P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

DE C. IV L. MILITIA

que uniuersi terga verteriit. Hic igitur acies te tia etiam subsidiaria fuit, non solum quarta: atque ita duae acies subsidiariae fueriit, geminique triars: alios enim ut dixi, triarios in Caesare non video: & quidem triarios non illos ut Liuius ει Vegetius definiunt, omnium fortissimos ac robustissimos. Decumani enim qui praelium, inierant,palmam illam serebat. iamobrem vires militu locus per occasionem captatus,sed ordo, eiusq; imprimis subsidia,sed maxime omniti cohortatio tum C saris tum Crastini tam prςclara victoriam Caesari tribuerunt. Huius autem via istori filictu Caesar tam celeriter percepit,qualis accurate victoriam ipsam obtinuerat, fugie rem Pompeium persequitur,castra capit in quiabus immodicam Pompeianorii luxuriam in tria cliniis stratis, in magno argenti pondere,in t bernaculis hedera protectis demiratus est, pa loque phst, Pompeianas reliquias in potestatem recepit. dehinc authoritas C saris toto terrarum Orbe permagna fuit,Caesarq;, ut de se tertio bellisiuilis loquitur,cofisus fama rerum gestarum, omnemque locum sibi tutum fore existimans,

Alexandria infirmis auxiliis proficisci non dubitauit. Sed de Pharsalico praelio satis. Postr mum praelium E propositis est Mundense in Hisspania, quo Cn. Popeius filius cum reliquiis poternarum copiarum confugerat. Oppius histo

riae huius scriptor longE diuimilis, & elegantiae

132쪽

P. RAMI LIBER .

& prudentiae Caesarianae suit. Locus praelij p minum describitur aequissimus Pompeianis, sarianis iniquissimus ad Mundam oppidum e celso loco positum. Planicies cait Oppius inter utraque castra intercedebat circiter millia paustum quinque , ut auxilia Pompeii duabus d fenderentur rebus,oppidi excelsi dc loci natura: hinc dirigens proxima planicies aequabatur, cuius decursum antecedebat riuus,qui ad eorum accessium summam essiciebat loci iniquitatem: Nam palustri & voraginoso solo currebat ad dextram partem,&Caesar cum aciem directam vidisset, non habuit dubium quin media planiacie in aequum ad dimicandum aduersarij proco

derent. Hoc erat in omnium conspectu. huc a cedebat, ut locus ea planicie equitatum ornaret& diei solisque serenitas,ut mirificum & optandum tempus , prope a diis immortalibus illud attributum esset ad praelium committendum. Caesariani latari, nonnulli etiam timere, quddin eum locum res fortuneque omnium deduc ventur,ut quicquid post horam castris fieret, in dubio poneretur Itaque Caesariani ad dimica dum procedunt, id quod aduersarios existim bant esse facturos: Qui tamen a munitione orpidi mille passibus longilis non audebant pr8

cedere, in quo sibi prope murum aduersarij c5stituebant. Itaque Caesariani procedunt. Inte dum aequitas loci aduersatos essiagitabat,ut i

133쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA.

Ii conditione contenderent ad victoriam: neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut ab oppido discederet. Caesariani pede presso propitis rivum cum appropinquassent, aduertarij patrocinari loco inia quo non desinunt. Haec igitur contra Pompei nos Caesarianis iniquitas Ioci fuit, vires partium sequuntur ordinis artificio indiligentilis exposiato. Erat acies xIlI. aquilis constituta, quae I lat ribus equitatu tegenatur, cum leui armatura

millibus sex. Praeterea auxiliares accedebat pro- alterum tantum. Caesariana praesidia, Lxxx cohortes, & octo millia equitu, cuiusmodi ferὰ Caesaris vires cotra Pompeiu patrem fuerat. Ita cum in extrema planicie iniquit in locum C si xiani appropinquassen t,paratus hostis erat superior, ut transeundi superius iter vehemcter esset periculosum. Neq; prudelia Caesaris hic ab Oppio praetermissa est.Nam csim . ait, a Caesare id esset animaduersum, ne quid temere culpa sua secus 'admitteretur, eum locum definire cc pit, ut fossa valloq; obduceretur: Sed miles toeantὰ partis victoriis insoletior retineri non potuit:Itaque cum id hominum auribus esset obi ctum, molestὰ & acerbὸ accipiebant se impediri quo minus praelium conficere possent. Haec mora aduersarios alacriores efficiebat: Caesaris coptas timore impediri ad committendit praelium. Ita se efferentes,iniquo loco sui potesta a

134쪽

P. RAMI LIBER

faciebant, ut magno ramen periculo accessus eorum haberetur. Hic Decumani suum locum, cornu dextrum tenebant: Haec enim legio victoriarum praerogatiuam quandam sua virtute iampridem meruerat: sinistrum autem cornu, tertia & quanta legio, itemque caetera auxilia &equitatus. Haec ordinis instructio nempe sitit. Praelium clamore facto committitur: ea enim

praelij inchoandi cohortatio romana erat. Hic etsi virtute Caesariani antecedebant , aduersarhloco superiore defendebant acerrim E, & vehemens fiebat ab utrisq; clamor telorumque missis concursus,sic,ut propE Caesariani difficierent victoriae. Atque illud si verum Suetonius ait tempus videtur fuisse cdm Cesar suis fugientibus de

consciicenda tibi morte cogitauit: Oppius t men dissidentiam tantum, non etiam i lem d sperationem ostendit.Congressus ait,& clamor quibus rebus maxime hostes conterretur in collatu,pari erant conditione, tanta nempe collo ratio tantaquepartium alacritas fuit: Itaque ex utroque genere pugnae cum parem virtutem ad

bellandum contulissent, pilorum missis fixa cu-

mutatur & concidid aduersariorum multitudo Dextrum demonstrauimus decumanos cornu tenuisse,qui etsi erant pauci: tamen propter vi tutem magno aduersarios timore eorum opera. assiciebant, qudd a suo loco hostes vehementere mere coeperunt, ut ad subsidium ne ab late

135쪽

re C satiarii occuparentur, legio aduersariorum traduhi carpta sit ad dextrum: quae simillest naciata, equitatus Caesaris sinistrum cornu premere coepit. At hi eximia virtute pratium facere incipiunt, ut locus in acie ad subsidium ventcndi non daretur. Ita cum clamori esset intermixtus gemitus gladioriamque crepitus auribus obi tus , imperitorum mentes timor praepediebat. Dic ut ait Ennius, Pes pede premitur, armis te runtur arma. Atque in hoc bellorum ciuilium . extremo velut actu Pompeianos licet veheme tissime pugnantes tandem Caesariani tamen se gere coeperunt: quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsi fusi fugatique non superfuissent , nisi in 'eum locum confugissent, ex quo erant egressi: In quo praelio ceciderunt millia hominum ci citer triginta & si quid amplius : praeterea Labienus & Actius Varus . quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex prouincia ad millia tria. Caesariani desiderati ad hominum mille partim peditum,partim equitum. saucij ad quingentos Aduersiriorum aquilae sunt ablatae x iii, & signa& fastes. Praeterea duces belli xvir capti sunt: hos habuit res exitus. Caesarianorum praecipueque Decumanorum virtus hic excelluit, culpamq; loci temere initi abunde praestitit: Si Caesar,victoriae scriptor,ut author fuisset, cohortationem tam periculoso praelio. calem nempa

136쪽

P. RAMI LIBER

legeremus, qualem antea Nervico praelio Cognouimus. Hinc laudem Oppius devictoriae laudibus praecipuam praetermisit. Fructus victoriae non solum Hispaniae, sed totius imperii pax fuit, v triumphorum tot ante victoriis merito rum laetitia.

OPPUGNATIO LO-

corum.

HActenus patentibus locis praelia facta star,

deinceps clausis & munitis erunt: Locus obsessis praesidio est. Itaque caetera, copiarum, ordinis,cohortationis, obsidentibus maiora debent elle. Oppugnationis autem & prophisn tionis artes fere communes sunt. Castrenus a chitectura illa, de qua supra dictum est, hic imprimis expromenda est: hac enim virtute una singulari, urbes expugnantur. Locus igitur e pugnatur ex itinere primo impetu, aut longiore oppugnatione capitur. Expugnantur ex itinere

Gomphi quod est oppidum primum Thessaliae,

venientibus ab Epetro, ut est tertio belli ciuilis. Gomphenses venienti Caesari , portas praecluserunt. Caesar itaque castris munitis scalas music losque quibus fossae aggere completae solidum iteressi cerent ambulatoriis turribus: ad repentinam oppugnationem fieri,& crates parari ius s quibus rebus effectis cohortatus milites,d

137쪽

DE C. IV L. CAS. MILIT 1 A.

cuit quantum usum haberet ad subleuandam . omnium rerum inopiam, potiri oppido pleno atque opulento . simul rcliquis ciuitatibus, huius urbis exemplo inferre terrorem, & id fieri celeriter prius quam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio, eodem quo venerat , die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggrcssiis, ante solis occasum expugnauit &. ad diripiendum , militibus concessit, statimque ab oppido castra mouit, &Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi iambinque antecederet. Metropolitareodem primum usi consilio, iisdem permoti rumoribus , portas clauserunt, in tirosque armatis compleuerunt: sed postea casii ciuitatis comprehensis ex captiuis cognito, quos Caesar ad mu

rum producendos curauerat, portas aperuerunt:

quibus diligentissime conseruatis, cqilata γtuna Metropolitarum cum casu Gomphesium, Messiliae si it ciuitas praeter Larissaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quae non Caesari pareret atque imperata faceret. Docuimus antea quid celeritas Caesaris effeccrit:

hic etiam multd plenius intelligitur. Eodem die oppugnati & expugnati sunt Gomphi: Huius celeritatis terrore permovetur tota Thessalia se- sinue dedit: sic uno die innumerabiles urbes in una urbe captae sunt: Ac si propter latitudinem fossae murique altitudinem repentino impetu

138쪽

Ρ. RAMI LIBER

vos expugnari non possit, vineis actis, aggere iacto, turribus constitutis oppugnatur: Vineae autem,machina est lignea, crudis coriis intexta undique,tata pedes octo,alta septem,longa se decim, sub qua milites tecti, ad murum accedunt: agger aggestus lapidibus, terra, cratibus cumulus. Turres ambulatoriς sunt,quarum ima parte aries ad subruendum, falxque ad distrahendum murum educitur: media, pons aditum

in urbem facit, summa sagittarii x funditores,

muro propugnatorem deiiciunt. Magnitudine horum operum,quae neque viderant antE Galli, neque audierat, & celeritate Romanorum per moti Suessiones,Noviodunum oppidum dediderunt,ut est libro secundo. Aliquando circumuallatur pariter & oppugnatur oppidum, ut co-tra Aduaticos libro secundo,quorum oppidum egregi E natura munitum , ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes despectusque habebat: una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum

relinquebatur, quem locum duplici altissimo

muro munierant, tum magni ponderis saxa&praeacutas trabes in muro collocaram: Hoc o

pidum Caesar vallo duodecim pedum,in circu, tu quindecim millium crebrUque castellis cis

cum munit,deinde vineae aguntur,agger. extruibtur, turris constituitur, quam ubi moueri & a propinquare muris viderunt, noua atque inusi-

139쪽

DE C. IVL. CAE S. MILITIA.

tata specie commoti,iegatos ad Caesarem de pace miserunt,qui ad hunc modum locuti,Non se existimare, Romanos sine ope deorum, bellum gerere , qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promouere & ex propinquitate pugnare possent, se suaque omnia eorum pol stati permittere dixerunt: Sic dissicillimo & d rissimo hyemis tempore oppida Senonum,Ca nutum,Biturigum capta sunt, ut est libro septimo. Atque imprimis oppidis capiendis celeritas illa prorsus admirabilis filii: Caesar Vellaunodunum Senonum oppidum biduo circumuaulauit, tertio die missis ex oppido legatis de deditione,arma coferri,frumenta produci,sexcen. tos obsides dari iubet:ea qui conficeret C. Trebonium legatum relinquit. Interea Genabum Carnutum capit & incendit: Sic nondum capta Vrbe,urbs alia tamen caPitur, nec ulla temporis occasio, tanta celeritas ducis est, non arripitur: Itaque protinus Caesar Noviodunum Biturigum,armis, equis, obsidibus acceptis, dimittit, ut hac horribili celeritate reliquas res conficeret, qua plerique erat consecuius. Hinc Auaricum coepit oppugnari , oppidum in Biturigum finibus maximum dc munitissimum atque agri fertilissima regione propὸ, ex omnibus partiabus, flumine & palude circundatum uno & pe angusto aditu: Haec autem palus magna fuit, ut

quae perpetua inter Caesaris& Vercingetorigis

140쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA

cuniculos praeusta & praeacuta materia & pice feruefacta & maximi ponderis saxis morabantur, moenibusque appropinquare prohibebant. Muri autem compositi trabibus & lapidibus sieerant, ut facile & ab incendio lapis & ab ariete

materia defenderet. His tot rebus impedita oppugnatione Romani cum toto oppugnationis tempore,frigore dc assiduis imbribus tard rentur. tamen continenti labore, omnia haec Q-perauerunt,& diebus viginti quinque, agge-xem, cui nempe turres imponerentur,latum p des trecentps viginti, altum pedes octoginta extruxerunt. Sed labor hic est militum. Quid Caesar, laboris ne huius expers fuit Z Cum agger murum hostium pene contingeret, Caesar ad Opus , consuetudine excubabat , militesque cohortabatur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur. Nec tamen oppidanorum ineltia, interea ulla fuit, sed totam noctem, acerruma dimicatio : paulum ante tertiam vigiliam .est animaduersum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant: eodemque tempore toto muro clamore sublato, duabus portis ab utroque latere turrium,eruptio fiebat: Alij faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant picem reliquasque res,quibus

ignis excitari potest,fundebant, ut quo primum

curreretur, aut cui rei ferretur auxilium vix r

rio iniri post et . Quid igitur 3 quae Caesaris discisi iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION