Notationes in primam et secundam decadem Psalmorum auctore Caesare Malanima ..

발행: 1818년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

241쪽

est, citra redemptionem) quia mihi s mea) est terra: nam peregrini et inquilini Nos estis apud me . V. 17. Desiderium mansuetorum audivisti Domine , quia toties mansuetos fecisti compotes votorum , nunc etiam pro fiducia, quam habent in te positam, confirmes cor animum) eorum opportuna auditione clamoris ipsorum; eumque In finem emundes -- rem tuam, quo aptior sit ad percipiendas eorum petitiones. De aurium emundatione pro faciliori auscultatione diximus ad Ps. 5. N. 3.

V. 18. Adjudicare etc. per judicia, quae tu, Domine, pro pupillis et quibusvis calamitosis in tuto ponendis, facias in oppressores, id etiam praestabis, quod non addet amplius ex stare homo ex terra, desinet exagitare pupillos et miseros, qui pavore compulsi, de loco in locum sugere coguntur, ut

in cavernis delitescant. Conser Ies. v. v. 19. 21. Et ibi notata Disiliaq

242쪽

PSALMUS XI.

mota in discrimine Nisae ob Persequutionem Sauli constitutus, nihil tamen certius hiahet, quam suam incolumitatem . Postea monet. D minum, giat omnia Ni et, ideo sinere, bonos Nexari a malis, ut de illis experimenta palam sumat. Postremo sortem edicit utrorumque . V. I. PRAEFICTO, Davidis. In Domino consis us sum , quomodo dicitis animae meae: Vagamini, mons vobis avis. a. Nam ecce improbi tetenderunt arcum. paraverunt Sagittam suam Super nervo: adjaculati dum iti caligine, in reCtos Corde. 3. Quando fundamenta destruuntur: Iustus quid agit λ

4. Dominus in palatio sanctitatis suae. Dominus in Coelis thronus ejus, oculi ejus ident: palpebrae ejus explorant filios Adami.

et amantem violentiae: odit anima ejus. 6. Pluere faciet sit per improbos, laqueOSisnem et sulphur, et vetitus aestuum Pa PS licis eortam

rectus videbunt sacies suaS.

243쪽

PS. XI. v. Ia

V. I. Praefecto, post hanc vocem desideratur initium Cantilenae, cujus ad numeros Psalmus iste caneretur. Liceat hic quoque meam proferre conjecturam. Constat, Levitas quam plurimos quotidie in Templo fuisse laudibus bomini canendis, mustineisque instrumentis tractandis destinatos, quorum censum fusi iis deductum leges I. Par. 6. Pri post quem dicitur, Et isti sunt quos sta tuit Dapta super manibus ministeriis) cantici Domus Domini υ. 33. Singulae istorum classes, quas distinguebat varietas Musices ex antiquioribus Cantilenis petitae, et musicorum instrumentorum, dirigebantur, ceu patet ex dictis ad Ps. 4. pr. et ad Ps. 5. pr. a peculiari suo

Praesecto: omnes vero singularum classium Praesecti suberant Principi Lmitarum, qui memoratur L. Par. I S. v. 22. qui et ipse dicebatur muri Pram ctus per excellentiam ἱ idemque verosi militer erat Curator sacrorum hymnorum pro publico usu Ecclesiae . Principi isti suspicor tradidisse Davidem

hunc Psalmum , ut is alteri Praefecto traderet classis illius, cujus musicen magis accommodam repu taret metro ipsius: nisi malumus dicere, ex hoc, alisque Psalmis excidisse initium veteris Cantilenae, cujus ad numeros caneretur. En locum Paralip menon paulo ante citatum: Et Cenasas Princeps Leouarum in elatione vocis: erudiendo in elatione,

qui peritus erat . vide istic Iarchium, Κimchium, et Clericum , nec non eumdem Κimchium ad Ps. . pr. In Domino confus sum, quomodo dicitis animae meae, videt. mihi: alloquitur David amicos, qui vitae ipsius timentes ab inquisitoribus, hortantur, ut

244쪽

PS. XI. I. et 2. 237sese ab eorum indagine qua in celerrime subripiat

in aliquem montem. Vagamini, lectio textus Ura Ῥagamini habet rationem Davidis et sociorum ejus: lectio Vero marginis , quae habet 'ma vagare, concordat cum 'UBa,

animas meiae.

mons vobis, quia ante hanc vocem Parin deest pra positio, ideo quidam exponunt aes momem vestrum, quasi tum David cum sociis fuerit in campestribus locis. Sed isto consilio non recte consulunt securitati Davidis ob adjectum pronometi possessi um vestrum,

quod indicaret, euin fuisse solitum in discrimine vitae illuc confugere: qua posita consuetudine, Pr cul dubio exploratores non omisissent perquirere in monte illo. Alii dant de monte vestro, quasi tum fuerit in monte, et ex eo alio migrare hortentur: haec expositio tolerabilior est. Alii demum in monte Ῥestro, ne jugiter in eadem spelunca aut latibulo maneret, sed huc illuc oberraret: ista quoque eodem incommodo laborat, quo prior. Planior igitur res erit, si absque ulla praepositione, quam necesse sit subaudire, reddamus, mons accipe loca montana

quaevis) sit τobis confugium : illuc igitur vagamini,

ut aris vagatur, quando exterretur; volat enim huc illuc per densitates nemorum et montium diversorum. Desectus particulae similitudinis passim oc- eurrit in Scriptura. V. A. Nam ecce improbi tetenderunt arcum, nune

amici Davidis monstrant imminens periculum, quo citius sibi consulat fuga. Paraperiant sagittam suam super nemo vide Ps. 7. N. 33. adjaculandum in caligine, in rectos cor G, in voce baκ, quae vulgo redditur per caligia

nem , et tenebras , mihi haeret aqua . Superius fautores hortantur Davidem, ut ad montana con-

245쪽

α38 PS. LI. v. a. et 3. fugiat pro se eripiendo a periculo : tum igitur , quum is versaretur in periculo, non latitabat iii tenebris loci reconditi, neque conspectum hominum fugiebat, id enim adversaretur fiduciae, quam mers. sv. testatam facit, sed in publicum per diem prodibat, ceu arguere licet etiam ex verbis ud Dculandum in rectos corde, quibus fautores significant adversariorum quidem studium esse , ut collineent sagittam ad percutiendos rectos cordo, sed una id innuunt, eos rem agere in Concursu multitudinis, et in aprico; nec eni in aliter jaculato ribus licuisset distinguere hos ab illis. Itaque accipio vocem biit de occultatione, qua nefariorum manus in frequentia populi jaculatorem aliquem humi reclinatum circumdare solet, ne ab eis, quos Petere intendit, ullatenus conspiciatur, quasi lateat sub terra, ut triticum et spelta in Aegypto. quae non Percussa sunt grandine, quia adhuc ri ,aκ a dita erant sub terra. Exod. 9. N. 3 a. Istain conje-eturam mihi suppeditavit Homerus, qui do Pandaro sagittam in Menelaum immissuro ait Iliad. 4. N.

Et hune arcum) scite deposuit, quum t tendisset,

in terra Inclinans I ante autem scuta tenebant strenui socii ,

Ne prius irruerent Maoortia silii Achiseorum ,

Quam percussus esset Menelaus.

Forsitan haec metaphorice dicta sunt ad significandam abstrusionem periculi, quod imminebat Davidi ab adversariis. V. 3. Quando fundamaenia destruuntur, Per

246쪽

m. XI. v. 3. 4. et 5. a 39gunt amici Davidis non sine querimonia et indignatione quadam. Fundamentia hi metaphorice sunt

vel leges et jura, vel potius homines justi et pii,

religionis et virtutum statores , in quibus aliqua Praesidii spes landata pie et sanctu creditur. Simili metaphora utitur Pindarus OlymP. Od. a. N. I 45. seq. ubi vocat Hectorem Tρcι αε

να a

nam a

Iustus , videlicet Deus, qui per excellentiam si odicitur, quid agit 8 in tama rerum Perturbatione, ac temporum difficultate. V. 4. Dominus in palatio sanctitatis suae, nunc excipit David sermonem amicorum , et occurrit vacillanti eorum fidei, quam confirmat per asser tionem existentiae Domini in palatio sanctitatis suae, nec non per asseverationem Providentiae, id quod postea explicat per epexegesin, inquiens, Dominus in Coelis thronus ejus, h. e. Dominus sedet in Coelis super thronum suum qua Rex, et pro tribunali suo qua Iudex, unde Oculi ejus vident omnia, et

Palpebrae ejus explorant ilios Adami, quae est repetitio ejusdem rei, simulque declaratio. His veris bis , ut dixi, David occurrit vacillationi amicorum in fide, quia homines vel propriis calamitatibus

pressi, vel calamitatibus aliorum commoti, solent abnegare Numinis existentiam in Coelo: sic Euripides in Belleroph. M. 8. inter Fragmenta, Φησίω τις dνα δῆτ' εν κρανω ελεους; Dieit aliquis esse in Coelo Deos pV. 5. Dominus justum exploras, de eo expe- Dissiliam by oste

247쪽

α4a PS. XI. v. g. et 6.rientiam sumit per varias afflictiones ; namque Afflictio Patientiam e lait, Patientia Dero Experiem

tiam. ad Rom. 5. v. 3. seq.

et improbum et amantem Diolantiae, de istis quoque experientiam sumit, dum sinit vexare bonos, quo publice innotescat Eorum nequitia . odit anima ejus, intellige improbum et amantem violentiae, qui postremo loco enunciantur . Post improbum, quod est generale attributam , addit et amantem violentiae, declarationis ergo, quum de violentia hic sermo sit: is autem dicitur amans miolentiae, qui, ut ait Poeta u. a. v. 36. solet Fρδειν ἔργα βίαια κακορραφί M voοιο .Parrare facinora violenta malis .consiliis meruis. V. 6. Pluere faciet super improbos, laqueos etc. male, ut opinor, quidam ideo interpretantur u risper fulmina, quia caeterae voces hune sensum P scere videntur ; nam praeterquamquod---

probi, proprie irrequieto motu agitati, poscunt loqueos, quibus ipsi reprimantur, ne ulterius Violenter agere pergant, illud etiam animadverto, fulmina designari duabus sequontibus vocibus ignem rasu Phur. Harum prior που ignem, quia non habet

praefixum Gu, et, sicut caeterae, quae sequuntur, certo indicio est, eas omnes esse casus appositionis,

seu dictiones declarativas vinculorum. ignem et sulphur, eo quod Ebraei non habent unum vocabulum, quo fulmen efferant , circuml quuntur per ignem et sulphur, hanc sequentes rati nem, quod fulmen urit, ut ignis, et redolet sulphur. Hoc argumentum erudito tractavit Maχochius in Θι.

est. Bibl. ad illud, Et Dominus pluere fecit super Se

mum et Amoriam sulphur et ignem. Genes. 19. v. 24.

unde sumpsisse potuit David hanc ideam: et anto Mamchium tractaverat I. Clericus in Dissert. ad die.

248쪽

PS. XI. v. 6. 24 IZOc. quae extat post ejus Commentarium in Pentateuchum .

et ventus aestuum, dictio napb sistit varios aestus, eosque Nehementes, ex. gr. Diae Ps. II9. v. 53famis Thr. 5. v. Io. venti calidi et manenati h. loci ubi numerus pluralis indicat varias species hujus venti, sicuti ventum e diu stimum, interdiu spirantem, et Uri charur, noctu spirantem. Uterque memorati rati Arabsiade in Vit. Tim. Tom. II. pag. 5oo. lin.

13. Et potionarunt eos poculum a ssamum venti vcnenati diurni , sorpseruntque poculum al-harur venti venenati nocturni. Vide sis Schullensium ad Baris. Cons. n. Pag. 65. et ad Iob. 27. N. II. Iidem venti memorantur etiam in Aia rans e prior Sur.52. v. 27. Propterea beneficusfuit Deus, et capimus enam aessamum: alter Sur. 35. v. II. Aerue umbra, neque aiacharure ubi hallucinatus est Marraccius, qui Vertit, neque jubar solis: istic enim per umbram, autore Scultentensio ad Iob. eis. Dc. intelligitur Dei benedictio et gratia, ut per GLCharur, mentum calidum nocturnum, aeterna maledictio et poena: quo sensu accipi potest vel debet etiam a- samum, ventus calidus diurnus in superiori loco: unde omnimodam lucem foeneratur sic noster et ventus aestuum. De vento aissamum in Arabia adeundus est Νiebulirius in Deseripi. Arab. pag. 7. seq. Ad hos ventos respicit Psaltes inquiens, Non timebis a Papore noctis: a sagitta, quae volat interdiu. A p ste quae in caligine ambulat: ab exitio, quod vastat meridie. Ps. 9 I. M. 5. seq.Pars calicis eorum, erit sors eorum: loquutio sumpta est e conviviis , in quibus paterfamilias unicuique convivarum distribuere solebat convenientem

249쪽

α4a PS. XI. v. 6. pluribus dicemus ad Ps. 16. N. 5. ubi et de forma nominis nati cum Kamera in regimine. Pro asserenda confirmandaque interpretatione v eis mis per laqueos, facit hortatio Mercurii ad Chorum Oceanitidum , ut istae se calamitatibus, quibus jam jam involvendus erat Prometheus, eripiant , apud Heschylum in Prometis. v. 1O75. Seqq. a δαρα γῶρε Κουκ ἐξαι ἔγωνες, εἰ A Moράως, Kς ἀκίραντον δcκτυον ἔτει

υπ' ἀνοίας. scientes enim, Et non ex impro so, nequo clam,

In inextricatilem laqueum calamitassis Inool mini ab incogitantia. Istic pariter voce διίκτυον, laqueus, indicatur C instrophe calamitatum, quas postea eloquitur. Ne pigeat audire historicam narrationem perhorrendae illius calamitatis, quae Mntigit anno Christi 158. prout legitur apud Ammianum Marcellinum Lib. 17. Cv. 7. Iisdem diebus terraemotus horrendi per Macedoniam, Asiamque, et Pontum , assiduis Puiasibus oppida multa concusserunt et montes . Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum emiis nuere Nicomediae clades, Bubnias urbium matris, cuius ruinarum epentum vero breosterque absoLam .

Primo lucis exortu die nono Kal. Septembrium, conereti nubium globi nigrantium, laetam paulo anto Coeli speciem confuderunt, et amandato Solis splendore , nec contigua nec apposita cernebantur: δία oculorum Obtutu praestricto, humo in lutus crassaeealiginis squaltor insedit. Dein velut Numine summo fatales contorquente manubias, libris Etruscorum manubiae dicuntur staminum jactus ventosque ab ipsis excitante cardinibus, magnitudo δε-

250쪽

PS. XI. v. 6. et 7. 243rentiam ineubuit procellarum , et elisi litoris fragor e haecque sequuti triphones atque Presteres, nux, cum horri eo tremore terrarum, cipitatem

et suburbana funditus e nerunt. Et quoniam accliaritate collium aedes pleraeque Uehebantur, aliae su-Per alias concidebant, reclangentibus eunctis sonitu ruinarum immenso. Interim clangoribus Dariis excelsa culmina resultabant quaeritantium conjugium li- herosque, et si quid necessitudinis arte constringit. Post horam denique secundam, multo ante tertiam, aer jam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. Aonnulli enim superruentium ruderum vinimici constipati, sub ipsis interiere ponderibus. Quidam collo tenus aggeribus obruti, quum superessσpossent, si qui juvissent, auxiliorum invia neca-hantur. Alii lignorum extantium acuminibus italpendebant. Uno ictu caesi complures, paulo ante fi

mines , tunc promiscuae strages cada rum cerne

bantur. Quosdam domorum inelinata fastigia intrinsecus in bant intactos, angore et inedia consumendos . Inter quos Aristaenetus essectatam recens dioecesim curans ωiearia potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae Pietatis cognomina-rat , animam hoc casu erueiatam exhalarit. Alii subita ruinae magnisudine oppressi, iisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel humeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortiasque m Aia , aliorum adjumenta paria Perferentium implorantes eum obtestatione magna deserebantur. Et superesse potuit aedium sacrarum et Pria Natarum , hominumque pars major , ni palan tes abrute flammarum ardores per quinquum tia dies se noctes, quidquid consumi Polemi, σωμεissent .

V. 7. Etenim Iustus, ὁ Δίκωοι, Italice ii Giu-

SEARCH

MENU NAVIGATION