Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

16 DE SI NODO DIOEC ES' N.AE CAPUT SECUNDUM.

De salsa nota novitatis , quae opponitur Consitutionἰbus Duodalibus, quibus ordinandorum multitudini modus imponitur, ac regulae, remedia canonica praescribuntur , ut Clericorum ordinationes debito modo favi.

NIhil secilius est, quam ut Episcopo ad alicujus Ecclesiae regimen aΩ

sumpto in locum alterius, a quo , propter facilitatem in Clericis faciendis, iisque promovendis , universa dioecesis relicta sit Ecclesiasticis hominibus referta, si ipse propositis Edictis, & Synodalibus decretis, abuissui modum imponere, & canonicas cautelas , quibus fructuosae sacrorum ordinum collationi sapienter provisum est , in usum revocare velit, novatoris notam, licet immerito, incurrat, ejusque Edicta , atque decreta novitatis nomine traducantur . Eodemque modo in hominum censuram

incidere solet Episcopus , qui , dum finitimarum dioecesium Prasules in conserendis Ordinibus faciles & liberales se exhibent, parcius ipse & cautius hac in re procedendum sibi esse putat. II. Sane hoc primum negari nequit, cujuscumque gradus dignitatem ex

magno numero eorum, quibus consertur, vilescere. Qua de re celebre est S. Hieronymi effatum , qui cum videret , temporibus 1uis magnum esse Presbyterorum, minorem autem Diaconorum numerum, in sua epise. I Lnum. 2. ita scripsit: Diaconos paucitas bonorabiles , Presbyteros turba contemptibiles facit. Secundo constat, hunc semper Ecclesiae spiritum , atque conis stantem illius mentem fuisse , paucos ut potius , sed bonos haberet Ministros, quam multos inutiles & pravos. Ita sensit Concilium Lateranense sub Innocentio III. cap. 27. cujus verba sunt, quae sequuntur.' Satius es, paucos bonos, quam multos malos habere mini ros. Quibus consona sunt ea , quae leguntur in Can. Tales, disinct. 23. ibi: Melius es, Domini Sacerdotium paucos habere Miniseros , qui possent digne opus Dei exercere, quam multos inutiles , qui onus grave ordinatori adducant . Tertio , non aliunde, quam ex magna eorum, qui ordinantur , multitudine evenire dicendum est, ut in Sanctuarium irrumpant , qui eo ingrediendi digni non erant, juxta verba Prophetae TMen. cap. I. Vidit gentes ingressas Sanctua=ium suum , de stuibus praeceperas, ne intrarent in Ecclesam tuam. seu , ut ape tis verbis id, quod vulgo accidit, eloquamur, tot numero Sacerdotes passim conspiciantur, non modo sordidam ac mendicam vitam agentes , verum etiam, quod gravius est, carceribus ob crimina inclusi, & in triremibus enormium delictorum poenas luentes . Ex facilitate manus imponendi Dictum est, ut hoc tempore si prope infinita turba Clericorum , quorum pluriami non aspirant ad sacros Ordines , ut si Dominus pars eorum - sed melut subirabant se a foro seculari, vel ut subsidium quaerant vitae temporalis,

62쪽

LIB. XI. C a P. II. mel ut ad honores Ecclesiasicos aliquando ascendant . . tque hinc fit , ut multi eircumeant , eum magna jacturo Eccle sicae dignitatis , sordidi , ae

pene nudi Ripem ostiatim mendicantes, alii vero , quod multo gravius es, culpa sua etiam Sacerdotes inveniantur in publicis carceribus, vel catenis aliatigati in triremibus eum ultima hominum faece ad remos trabendos as ua --sigatione cogantur. Ita conqueritur Venerabilis Robertus Cardinalis Bel tarminus in suo opere de Gemitu Columbae lib. 2. cap. s. Nos vero plura de hoc argumento persequi necessarium non ducimus , cum jam satis de

hoc ipso eserimus & in secunda ex nostris Institutionibus Bononiae promulgatis , & m epistola encyclica, ad universos Episcopos initio Pontificatus

nostri conscripta, quae extat Eullaris nostri rom. I. num. 2. cumque praeterea

erudita extet Dissertatio a Sacerdote Agnello Honorato Canonico Aversano in lucem edita, in qua collectum reperitur quidquid antiquis, ac recentibus temporibus summorum Pontificum , aut Conciliorum decretis hac de re constitutum fuit. III. Ex disciplinae veteris more, quicumque Ecclesiasticis ossiciis, & ON dinibus destinabatur, educationem suscipere debebat in convictu, ac veluti Seminario Episcopi, qui hac ratione de illius indole, moribus, uocatione, di progressu optime certior fiebat. S. Augustinus sem. 3s s. al. 49. de diverses num. 6. Operitom. s. para. Σ. col. I 383. de se ipso ita testatur.' Certe ego

sum , qui statueram , sicut nostis, nullum ordinare Clericum, nis qui mecum vellet manere, ut, s vellet discedere a proposito , recte illi tollerem Cleriacatum , quia desereret sancta societatis promissum , coeptumque consortium. De universa ratione a S. Augustino servata quoad educationem eorum, quibus Ecclesiae munera committenda erant, late agit Abbas Benvenuti in Hist

ria Vitae ejusdem Sancti, quam ex illius Operibus desumpsit, lib. q. cap. 2.num. 7. De aliorum vero Episcoporum disciplina illius institutis eonsent nea, actum superius a nobis est , ubi de Seminariis Episcopalibus sermonem habuimus o & post primam hujusce operis nostri editionem idem a

gumentum erudite tractatum est a Canonico Ioanne de Ioanne in Hisoria

Seminariorum Clericalium cap. 6.

IU. Ex ejusdem pariter disciplinae praescripto hoc inconcusse servatum novimus, ut quicumque Ecclesiasticum aliquem ordinem susciperet, ceratae alicujus Ecclesiae servitio manciparetur , cui in adepto ordine mini strare deberet . Neque vero hujul modi Clerico licebat Ecclesiam illam

deserere , cui in sua ordinatione addictus suisset e sed , si sorte id sne, Episcopi venia seci siet, aut ordinem ipsum in alia Ecclesia, p terquam

de licentia ejusdem Episcopi, exercuisset. , suspensionis poenam incurrebat. Qua de re perspicua est lanctio Concilii Arelatensis, anno 3I4. celebrati, canone 2. cum quo concordat ejusdem Concilii canon a I. Postmodum in Concilio, Generali Nicaeno canone I s. statutum fuit, ne Episcopi, Presbyteri, aut Diaconi, ab iis Ecclesiis, pro quibus ordinati essent, ad alias demigrarent ; quem eanonem Gratianus refert causa T. quaes. I. Can. m. II. H Non

63쪽

Non oportet Episcopum. Idemque distinct. 7O. Can. Neminem absolute, per- celebrem resert Concilii Chalcedonensis canonem sextum, quo vetitae lunt Ordinationes Clericorum , qui alicujus peculiaris Ecclesiae ministeriis non

addicantur.

V. Duobus his Eccles asticae disciplinae veluti repagulis id plane obtinebatur, ut & ingressus in Clerum, & ad sacras Ordinationes aditus, quantum fieri poterat, immerentibus interclusus maneret, & ne via aperiretur Ecclesiasticorum ministrorum numero nimis augendo. Cum enim hi omnes illius Ecclesiae, cui inserviebant, sumptibus alerentur, Eccletiarum autem reditus, non excedentes, aut immens , sed cena demum mensura definitiessent, nunquam fieri poterat, ut Clericorum numerus plus aequo excresceret, cum Ecclesiarum utili, atque reditibus respondere deberet . Idemque ordo, ac systema secularium quoque Legum praesidio fulciebatur, per quas Ecclesiasticorum canonum observantiae provisum erat; ut colligitur exi. 23. Cod. Theod. de Episcopis, oe Clericis, quae in Codicem Iustinianeum a Triboniano relata fuit lib. I. rit. 3. & ex ipsius Iustiniani novella tertia, cujus rubrica sequentibus verbis concepta est a Ut determinatus si numerus Cler corum sancti ae majoris Ecclesiae , m ceterarum Ecclesarum: necnon ex aliis monumentis, quae in laudata Agnelli Honorati Dissertatione pag. 67.

seq.- collecta habentur . .

VI. Antiquae hujusmodi disciplinae leges hodiernis quoque temporibus

pristinam auctoritatem retinent : sed adeo remisse in earum observantia proceditur, ut sua propemodum efficacia destitutae videri possint, nisi Ecclesiarum Praesules , quantum per arduas rerum , ac temporum circuminstantias licebit , earum vigorem sustinere nitantur . Nam Episcopalium convictuum , . qui adolescentium Ecclesiasticorum erant scholae , locum &vices nunc obtinent Clericorum Seminaria, ut alibi dictum est . . Verum quot adhuc reperiuntur dioeceses Seminario carentes λ Quam multa. sunt

Seminaria, in quibus non omnes Magistri adsunt, per quos suturi Ecclesiae ministri in disciplinis instituto suo necessariis erudiantur ρ Quam mulista sunt , in quibus adolescentes certo dumtaxat annorum numero aluri.

tur , deinde ab iis dimittuntur eo potissimum tempore , quo majoris custodiae , & solidioris institutionis egerent , ut in viros Ecclesiasticis m neribus idoneos evaderenti Quam paucae denique sunt dioecesses, in quibus exacte servetur hoc veteris disciplinae caput , neminem ad ordines admittendi , qui in Seminario educatus non fuerit , quique non inde recta in Clericatum deveniatὶ Augustinum superius audivimus palam proinfitentem, nullum se Clericum ordinaturum, qui secum in Episcopio manere nollet y qui autem a suo convictu dilcedere voluisset , eum Cleri-eatu dejecturum . Ab hac agendi methodo nequaquam recedendum sibi esse duxit , quantumvis magnas difficultates animo prospiceret, quae sibi in eo proposito perseveranti objiciendae erant : Nota enim s inquit Ioc. cit. , quia ,s aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei deerunt pa

64쪽

L I B. XI. C a P. II. syrroni, non ei deerunt suffagatores, o hic, o Episcopos, qui dicante Quid mali ferit λ Non potes tecum tolerare sam vitam e extra Episcopium

vult manere, proprio vivere: ideo ne debet perdere Canonicatum λ Ego

scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nec implere . VII. Quod autem pertinet ad singulos Clericos ceriae alicujus Ecclesiae ministerio adscribendos , non modo Chalcedonensis Concilii disciplina de

medio sublata non est, quin immo nova confirmatione instaurata, & recenti vigore donata suit per Concilii Tridentini decretum , quod legitur sus. 23. cap. 16. de reform. Cum nullus debeat ordinari, qui , judicio sui Episcopi non sit utilis, aut necessarius suis Ecclesis, sancita Sinnodus, vestigiis sexti canonis Concilii Chalcedonenses inhaerendo, fatuit, ut nullus in poserum ordinetur , qui illi Ecclesie aut pio loco , pro cujus necessitate, aut utilitate assumitur , non adscribatur , ubi suis fungatur muneribus , incertis vagetur sedibus I s locum , inconsulto Episcopo , deseruerit , ei sacrorum exercitιum interdicatur . Atque hujus decreti observantia disertis

verbia inculcata conspicitur in celebri Constitutione Innocentii XIII. quae imipit Apinolici miniserii, quam is quidem pro restauranda in Hispania, rum Regnis Ecclesiastica disciplina edidit at Benedictus XIII. illius

Successor , eamdem ab omnibus per orbem Episcopis pro norma haberi volans, alia Constitutione, cujus initium est In supremo , solemni forma confirmavit, & in Appendice Concilii Romani a se celebrati locum habere jussit . Utraque Constitutio in Romano etiam Bullario habetur ex

cusa.

- III. Verum, si temporum circumstantiae, tum illae , quae Chalcedonensis Concilii aetate vigebant , tum aliae , in quibus res erant , dum Tridentinum decretum prodiit , multoque magis villae , in quibus nune versamur, debita consderatione expendantur, unusquisque intelliget, prioribus seculis. cum omnes Clerici, & ministri Sanctuarii, ut superius innuimus, ex illius Ecclesiae reditibus vivebant , pro cujus servitiis ad Ordines promovebantur , non ita dissicile fuisse , praestisutum systema hac

in Ore constanter servare . ut scilicet nullius Ordinatio haberetur, nisi ceratae alicujus Ecclesiae ministerio manciparetur : hic autem neque susceptum ossicium deserere , nec illud in alia Ecclesia exercere posset , neque demum plures ordinarentur ministri , quam Ecclesiarum uius ac necessitas postularet . . Sed, cum sequentibus temporibus Beneficia Ecclesiastica, quae simplicia vocant , erecta fuerint, quorum Rectores residentiae onere non tenentur οῦ cum ii dumtaxat , si vere loquamur , Ecclesiae servitio cum perseverandi obligatione nunc adscribantur , qui in Metropolitanis , Cathedralibus, & Collegiatis Ecclesiis , Canonicatus , atque Ρraebendas , aliaque perpetua Beneficia residentialia obtinent , vel Ecclesiis Paroe hialibus, aliisque Beneficiis Curatis praeficiuntur ' praeterea cum eost Concilium Chalcedonense , & ante Concilium Tridentinum , admissa fuerint Clericorum Patrimonia pro lassicienti Ordinationis titulo I atque intra id

Ha ipsum

65쪽

ipsum temporis curriculum Sacrificiorum numerus , & Communionum , ac Consessionum frequentia magnopere excreverint ' quae omnia plures perarios atque ministros requirunt: quis unquam fide bona contendere valeat, non modo nullam Ordinationem haberi sine ordinati adscriptione ad alicujus Ecclesiae servitium, sed etiam hujusmodi servitium ab eo deseri non posse, quin poenas a Chalcedonens Concilio, aliisque antiquis canonibus statutas incurrat λIX. Difficultatem hane recte animadverterunt, ac diligenter examinarunt

duo celebres Secretarii Congregationis Concilii , Carolus de Vecchiis , &Prosper Fagnanus: qui in quibusdam suffragiis suis, magno studio hae super

re elaboratas, videntes ex una parte, Concilium Tridentinum quodammodo innovatam voluisse Chalcedonensis Synodi legem, quod indicant illa verisbae vestigias sexti canonis Concilii Chalcedonensis inhaerendor ex altera vero parte magnam differentiam intercedere inter circumstantias rerum , quae

Concilii Ehalcedonensis aevo, quaeque Tridentini Concilii temporibus obtinebant: cum etiam ipsa Tridentina Synodus in praecedenti sess. M. cap. 2. de reforan. Clericorum Patrimonia certis in casibus, de quibus infra dicemus, pro sufficienti titulo ad sacram ordinationem haberi permiserit: fateri eoacti sunt, prascriptam quidem fuisse a Tridentino Concilio adscriptionem omnium ordinandorum ad alicujus Ecclesiae servitium, desumpto exemplo ab antiquorum canonum statutis I sed hanc adscriptionem diversam omnino es.se ab illa, quam antiqui canones, & praecipue sextus Concilii Chalcedoneni. sis, faciendam praescripserant. X. Quod si quaeratur , quaenam igitur Episcopo in Synodalibus Constitutionibus sequenda sit regula ad excludendum nimis magnum Eccle fiastie rum secularium numerum, ad iaciendum idoneorum Clericorum delectum , ad obediendum Concilii TrideAtini decreto de omnibus Clericis certae alicuisius Ecclesiae servitio adscribendis ; hujusmodi autem adscriptionis quae ratio adhiberi, quis usus institui possit; an denique sperare liceat, Episeoprstudia in hac re ad normam sacrorum canonum dirigenda, selicem exitum habitura, nec ipsi Potius novatoris nomen acquis tura esse ρ in promptuerit responsio, ex immutata rerum, & temporum conditione, praecluiam non esse viam prudenti Episcopo, quominus Synodalibus decretis, aliisque opportunis legibus, & statutis, superfluam atque inutilem turbam ab oriadinatione submovere valeat, nullam novitatis notam ineurrendo, sed tum indicatis superius remediis , discreta quadam ratione, utendo , tum aliis

etiam, quae ex sacris Ecclesiae canonibus , & Apostolicis Constitutionibus desumi possunt. XI. Cum enim ex supra dictis remediis primum sit illud, quod Epia scopalos scholae, & Seminaria Clericalia suppeditant, & haec quidem , Enon in omnibus, at certe in plerisque dioecesibus reperiantur' complures sunt Synodales Constitutiones, quibus praescribitur, pluresque sunt di oece sses, in quibus pro lege observatur, ut sacri Ordines nemini conserantur ,

66쪽

qui vel multos annos, vel saltem definitum aliquod temporis spatium in

Seminario non transegerit e ex quo sane duplex utilitas consequitur, nimirum ut & ordinandorum numerus minuatur, & idonei tantummodo in

Clerum adsciscantur, qui vocationis suae indicia minime dubia praebuerint. Videantur Constitutiones Synodales S. Francisci Salesii a Praesule de Alex illius Successore coordinatae & auctae . Videatur etiam Concilium Romanum sub Benedicto XIII. habitum anno I72 s. ubi, innovato canone duodecimo Concilii Turonensis, anno 8I3. celebrati, ita statuiturrit. 3Ο. cap. 2. Omnes ad sacros Ordines promovendos, per sex saltem menses continuos ante ordinationem, in Seminariis respective, vel Episcopiis apud Episcopos omnino, I acro hoc etiam approbante Concilio , commorari debere decernimus ' alias nunc pro tunc ab Ordinibus suscipiendis reiectos esse sciant,

nec cum eis, nis prudenti Episcoporum arbitrio , dispensandum . Quibus consenae sunt aliae complures Ecclesiasticae leges a praedicto Canonico Joanne de Ioanne in unum collectae in citata Hissoria Seminan Chri l. cap. 6. num. Is . O seq. In iis itaque dioecesibus, in quibus Seminarium

adest , & lex ista jam pridem inducta dignoscitur , ut ii dumtaxat ad

Ordines admittantur , qui certo temporis spatio intra Seminarii septa la dabiliter permanserint, satis erit Episcopo hujusmodi legis observantiam constanter diligenterque tueri. XII. Omnis igitur difficultas hae in re ad eas dioeceses redigitur , in quibus aut Seminaria sunt , sed praedicta lex & consuetudo locum non habet, aut in quibus' Seminarium vel nimis angustum est , vel omnino non adest. Quod itaque ad priores illas dioeceses attinet , oportet, Episcopum suavibus modis suam mentem ac desiderium unicuique declarare, simulque rationes ostendere, ob quas recta disciplinae ratio postulat, neminem ad sacros ordines promoveri, qui in Seminario Episcopali aD

sidue , vel aliquot saltem annorum , aut mensium numero commoratus non suerit. Et quoniam ordinandi hanc excusationem afferre solent, quod

ipsi quidem Episcopi voluntati libenter obsecuturi essent, sed ob eauperistatem nequeunt alimenta Seminario persolvere; in promptu erit vicissim reponere, praetensam hanc paupertatem subsistere non posse , nisi Pat iis monium fictum, aut in sum ciens sit Beneficium, quod pro Ordinationis titulo assignatum suit: alioquin ex illius fructibus atque reditibus , veΙ saltem modica ipsis accessione facta, alimenta praedicta persolvi possent. Sed, quoniam experientia docet , quamlibet laudabilem consuetudinem,

ac disciplinam, nonnis paulatim, & per gradus introduci. posse; & quia

praeterea, ut supra diximus, aliae quaedam dioeceses sunt, in quibus, licet Episcopi sorsan pro Seminarii erectione , aut ampliatione plurimum ad laboraverint, vel nullum, vel minus capax ad id, Seminarium adest. hoc unum restat in hujusmodi casibus adhibendum remedium, ut aliqua in civitate, ac respective in dioecesi designetur Ecclesia, sive Oratorium, quo omnibus testem diebus Dominicra convenire teneantur omnes & sin-

67쪽

guli, qui in Clerum adscribi, aut ad minores , majoresque ordines proin moveri cupiunt , ibique duabus ad minus in singulos menses vicibus, Sacramentali Consessione praemissa, sacram Eucharistiam sumere debeant:

hujusmodi autem conventuum, sive congregationum moderatores & dircictores constituantur idonei & probi Sacerdotes, Seculares, aut Regulares, pauciores, aut plures, prout Episcopo magis expediens visum suerit, qui& pro recto rerum ordine invigilent , & uniuscujusque agendi rationemicrutentur, quique ad conῖregatos sermonem habeant non tam consonanis

do, quam, instructionis & catechismi ritu, iis demonstrando, quibus dotibus atque virtutibus instructos esse oporteat illos, qui ad Sanctuarii ministeria digne accedere cupiunt I quaenam sint vera.Ecclesiasticae vocationis indicia; quae ratio vitae tum ex ipso Clericalis prosessionis debito, tum ad proximorum aedificationem servanda ipsis erit, postquam in Clerum adlecti, vel ad minores, aut majores Ordines promoti fuerint. Huic providentiae , opportunis legibus constabilitae , si diligens addatur cura, ut omnia exacte, studioseque impleantur, quod facile obtineri poterit, si ab Ordinibus arceantur illi, qui in statutarum legum observantia deficere comperti fuerint. neque negligentiae, quantum in ipso fuerit, neque novitatis nomine prudens Episcopus a malevolis argui poterit. XIII. Sequitur, ut videamus de altero exiremediis superius indicatis, nimirum de ordinandis omnibus certar alicujus Ecclesiae servitio adscribendis e quod quidem, nonnullorum judicio , propter immutatas. rerum,& temporum rationes, aut omnino jam fieri non posse, aut nullius se ctus & utilitatis nunc fore videtur .uVerum, qui sic existimant , nullam

idoneam causam afferre poterunt , cur ab Ordinationibus Clericorum excludi debeat eorumdem adscriptio ad Ecclesiarum servitium. Haec enim,

ut supra dictum est, a sacro Concilio Tridentino praescribitur ..Haec ipsa nuperrime a duobus summis Pontificibus Innocentio XIII & Benedicto XIII. in ejusdem Tridentini decreti executionem facienda statuitur , &inculcatur, tam scilicet quoad illos, qui Clericali Tonsura , & minoribus ordinibus initiantur, quam quoad illos, qui ad majores Ordines provehuntur; hoc insuper adjecto, ut, si omissa suerit in Ordinationibus, sive a Praedecessoribus Episcopis, sive ab ipsis tunc existentibus Praes

libus, antea peractis , omissio isthaec per novam ac generalem Cleri coarum omnium adlcriptionem ad Ecclesiarum minasteria suppleatur. Quod si, praesentibus temporibus, adscriptio hujusmodi non eos omnes effectus operetur,. ac illa , quae a Concilio Chalcedonens, aliisque.antiquis cano nibus praescripta fuit I non tamen omni utilitate destituta censeri debet,& maxime si Parochialis fuerit Ecclesia, cui ordinatus adscribitur, atque huic, quemadmodum par est, injungatur, ut susceptum ordinem in ea exerceat, ut Ecclesiasticis functionibus in eadem celebrandis inserviendo assistat, ut in Christiana catechesi exponenda Parocho suppetias serat, ut eidem Sanctissimum Eucharistiadi,Sacramentum ad infirmos delerenti su

68쪽

' L I B. XI. C A P. II. Oserviat; collationes de sacris ritibus, & de casibus conscientiae , cum ipso Parocho habendas, frequentet; neque Vero in Clerum admittantur, aut ad superiores ordines aliqui promoveantur, nisi qui hujusmodi servitium diligenter a se praestitum fuisse Ecclesis, quibus adscripti fuerint, authen. ticis testimoniis, 3c monumentis docuerint . Quia vero lex ista ad continendos quidem in officio inferiores Clericos, & Ministros , qui ad Sacerdotium adspirant, satis valida & efficax esse poterit ; sed parem vim minime habebit quoad Presbyteros jam ordinatos, qui ulteriores sibi gra.dus ab Episcopo conferendos non esse sciunt: huic tamen alia opportuna media non deerunt, quibus Sacerdotes etiam adducere valeat, ut debitum servitium praestent Ecclesiis , quibus eos in Ordinatione adscripsit , seu aliis, quarum ministeriis, sic exigente dioecesis necessitate, eosdem sorian addixerit. In occurrentibus enim Beneficiorum Ecclesiasticorum collati nibus, aliorumque officiorum, & administrationum provisionibus, atque deputationibus, facile ipsi erit Sacerdotes sibi obtemperantes, ac sedulam Ecclesiasticis muneribus operam navantes , inobedientibus , ac desidiosis praeserre, ac debito honore remunerari, nec ullam unquam rationem habere illorum, qui sibimetipsis, Ecclesiaeque inutiles, satis sibi occupati,nis esse putant, si quotidie Missarum Sacra faciant, in quo idcirco assi. duos & diligentes se praestant , ut quotidianam eleemosynae stipem non

umittant. .

XIV. Et quidem his omnibus, quae hactenus dicta sunt, nihil impedimenti afferre potest aut introducta disciplina Beneficiorum simplicium, aut recepta consuetudo ordinandi Clericos ad titulum Patrimonii. Numquid enim Beneficium simplex, aut Patrimonium , exemptionem alicui tribuere potest, ut Seminarium ingredi non teneatur , aut peculiaris E clesiae ministeriis adscribi , eique inservire nequeat ρ Porro Ordinationes ad titulum Patrimonii originem suam repetunt a concilio Lateranensi III. quod anno Domini II79. sub Alexandro III. Pontifice celebratum fuit; ex quo nimirum desumptum est Cap. Discopus , de praebendis , ut recte observat Thomamnus de vet. m nora Eceles discipl. pari. 2. lib. f.

eap. 9. num. 2. Addit Vero Van-Espen Iur. Eccles tiniver. pari. 2. tit. P. cap. 6. nnm. II. Negari nequit, titulum Patrimonii a secuti decimo tertio

passim invaluisse , atque titulum Orisinationis non amplius acceptum fuisse pro Ecclesia, cui ordinandus adscriberetur eum in finem, ut ibidem subiliteν functiones Ordini proprias obiret ς sed pro proventibus , e quibus ipse ordinandus honeste vivere posset. Dil putatum quidem fuit in Concilio Tridentino, & acriter controversum, abolendus ne, an retinendus esset usus ordinandi Clericos ad titulum Patrimonii , aut Pensionis Ecclesiasticae cum aliqui jam tunc animo prospicere se dicerent, si hujusmodi consumtudo retineretur, apertum aditum relictum iri, ut ordinationum numerus in immensum sorsan excresceret . Sed , aliis prudenter considerantibus, quod, si unicus Beneficii titulus ad ordinationem reliquus seret,

69쪽

cum plures essent dioecesses Ecclesiasticis Beneficiis parum seraees , aliarque ipss pene destitutae, suturum iacile esset , ut dioecesiani semeientem ministrorum numerum spiritualibus eorum usibus non haberent, in hoc demum consilium a Patribus prudenter deventum suit , ut titulum P trimonii, sive Pensionis, nequaquam excluderent, sed admittendum statuerent pro iis dumtaxat , quos Episcopus judicaverit assumendos pro nec state, vel commoditate Ecclesarum suorum e ut lesitur in cap. a. sesset I. de reform. & latius narratur a Cardinali Pallavicino in Hisoria ejusdem Coneilii lib. II. cap. 9.XU. Hujus itaque decreti verbis , simulque intentioni sacri Concilii inhaerendo, dicendum est , hodierno etiam tempore verum ordinationis titulum eum esse, quem Ecclesiastica Beneficia suppeditant, nec, ni si per viam dispensationis, Patrimonium, aut Pensionem pro titulo Ordinati nis admitti; quod aperte docet Fagnanus in cit. Cap. Episcopus , num. 2 de praebendis, ubi testatur, talem etiam esse sensum sacrae Congregati nis ejusdem Concilii Interpretis: Hodie solunt Beneficium es titulus legitiamus ad sacros Ordines, Patrimonium vero nonnis dispensative ; quemadmodum alias etiam declaravit sacra Congregatio ejusdem Concilia Interpres.

Quae cum ita sint, improvidus quidem novator ille Episcopus seret, qui Patrimonii , aut Pensionis titulum in. Synodalibus xonstitutionibus suis

prorsus de medio tolleret .' at Vero sapiens executor mentis p dicti Co

citii.dicendus erit ille, qui diligenter perpendens , quot sint per dicecssm Beneficia, de quibus ipse disponere valeat , & quo sacrorum ministrorum numero dioecesis ipsa indigeat, ut in Parochialibus, aliisque Ecclesis, Divinus cultus, & Sacramentorum administratio recte gerantur, ut Monialibus Consessarii , Hospitalibus , & Locis Piis Rectores , de Curatores non desint I, hinc regulam , atque mensuram capiat , juxta quam , ad supplendum Beneficiorum desectum, ordinationes alias ad titulum Patrimonii, alias autem ad titulum Pensionis Ecclesiastieae admittat & peragat. Ita enim intelligenda est necessitas illa , aut commoditas Ecclesiarum , quam Tridentina Synodus prae oculis haberi iubet . Ad

quam tamen recie praeterea referri poterunt occurrentes identidem casus piorum quorumdam virorum , quos generis nobilitas , aut sacrarum disciplinarum scientia commendat, quique Ecclesiastici Beneficii obtinendi copiam non habentes, in Clerum se admitti, & ad sacros ordines promoveri postulant ad titulum Patrimonii, aut Pensionis Ecclesiasticae: sis quidem negari non potest , per hujusmodi viros non parum splendoris,& utilitatis in Ecclesiam redundare. Sic se gerendo , atque his conlammes Leges, & Constitutiones Synodales edendo, tum obloquentium ce suras spernere, immeritumque novatoris nomen , sibi serian appictum, nequaquam Armidare debebit Episcopus tum etiam id obtinebit , ut Ecclesiasticorum suorum numerus intra justos fines consistat . Ad quem effectum praeterea haud parum contulerites, si accuratam instituet inquissi

70쪽

L I B. XI. C A P. II. 6stionem super realitate & subsistentia Patrimonii, ad cujus titulum singuli quique ordinari se postulant: innumerae sunt enim fraudes, quae in professionibus , & assignationibus hujusmodi patrimonialium censuum atque reis dituum committi possunt, quibus ut obviam iret Apostolica Sedes, opportuna remedia suppeditare ac praescribere non omisit, quae alias a nobis demonstrata fuerunt in nostra Insitutione 26. Latinae editionis.. XVI. At non his tantum, de quibus jam satis actum , sed aliis etiam

eanonicis eautelis provideri posse indicavimus , ne Clericorum numerus plus aequo augeatur , neve admittantur in Clerum , nii qui & merito,& requistis qualitatibus praediti , & divina vocatione, quantum homini fas est de interioribus judicare , ad Ecclesiastica ministeria appellati esse dignoscantur. Earum prima & potior est Episcopi vigilantia in eorum vitam & mores, qui ad Clericalem statum, aut ad superiores ordinum gradus aspirant: cum eertum sit, Episcopum posse, ae debere ab ingressu ad Ordines, & ab ascensu ab uno ad alium Ordinem repellere eum , quem noverit alicujus criminis reum esse , licet illius crimen neque publicum sit, neque pervulgatum I de quo insta a nobis in hoc ipso opere agendum erit . Altera non inutilis cautela ea est , quae ex recte instituto omdinandorum examine desumi potest; si nempe, non in speciem , & caeremoniae cujusdam veluti ritu, interrogentur tantummodo, ut alicubi u-

statum est, super materia, & forma ordinis suscipiendi , sed ita examinentur, ut plane dignosci valeat, an ejusmodi scientia vere praediti sint,sne qua nemo lassicienter aptus Ecclesiae Dei minister existere potest. De studiis autem ab eo excolendis , qui inter Ecclesiasticos adscribi, quique ab uno ad alium ordinem, & praecipue ad Sacerdotium ascendere cupit. necnon de examine habendo super Clericorum in hujusmodi studiis prosectu , a nobis similiter actum est in Institui. 42. Latinae editionis , ad quam Lectorem remittimus, ne ea, quae ibi jam dicta sunt , iteremus Tertio, ad eumdem effectum magnopere conducit laudabilis illa consus ludo, ut qui ad majores saltem ordines promoVendi sunt, per denos dies, antequam singulos hujusmodi ordines suscipiant , in alicujus piae domus solitudinem secedant , ubi orationi , lectioni , aliisque piis exercitationibus instantes , opportunis praeterea virorum idoneorum monitis & instruis ctionibus imbuantur , & in Ecclesiasticae vitae ratione dirigantur . Porro inaestimabilis est fructus, qui ex hujusmodi spiritualibus exercitiis percipitur, si recte instituta & peracta suerint. Itaque summus Pontifex Ale. xander VII. i in sua Constitutione I 26. eadem praescripsit omnibus , qui Romae , & in sex Episcopalibus suburbicariis ad sacros Ordines promovendi essent : idoue deinceps ad alias omnes dioecesses extensum titit pe8 sequentium Pontincum Innocentii XI. & Clementis XI. decreta, quae videre licet in opere, cui titulus Ichnographia, seu Detineatio vitae meti Episcopi , quos pius quidam Ecclesiasticus vir Italico idiomate edidit Romae anno I 719. pag. 73. Alia vero de iisdem spiritualibus exercitiis

SEARCH

MENU NAVIGATION