Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

' mans , se ab omni matrimoniali onere prorsus immunem , sibique liberum esse novo connubio cum altera se copulare. Variae fuerunt Ulymponensium tribunalium sententiae ς sed , causa ad Congregationem Concilii delata , matrimonium illud declaratum fuit nullum , per eumdem saepe laudatum textum in Cap. Si conditiones , de conditionibus appostis . Ea enim conventio, in paetum expresse deducta , qua mulier a se abdicavit potestatem in corpus viri, & vir si militer potestatem in corpus mulieris, aperte contraria est substantiae matrimonii o sicuti docet Sanctus Thomas in o. sent. dis. 28. quaes. unis. art. 4. d 3. cui consentiunt Sanctus Bois naventura, Hadrianus Pontifex , Richardus, aliique inter antiquos, quos

memorat sequiturque Solus is q. sent. diit. 29. quaest. 2. art. 3. neque dissentiunt recentiores, SancheZ de Matrimonio lib. s. disput. IO. per tot. Laymanlib. S. tra EI. IO. pari. a. cap. 7. num. P. GOnZaleZ in Cap. Si conditiones, sub num. 8. de conditionibus appositis, Salmanti censes opertim morat. tom. 2. tract. s. de Matrimonio cap. 7. dub. 3. per tot. δέ praecipue 93.

XI. Quia vero ii, a quibus illius Matrimonii validitas propugnabatur, ad ostendendum, eam conditionem non esse contra substantiam matrimonii, nonnulla exempla ab Ecesesiastica Historia petita proferebant, eorum scilicet, qui matrimonio se junxerant, simulque inter se convenerant de castitate in conjugali statu servanda , & matrimonio non consummando, prae ter id , quod ex Euangelico textu didicimus de matrimonio Sanctissimae Virginis cum sponso suo castissimo Sancto Ioseph, animadversum fuit, virginitatem in matrimonio a multis quidem pie & religiose fuisse serva. tam, qui tamen usui abrenuntiarunt, non potestati; ideoque dici non poterant apposuisse in nuptiarum contractu conditionem matrimonii substan. tiae eontrariam . Non enim matrimonii substantiae repugnat, matrimonio non uti, sed uti non posse; sicuti ostendit Mastrius in . disput. 7. num. 161. ubi sic scribit e Essentia matrimonii consisti in mutuo dominio, ,subj ctione corporum per ordinem ad usum matrimonii ' sed potest subsesere domi. nium , m subvectio corporum, cum praedicta obligatione . Cum enim dominium distinguatur ab usu, potest verum dominium sub ere, cum obligatione, seu conditione non utendi re ipsa . Mastrio adhaeret Clericatus de Sacramento Matrimonii decis 2 O. num. ΣΙ.

XII. Negari non potest, huic responsoni multum probabilitatis inesse,pra sertim cum plures alit, praeter laudatos Auctores , recenseantur , qui eam sententiam propugnant. Sed & illud etiam negari non potest, complures alios esse tum Theologos', tum Canon istas , qui oppositum d

ceant, conrendenteS, urramque conditionem esse contra substantiam maia trimonii, ram eam scilicet, qua contrahentes mutuae corporum potestati

in antecessum renuntiant , quam illam , qua hujusmodi potestatis actum& usum sibi ruet ipsi interdicunt. Videndus est hac de re Schmalggrueber ad tit. de conia. tionibus appostis s. num. II9. oe seq. Porro, ut dubium de Ulymponensi matrimonio propositum solveretur , minime necesse fuit

472쪽

L I B. XIII. C AE P. XXII. 467

inquirere, quaenam ex duabus relatis opinionibus prie valere deberet: in utraque enim recte pronunciari poterat pro nullitate matrimonii, de quo tunc agebatur, quemadmodum Congregatio re ipla pronunciavit. At iis, qui valida agnoscunt superius enuntiata matrimonia, de quibus Ecelesiasticae Historiae loquuntur, celebrata nimirum inter virum & sceminam, quibus ex Christianae persectionis studio propositum erat, quique etiam mutua pro

missione convenerant, ut a matrimonii consummatione abstinerent, uti factum narrant a Sancta Pulcheria Imperatrice, dum Marcianum Augustum in conjugem simul , & imperii consortem accepit , & inter alios plures; iis, inquam , necesse omnino est de viribus & subsistentia secundae ex praefatis opinionibus studiose disquirere. Ne sermonem hunc nostrum extraneis quaestionibus abrumpamus, ab hac abstinendum nobis esse censemus . Sed, cum in nostro Tractatu de Festiri Beatissimie Virginis Mariae, satis multa dixerimus de matrimonio ab ea inito cum Sancto Josepho, cujus commemorationem facit Ecclesia die a. q. Januarii , paucis hic complectemur ea, quae in praedicto opere nostro fusius exposuimus ' quo intelligere quisque possit, ex hoe sancto Beatissimae Virginis matrimonio nihil inferri posse contra supra expositam firmatamque veritatem, matrimonium nempe illud irritum esse, in quo aliqua conditio apposita fuerit, quae ejusdem substantiae

repugnet . . ' .

XIII. Qui assirmant , Beatissimae Virginis matrimonium cum Sancto Josepho in solis sponsalibus constitisse, ii temere falloque opinantur. Itaque pro certo tenendum est , primo, matrimonium inter eos contractum, fuisse verum & ratum d secundo, Beatissimam Virginem, antequam cum Sancto Iosepho matrimonio conjungeretur, votum quidem emisisse castitatis perpetuo servandae, ea tamen addita conditione, si ita Domino placuisset' nam sub Mosaica lege oportebat generationi insistere tam mulieres, quam viros: tertio, cum eadem Beatissima Virgo, ante celebrationem matrimonii, ex peculiari revelatione intellexisset, suum contervandae castitatis propositum Divinae voluntatis assensu comprobari, hujusmodi voto jam se absolute obstrinxisse: quarto, ante ipsum quoque matrimonium, Deo pariter revelante, manifestatum Beatissimae Virpini fuisse simile Sancti Iosephi propositum de servanda in matrimonio virginitate: denique, cum Beatissima Virgo, Sanctusque Ioseph in matrimonium se se

conjunXerunt , nullam omnino apposuisse conditionem : idque satis est, ut assirmemus, nihil ex eo matrimonio colligi posse, quod veritatem il- .lam evertat, scilicet nullum & irritum esse matrimonium , in quo contrahendo adjicitur conditio aliqua illius 1 ubstantiae contraria. Haec est Sanis cti Thomae doctrina in 4. Sent. diu. 3O. quaest. 2. art. I. qu s. 2. Lu 2. En ejus verbae Beata Virgo, antequam contraberet cum Jose , fuit certia ficata Divinitus, quod Josep b in simili proposio erat ' ideo non se commisi periculo nubenso nec tamen propter boc aliquid veritaιi deperiit ' quia illud propostum non fuit conditionaliter in consensu appositum e talis enim cou-

473쪽

ditio , cum si contra matrimonii bonum , scilicet prolem procreandam , matrimonium tolleret.

CAΡ UT VIGESIMUM TERTIUM.

De postulatis aliquando propositis circa praesentiam Parochi in matrimonia

celebratione e de matrimoniis conscientiae nuncupatis.

TR identini Concilii decretum cap. I. sess. et q. de reformatione matrimois nil , quo statutum fuit , ut matrimonium coram proprio Parocho, aut alio Sacerdote de ejusdem Parochi, aut Episcopi licentia, & duobus testibus celebretur , ita ut matrimonium aliter celebratum , irritum sit, occasionem aliquando dedit Episcopis postulandi, quinam verus nubentium Parochus esse intelligatur . Porro nos olim decreta Congregationis Concilii , ejusdemque responsa hac de re edita , collegimus in nosera Insistitione 33. γ 45. Latinae editionis . Quare, ne hic eadem, quae dicta jam sunt , repetamus , quaedam tantummodo responsa hoc loco adjiciemus, quae data fuerunt Episcopo Giennensi anno I 38 I. & relata habentur lib. 3. decretorum pag. 39. ct seq. Episcopus si quidem , Ecclesiae suae statuni referens, nonnulla dubia discutienda proposuit, quorum hoc primum fuit. Utrum prohibitione facta ab Ordinario, ne Paroebus aliquos desponsaret, ita

tollatur jurisdictio ipsius Parochi , ut ad contrahendum matrimonium contra talem probibitionem , non sit legitimus Parachus . Huic autem talis fuit data responsio : Valere matrimonium contractum coram Parocho , cui interis dictum ess ab Episcopo, ne ruterveniat . Secundum e Utrum matrimonium, in quo intervenerit Vicarius Parochi, non invitus, sed volens , contra proinhibitionem tantum ordinarii, sit validum, vel potius invalidum, quia nomintervenit Sacerdos habens iurisdictionem, cum si sublata ab Ordinario. secundo : Esse validum . Tertium: Si invitus, compulsus per vim ad Sacerdos , dum contrahitur matrimonium , praecedente , vel non praecedente dicta prohibitione, utrum tale matrimonium sub ut . Tertio: Subsistere. Quartum .' Si Sacerdos adfuerit , nibu tamen eorum, qua agebantur, via dit , neque audivit , titrum tale matrimonium valide contrahatur , vel potius, tamquam sine Sacerdote , nullius sit ponderis oe momenti . Quartor Non valere , s Sacerdos non intellexit : nis tamen assectasset non intellige. νe. Quintum : Si ad x Sacerdos, dum contrahitur matrimonium, casu noueogitans, se esse ad id vocatum ' sed aliud agens, audit duos inter se contrahentes matrimonium , utrum βι υalidum tale matrimonium , in quo fuit

praesens, non tamen certioratus , nec ad 3d expresse vocatus , neque interponens suam auctoritatem dicto, vel facto ' vel potius si nullum , quas timsentia auctoritativa per Concilium requiratur , o non nuda , υel causalis praesentia. duinto: Valere, etiamsi Parochus aliam ob causam adhibitus Had illum actum . Hujus responsionis summa a Fagnavo resertur in Cap.

474쪽

L I B. XIII. C P. XXIII. 459

suoniam, num. 29. γ seq. de constitutionibus, oe m Cap. Litterae, num. s. seq. de matrimonio contracto contra interdictum Ecclesiae. Quae vero ad

quartum dubium suit data rei ponsio, cum alio convenit ejusdem Congregationis judicio, edito die 29. Aprilis IS93. ut ex lib. . decret. pag. Ioue. a tergo in quadam Causa in piponense Sacra Congregatio censuit, si υerasent, quae narrantur, oe Parochus assectaverit non intelligere, matrimonium

valere.

II. Multiplex hoc relegentes Congregationis Decretum , quo dubiis Giennensis Episcopi satisfecit , opportunum maxime duximus alia quaedam hic observanda proponere , quae & aliquando sub in i ni strarunt , &subministrare in posterum materiam possunt ad respondendum postulatis Episcoporum , in Ecclesiarum relationibus interrogantium circa Parochorum praesentiam in matrimoniorum celebratione a Tridentino praescriptam a

III. In eo Decreto inter alia statuitur , validum esse matrimonium, quod fuerit initum vel coram Parocho , vel coram Parochi Vicario, etiamsi illis ab Episcopo interdie um fuerit , ne matrimonii celebrationi assistentiam praestarent . Super quo sane nulla videtur excitari posse gravioris momenti dissicultas . Cum enim ea non sit Episcopo auctoritas, ut possit inducere impedimentum dirimens , quod non est , aut aliquod matrimonium, quod ex canonum praescripto nullum irritumque non si, Mullum irritumque statuere, ut firmat Barbosa de Potest. Disc pi pari. 2. allegar. 32. num. 93. & Natalis Alexander in Theologia Dogmatio Moral. tom. 2. lib. 2. de Sacram. Matrimon. in consectariis articuli, seu

in regulis praxim spectantibus, reg. V. illicitum quidem erit matrimonium,s celebretur coram eo, cui Episcopus hujusmodi celebrationi adesse vetuerit : graviter etiam peccabit is, qui, spreta Superioris prohibitione, eidem assistentiam praebebit: at nulla ratione dici poterit, matrimonium ipsum nullitatis vitio subjacere.

IV. Statuitur etiam in eo Decreto, validum & firmum esse matrimo. nium, cui legitimus Sacerdos, non sponte, sed invitus, & coactus adsuerit. In quam opinionem conveniunt Scri plores, uno excepto Segura, cui contraria sententia magis arridet. Videndi Barbosa de .c. Potest. Prirochi pari. I. cap. 2I. . num. 45. Cardinalis de Lauma in 4. lib. sentent. rom. 3. de matrim. disput. 22. art. Io. num. 24 . & fuse SchmalZgrueber ad tit. Decretal. de clandesina desponsatione f. s. num. 237. m seq. ubi Auctores, qui sunt ejusdem opinionis, enumerat. Et revera, cum Par

chi praesentia verificetur, etiamsi per vim inducta sit, idemque Ρarochus fidem facere possit Ecclesiae , celebratum vere fui sse coram se matrimonium, etiamsi illius celebrationi sponte non interfuerit, sed coactus; nihil videtur in hoc casu deesse, quod necessarium ad matrimonii validitatem judicatur. Unde in I. Coram Titio , sost. ff. de verbor. significat. ita

legitur.' Scire autem , non etiam velle, is dehet ' cum , eo incito, recite fit .

475쪽

V Definitum etiam legimus in eodem Decreto , validum fore matrimonium , cui interfuerit Parochus , licet non accersitus ad eum finem ,

sed salso aliquo nomine ad id fraudulenter inductus L Neque id generaliter inficiari quis poterit . Aliqui tamen sunt, qui ad matrimonii validitatem satis esse putant ejusmodi praesentiam Parochi , qua contrahentium

verba ita audiat , intelligatque , ut testimonium certum de matrimonio coram se inito serre possit e cujus sententiae patroni videri possunt relatia Giribaldo de Sacramento Matrimonii tract. I . cap. 7. dub. I 2. a num. 98. usque adnum. IOI. Alii vero, probabilius opinantes, admittunt quidem , validum fore matrimonium celebratum coram Parocho, qui alio, quam matrimonii obtentu , vocatus fuerit ' sed nihilominus necessarium putant, euindem Parochum antea moneri accersitum eum quidem suisse diverso nomine, revera autem ut matrimonii celebrationi interesset .. Videantur Pontius de Matrimonio lib. s. cap. 2I. nuin. . Cabassutius in Theoria o Prax Jur. Cau. lib. 3. cap. 26. num. I 2. SchmalZgi turber loco citato num.

23 seq. praecipue num. 235. ubi affert resolutionem Congregationis. Concilii sequentibus verbia conceptam: An sit matrimonium, si duo contrahant per verba de praesenti, proprio Parocho praesente, m aliis requi iis non omisses, cui contractui Parocbus formaliter adhibitus non fuit , sed, dum forte conυiυii, vel confabulationis, vel aliud tractanda causa adesset, audit hujusmodi contractum geri, posea alter contrahentium velit ab huiusn di contractu ratione defectus restire t Sacra Congregatio respondit , posse , vis alia intervenerint, quae Parochum a contrabentibus a bibitum fuisse amguant L Eadem resolutio resertur a Pontio loco citata qui deinde ita subdito suare de hoc amplius dubitare non licet. Concordat Natalis Alexa

der loco supraditio reg. Io. Videri etiam potest eadem resolutio in opere Ioannis Galle mari ad Concilium Tridentinum, edito Tridenti anno I737a nimirum ad seis 24. cap. I. de xeformat. matrimonii pag. 235. .m

matrimonium.

VI. In supra relato Decreto matrimonium illud effectu carere statuitur, cui Parochus ita sit praesens , ut neque videat contrahentes , neque auribus eorum verba percipiat o eo enim casu praesentia Parochi tamquam mere physica considerari debet, quae ad matrimonii validitatem non sufficit , juxta id , quod in eadem Congregatione definitum fuit in Causa

Romana super dubiis matrimoniorum die T. Martii I7Oo. in qua, cum ea res Innocentii XII. Pontificis jussu diligenti examine discussa. fuisset,. e rum improbata suit opinio , qui contendebant , ad validitatem matrimo iiii praesentiam Parochi mere physicam satis esse. Ρarochus enim interest mat cimonio tamquam testis auctorizabilis pro Ecclesia ἰ quae , cum in

aliis duobus, aut tribus testibus, ad matrimonium rite contrahendum necessariis, non eas qualitates requirat, quae illos omni exceptione majores constituant, uti sese demonstrat Sylvius Operum tomia f. edit. Antuem. iuvar. resolui. verb. Matrimonium x. Ad secundum, idcirco Parochi praein

476쪽

L IB. XIII. C A P. XXIII. ψ r

sentiam voluit , ut in illius probitate maximum veritatis fundamentum

statueret: uti colligitur ex Historia dicti Concilii scripta a Cardinali Palalavicino lib. 22. cap. q. num. 3. num. I 2. Parochus autem non potest

testem agere tantae in Ecclesia auctoritatis , nisi & videat contrahentes,& vel eorum audiat verba, Vel, ea non percipiens, signa saltem videat,& intelligat , quae mutuum significent utriusque partis consensum , juxta textum. in citata l. Coram, β. de verbor. fgniscar. cujus verba sunt haec. Coram Titio aliquid facere jussus, non videtur praesente eo fecisse, nisi is inteia ligar . Itaque , s furiosus, aut infans fit, aut dormiat, non videtur coram focisse. Cui consormis est Can. Teses, 3. quaes. 9. ubi Glossa in verb. Praesentia , inquit.' Dum tamen intelligant ' nam aliter non dicuntur praesentes: &Can. In pnimis, 2. quaes. I. ubi eadem Glossa verb. Praesente , subdit. Et inistelligente' alias non diceretur praesens: praeter multo plura, quae videri posus uni apud Ferinos num in tract. 2. tom. a. de sisc. Sac. Eccl. in cap. 2.

3. de Olficio .Archipresb teri quies. I. num. 63. seq. & apud Cardinalem

matrimonio partes agat testis auctorizabilis pro Ecclesia, cum non desint Theologi clari nominis, qui Parochum volunt esse Sacramenti Ministrum , eidemque tamquam ministrantem assistere, juxta ea, quae vidimus in sup riori lib. 8. cap. Iq. alii Vero contenderint, non eam fuisse Concilii mentem , ut ad validitatem matrimonii Parochus propriis oculis conjuges intueri , & propriis auribus mutui eorum consensus Verba percipere deberet 'alioquin ea matrimonia penitus sustulisset, quae fiunt aut per interpretem, cum Parochus contrahentium idioma non intelligit , aut per procurat rem, utroque, vel altero conjugum longe absente; siquidem in primo casu Parochus verborum, quae a contrahentibus proseruntur, significationem minime percipit, sed ad ea se refert, quae ait interpres ἰ in secundo vero neque contrahentium excipit verba, neque personas aspicit, sed solum inis tuetur procuratorem, ejulque intelligit verba.' attamen istorum ratiocina. tiones satis profecto non sunt ad evertendam reste constitutam firmata misque sententiam de necessaria ejul modi praetentia Parochi in matrimonii celebratione , qua & contrahentes oculis suis aspiciat , & mutuum eorum consensum auribus suis excipiat.

VIII. Quaestio enim fieri solita , quam nos innuimus superiore lib. 8.

cap. I 3. quamque in solutam, uti par erat, reliquimus, in eo sita est, uistrum matrimonii Minister sit Parochus, an potius ipsi met contrahentes, sicuti magis communiter Auctores docent, sint matrimonii Ministri. Sed, esto sit Parochus , numquid ex hoc inferri poterit , eumdem non etiam agere partes testis auctori Eabilis ejusdem Sacramenti Z sicuti fieri videmus in Sacramentis Ordinis , Poenitentiae , Eucharistiae , extremae Unctionis, quorum Sacerdotes ita Ministri sunt, ut etiam testium munere apud Ecclesiam langantur, si sorte opust sit, ut eorumdem administratio compr

477쪽

betur . Ubi autem Sacerdos non solum matrimonii Minister , sed simul etiam illius testis auctorizabilis censeatur, necessario fatendum est, quod superius diximus ; nimirum eumdem & contrahentes videre , & eorum

verba intelligere omnino debere. IX. Quod autem pertinet ad ea matrimonia , quae per procuratorem, aut per interpretem fiunt, cum nullum nobis onus incumbat expendendi, utrum , quae per interpretem contrahuntur, valida & firma sint & solum innuere sum ciat , nequaquam deesse, qui eorum validitatem impubgnent, scuti videri potest apud Clericatum deris 3 s. de Saeramento misirimomi num. 5. & apud Pontium in Tractatu de Matrimonio lib. s. cap. a I. num. 9. o sep idcirco sermonem redigentes ad ea matrimonia , quae per procuratorem fiunt , hoc primum asseremus , reperiri in veteri Testamento matrimonium Isaac cum Rebecca per procuratorem Eliezer initum, sicuti legitur Genesis cap. 2 . insuper statutas esse in Iure Canonico conditiones ad validitatem matrimonii per procuratorem celebrandi necessario servandas , quae leguntur in Cap. Procurator , de Procuratoribus,in 6. Praeterea communem hanc esse opinionem , matrimonia , quae per procuratorem fiunt, etiam post Tridentinum Concilium valida esse eademque nostris etiam temporibus celebrari , & antehac celebrata fuisse , prauertim inter Principes : quomodo Henricus IV. Galliarum Rex Mariam Mediceam duxit : & Hispaniarum Regis filia cum Austriae Archi-

duce peri Procuratorem Ferrariae coram Clemente Papa VIII. Matrimonium inivit . Theologos quidem prudenter consulere, ut, qui matrimonio per procuratorem conjuncti sunt , vel iterum ipsi met coram Parocho &testibus matrimonio jungantur, vel laltem , quod ipsis absentibus actum est , praesentes ipsi coram Ecclesia ratum habere declarent: sicuti videre est apud Salmanticenses in Cursu Morali traci. V. de Matrimonio cap. 3.dub. q. num. 84. At hoc minime necessarium reputari, sed majoris dum. taxat cautelae fratia iaciendum suaderi; sicuti post Sotum, Sanchez, Gutierreet, Rebellium, Bonacinam, aliosque, fatetur Rosignotius de Matriamonio pari. I. rom. 6. contract. IS. disquisit. I. h. 2I. num. 3. Verum id satis non est, ut asseramus, ad validitatem matrimonii, quod ab ipsis conis jugibus praesentibus coram Pamcho , & testibus celebratur , nullam esse necessitatem , ut Parochus ipsos contrahentes oculis videat, suisque auribus eorum,uerba percipiat. Cum enim Concilium ea matrimonia , quae per procuratoremi fiunt, dermedio tollere noluerit, necesse suit, ut liberum antiquo systemati cursum relinqueret; ideoque permitteret, ut , qui

per alium facit, per se ipsum facere videatur οῦ π ur poss3t quis per alium , quod potes facere per se ipsum: sicuti videtur in Cap. Potes quis , m in p. sui facit, de regulis Iuris, in o. Sed tamen ex eo, quod Concilium

ratum esse voluerit matrimonium per procuratorem celebratum , in quo Parochus neque conjuges ipsos oculis suis conspicit, neque ex eorum ore mutuum percipit auribus suis assensum, inferri non potest, definitum, aut per

478쪽

L I B. XIII. C P. X XIII. 473

missum ab eo fuisse, ut, ubi vir & scemina coram Parocho per se ipsos matrimonio conjungi volunt, quaelibet ejusdem Parochi praesentia sum ciae

ad matrimonii validitatem, etiam non Visis ab eo contrahentibus, & eo. rum non percepto consensu.

X. Hoc igitur posito , videndos esse omnino a Parocho contrahentes, eorumque percipiendum esse consensum I aliqua tantummodo dissicultas oriri potest ex iis verbis, quae in laudato Decreto leguntur e nis tamen Uectasset non intelligere: eum enim antea veluti pro regula statuatur, i ritum esse matrimonium, si Parochus conjuges non intellexerit, ea deinde subditur limitatio: nis tamen assectasset non intelligere. Cujus limitationis ut verus sensus intelligatur, opus non est, intimam, propriamque hujus verbi assectasset , significationem studiosius inquirere , & penetrate, quemadmodum Iuris Civilis Interpretes faciunt in I. seuod ait lex , 2. st ad legem Iuliam de adulteriis ' sed, quoniam totum Decretum iis veris bis expressum est , quibus passim utitur Curia , opportunius esse videtur praedicti verbi sensum, juxta communem, & usitatum in Curia loquendi modum, interpretari. Assirmarunt nonnulli, Decretum illud de eo Par cho intelligendum esse, qui & videt, & audit, sed se nec videre, nec audire simulat. Ita sentit Neesen in suis Tra ctatibus de iusilia oe jure iras .

8. quaest. 5. de Sacram. Matrim. dub. q. Petes, quid , s risor occludat a res , oe oculos, o nolit intelligere quid agatur, an matrimonium A contrais ctum erit validum 8 Respondeo, s non intellexerit, nec adverterit quid actumst, tunc matrimonium non valere , quia tunc revera non es moraliter prae

sens, ita ut post testifcari de matrimonio contrahendo: secus dic , se advertat quid agatur, sed assectat non intelligere , aut data opera fingit se non intelligere. Haec tamen verbi intelligentia minime probatur Pontio in rim tu de Matrimonio lib. s. p. 2I. & quidem meritor neque enim necesse fuerat Decretum condere ad id stabiliendum, de quo nullum est dubium , verum scilicet, & validum matrimonium iniri, ubi Parochus & videt, & intelligit , etiamsi se nec vidisse, nee audisse mentiatur. Alii vero matrimonium irritum esse dicunt, quoties Parochus revera non videt, neque intelligit conistrahentes: etiamsi ideo non videat, neque intelligat, quia ipsemet consulto videre, & intelligere noluit, ipseque sibi videndi ,& intelligendi modum

ademit: ex ea nimirum ratione, quod minime poterit earum rerum, quas revera non vidit, nec intellexit, auctoriZabile testimonium Ecclesue ferre, quantumvis ipse sibi impedimentum creaverit, ut non videret, nec intelliingeret. Ita ratiocinantur inter nostros Cardinalis de Lauraea in 4. lib. semient. tom. 3. disput. 22. art. Io. num. 266. Monacellus in Formul. legat. pra I. g. para. tir. a. formul. s. num. IO. II. Giribaldus tradi. Io. de Sacramento Matrimoni cap. 7. dub. I et . num. Ioa. Haec isitur est horum Auctorum opinio, irritum semper & nullum esse matrimonium , si conjuges nec videantur , nec audiantur a Parocho I idque non ' solum si ab extrinseca aliqua causa, externoque impedimento adempta fuerit Pa. - Tom. II. Ο Ο Ο r

479쪽

rocho videndi, audiendique potestas, verum etiam si ipse sibi impedimen.

tum ultro creaverit, ne videret, neque intelligeret. Itaque, re bene considerata, istorum opinio cum ea, quam superius exposuimus , sententia convenit o ut 1 ci licet exceptio illa: nis affectaset non intelligere e de eo dumtaxat casu accipienda sit, quo Parochus re ipsa viderit, & audiverit, sed simulet, falsoque asserat , se nec vidisse , nec audivisse . Alii denique assii mant, matrimonium validum sere, quod celebratum fuerit coram Parocho, qui si nec vidit, nec intellexit, ipse sibi in causa fuit, ut non videret, nec intelligeret ἰ propterea quod vel aures sibi obstruxerit, vel faciem velaverit, ne audire, & aspice de cogeretur. Et hic verus videtur esse illius Decreti lenius , sicuti colligitur ex Fagnano in Cap. suoniam, num. 23. de constitutionibus, & in Cap. Quaesitum, num. 7. m 8. de paenit. . remissionis. Neque enim ulla haberi debet ratio affectatae ignorantiae illius, qui cum videre, & audire commode posset , ipse sibi voluntarium posuit impedimentum, ne videret, audiretque, juxta regulam textus in Cap. cim Inbibitis q. Si quis vero , de clandestina desponsatione ,& fuat. & Can. seq. di L 37. Neque porro aequum est , ut ab arbitrio , factoque Parochi pendeat, libertatem matrimonii impedire. Illud autem objicere minime prodest, adhibendam esse a Parocho industriam omnem& diligentiam ad impedienda hujusmodi matrimonia ζ eumque canonicas poenas incurrere , & signanter in suspensonem ab ossicio ad triennium Incidere, si praesentiam praestet alicui matrimonio, quod fieri praesumatur vel sine praescriptis denuntiationibus, vel sine praevia dispensatione illius, qui super observantia earumdem denuntiationum dispensare potest : juxta Decretalem in Cap. Cum inhibitio, de clandestina desponsatione . Quamvis enim verum sit , adnitendum esse Parocho pro viribus , ut hujusmodi matrimonia fieri prohibeat y multoque magis eidem cavendum esse , ne

eorum celebrationi voluntariam praetentiam exhibeat, ex his tamen hoc tantummodo sequitur, ut ipse data opera non debeat iis interesse ' ut occasionem praestandae iisdem assistentiae, quantum fas est, evitare teneatur; ut etiamsi sorte circumventus, aliove obtentu accersitus suerit, conistrahentes serio monere debeat , matrimonia hujusmodi sine gravi culpa celebrari non posse; si hi autem dictam esse legem, ut eoidem contrahentes, si id, quod deliberarunt, re ipsa persecerint, ad Superiorem deserat, a quo gravi poena plectendi erunt; praeterea se & animo, & voluntatea praestanda eorum nuptiis praesentia longe abhorrere, cum hujusmodi comtrahendi ratio a sacris canonibus improbetur.' at nihil necesse est aures obturare, velare faciem, aliaque hujus generis facere, quae ad id solum Valent, ut animos contrahentium aliquando scrupulis torqueant: qui scilicet, quamvis ut plurimum nesciant illicita ab invalidis distinguere, adhuc tamen non solum matrimonium, uti destinaverant, contrahere, sed etiam Conium mare non praetermittunt; utrumque enim perficere in animo habent, quoties, circumvento, aut deprehenso Parocho, coram eo prose

runt

480쪽

L I B. XIII. C P. XXIII. 473runt verba ad mutuum consensum significandum idonea . Neque timen. dum prosecto est , ne occultum remaneat matrimonium ea ratione pers ctum , indeque aditus aperiatur ad celebrandum alterum matrimonium,

primo illo adhuc constante , atque vigente . Quamvis enim hujusmodi matrimonium sit clandestinum de jure , ut pote astute atque dolose sitne praeviis denuntiationibus celebratum, sicuti docet Sanchez de Matrimonio disput. I. quaest. I. probaturque ex sequentibus verbis textus in Cap. fuat. de elandesin. desponsat.: Si quis vero hujusmodi clandestina conjugia inire praesumpserit: attamen fieri nequit, ut re ipsa, &, ut ajunt, de facto occultum remaneat e cum & Parochus illud ad Episcopum deserre,& Episcopus adversus contrahentes judicia Iiter procedere debeat. Et sane quicumque humanarum rerum ignarus non est, poterit ex propria experientia testari , pleraque matrimonia, quae in Parochiali Ecclesia praeviis denuntiationibus publice & rite celebrantur, nisii conjuges fuerint alicujus spectatae familiae , vel dignitatis , utplurimum ignorari ; at nullum fuisse clandestinum hujusmodii matrimonium coram Parocho dolose accito, aut malitiose deprehensio , sine praeviis denuntiationibus initum, cujus rumor , & fama per universam paroeciam , & ci Vitatem pervagata non fuerint, tum propter conatus a Parocho ad illud impediendum adhibitos , tum propter ipsius matrimonii delationem Episcopali Curiae ab eodem Paro. cho factam, tum denique propter judiciales processus ab Episcopo ad vetasus contrahentes institutos.

XI. Ex hactenus dictis recte colligitur, praedicta verba: nis assectasset

non intelligere: de eo casu accipienda esse, quo Parochus invitus ad matrimonii contractum adhibitus, ideo nec videt, nec percipit , quia data opera neque videre Voluit , neque percipare, cum tamen & videre, Scpercipere naturaliter potuisset eadem ratione, qua testes ad eum ipsum actum adhibiti, & vidisse se, & percepisse fatentur. Celebris fuit anno praeterito 17s3. causa Carthaginien. Matrimonia, in Concilii Congregatione agitata, & judicata, in qua agebatur de quodam matrimonio contracto coram Parocho domi suae inopinate deprehensio , qui virum quidem aspexerat , ejusque Verba perceperat , sceminam Vero nec viderat, nec audiverat. Porro, cum ex iis, qui controversiae judices ledebant, totidem ex una parte pro matrimonii validitate, totidem vero ex alia pro illius nullitate opinati fuerint , opportunum nobis visum est Congoegationem ipsam eoram nobis indicere, jussis prius Theologis aliquot, ali isque Juris Canonici prosessoribus sententias suas hac de re scriptis exponerer qui sane, maxima diligentia, ac labore collatis inter se tum Theologorum,& Canonistarum placitis, tum decretis ejusdem Congregationis, & actissimilium causarum, quae alias coram ipsa agitatae fuerant, & ab ea definitae, in hoc facile convenerunt , ut ad matrimonii validitatem necessa

rium omnino esset, contrahentes a Parocho videri, eorumque Verba mutuum consensum exprimentia ab eodem audiri: eo scilicet . principio prae

SEARCH

MENU NAVIGATION