Paraeneses christianae, siue Loci communes, ad religionem et pietatem christianam pertinentes, ... Auctore ... Iodoco Damhouderio, Brugensi, ..

발행: 1572년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

MARITI ET UXORIS. ros

plurimos liberos progenuerant. Reges uero Persarua dituri Persidem singulis mulieribus ad sobolis in- , uitamenta singulos aureos dare consueuere, pr gnatibus uero duplices, plures eis qui pepererant, mulietibus quae trium liberorum matres serent, etiam uiuo patre testari & sine curatore de bonis disponsie, negotiaque alia gerere permissum erat, & Romae his ius trium liberorum solemne fuit. Filio tu causa uxor adhaerebit marito, & erit ut uitis, unde propheta Dauid de uxore uiri beati dicit, Uxor tua sicut uiris abundans in lateribus domus tuae,& filii tui si- hccut nouellae olivarum in circuitu mensae tuae. Haec ''

est summa benedictio. Campanae sceminae glorian - , ti de diuitiis suis & thesauris, Sempronia ostendit Ufilios, hosti; esse suas diuitias praedicauit. Demum

ut connubio exempla naturalia statuamus, appingimus Elephantes, utpote adulterii omnis experteS,& coiugalis uinculi tenacissimos. nulla his propter forminas in ter se praelia, caeteris animalibus perniciosa, tum columbas, ut qua nisi coelebs aut uidua nidum non relinquit: & imperiosos mares subinde etiam iniquos ferunt: quippe suspitio est adulterii, iquamuis natura non sit. Tunc plenum querela guttur, saeuiq; rostro ictus: mox iu satisfactione exosculatio,& circa ueneris preces crebris pedum orbibus

adulatio. Amo r utriq, sobolis atque: saepius , dc ex hac causa castigatio, pigrius intra tescemina ad pullos. Nec temere lex uoluit die purificationis offerri par turturum, uel duos pullos columbarum. Atque haec hactenus coniugalia consilia paucis perstrinxisse in genere placuit. Addam nunc loca, dc auctores quosdam. ZMea quaedam digna numMPaulus ad Hebraeos: Honorabile est eonnubium, Imb. II. it, in olbus,dc thorus immaculatus . Fornica tores

232쪽

DE M UT VA OBLIGATIONE

enim & adulteros iudicabit Deus. Σ. Quid aute maritus. Homo qui uxorem habet leontra uxor quae maritum,correlativa su nt, neque alte-

tu sine altero intelligi datur: sed maritum spiritualem accipere possumus, qui sposam habet sancta Ecclesiam. Sic in Catico can licorii, spon ta Christi ipsa Ecclesia exponitur: & Matthei et s. sponsus uocatur; - 1 Christus. Nostrum autem propositum non est de spirituali coiugio, sed egimus de temporali de quo plurimi auctores scripserunt, ut D. Tertullianus: S. Augustinus de bono coniugali: de adulterinis coniugiis:de nuptiis ad Valentium, pluribusq; locis aliis commetarii super Vetus & Nouum Testament. D. Hierony. contra Iovinianum,& de Virginibus. Haius illud annotandu est. Venia ad maritatas,& qua mortuis uel occisis maritis suis superuiuere noluerunt, ne cogetentur secundos nosse concubitus &cimire unicos amauerint maritos. Dido soror Pygmalionis multo auri & argenti pondere cogregato in Africam nauigauit, ibiq; urbe Carthaginem condidit cum ab Hyarba Rege Lybiae in coniugi si peteretur,paulisper distulit nuptias, donec conderet ciuitate. Nec multo post extructa in memoria mariti quondam Sychaei pyra maluit ardere,quam nubere secudo. Casta mulier Carthagine condidit, & ruta sus eade urbs in castitatis laude finita est. Nam Hasdrubalis uxor capta & incensia urbe cum se cerneretu Romanis capiendam esse,apprehe nsis ab utroque latere paruulis filiis in subiectu domus suet deuola uit incendium. Quid loquar Nicerati coniuge, quae impatiens iniuriae uiro illa te, mortem sibi ipsa cocinit, ne triginta tyrannorum, quos Lysandet utctis Athenis imposuerat, libidine sustineret. Hat Ethnieae fuere. At Christianet mulieres longe debent esse sanctiores. Nam uerum est illud Alciati. - ' cum fuerit in Venerem. Pelagi se in littore Viperat, ab somacho dira uenena vomit.

233쪽

MARITI ET UXOR 1 S. Io 7

Muraenamque ciens ingentia sibila tosiis. At subito amplexus appetit ilia ruri.

Maxima debetur thalamo retierentia coniunt.

Alternum debet tonitigi O Obsequium. Maxima nanque in matrimonio reuerentia debet adesse : longe abesse Viperina natura, quae collum marito prete indit satura amplexu, aliud est enim ima κtrimoniu Christianu, aliud infideliu . De matrimonio itaque Christiano Canonicae leges agut,& ube-xime hanc materiam explicant, a causa ZI. usque ad finem causarum legalium. Matrimonium uero contrahendum impedientia , ut iam eontraetum dirimentia sunt, quae paucis his uersibus continena

tur.

Error, Conditis, Votum, Cognatis, Crimen,' Culturi Ossaritati Vis: Ordo: Ligamen: Honestat.

Si sit assinii, A forte coire nequibir. Haec serianda uetant, eonnubia facta rei ra Ha ni. Σ. I In caeteris autem obseruandum est illud Pauli ad Titum. Adolescentulas decet ut uiros suos amet, filios suos diligat, prudentes, castas, sobrias, domus curam habetes, benig ias, subditas uiris suis, ut nUblasphemetur uerbum . itaq; ad Collocelegas est a datum, Mulieres subditae estote uitis, sicut oportet in Domino. Viri diligite uxores uestrast,& nolite

amari esse aduersus ilias. Horum si quis largiorem expositionem quaerat, legat Chrysostomum super

Mattheti capi. I9. Gregorium. lib. Moralium duodecimo Ambrosum de I atriarchis ubi ait, qd in omni matrimonio spiritualis coluetio intelligitur, qua cofirmat,& pficit coiuctor D com iri io corporalis: Ieder neotericis no pauci sunt, qui hac materia tracta uersit, quorsi serὰ studiu fuit oibus ossedere matrimonili esse thoiu immaculatu, cotra qua Eucratitae Haeretici, qui disIuadebant. Nicolait et ii ero improbati et in sacra scriptura, nimis ramo late prorupeIut: quos

234쪽

quostes DGenes Exodi. Levitici.

quidem a veritate Catholicae EGIesiae aberran

eus Iudicabit. missiae Iuxta ordinem librorum ueteris O noui Testamenti. . ret. 4. de bigamia 1 .d. Lameth.

Ruth.

a. Reg.

q. b. Ir. d.

I.Esdrae. s. d.

IS. a.

Tobiae.

Ecclec

Hierem.

Iudic. I. a. Daniel. II. de Susanna. OZear.

235쪽

Malach.

a. d. M. f. I. Malachab., I. Roma. 7. a. a. Malachab. i a I.Corin.

Matth. 4 e. Σ. Corinth.

I'. a. b.

c. b.

1.Timoth.

Lutata

DUODECIMUM THEMA. DE U I RG I R I B V S, ET STA

m Virginitatis, castaque uiuentium.

x Praeparario ad commendationem Virginitatis.1 suid nomine Virginis intestigamur.3 meetur nihil e se incundius, ae utilius Virginitate, ut per quam n aestim res extInguimtur. 'suod bona Virginitatis meditando, quiuis disponituν ad Virginitatem, O primo quod Virginitas Angelicam naturam refert.1 Secundo quod Virginitas inaestimabile thesaursi obtinet. ε Virginitar est diligenter ensiodienda. Vbique pudor Vimginibus seruandus. 2 Propia uolutate capesscenda O Serugis es Varginitas. 9 Virtus Virginitatis inpuritate mentis consistit. . Ad osodiendam Virginitarem, quae nisanda sint. oculos

236쪽

DE PERS ONIS

1i oeutis pudicor seruare oportet eum, qui vit Virginitatem

tueri.

ix 'Non esse audiendor, aut legendos eos auctores mi imptidica tradunt. ι Tis Viranda consuetudo cum prostitutis Deminis . .i Odoramenta, esculenta, ct poculenta Veneris inceruiuauitanda sunt Virginibur.

Is Otia sedulis uitanda sunt, O bone Lia negot ia tractanda V irginitatem prostrem rue suis sermo V ietinis' . 817 Qualis uectitur, incessur Virginis 18 Quae facienda metuenti perderest orem Virginitatis

as Mirabilir excellentia Virginιraris enam turi xo Desinitio Virginitatis. 2I Species Virginum summae 322 Laus Virginitatis honoranda .

OVod si i lle obscoenorum carminum auctor I

ctorem inuitat hoc modo. carminIs incompti Iusti s lectine procace conueniens Latio pone seupercilium. soror his habitat Phaebi, non Vesta Sacesto, Nec quae de patrio uertice nata dea est. Equidem doctrina Christiana permotus, dc com pulsus non solum lectorem admonuero, ut conue niens Latio sumat supercilium, sed etiam ut semet uelit castrare propter regnum coelorum. Hoc nanque, attestante Christo, tantum mysterium est, ut qui

potest capere, capiat, fere fit ut omnia pulchra sint dissicilia. Virginitatis conum pulcherrimum est,i'. & ante omnia Deo omnipotenti amicissimum : ut pote qui filium suu de uirgine uoluit nasci. Et quia non omnibus haec Viigini tatis doctrina grata est,

. paucique cupiunt coronam intemeratam eum summis laboribus contingerea: tanto ego ardentius

hoc negotium pertractabo, quaeque Virgines de

cent,

237쪽

CASTITATEM SERVANTI B. io'

Cent , pracvrram breuiter, & ut ait ille in Remedio

amoris.

Haec eadem pueris, eadem sint dicta puestis. Vtraque diuersis partibus arma damur. Est enim commune nomen, etenim Virgo significat tam marem, quam foeminam rei Venereae expertem pro rius. Quid uero potest esse utilius, ac iucundius quam flammas ex tinguereὶ mile propositum saeuas extinguereflammas,2 eeseruum uitiis pectus habere suum. Sie recte Ouidius cecinit. Na quid aliud est amor Veneris, quam flamma, uel potius caecus ignis: ut Vergilius innuit de Didone.

At Regina graui iamdudum saucia cura, Vulnus a it Venis, caecoque carpitur igni.

Hic ignis semel accensus incendia sumit, ut est illud in Piramo& Thisbς uerum.

Sed uetuere psur quod non potuere vetare, Ex equo caeptis ardebant mentibus ambo. conscius Omnis aberi,nutu signisque loquuntur, Quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis.

Sed huius flammae primum est remedium animus uirginitatis amantissimus,& fuga omnium eorum, per quae animus ad obscoena,& Venera uocari,& allici potest: atque inculcatio, meditatioque continu sanctae Virginitatis: alterum castratio, tertium pem mittitur qui de & est matrimoni u legitimu,atque I tum Melius nanque est nubere, quam uri. Caetera flδ I. o. 7.mae illius remedia sunt inopia. Animus uero redditur amatissimus Virgivitatis, si in bonis huius exes O. I ceatur, quae non parua sunt. Virgines enim agnum sequun tur,quocunque tuerit: cum Angelica natura

participant, & Angeli eorum in coelis semper uides faciem patris qui est in coelis. Sic enim D. Hieronymus de assumptione D. Virginis scribie. Bene Ange Ius ad Virginem mittitur: quia semper est Angelis cognata uirginitas. Prosecto in carne praeter carnem

. uiuere

238쪽

uiuere non terrena uita est, sed coelestis. unde in eatne Angelicam gloriam acquirere maioris est meriti. quam habere, esse enim Angelum scelieitatis est, ene uero Virginem uirtutis , dum hoc obtinere quis nititur cum gratia quod A ngelus habet ex natura. Vtrumque tamen,& esse uirginem & Angelum diuini muneris officium est non humanum. Praeterea Τhesaurum inaestimabilem obtinet uirgines. Sic 'nim habetur Genestos uicesmo quarto de Rebeccas fuit uirgo pulcherrima Se incognita uiro Virginitas enim Thesaurus imprecabilis est. At quis hieuerus Thesaurus,& summus alius,quam Christus,' qui ex uirgine nasci uoluit, unde de D. Virgine sie

Mantuanus cecinit.

Quis Mariae posset uvidet aequare loquendo et, usti adeo uiuo animi solertia nutri Tam fortis aderit florentis gloria linguae. Θ ae data fiunt uri nunquam mortalibus ullis Antea concessit, uel post eoncedet Olympus. Hue facit officium D. Virginis,& Horet, ut uulgo, uocant,laudes D. Virginis, quae in Ecclesia recitantur,& quas Christi uestigijs insistentes meditantur, ut in Virginitate perpetua perdurensi nec omitti del/ bent ea, quae sancta Eeelesia recitat de uirginibus, sanctis martyribus, confessoribusque. Nimis longuseret ea hic perstrinsere: usum tame ostendisse oportuit nimirum ut animus iugi hoc exercitio alienetur a carnalibus,sactaque sanctorum, sanctarumque x virginum imitanda sedulo statuat. Nam praeclarE D. August nus epistola centesima uicesima octaua

se habet: Beatius est, praedicans, in carne Imitari utins tam A ngelorum, quam ex carne augere numerum mortalium. Haee est uberior, foecudiorque scelicitas, non uentre grauescere, sed mente grandescere, non lassescere pectore,non uisceribus terram, sed orationibus coelum penetrare, imo coelum parturire. D.

Ambrosius libro de viduis se scripsit: Supergredi

239쪽

tui Virginitas conditionem naturae humanae, per quam homines Angelis assimilantur, maior tamen est uictoria virginum, quam Angelorum. Angeli Gnim sine carne uiuunt, uirgines uero in carne triumphant. Obiter illud insigne virginitatis exemplum subnectam, quod eleganti Epitaphio patet.

Vuaminus Michael iuuenilibus occidit annis, Moribus ambiguum,maior an ingenio. Disieta composuit docto miranda parenti, suae claudunt gyro rustica magna breui. Sola uenus potuit lento succurrere morbo, P e se posiverre,maluit ilia mori. His iacet ura pudor patri decus,unde iuuentus Exemplum Hater materiam capiant.

Vtinam illi, quibus a Deo mandata est continen tia, hoc sequantur . Haeretici detestabilissimi sun i, seriei,& diabolici, qui refracta omni pudicitiae uenoratione, refractis monaster ijs, ruperunt virginitatis 6 postes. Deus illos puniat. t Porro ueteres Palladem pinxerunt armat m, non alia de causa, quam quod multis diligentiis,& armis metis ad bona opera intente custodienda est Virgin itas, se habet Epigramma dignum memoria. Vera baee eriter innuptae HI Paliados,eius Hic draco qui dominae constitit ante pedes. Cur ditiae comes hoe animal ὶ custodia rerum, Cui data sit, lucor templa ; sacr a coli Innuptar opus est cura seruare pueliar, Pervigili, laqueos undique tendit amor.

ν Proinde D. Ambrosius sie scripsit libro de virginitate, Vbique in uirgine comes sngularum uirtuis tum est pudor. Hic individuus debet esse uirginitatis: ut sine quo non potest esse uirginitas. Teritur ossicijs pudor,audacia emicat, risus obrepit, modestia soluitur dum urbanitas affectatur. Idem in per

Lucam illud habet . Trepidare est uirginum, & ad

omnes

240쪽

sius da

omnes uiti ingressiis pauere: omnes uiri assatus uereri. Disce uirgo uerborum uitare lasciuiam. Maria etiam tacet in salutatione Angeli: Itaque Virgo quae Christum requirit, non debet esse uulgaris, non in foro, non in plateis, non uoce querula, gressu lubrica, auditu facilis, aspectu uilis,&claude, ait, uas tu sine effluat unguen tum . claude uirginitatem uerecundia loquendi,& abstinentia gloriandi: quisque hoc

lubenter faciat.' Nam teste Ambrosio non est casta, quae metu cogitur, nec honesta quae mercede conducitur. Voluntas nanque etiam 4rdua negotia reddit

facilia, ut canit ille. Omnia conando facilii solertia um- eit. Aa in magnis aliquid, o uoluisse sat est. Hoe requiritur ut uelit uirgo manere uirgo, si uotum uirginitatis secerit, quod utique certam uoluntatem sequitur tum nubere uelle nefarium est. Nam S. Augustinus lib. de Continentia Viduali exprimit hanc re ape te. In coniugati,inquisiuinculo. si pudicitia conse uatur, damnatio non timetur: sed in virginali, ac viduali continentia excellentia muneris amplioris expetituri qua expetita,& electa, di voti debito oblata iam non solum nuptias capescere, sed etiam si no nubant, nubere uelle damnabile est. Cogitandum est autem, quod praecipua uirtus uirginitatis, atq; laus in mente consistit. Matthaei quinto docetur, quod, qui uidet steminam ut concupiscat eam, iam in corde suo moechatus ς' itaque non uirgo amplius, ad- haec contra praeceptum Dei pecc tum suit. Huc respexit D. Augustinus su per Psalm. uicesimum nouus e scribens. Quid prodest integra caro, mente corruptaὶ Melius est humile coniugium, quam superba

virginitas. Atqua est virginitas mentis. integra sidos, solida spes, syncera charitas, nempe erga Deum& proximum spretis concupiscentiis carnalibus. Agnum sequi quocunque tuerit, quid est uirginit tem ipsius, uirginitate mentis & corporis imitati.

nipe sumun ur uςuiunt, qui sol i& sola possunt dictae

SEARCH

MENU NAVIGATION