maZaras ac tr

gulas subiiciebant, Romanosque vulnerabant. Diu cum esset pu gnatum impedimentis castris que Romani potiti sinit. Ergo ita commissum est Helveticum praelium: in quo singulas laudes recognoscamus. Caesar hostium numerum .ut iam dixi,amplificat,iacet suum: At sex legiones Romanas oc equitum Gallorum millia quatuor habuit uniuersamque Galliam conspirantem &fauentem, cum id bellum pro Gallorum libe tale gerere videretur. Sic viribus Caesar nequa- ,

quam inferior fuit,loco certὸ superior xsse vade studuit: Subducit enim copias in collem proximum : pridie praelij de ipsi raelij die copias in proximum collem subducit Helueth contra sub

monte coosederant pridie, & ipse praelij die sub

monte consederunt: Caesar igitur initio pugnae, loco supςrior fuit: crede cculum etiam solo ro

spondisse,

107쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA si

spondisse, nihil alienum credideris: Certὸ, ut cies ante instrueretur, equitatus ad tardandum hostem praemissus est. Virtute fuderunt iij equitatum & leuem Caesaris armaturam: Aeascensu collis fatigati , de pilis eminus confixi, scuta abiicere, quod in pilorum usu antὸ notauimus, & nudi pugnare cotra recetes & integros legionarios coguntur. Locus igitur pro Romanis pugnauit. Helvetij in montem recepti,commilitonem locum habuere,quem hostem pauibantὸ habuerant,subsidibq; ciciorum adiuti,prς-lium redintegrant. Dehinc ordinis laus apparet.. Caesari triplex acies ita distincta fuit, ut tertia duabus primis stibsidio subueniret. Itaque quatuor tantiam legiones illae veteranae, initio pugnauere,duae nouitiae interea locum impedim ris in summo iugo muniuere, tum veteranis i

gionibus subsidib tandem fuere, quam ordinis laudem summam in Caesare starito. Hic verbnon hastatis & principibus veteranos, triarios sed tertiam & quidem tyronum aciem duabus primis veteranis subsidio summissam fuisse per icio.Tertia fuit ordinis disciplina,vbi conue sis bipertitb signis, elut orbe quodam faeto duet primae aFies in Helvetios a fronte, tertia ab se troque latere contra Boios & Tulingos dimic uit,militum illorum quos armigeros,quos cibariorum baiulos,quos fossores,quos fabros,quos inςssores, quos remiges effecimus, expedita de

108쪽

P. RAMI LIBER

cxcitita virtus, armis tanquam membris via est. Cohortationem vero militufaetarii arbitream uri Caesar p Omnium e conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus se , praelium commisit. Quibus hic verborum argumentis Caesar usus sit, non est expositum Ssed illud certe fortissimi facti exemplum

vehemeter incedere militum animos & inflammare debuit, cum Caesarem dignitate quidem principςm. at pelicuro commilitonem viderent. Haec igitur pugna,egregio cum militis,tum ducis exemplo depugnata est, victoriamque vires, locus, ordo,cohortatio Caesari tribuerunt. Sed tamen non sollim vincere, sed victodiasapienter uti Caesar sciebat. Ε trecentis sexaginta octo millibus Helvetiorum,Tulingorum, Boiorum, quae domo exierant centum-triginta supe riterant, ea commeatu interesusa in potestatem

redegit: Sed dum obsides arma, serui qui profugerant poscuntur, Verbigenus pagus qui sex hominum millia sedi ant) iugit retractu ue, in

hostium numero est habitus, quatuordecim millia Boiorum Heduis petentibus concessa sint, reliqua centum &dccem millia domum a Caesare remissa sunt, ne vacuus ager potius a Germanis occuparetur , quam Romanis stipendiarius esset: atque utrumque illud Romanum fuit, .m 'uantam ex eo

rimuin silo deinde

Parcere

109쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. uer

Parceresubiectu, debetaresuperbos. Verumenimuero ex omnibus Caesaris pretiis Neruicum singulare est ad duci militum laudes omnes declarandum. Nerviorum sexaginta millia a Caesare notata sunt, Romanae legiones octo praeter illum gallicum equitatum m

Te, maiore etiam numero videtur dimicatum eia

se, sed Caesaris factiones praecipue hic euigilauere. In Celtica Gallia Senonum ciuitas imprimis firma, & magnae inter Gallos authoritatis filii. Caesa apud eos regem constituit Cauarinum. Carnutum ciuitas censu atque authorit

re par erat,vi constat e septimo libro: Hic etiam Tasgetium regem fecit, easque ciuitates horum regnorum beneficiis obstrictas habuit: Itaque dat negotium Senonibus reliquisque Celtis, qui finitimi Belgis erant, uti ea quae apud Ne uios gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Exploratores Caesaris quam multos h1c vides ξ Atqui Caesari tam propositum id semper fuit, ut si per exploratores suos hostium consilium cognoscere non posset,equbium turmas, quod Bellovaco bello. fecisse legimus, dimitteret in omnes partes ad aliquos e cipiendum , ex quibus hostium consilia cognosceret. Sapientis imperatoris est, inter hostes s mina discordiarum serere. Caesar etiam hostiunt

partem suis factionibus sibi adiungit. Quaere quomodo reliqui Celtae quieuerint, qua ratio-

110쪽

P. RAMI LIBER

ne Rhemi tam facile se dediderint, commeatu

aluerint, imo Treuiri etiam equitarum miserint, utrum iis regna promissa sulpicere 3 Sed his facultatibus & copiis aduersus Nervios Caesar contendit. Hi, mulieres, quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur, in eum locum coniecerant, quo propter paludes, exercitui aditus non esset ipsi autem trans Scaldem flumen cop- sederunt, ibique Romanorum aduentum ex pectare decreucrunt. Exploratores itaquς a Caesare Centurionesque praemissi locum castris dolegerunt in colle a summo aequaliter decliui ad Scaldem,cuius altitudo erat trium pedum. a fi inmine pari acclivitate collis nascebatur aduersus huic & contrarius, passus circiter duccntos in feriore parte apertus,superiore hi Iestris, ut non

facile introspici posset. Intra eas sylvas Nerub inocculto sese continebant, in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. C sar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis Equites Romani cum funditoribus sagittariisq; ssumen trasgressi, cum hostium equitatu prςlium commiserunt chin se illi identidem in sylvas ad suos reciperent ac rursus ralyiua in Romanos impetum facerent, neq; Romani longius quam quae ad stumen porrecta de aperta loca pertinebant cedentes insequi aude-itent,interim legiones sex,quq primae veneratio' vere dimeso castra munire coeperiit. Vbi priliu

SEARCH

MENU NAVIGATION