Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

multas pecuniarias , quae in sacris Canonibus , seu Statutis isnodalibus, pro delictis ad certam summam fuerunt praefinitae , non autem poenas, m muntas, quae vel ab ejus arbitris pendent, vel per sententias, nulla praeeedente

Canonum , vel Statutorum Synodalium determinatione , imponuntur , nec poenas Clericorum non rementium, vel concubinariorum , psis locis

mnino applicentur. Quare, quidquid olim fuerit , dubitandum non est, hodie Apostolicae Sedis licentiam requiri, ut Episcopus, quantum Vis pauper, emendas, seu multas pecuniarias sibi addicere, & in proprios usus expendere possit. III. Notandum tamen est, interdum contingere, poenam pecuniariam esse quidem inflictam a Synodali Statuto , simulque praefinitam in certa pecuniae quantitate, & propterea hoc nomine pertinere ad tertium g nus poenarum, quas diximus ab Apostolica Sede Episcopo egenti quandoque concedi I sed simul evenire , eam esse ab eodem Statuto applicatam certo loco pio, seu ad aliquod determinatum pium opus destinatam, cujus rei exemplum nobis suppeditat Dioecesiana Synodus Oriolana , habita anno Iocio. cap. 7 I. relata a Cardinali de Aguirre tom. 4. Concilior. Hispan. pag. 74 I. ubi sc decernitur: In his Constitutionibus, oe Statutis nostris, atque Decretis hujus secundae Diarcesanae S odi Orisianae, in quibus poenae , , multae pecuniariae in violatores sancitae sunt, nec, qua ratione diis stribuendae illae fiat , declaratur , earum dimidiam pariem sanctae Cruciat applicamus, alteram vero dimidiam partem in opera pia , nostro arbitrio , disribui volumus. Iam vero, cum res ita se habet, sciant Episcopi, pcenas ejusmodi, quoad eam pariem, quae est certo loco, seu pio operi applicata, nunquam sibi, quantacumque laborent inopia , sore ab Apost lica Sede concedendas, nisi probaverint, locum , seu opus pium ea pecunia non indigere; neque enim Sedes Apostolica, ut uni gratificetur,

vult juri quaesito alterius praejudicium inferre. IV. Quae autem hucusque dicta sunt de Episcopis , facile indicant, quid sentiendum si de Capitulis Ecclesiarum Cathedralium , quibus aliquando in mentem venit, sibi licere, vacante Sede, multas pecuniarias,& delinquentium compositiones, in suos, & Canonicorum usus convertere. Contendebant id anno I 542ia Canonici Maetarienses, de quibus in Congregatione Concilii die 5 Decembris ejusdem anni quaesitum fuit r. n Canonici Ecclesae Cathedralis possint , Sede macante , propria auctoriatate in usus proprios convertere paen4s , multas , composetiones delique lium 8 Responsum autem fuit: Canonicos non posse r ut videre est lib. I decretori pag. rast. a tergia oe Izo- Paucis vero post annis , nimirum die

28. Martii I 648. instante Vicario Capitulari Elnensi , in eadem Congregatione sequens haud obsimile dubium propositum fuit e An Vicaria

Capitulara liceat poenas , oe multas pecuniarias in usus proprios convertere, θω potius teneatur omnes piis locis applicare ρ & limite rescriptum pro

diit r Vicarium Capitularem non posse poenas , ultas in usus proprisae

52쪽

L I B. X. C a P. X. eonvertere, sed integras locis piis debere applicare e ut legitur lib. I 8. deis cretori pag. 64. ω seq. Nec reperire datum est exempla facultatis Vica.riis Capitularibus impertitae, ut sibi applicare possent multas pecuniarias. Siquidem congrua Vicarii Capitularis sustentatio desumenda est ex vacantis Sedis emolumentis, quae scilicet ex juriis ictione , aut ex sigillo, seu ex alio quocumque sonte proVeniunt ἰ e quibus , detracto ejusdem-Vicarii competenti salario , quidquid reliquum est , ad futuri Episcopi

inmmodum remanere debet. Sacra oec. alias censuit , emolumenta , Sede

Episcopali meante, obυenientia ex iurisdictione , sigillo , aut alias unde. quaque, neque ad Capitulum, neque ad ejus Vicarium spectare ' sed debere futura successori reservari, se ad Episcopum , Ecclesa non vacante, pertinuissent . Ex his tamen emolumentis deducendum esse salarium rationabile, Vicario consιtuendum, oe persolυendum. Ita decretum suit ab eadem sa. era Congregatione die D. Iulii Ioas. lib. I 3. decretori pag. s s. m s 6. in quadam causa Nullitis & iterum in una inrigentina, die I7. Aprilis

I 627. eodem lib. I 3. decreton pag. 232.

V. Tandem est animadvertendum, quascumque multas, seu poenas pecuniarias, statim ac ab Episcopi Administris exactae sunt, deponendas esse penes probatum Virum p etenim Alexander ΙU. suis Apostobicis litteris, quae habentur post Eymericum in Director. Inqui . pag. 26. decrevit, haereticos, eorumque fautores, deseniores , & receptatores , in qui- .husdam casibus multandos poena Pecuniaria , simulque voluit , hanc integrae fidei homini, arbitrio Ordinarii eligendo, custodiendam tradi, ut, eum deinde opus fuerit, impendatur in prosequenda causa Fidei adversus haereticos . Alexandri vestigiis adhaelerunt Patres Concilii Toletani,

anni Is 63. act. Σ. cap. Iq. tom. Io. Collectionis Harduini col. IIs I. ubi ita edixere: Poenae pecuniaria, s quando a Iudicibus ordinariis , juxta Missionem delicti, vel delinquentis qualitatem , eas imponi contigerit , in pios tantum usus, m pro executione jusilia , non pro privata Episcoporum ut litate , expendantur, arbitrio Episcopi, vel ejus ricarii . Deputeturque ab eodem Episcopo, qui easdem poenas recipere debeat, earumque rationem redis dere teneatur. Haec autem praxis , veluti aptissima ad obviandum dolis,

fraudibus, & calumniis, placuit Ven. Innocentio XI. Pontifici Maximo, eujus propterea jussu sacra Congregatio Episcoporum , & Regularium, suis encyclicis litteris ad omnes Episcopos dies. Februarii I 6τ8. datis, qua

habentur apud Clericatum de Benes discord. Io . num. 4. itidem injunxit, ut quaslibet emendas, multas, seu poenas pecuniarias, statim custodiendas tradant probo, & fideli Depositario , ut hac ratione semper innotescat, quantum a delinquentibus exactum sit, & in quem usum erogatum. VI. Quae hactenus diximus, ut quilibet videt , eo omnia collineant, 'ut scilicet a foro Ecclesiastico omnis arceatur avaritiae species: quem eum.

dem scopum semper respexit sacra Congregatio Concilii , quotiescumque de pecunia, quocumque nomine Episcopo pensitanda, in ea actum est.

53쪽

Concilium Tridentinum sess. 24. cap. 3. de reform. praecepit , ut Episcopus singulis annis suae dioecesis visitationem instituat , quam si, propter ejusdem dioeceseos latitudinem, intra annum explere nequeat, biennio salistem absolvat. Visitanti autem Episcopo permitit, pro te, suoque honesto comitatu, ab iis, quibus de jure id onus incumbit, procurationes exigeis re, seu moderata, & frugalia Victualia recipere; relinquendo tamen arbitrio eorum, qui visitantur, aut eadem victualia subministrare , aut pecuniam, quam antea consueverant, exsolvere. Hoc porro decreto non proinhibetur Episcopus, ne intra ejusdem anni curriculum, si ita necessarium duxerit, iterum dioecesim visitando perlustret , quemadmodum recte notant Fagnanus in Cap. Cum venerabilis, num. 3. de censibus , Pirhing in 3. lib. Decretal. tit. 39. sest. 2. num. 94. Cardinalis de Luca in MiseHLEccles disc. I. num. II 8. & in . notation. ad Onesi. Trident. disc. num. 6. Sed , ne quisquam Pastorem visitationem iterantem insimulet,

quasi crebrius ad suas oves accurrat, ut eas saepius tondeat , non autem ut earumdem morbis novum afferat medicamen e propterea cum sacra

Congregatio Episcoporum , & Resularium anno is 86. tum sacra Conis gregatio Concilii die Ist. Septembris I 682. censuerunt, Episcopo, bis e dem anno dioecesim visitanti, unicam tantum deberi procurationem: ex minato quippe .sequenti articulo: n Episcopus, qui, δε commode feri possit, dioecesm suam quotannis vi are tenetur, post hujusmodi vistationem facere per mensem, vel circiter, ante quam labatur integer annus a dis p ractae ultimae vistationis , vel potius debeat expectare , quod anni circulus integre compleatur, antequam denuo visitet, ita ut intra singuli cujuslibes anni cursum una tantum vi tatio fato sacra Congregatio Concilii, praediis Ela die, & anno, respondit: Affirmative, sed non posse recipere procuratisinnem, neque victualia, nis semel in anno. Cui quidem responsioni concunit alia . ab eadem sacra Congregatione data die prima Iunii I 3 . in

causa Policasren. Procurationis, in qua proposita quaestione : n Episcopus , non completo anno ab ultima vi tatione, possit iterum eamdem Eces fam vistare, oe aliam procurationem a visitandis exigere: responsum suit . . rmative quoad primam partem, oe negative quoad secundam : Thesaur. Resolui. tom. 8. pag. 87. Huc etiam pertinet, quod ab eadem sacra Conia

gregatione decisum fuit, quoad procurationem solvendam Vicario Capit lari. Diximus superius lib. a. cap. p. num. s. posse a Vicario Capitularidioecesim visitari post annum a die ultimae visitationis, ab Episcopo peractae; sed, quoniam non decet, ut ipse cum tanto incedat comitatu, quam to indiget Episcopus, qui majori praesulget dignitate; idcirco sacra Co gregatio die 28. Iulii I7o8. in causa Osunen. Procurationis , impressalom. q. Thesauri pag. ISo. rescri ps t , Vicario Capitulari deberi tantum medietatem procurationum, quae Episcopo solvi consueverunte tali enim pacto servabitur indemnis ab expensis, quae Visitationis causa occurrunt . sed nihil lucri ex ea percipiet LL

54쪽

LIBER UNDECIMUS.

DE NOVITATE, ET SEVERITATE, QUAE IN CONSTITUTIONIBUS SYNODALIBUS EVITANDJE SUNT: UBI MULTA DE HUJUSMODI NOTIS ALIQUANDO SYNODALIBUS CONSTITUTIONIBUS IMMERITO INUSTIS. CAPUT PRIMUM.

De falsa novitatis nota , quae Ρnodalibus eon titutionibus quandoque iam ritur : ubi de constititionibus Sancti Caroli Eorromaei pro sua Ecclesia Mediolanens. DIuturna rerum experientia eompertum est , Episcoporum Constituistiones, etiam in Synodis promulgatas, hoc nomine plerumque traduci, quod antiquis, & jamdiu receptis populi moribus adversentur, alisque invisam novitatem in dioecesim inducant , qua ejusdem jura infrin.

gantur , & publica quies perturbetur . Verum , cum eaedem aequa lance librantur, maxime consormes deprehenduntur sanctissimis Ecclesiae institutis , quorum fortasse memoriam obliteravit prava consuetudo , quae,

praecedentium Episcoporum socordia , in dioecesim irrepsit , & tam altas egit radices , ut , quae legis praevaricatio est , pro lege haberi coeperit. Nam mala confluetudo ajebat Nicolaus I. epise. ad Biacmarum inrchiepia scopum Remensem, tom. s. Collectionis Harduini col. 646. ) quae non mianus , quam perniciosa corruptela, vitanda est, nis citius radicitus evellatuν ,

in privilegiorum jus ab improbis assumitur I m incipiunt praevaricationes, o

variae praesumptiones, celerrime non compressae, pro legibus venerari, oe priviis legiorum more perpetuo celebrari. Cum autem res ita se habeat, contemnenis dae sunt hominum querelae, totisque viribus enitendum , ut Veteri corruisptelae nova praevaleat constitutio, 'ua collapsa disciplina restauretur: opportune siquidem monemur a Cypriano epis. 74. ad Pompeium, relat. in n. 8. dis. 8. Consuetudo, quae apud quosdam obrepserat, impedire non deis het , quominus veritas praevaleat, o vincat. Nam consuetudo sne veritate, vetustas erroris es e propter quod, reIicto errore, sequamur veritatem e & rurissus ab Augustino lib. 3. de Baptismo contra Donatissas cap. s. relato eis. dist. Can. 6. Revelatione facta veritatis, cedat consuetudo veritati uia σPetrus, qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti.

II. Haud equidem inficiamur , potuisse antiquas leges contraria consuetudine abrogari, nec quandoque renovari posse absque populi offensi ne, quam omni studio praecavendam prudentia suadet. Verum haec locum sibi vindicant, cum consuetudo est rationabilis, σ legitime praescripta, Tom. II. G uti

55쪽

uti inquit Gregorius IX. in Cap. snal. de consuetudine e nunquam vero rationabiles esse possunt quaedam consuetudines , eaeque presertim , quae praecipuas labefactant leges, quibus Ecclesiasticae disciplinae nervus continetur.' has enim omnes irritas pronunciavit Innocentius III. in Cap. s. de consuetudine , inquiens : Nos igitur, cognito, quod ex tali consuetudine, si qua foret, disrumperetur nemus Ecclesiaylicae disciplinie, tuam , de consenses

Fratrum nostrarim, duximus irritandam . Has porro consuetudines eradiis

candas dicimus , spretisque improborum hominum querelis , sustinendas constitutiones asserimus , quibus illis obsistitur : qua in re plura nobis

proponuntur ad imitandum exempla.

ΙΙΙ. In Ecclesia Mediolanensi graves inoleverant abusus , sanctioribus Ecclesiae institutis e diametro oppositi. Quadrages male jejunium, etiam quoad abstinentiam ab esu carnium, incipiebat feria secunda post Dominicam primam Quadragesimae r praeterea singulis Dominicis , aliisque festis diebus, per Quadragesimam, & annum occurrentibus, publica exhibebantur spectacular ludicrae pugnat, saltationes, aliique ludi in plateis, etiam iis horis permittebantur , quibus in Metropolitana Ecclesia Divi. na persolvebantur ossicia r ea in Templis desiderabatur modestia , quam& loci sanctitas, & Divina, quae inibi celebrantur, mysteria exposcunt.

Adeo pestilentes corruptelas e florentissimo , quem excolebat , Domini agro propulsare curavit S. Carolus Borro maeus , novisque editis sanctio. nibus edixit, Dominica prima Quadragesimae , quae ante paschalis jejunii caput est, a vetitis cibis abstinendum: dierum festorum religionem nullo spectaculorum , saltationum , aut ludorum genere Violandam, eo potissimum tempore, quo Fideles in Ecclesiam convenire, rebusque Divi ianis intentius vacare solent e quo Vero magis a Deo dicatis locis omnis irreverentiar, & immodestiae occasio arceretur, diversas stationes in Templis parari jussit, in quibus viri a sceminis separati orarent. Nihil in his statutis non sanctum , nihil a pristinis Christianorum moribus alienum, nihil quod vetustissimis , ac ipsi Ecclesiae coaevis legibus non esset jam

antea imperatum.

IV. Etenim, ad quadragesimale jejunium quod attinet , illud sex ad

minus integras hebdomadas semper, ac ubique fuisse complexum, testa. tur Cassianus collat. ΣΙ. cap. 24. ubi Germanus Abbas Theonam interrogat his verbis : Quid causae es, ut sex hebdomadibus suadragesima celebretur licet in quibusdam provinciis religionis forsitan propensior cura adjecisse hebdomadam etiam septimam videatur ' Quaenam aut em fuerint ea loca, in quibus ad septem hebdomadas protrahebatur, explicat Sozomenus lib. 7. cap. Ist. inquiens.' sis vero septem hebdomadas eomputant, ut Constanistinopoli, per cunctas in circuitu provincias , usque ad Phaenicem. Cujus

diversitatis ratio inde profecta est , quod hisce in provinciis non solum dies Dominici, sed etiam omnia Sabbatha , uno excepto , a diebus esurialibus subtraherentur quibus subductis , sex & triginta dies reman

bant

56쪽

bant jejunio persolvendi , quemadmodum alibi , ubi soli dies Dominici

sex hebdomadarum jejunio eximebantur . Quod autem Socrates Io. s. his. Eccles cap. 22. scribit, moris scilicet fuisse Ecclesiae Romanae , tribus tantum hebdomadis ante Pascha jejunare, id purum putum mendacium esse, evincunt contraria Leonis Magni, Petri Chrysologi, aliorumque Patrum, qui Socratis aetate vixerunt , testimonii congesta a Natali Alexandro dissert. q. ad sec. II. V. In hunc modum Quadragesimam observatam fuisse ad tempus usque Gregorii Magni, liciu et ex ejusdem homilia I 6. in Evangelia uum. S.

Operi tona. I. col. I 494. usi S. Doctor rationem etiam adducit , cur sex& triginta dies jejunio transigerentur , inquiens : f praesenti die , usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt , quarum videlicet dies quadraginta duo sunt: ex quibus dum sex dies Dominici ab absinentia subfrahuntur , non plus in absinentia , quam triginta m sex dies remanent . Diam vero per trecentos sexaginta quinque dies annus ducitur , nos

autem per triginta oe siex dies affigimur, quas anni noseri decimas Deo δε-

mus o ut qui nobismet ipsis per acceptum annum viximus , uctori nosero nos in ejus decimis per absinentiam mortificemus. Ρraedictis vero triginta sex,

alii quatuor dies, Cinerum videlicet, & tres insequentes , additi postea fuere quadragesi malis jejunii initio, ut ita exactius Christi Domini exemplum imitaremur, qui quadraginta diebus , oe quadraginta noctibus jejunavit, Matth. q. Quo vero tempore, & quo auctore id factum fuerit, difficile est definire. Bellarminus lib. 2. de hon. Oper. cap. I S. censet, jam a quinto secillo Romanae Ecclesiae usum obtinuisse, ut quatuor dies, Dominicam Quadragesimae praecedentes, jejunio consecrarentur: etenim Leo

Magnus serm. 4. de suadragesima , quem in Dominica Quinquagesimae ha bitum idem Bellarminus existimat, ait: Secunda , m quarta , , sexta feria jejunemus ' Sabbatho autem apud Beatum Petrum vigilias celebremus

Verum hanc opinionem jamdiu exploserunt viri eruditi: praecipue Hugo' Menardus in not. ad Sacram. Nam, praeterquam quod dies jejunii, in cit. Dc. descripti, non sunt illi iidem , quos posterior aetas recepit , ex allegata Gregorii Magni homilia luculenter constat , praefatum additamen intum , labente seculo v I. in Ecclesia Romana nondum fuisse moribus usurpatum . Adduntque Pagius Critis. in Baron. ad an. 37. num. 8. & Natalis Alexander cit. differt. q. ad sec. II. art. g. ea Leonis verba in plerisque antiquis codicibus desiderario ex quo conjiciunt, genuina non esse, sed Leonis sermoni recentius assuta . Alii apud Azorium Insit. pari. I. lib. 7. cap. I a. quaes. 2. initiales illos dies additos arbitrantur ab ipso metlaudato Gregorio Magno; alii vero a Gregorio II. qui, ineunte seculo VIII. Pontificatum tenuit . Sed omnes decepti sunt a Gratiano, qui in Can. Io. de Consecrat. diu. s. Gregorio Papae decretum adscribit , quod hisce verbis conceptum producit e in sacer numerus quadraginta dierum

adimpleatur , quem Salvator noster suo sacro jejunio consecravit, quatuor dies G a pri

57쪽

prioris hebdomadae ad supplementum quadraginta dierum tolluntur, id es quamia feria, quae caput jejunii subnotatur, oe quinta feria sequens, G sexta, O Sabbathum . Quod tamen neque in paulo ante allegata homilia Gregorii Magni , e qua ceteroquin reliqua ejusdem Canonis verba excerpta sunt, neque in Gregorii II. Actis reperimus. Amalarius, Auctor noni seculi, lib. I. de Ecclesiasticis Uciis, quae certe juxta ordinem, & ritum Romanum exponit , cap. 7. inquit : Quarta feria inter siuinquagesimam,m Quadragesimam, jejunium, quod protenditur in Pascba Domini , inebommus. At exadverso Ratramnus Monachus Corbejensis, qui medio eodem seculo nono apologiam contexuit pro Ecclesia Latina adversus criminationes Graecorum, lib. 4. cap. q. asserit, Romanos caput jejunii a Dominica prima Quadragesimae, non a seria quarta Cinerum, inchoasse: quod ad rem advertunt Christianus Lupus in scholiis , o notis ad Conesi. Can. tom. g. pag. 8Is. & Mabillonius praefat. a. in secui. IV. cap. q. num. I 62. In tanta itaque rerum obscuritate, & Auctorum discrepantia, illud videtur assirmandum, quod opinantur citatus Natalis Alexander, & Thomasia sinus tract. de ieiunio pari. 2. cap. a. nimirum coepisse prius nonnullos Fideles, ex singulari quadam pietate, quatuor dies, Dominicae Quadragesimae praevios, antepascitati jejunio adjicere, eoru inque morem , ab uniis Versa Latina Ecclesia paulatim receptum , vim , dc robur legis tandem obtinuisse , quam postea in Concilio Beneventano anni Iost I. firmavit Urbanus II. can. n. Nullus omnino laicus , pose diem Cineris , oe edicii , qui eaput jejunii dicitur, carnibus vesci audeat o ubi laicorum tantum fit mentio; quia, observante laudato Christiano Lupo ibid. pag. 8I6. Clericorum mos erat jejunium inchoandi Dominica Quinquagesimae , quod constat ex Can. 4. ω' 5. apud Gratianum dist. q. & ipiem et Urbanus II. edixit in Concilio Claromontano anni IO93. cujus canonem- I x. a Guillelmo Malmesberiensi depravatum, ex Matthaeo Parisiens, & Francisco Bellesortio, ita legendum asserunt Lupus eis. loc. & Harduinus in sua Colle R. tom. 6. pari. z. col. 1737. Nemo laicorum a capite jejunii, nemo Cleriacorum a Quinquagesima usque in Pascha carnes comedat. VI. Iam vero praedictam consuetudinem quadrages male jejunium a s ria quarta Cinerum exordiendi, nunquam amplexatam esse Ecclesiam Mediolanensem, ne ab Ambrosii institutis, quorum fuit semper tenacissima, recederet, testantur Decius, Doctor Mediolanensis, cui prosecto tuae Ecclesiae mores erant perspecti, in Cap. atidientiam, de rescripti num. 2O. Fagnanus in Cap. Explicari, de observat. γυιιn. num. 37. & laudatus Thomassinus eod. cap. 2. num. 3. Idque probe sciens S. Carolus Borromaeus,

non solum nihil quoad hoc innovavit, sed priscam disciplinam in ea suae

dioecesis parte, ubi fuerat retenta, intactam reliquit, atque in suo primo Concilio Provinciali pari. a. tit. de jejunio, Actor. Eccl. Mediolan. pari. I. pag. I 2. ita statuit: Edicimus, ut in proυincia nosera, proxima quarta feriapoi Quinqua mam , omnes quadragesimalis observantiae initium faciant ,

58쪽

praeter civἰtatem Mediolanensem, easque dioecesis partes, ubi ex Divi Ambrosei insituto Divina meis celebrantur. Longe vero aliud sensit sanctius mus Archipraesul de ab usu , in eamdem Ecclesiam invecto, comedendi carnes prima Dominica Quadragesimae: hunc etenim, quia primigeniam Ecclesiae legem evertebat , ex Apostolica traditione derivatam , 1ancte,& inviolate ubique semper retentam, ac etiam Mediolani retroactis temporibus religiose servatam, & qua propterea corruente, sanctioris disciplinae fundamentum nutabat, non diutius tolerandum, sed extirpandum censuit in sua quinta Synodo Dioecesiana, in qua ita statuit Actor. Eccl. --Hol. pari. a. pag. 382. Dominica, quae in capite suadragesmae, more . brofano, dicitur, ut reliquae Dominicae quadragesimales , servetur item , ab eaque absinentiae quadrage alis initium plane fat, cum non solum ex sanctis o Patrum tesimonis , sed ex sermonibus , o doctrina in primis ejusdem Beati Ambrosi , priscisque huius Ecclesae tabulis , atque ex omni rituum certit a ratione, illam in uuadragesimae diebus primam Dominicam di num rari, oe 6se, liquido conset e proinde a cibis , qui quadragesimali tempore lege jejunii vetiti sunt, absineat Clerus, m populus omnino eo die , scut aliis Dominicis suadragesimae diebus. VII. In altero pariter S. Caroli edicto, quo spectacula, & publici l di diebus festis interdicebantur, nihil profecto novi decernebatur, sed antiquae excitabantur leges , nedum ab Ecclesia , sed a secularibus Principibus latae. Etenim Theodosius senior leg. 2. tit. s. lib. I s. Cod. Theodos cujusque generis spectacula diebus Dominicis exhiberi vetuit: Nullus Solis die populo spectaculum praebeat, nec Divinam venerationem confecta solemniis late confundat. Theodosus junior ibid. leg. S. non minus Dominicis, quam aliis solemnioribus festis diebus , a theatralibus scenis , & circensibus ludis abstinendum constituit, etiamsi in aliquem ejusmodi diem natalis incideret Imperatoris, cui tunc maximum honorem deserri , ait , cum mnipotentis Dei majestati debitus praestatur religionis cultus e Dominico, qui septimanae totius primus es dies, oe Natale, atque Epiphaniorum Chr si, Paschae etiam , ct siιinquagesimae diebus .... omni theatrorum, atque Cis

censum voluptate, per universas urbes, earumdem populis denegata , totae Chrisianorum, ac Fidelium mentes Dei cultibus occupantur .... .nc, ne quisexHimet, in honorem numinis noseri, veluti majore quadam Imperialis O

cii nec late compelli .... nemo ambigat , quod tunc maxime mansuetudiani noserae ab humano genere defertur, cum virtutibus Dei omnipotentis, ac

meritis, univers obsequium orbis impenditur. Idem edictum , lata insuper in ejusdem violatores poena amissionis militiae ,& proscriptionis bonorum,

renovarunt Leo, & Anthemius lem II. Cod. Jusin. de feriis e Nihil e dem die sibi mendicet scena pheatralis, aut circense certamen , aut ferarum lacrymosa spectacula. Et, s in noserum ortum, aut natalem celebranda sol innitas inciderit, differatur. missonem militiae , proscriptionemque patrim

nil susinebis, s quis unquam bος die feso spectaculis interesse , vel c us

59쪽

s4 DE STNODO DIOEC E SANA

cumque Judicis apparitor, praetextu negotii publici, seu priviti, haec, quae hac lege statuta sunt, crediderit temeranda . Neque vero dubitandum est, ejusmodi Imperiales Constitutiones ad Ecclesiae votum , atque Episcoporum suggestionem emanasse e squidem in Codice canonum Ecclesiae Africa- me can. 6 i. legimus, Patres Africanos , in quadam Synodo congregatos , ab Imperatore Honorio petendum decrevisse, ut Dominicis, allitque Deo sacris diebus spectacula , & ludos amoveri juberet. Necnon illud petendum , ut spe iacula theatrorum, ceterorumque ludorum , die Dominica, vel ceteris Religionis Chrisianae diebus celeberramis, amoυeantur e tom. I. Collectionis Harduini col. 898. Mirum autem non est, Ecclesiarum Antistites tantopere exoptasse , ut saltem diebus Dei cultui specialiter destinatis illa removerentur profana oblectamenta , quibus ullo unquam tempore adesse, a Christiana professione perquam alienum reputarunt.' quod constat ex Synodo Carthaginiensi III. can. II. Trullana can. 5 I. aliisque innumeris Conciliorum sanctionibus, & Patrum 1 ententiis, quas collegit Thomassinus de mei. oe noυ. Eccles discipi. pari. 3. lib. g. cap. 42. γ 43. VIII. Tertium denique S. Caroli decretum ab iis solum poterat novitatis insimulari , quibus pristini Christianorum mores essent prorsuς ignoti : si quidem , statim ac Christianis potestas facta est publica Templa construendi, diversa intra eorumdem ambitum sunt loca constituta , in quibus viri a mulieribus separati consisterent: quin immo non desunt rerum Ecclesiasticarum indagatores, qui hanc ipsam divisionem ab Ap stolis factam affirment : & quamquam his refragetur mox allegandus Chrysostomus, negari tamen non potest, paulo post Apostolorum aetatem , eam sui se in Ecclesia usitatam. Au- enim Consilui. apostolic. lib. 2. cap. 37. de hac separatione, tamquam de consuetudine loquitur in tota Ecclesia vigente ς jubetque , Diaconissas custodire introitum mulierum, Ostiarios vero januae praeesse, qua viris in Ecclesiam patet aditus: Oysiarii sent ad mirorum introitus , quos cuisodiant ' Diaconissae vero ad mulierum .Ejusdemque divisionis , veluti rei notissimae, atque ubique usu receptae, meminere Cyrillus Hierosolymitanus praefat. in Catecb. num. I . Augustinus de civit Dei lib. 2. cap. 28. Socrates lib. I. cap. IT. aliique passim . Ut plurimum vero ea diviso facta erat ligneis parietibus , sicuti colligitur ex Chrysostomo hoinil. 73. al. 7 m Matthaeum tom. 7. Opera pag. FI 2. ubi de ejusdem separationis origine haec habet notatu digna Oporteret titique, intus esse murum , qui vos a mulieribus sequestraret. Quia vero id non vultis , necessarium ese putarunt patres nosera, ut saltem ligneis tabutis vos separaremus . in a senioribus ego audiυi , initio hi parietes non fuere: In Cbriso enim Iesu non es mas, neque Demina. poseolorum quoque tempore una viri

mulieres erant. Nam tunc viri vere virι erant, oe mulieres mulIeres . nc vero contra, mulieres meretricum sibi mores assumpserunt, viri autem

ab equis furentibus nihil disserunt. Aurea haec Chrysostomi verba sorsan perpendens S. Carolus Borromaeus , secumque non immerito reputans L

60쪽

magis in nostram , quam in Chrysostomi aetatem quadrare , eamdem virorum a mulieribus separationem in Mediolanensibus Templis fieri voluit I quam & nos Romae fas tam vidimus in Eccles a S. Martini ad Montes , ubi , quandiu vixit Ven. Cardinalis Thomasius , ejusdem Ecclesiae titularis, stationes Virorum, & mulierum , interjecto ligneo muro , sejungebantur, quod etiam narrat Berninus in ejusdem Carrinalis M.

ta cap. I9.

IX. Verum , quamquam S. Caroli decreta vetustissimis Ecclesiae sanactionibus, consuetudinibus, & moribus nulla ex parte non responderent, nihilominus novitatis notam non evasere I cujus obtentu plerique turbulenti homines non dubitarunt, illa acriter impugnare , eorumque auctorem Carolum, veluti novatorem, palam & publice traducere. Ab hac ca Iumnia ut se vindicaret sanctissimus Archipraesul, Gregorium XIII. universalem Ecclesiam tunc moderantem , adiit , eique caulas exposuit, cur

necessarium duxerit, gliscentibus in sua dioecesi adversus priscam disciplinam abusibus, praedi Elis 1 alubribus Constitutionibus obviare. Quia autem paulo post Legati Romam pervenerunt a Mediolanensi Magistratu, in stugante civitatis Gubernatore, missi , ut iisdem decretis apud Pontificem in. tercederent, Carolus, quo liberius cum Pontifice agere possent, statim ab Urbe discessit. Pontifex, auditis Legatis, negotium examinandum commisit nonnullorum Cardinalium Congregationi , a quibus aliquot Theologi , &Canon illae fuere in consilium acciti . Istorum suffragia nos prae manibus habuimus, atque ex iis pleraque S. Caroli decretis hanc unicam ob cauissam obstitisse deprehendimus, quod inveteratis dioecesis Mediolanenss msribus contrairent. At meliori, sane consilio Gregorius Caroli Edicta, non

cum hodiernis corruptelis , sed cum priscis Ecclesar institutis , sacrisque

canonibus, in quibus erat apprime versatus , contulit, eaque his ad amuso sim congruere videns, seretis contrari is Theologorum suffragi is, suis Apostolicis litteris confirmavit: & Mediolanenses Legati, qui a Romanis per jocum appellabantur Oratores Bacchanalium , eo quod praecipue ad Urbem accessissent, ut Bacchanalium jura tuerentur & ampliarent, re insecta in patriam remearunt. Totam hujus rei historiam , quam leviter tetigerunt sacrae Rotae Auditores in Relatione causae Canonizationis S. Caroli pari. a. argum. 2Ο. ex prosesso reserunt Carolus a Basilica Ρetri de Vita se ribis gesis S. Caroli lib. s. cap. 7. σ seq. Ioannes Petrus Guissanus in Vita S. Ca

roti lib. 6. cap. 3. 4. Episcopus Antonius Godeau in Elogiis Episcoporum elog. 98. pag. 64o. & in Vita ejusdem Si Caroli cap. 23. 24. , Σs. lib. I. ΡΟΩ sevinus de Vit. action. S. Caroli sap. IO. I 5. 2o. σ 23.

SEARCH

MENU NAVIGATION