Responsio ad Caluinum et Bezam, pro Francisco Balduino iuriscons. Cum refutatione calumniarum, de scriptura & traditione

발행: 1564년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

pestaris . Nam quod nunc narras laudanis dos nihilominus esse eos, quorum numero haberi vis, qui hinc istinc fugientes amiserint spem, quam habebant,impetrando- irum huiusmodi beneficiorum saltem non erit lagitima purgatio, si eam animo spem retinuerint. Vide igitur, ne iterum iteruque poenitens, cum tu nuper reuersus es

cum tanto satellitio equitum beneficiariorum, dicaris id fecisse nouo iure postliminii, ut quod a seras, magno cum scenoreti multorum annorum reliquis recuperas

res. Imo vero ais, istic puniri sacrilegos. Credo, si istic sacrilegium fiat. Sed quod alibi factum est, nescio quo iure nunc istie

inuenit suum sacrarium. Testem si requiris,non alium quam te citabo, si quae sui, potius quam quae dicantur obseruarive lis.Ignosce religiose Praesul hominibus superstitiosis. Non capiunt statim tuae de sensionis mysteria. Excusas direptionem Ecclesiasticorum anathematum, quia multae inclusae suerint reliquiae falsae & adulterinae: quod tu etiam ante qua inspiceres , ex inuentario, quod istic non te me se iampri. idem editum est fortasse sciebas.Sed thecas ipsas, neque auri falsi , neque gemmarumhdulterinarum fuisse suspicor: sed neque

92쪽

etu re accession Is suisse commissas existi, mo: tametsi nostra vel Balduini priuatim non intersit, quid de iis statueris:& cum libripendem tibi adfuisse narres, nihil prsterea inquirimus .Illud modo vereor, ne cum multi Verrinas de signis, quas frater culus tuus & commilito tibi dicauit, relegent, tu multis in mentem statim veniast aut quia duos tantum' Brennos olim Gallia protulerit, tu tertius fuisse dicaris: tas meis obtendas de sensionem, quam olim Dionysius Siculus: nisi malis illam poeticam. ' Dicite utifices in templo quid facit auram. O te beatum, quem neque exempla, neque versus unquam deficiunt, si quis te urseat.Sed de aliis spoliis, quoru reus es, ec,

quid dicis'Ne quid in eo genere abs te&ijs quibus prseras, factum fuisse dicatur sine sacris literis &exeplo bono, en istine nunc allatus libellus est, qui defendens factum, allegat sic ab ludetis discessuris spo Italos fuisse Aegyptios. PulchrE. Sic enim&superioribus annis Ana baptist ς Mona-

serienses respoderunt,cum interrogarentur, quo iure urbe Episcopalem diripui si sent. Sed tui fortasse cautiores sunt, pruidentissime Theodore. Nam eadem illa. eorum

93쪽

eorum defensio,quasi diffideret exemplo

ex sacris literis repetito, profert praeterea quandam Constitutionem ciuilem, quae significat aurum Barbaris & eripiendum di surripiendum esse. Pape, quanti est si pere. Et legum prosessoribus nunc etiam, num insensus esse potest, quorum beneficio consequeris,ut utroque iurei defendaris i Caeterum superest scrupulu= unus, quem non tam sicilὶ eximas:& in quo tamen eximedo laborare debes, priusquam uliud suscipias. Dissimulo alia crimina, quae te iugulant. De perduellione capitalem litem alij vellem toties non moues rent ex lege horrendi carminis. Sed cum toties alios, qui tibi dissimiles sunt, crepas esse apostatas, transfugas proditores: videris velle iustam recriminationem tanadem audire.Saltem enim cum Anglis por

tum Galliae vendidisti atque prodidisti,&patriae tuae & Regi tuo iniuriam fecisti. Quod si tibi licuisse putas,quia te Burgun

dum inscribis,tanto magis ipsis emptori, bus nunc teneris de euictione . Sed haec, si vis , nunc dissimulentur: & ad Balduini commentarium,de Legibus Maiestatis si,ue perduellionis reficiatur, quibus etiam, cum quidem in ij multa sint, quae te non

i leuiter

94쪽

leuiter pungantvehementerque premant, non dubitamus aliquando responsuram esse tuam generositatem. Interea tamen voreor, ne non tam facilὸ deleas eluasque sanguineas maculas, quibus conspersus esse diceris,cum tot caedibus te inquinaueris. Imo vero propterea triumphas,& alterum te esse gloriaris Iehu , qui sacerdotes Baal inactauerit,& veluti sanctum ducem Levitarum, qui multa millia idololatrarum trucidarit. Nam & quod Moses praecepit, ut ii de more expiarent cruentas suas manus, tu interpretaris,earum potius consecrationem fuisse in illa caede Deus bone, ecquo recidimus . Ipse Moses iussit suos milites, qui iussu ipsius etiam Dei occiderant Μ a dianitas,aliquot diebus extra castra manere & expiari. Et quicunque vel mortuu cadauer tetigerat, expiandus erat.Noster vero noui foederis praeco; sanctum se e sse iactat, cum est sanguinarius. Quid' An illud etiam Epistolae ad Hebraeos occineu Omnia propemodum sanguine purgantur secuna Atqui saltem memini siet,humanum sanguinem exceptum fuisse. Quidie moneo clementissime TheodoretExesi in as etiam te multos sacerdotes & monathos tua pecunia liberasse, atque redem p

95쪽

' os praesemineci eripuisse. Quis iam non

exclamet factum denuo te esse abbatem,& quidem quam antea,meliorem, o liberuralis redemptor, protector, seruatorq; mo. nachorum Itaque ais prodituros, si oportuerit mempe, ut iam non nexi serui,sed

pileati liberti triumphalem sui liberatoris

currum sequantur. Sed aut ego valde fallor, aut metuunt, ne imiteris, quod Ro, in ahitriumphantes statuebant de suis captiuis aut eorum saltem ducibus:& quama uis passim cruces cum crucifixis deieceς ris,crucem, reformidant. Atqui tu nuper edixisti, ne iudices Romano more,' crucis utantur supplicio:quia scilicet tam eam s. guram veneraris, quam Constantinus, qui hoc antea edixerat:vel quia tu surca fortasse, qua cruce dignior es. Audio. Trepidat tame ei icimnum tui redempti:& memine. runt non procul abfuisse te, cum in quodatemplo tui carnifices, ad Christi crucifixi imaginem infamandam atque funestanda,

in eade cruce hinc & illinc iacerdotes sti1-gulatos suspenderunt. Et miraris si tibi tam fideli domino nondum fidant illi

abs te empti, quos, ut victimas immolares, adseruaba, . Sed age: para tibi aliam defensionem sanguinariae tuae sanctitatis. Na

96쪽

sos esse iudices veteres Christianos, qui iadicabant sibi per suam religionem non licere speetare ludos gladiatorios: tamen caex candidato factus es purpuratus miles cruore ciuili rubens & madens, quem sitiens hauseras, cum insultares aceruis cadais uerum: quam putas, purus sanctusque ex castris & praelio ad Ecilesiam ut vocas tuam es reuersus,ut nunc, manibus non illotis, sed cruentis, sacra tractes & stylosan. uinario alios etiamnum persequaris' Credo letisse te aliquando canonem Nicaisnum, qui mirabilem poenitentiam &exo- mologesam requirit ab iis, qui abs militia ad Ecclesiam redeunt. An exclamabis Pa pisticos esse canones, quibus iampridem solutus sis 'Imo vero potius oppone poeticam exceptionem:

Nulla fides,pietatis viru,qui castra seequunture

Dices, nulla tibi opus esse aut defenso ne aut purgatione, aut abolitione, quia ais posse nos, ex multis, qui intemuerunt. audire quid in militari concione praemo nueris paulo ante illud funestissim v, quos etiamnu deploramus, praelium. At quod

illi nobis narrat, nihil aliud probat, quam te in illo fuisse quod Muncerum concio

97쪽

natorem in Germanico tumultu rustiGὀ

rum fuisse narrat Sleidanus: nisi aliquem Theudam de quo Lucas, malis: ut cum in Actis Apostolorum irrisurus venerabilem venerandi magistri tui inscitiam καὶ am rosmictu, annotaris duos suisse Theudas, nunc tertium adscribas, hoc est, teipsum. Nae tu mirabilis es artifex subtilissimae imposturae, qui tam suauiter efficis, ut neque astutissimi, quos irrides,neque fortissimi, quos iugulas, sentiat se aut irrideri,aut iu

gulari. Nullum credo extat in ulla historia exemplum simile. Sed si superioribus exemplis,aliquod adijciendum sit,adijce,

rem, Cretensem illum impostorem,qui ita poribus Theodosi j,simulauit se esse M sen coelo delapsum,& cum fictis vaticiniis vaesanam multitudinem coegisset, eam ad littus adduxit,pollicitusque fore, ut aqua cederet, iussit insilire in mare, multisque mox pereuntibus,cllam se subduxit. Nihil scilicet tale nuper secisti,cum ubi classicu,

post concionem, insonuisses ,& pistolica tela evibrasses,non modo stetisti post principia sed & alijs sortiter cadentibus, velociter effugisti:certe tam fatuus non fuisti, ut sequereris tuum collegam,qui, ut seruaretur, capi voluit. Triumphas nihilomi

98쪽

sus te procul ex edito colle spectatorem fuisse funestissimi conflictus & fortasse expertus es , quod Sulla olim dicebar,

cum audiret gemitus ciuium, qui trucidabantur. Seneca non modo insanum , sed

di insanabilem fuisse iudicat quendam Volesum, qui temporibus Augusti, cum

trecentos una die,securi percussisset,exul tans exclamauit,6 rem regiam. Quid de te

Christiani dicemus , qui cum tot millia sortissimorum ciuium . atque adeo florem Gallicae Nobilitatis, in acie indignὶ occumbere vidisti ne quid grauius dicam non exhorruisti' Legeras quidem quod Minucius nam eum in gratiam Bal duini tui legisse te ais loquens de veteri, bus Christianis, Nobis cinquit homicidium nec videre sis e st, nec audire: quod, que Athenagoras adiicit, ne ijs quidem licuisse spectatores esse publici alicuius supplicij di criminalis animaduersionis. Sed tu cum illa fatua & superstitiosa

ut vocas Antiquitate nihil commune habere te gloriarisamo vero, quia praeit um illud in campis Druydum comini sium fuit, veterum Gallorum antiquo more mactari victimas humanas sottasse non

potuisti,praesertim cum talibus hostijsta

99쪽

delecteris, quὶm sacrificium ἀναίμα- odisti. Sed iam saltem ijs parcere tuus stylus

deberet, qui nunquam arma induerunt, nusquam castra viderunt, & in ciuili tumultu videntes potius quos fugerent, qua quos sequerentur, seces erunt, ne vel videarent vel audirent, quae diutius aut videre aut audire sine ac orbissimo dolore non poterant.In eorum vero numero fuisse Bal. duinum cum non ignores,& omnes sciat,

quid illi ascribis quod tuum est Eius etiadomum in tumultu tanquam aram&aj,

tum patuisse protegendis & corporibus αbonis quorundam, qui tui esse dicuntur,

non nescis:& si negas, testes tibi opponam familiares tuos, qui etiamnum agnoseu nix quod debent,collegam inquam concio-Inatorem,& ipsum Nec helum, quem commilitonem tuum suisse narras . Et tu, homo ingrate.nihilominus singes te eius beneficii esse oblitum sImo vero cum narres collegam illum tuum etiam vitam suam debere Balduino, exclamabis tuos esse tractatos, ut tu tuos aduersarios tractati it Et quid tandem magis ridiculum est, quam homuncionem togatum, inermem, infirmum,ab sanguine abhorrentem, & qui nequidemciem districti scrri iniicere avderet

100쪽

ce loqui mauis αμαχον μηπλήκτην , fingere imitatorem esse mali & militaris tui furoris An tam stupidam & caecam & obliuio Asam Galliam esse putas, ut non intelligas, omnibus videri, te de te locutum esse, clim tragicE describis quendam ridentem vi disse caedes tota urbe fieri , aedes fortuna sique omnes a furente multitudine diripi. honestissimos viros, spectatissimas matronas per urbem media luce lacerari, sepultorum cadauera effodi, quosv is crudelissimὶ excarnificatos in fluuium praecipitari: non virginibus, non praegnantibus, non ipsis puerulis ab uberibus matrum pendentibus parci.Tum vero istum ipsis saxis ad haec horrenda spectacula colliquescentibus, non modo securum omnia spectare, sed unum etiam esse ex ijs, qui carnifices in coelum efferrent,&caei. Agnoscis tuis ver bis expressam tuae insaniae picturam vesas ne deesamator. addis & haec: Quid Galliam

commemorem innocenturn hominum

promiscuis caedibus redundantem quid

uxores in virorum , Virgines in matrum

sinu & const uprata, & iugulatas s quid in .fantes ab uberibus matrum ad caedem tra,

Oos quid praegnates mulieres vivas inci-

SEARCH

MENU NAVIGATION