Paraeneses christianae, siue Loci communes, ad religionem et pietatem christianam pertinentes, ... Auctore ... Iodoco Damhouderio, Brugensi, ..

발행: 1572년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ADMONITIO

tinere dicit. Iubet praeterea hoc dictum ApolIinis semper tanquam pro spectuo habendum esse , & in

pectore circunferendum, ut sunt ineffabiles utilitates breui enunciatio, oraculoque prosecto comprehensae. Hunc igitur Sacculum ipsis diuitibus repraesento, atq; ut excutiant obsecro . Habet enim cognosce teipsum. Diuites is itur cognoscant, seipsos. Nudi in mundum ingressi sunt. Quid enim in tui runt Iob etiam cum ditissimus esset,& pet missii Dei

a diabolo tentaretur, fecissetque iacturam reru suarum,& liberorum: surrexit, & scidit uestimenta sua,& tonso capite corruens in terram , adorauit&dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae,& nudus reuertat illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. In omnibus his non peccauit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum loquutus est. Est ne longe pr clara urint diuites an pauiperes distribuant necessaria de supei suis ad honeia tstum uictum , &amictum , quam ut diabolus tande omnia austrat diuitiarum bona , & haud raro una cum dominis . Neque enim omnes diuites sic sunt

Deum timentes, ut erat S.Iob. Quocirca D. Paulus.

I. Timoth. 6. sic prodidit. Et qui, inquit, ueritate priuati sunt, existimantium quaestum esse pietatem . Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta,& quibus tegamur, iis contenti sumus . nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli, & desigeria multa, inutilia & nociva, quae mergunt homines in interitum .& perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidem appetentes, errauerunt in fide,& inseruerunt se doloribus multis. Tu autem o homo Dei, haec fuge. Et paulo post. Diuitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neq; sperare

282쪽

AD DIVITES. I 2

sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, quipr stat nobis omnia abunde ad fruendu, bene agere, diuites fieri in bonis operibus, facile tribuere,c5- municare, thesaurizare sibi sundamentum bonum in futurum, ut apprehendant uera uitam. Haec ille,

quq si tecte diuites huius in udi, Mercatores, usurarii,& similis farinae nebulones considerarent, melius haud dubie in Rep. Christiana ageretur,& ipsis omnia essent sceliciora. Quaesitae fere opes fugiunt,&neglectar inuitum sequuntur. Ecclesiasticus optime consulit : Noli, ait attendere ad possessiones iniquas, & ne dixeris : Est mihi sussiciens vita. nihil enim proderit in tempore uindictet,& obductionis. Noli anxius esse in diuitiis iniustis, non enim pro-d erunt tibi in die obductionis & uindictae. Adam Gene. uero a peccato adhuc liber non agnoscebat n uditatem, sed postquam peccasset agnouit, Sc consessus est quod esset nudus, unde poenitentiae fructum quoque meruit, sed iustitia Dei peccato pς nam debita statuit,& inter alia illud enunciauit: Quia puluis es, &in puluere reuerteris. Vtinam diuites huius iaculi sua nuditate quoque agnoscerent,&disciplinam ecclesiae obseruarent. atq; illud solenne non fronti solum cum cinere, sed cordi cum contritione illinirent, &inscriberet: Memento homo quod cinis es, & in cinerem reuerteris. Non adeo in uanitate diuitiarum superbirent,&magis pauperem memores essent, si 'cut Esaias praecepit Frange esurienti panem tuum. FD. dc egenos uagosq; induc in domum tuam: cu uideris nudu, operi eum,& carnem tuam ne despexeris, Forsan nunc contra faciunt..Sed oculus Dei iustus 6 est,&suci tempore punit.' Oculus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Vt autem clarius intelliganto diu suu ipsi diui tes, neque glorietur in Genea Ologiis,ὶn stemate, an picturis,&statuis, in opibus:equid c nunc originem ipsorum attinga. Cervical est intestinxi rectum, stet,

283쪽

ADMONITIO

core plenum, eoque stetidius, quo maioribus diuites cruditatibus labor aha pauperes , ut his sit boni

odoris,&lua uis unguine muscos, illis dira mephitis. Oculare est uesica, plene semper urina olida, eoq; iniucundior, quo crudior: tegmen aut e sanguinolentus plexus,& iniucundissimo sudore spirante nidorem Auern circunfusus. Hoc principio natu embryon, uer ξ embryon nullum habet indusium praeis ter bryam, hoc est sordes. Multa quidem homini possunt tribui,& inter alia illud maiestati eius ascribi,

quod ipsius causa cuncta alia uidetur natura genuit se: magna certe,& saeua mercede c6tra tanta sua munera , ut non satis sit aestimare parensi melior homini, an tristior nouerca suerit. Anteola unu animanistium cunctorum alienis uelat opibus, caeteris uaria tegmenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, uillos, setas, pilos, plumas,pennas, squam mas, uellera. Truncos etiam arboresque cortice interdum gemino a frigoribus,& ealore tutata est. Hominem tan-

tum nudum,& in nuda humo natali die abiicit ad uagitus statim,& ploratum: nullumque tot animalium aliud ad Iachymas, & has protinus uitae ex omdio. At Hercule risus precox ille, & celerrimus ante

quadragesimum diem nulli datur. Ab hoc Lucis rudimento, quae ne seras quidem internos genitas uincula excipiunt,& omnium membrorum nexus. Itaque etiam quamuis sceliciter natus, iacet manibus,

pedibusque deuiiictis, flens, animal cceteris imparaturum,& a supplici js uitam auspicatur, unam an tu ob culpam, quia natum est, ut Plinius ait, imo quia Adam legem Dei transgressus est, & ut meminerit postea suae nuditatis, infirmitatis, miseri ,& humilitatis. Huc dementiam ab iis initiis existimantium ad superbiam, ad congestionem priuatorum bonoruse genitos. Prima roboris spes , primumque temporis munus quadrupedi similem facit. Quando homini incessus quando uox t quando firmum cibi ostquam diu

284쪽

AD DIVITES. I 28

quamdiu palpitans uertex, summae inter cuncta animalia imbecillitatis indicium ξ Iam morbi, totq; medicinae contra mala excogitatae,& hae quoque subinde nouitatibus uictae.Cςtera sentire naturam suam, alia pernicitatem usui pare, alia prae peres uolatus , alia uires, alia nare: Hominem scire nihil sine doctri. na, non sari, non ingredi, non uesti, breuiterque noaliud sponte natura quam flere,itaque multi extitere, qui non nasci optimu censerent, aut quam Ocyssime aboleri. Vni animantiu luctus est datus, uni luxuria,& quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra, uni ambitio, uni auaritia, uni immensa uiuendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post de se su turo. Nulli uita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior nulli rabies acrior. Denique caetera animantia in suo genere probe degunt, congregari videmus,&sare contra dissimilia. Leonum seritas inter se non dimicat, serpentum morsus non petit serpentes, ne

maris quidem beluae, ac pisces nisi in diuersa genera saeuiunt. At Hercule plurima homini non homine sunt mala, unde quae sol non aliunde, quam quod nemo sua sorte, suis sortunis contentus est, Et crescit amor nummi quantum ipse pecunia crescit, inquit Iuvenalis. Q uinimo homines sanae mentis ideo canem execrantur, qui ob custodiam aedium, & fidem erga suos alioqui commendandus est, quod defodit se per sua,& soli sibi quaerit, alijs nihil contribuat . adeo quoque ut dum canis os rodit socium quem diligit odit, longὰ uero magis is homo improbandus est, qui res pecuniasve defodit, Thesaurosque plutonis nomine facit, nec immerito in opprobrium cessit, γ quum quis dicitur canis . t Caueant igitur diuites

ne sint canes, sed meminerint suς nuditatis. dc paupertatis,& quomodo auxilio aliorum adoleverint, ita rursus aliis,& opere, & facultatibus subueniat, aliosque promoueant. Cato in qu It. ΑΙ-fainrem

285쪽

ADMONITIO

Infantem nudi m etim te natura cremit' .R Par pertatis onus parienter ferre memento.

Scd enim alium iuuare oportet, Sc ut infirmiorupartem sustentat robustior: ita pauperiorem alat, uQ' stiatque,& instituat ditior. Haec est enim in omni-I' Fps bus persectio, ut testatur D. Hieronymus , suae im o sesi' peifcctionis cognitio. Sed & Cassiodorus: Magnus, phq ςm ait,ascensus ad Deum est cognitio su et infirmita-S a tis. Diuites itaque tespiciant ad suam origine, quae infirmissima est,& miserabilis, & misereantur alio-θη et tu sicut Deus ipsorum misertus est. Qui uidet fra-

I. Istg. 3- trem suu habentem necessitatem, & clauserit uisce- In I. vi 1a sua ab eo, quo modo charitas Dei manet in eo ad Tim, D Ambrosius pulchre hoc docet. Medicina, inquit, misericordiae tollit peccata magna, habemus plura

substidia, quibus peccata nostra redimimus, pecunia habes ,redime peccatum tuum. Non uarnalis est Dominus, sed tu ipse uaenalis es peccatis tuis, uenundatus es, redime te operibus tuis: redime te pecunia

tua . Vtilis est pecunia, sed pretiosa est misericordia. Eleemosyna, inquit, a peccato liberat: crimina

Ioergo eleemosynis redimuntur. t Diuitum est igitur succurrere pauperibus eleemosyna: tum rcdemptio' ne captiuoria. De qua sic scripsic Lactantius Firmianus lib. 6. Captiuorum etiam inquit,redemptio magnum atque praeesarum iustitiae munus est . Quod idem Tullius approbauit. Atque haec benignitas Gliam Reipub. utilis est, redimi a seriinute captiuos: locupletare tenuiores. Hanc ego consuetudinem be- nigmtatis largitioni :n umorum longὰ antepono. Haec est enim hominum grauium,& magnorum recordantium se in cunis quoque uinctos fuisse,& misericordia Dei liberatos inde ad persectu ingressum esse productos. Proprium est igitur diuitum, maxε-

me ut laudem iustitiae consequantur, alere pauperes,uisitare,cibare, potum praebere, uestire, atque captiuos redimete: quum apud iniustos etia qui haec

faciunt

286쪽

siciunt graues,&magni uocantur. Hi s. n. maxima

laudis est benefacere qui deserti iacent, quibus nemo sperauit benefacturos esse. Na qui benefacit consanguineo, uel proTimo, uel amico, aut familiari, certe no magna laude meretur: qui saeit id quod det, scita Jque turpe, ac detestabile, nisi secerit id quod ab eo Mnatura ipsa,& necessitudo exigit. Et si facit non tam gloriae assequendae, quam repreliensionis uita dat gratia seci t: oui au t faci t at ien o, & igno to, M p au peri, is uere dignus est laude. Quoniam ut faceret sola ductus est hamani tate. Ibi ergo iustitia,& laus , ubi ad benefaciendu necessitatis uinciatu ultu no est, porro eadem de caussa necesse est, pup ssos uiduas, destitutos auxilio, egetes,& afflictos tueri a diuitibus, quoniam diuitibus datum est a Deo ut naturali humanitate fouere, protegere, iuuare, ac conferitare possint rnisi secerint rationem sunt reddituri. Christus enim

in die iudici j dicet hi ς,qci uni ex minimis illis non

secistis, mihi non secistis,di non noui uos. Quidam diues gloriabatur, quod Deo tunicam uouisset, sed subdebat se nescire quam maguam illi saceret. Sacerdos petiit ab eo ut uestiret pauperem, se edocturum esse mensuram. Itaque diues uestiuit illum pauperem, tum Lacerdos expresse illnm laudauit, atque ut idem eis , qui uere pauperes essent praestaret, adhortatus.

est,sore ut eo modo uera haberet mensuram tu uicae

Dei. Quid enim pauperes utiq; e minimi habentur. Christi. Rursus cogitet, quot necessitatibus circumueniri possunt, in quibus alioru o pera, facul tat es, Npecunias de syderet,& sicut sibi uelint fieri, ita aliis

egetibus succurrant. Deus aperit manu suam,&implet oe animal benedictione, quuille non opus ha- Iabeat remuneratione: Atqui quibus hoc Deus nuc dedit, ut alios iuuare possint, qu si id minus secerint. in Deu,& in semetipsos,& in proximum fratre sua iniuri j *nt: in Deum, oui Deus uult, & Dei pro 'prium est iuuare, unde dicitur Deus est omnia donans. α mortali i uuaIe mortale non iuuare morta- R. lem:

287쪽

ADMONI,ΤIO Iem: eontra diabolicum mortali non iuuare mortallem. In seipsos,quia quu opus habebunt auxilio aliorum, exemplo Neronis erunt etiam ab optimis amicis suis, proprijs famulis,& cognatis de lolati: tum quia euris se macerant, ne spolientur, ut recte totum hoc negotium Horatius edisseruit.

An uigilare metu exanimem, nocto 'u' diesque, Formidare maior furens,incendia,seruos, Ne te compilent fugientes, hoc iuuat horum, Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. At si condoluit tentatum frigore corpus, Aut alius carus lecto te abfixis:babes qui, Absidera, omenta paret, medicum roget,ut te Suscites, ac reddat natis charisque propinquis. . . iuxor saluum te uult, non filius omnes, i Vicini oderunt, noti, pueri, atque puel . Miraris, cum tu argento pori omnia ponar,

Si nemo praeset,quem non merea risi amorem.

Nec minus eleganter uotum diuitiarum Iuum

lis deridet Satyra decim quae sic incipit.

Sed plures nimium congesta pecunia cura, Strangulat, ct cuncta exuperaris patrimonia census. :Nam addit exempla, nimirum iussu Neronis proipter diuitias occisum esse Longinu,& Seneca. Subilia iei hue debet, quod ide Nero sustulit omnes qui tota, Africa ad tali landa sere redegerant, &possidebantea, ut Plinius narrat. Adde huc, quod Paulus Orosius dicit, Nerone Romae cu intellexisset Mercatores maximas diuitias possidere, omnes hos iussit occidi, de bona in uasit. Horatius in supradicta Satyra resere de V uidio quodam dicite a liberta occiso. Vuidius quidam non longa est fabula ditias

Vt metiretur numor, ita sordidus, ut se,7 in unquam seruo melius vestiret,adusique, i Supremum tempus ne se penuria uictus Opprimeret, metuebatrat hune liberta securi,

Ditii sit medium fortissima Tyndaridarum. I si Gallia Monspessuli Saeerdos ad S. Firmianu ual-

288쪽

AD DIVIT EI. 13

de diues, magis adhuc inhiabat opibus, eaq; de eausa uno solo simulo contentus, samulam ad corrade-da necessaria ablegati erat, uerum famulus noctu in 7 res Domini dormientis clanculum aperuit,& Dominum occidit,& ablatis pecuniis, quae multae erat, aufugit. Sed huius generis obuia sunt plurima exempla, unde illud Iuvenalis adhuc adtexam. Pauca licet portar argenti vascula puri , Nocte iter ingressur gladium contum De timebis,

Et motae ad Lunam trepidabis arundinis umbram. cantabis uacuus coram latrone uiatori. Prima feνe uota, ct eunctis notissima :emplis,

Diuitiae ut crassant, ut opes, ut maxima tors

stra sit area foro, sed nulla aconita bibuntur Fictilibus une ilia time eum pocula sum es Gemmata, ct toto selinum ardebit in auro. M. Crassus auri cupiditate bellum contra Parthos aggressus, caesus est, caputque auro repletum addito

opprobriq:auru siti uisti,nue satiate auro. Vnde Eremita rogatus a milite quid esset saccus ille, que clausum uiuit positu i uxta ipsum Τ respodit esse mortem. Itaq; miles dissoluto sacco quum aurum inesse uidisset, atque haec est quam quaero, inquit, non mors, sed abundantia, assumptoque eo cum aliis aliquot sociis aufugit. Paulo post ea plus est, & suspensus , cogno utiq; uere multis causam mortis esse pecunias. Craesus quum infinitas pecuuias eongessisset Cyro suit praede,& comburendus inuocato Solonis nomine conseruaria Cyro iussu. est. Antiochus Hannibali ostendit exercitum auro,& argento splendidum, IO-gauitque,an ne talis exercitus sufficeret populo Romano cui Hannibal respondit, ita certri tametsi Romani auarissimi sint, caesus est enim exercitus, & Antiochus uictus. Galli dum ponderando auro tem pus terunt,omnes a Camillo dictatore ceduntur, sed& i n prouerbium cessit aurum Tholosanum,& illud Verg. de polydoro propter aurum occiso.

289쪽

uid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames i 3 1 porro dolendum est illud tempns congerendisperdi temporalibus diuitiis. quod datum est habenis dis diuitiis aeternis, qui posset animo suo aeternam scelicitate acquirere, mauult caducum quid. At quanto praeclarius philosophi derident diuites huius se- .culi,&Aristophanes in Plutone facetus poeta, luculenter rem ostendit:& Plautus in Euclyone, & Epictetus in suis sententiis, iam uero Anaximander, Cebes, & Crates Thebanus, Diogenes, Thales Milesius, Aristippus Cyrenaicus,& plurimi alij etiam bona haereditaria su a, ut uirtutes addiscerent, relique Iunt, abiecerui, c6culcauer ut,& penitus improbau

rui. Haud dubiὸ in eonfusione eo tu, qui nihil praeter pecunias,&diuitias somniat,qui illud occinulit. Quantum quisqua sua nummorum possidet arca, Tantum habet, Osidei, Et illud,

Ipse licet uenias musis comitatus Homere, Se nihil attulerit,ibis Homere foras,

Et qui dicunt. Bene ueneritis qui aliquid portaueritis: Et qui nestiunt illud Christi: Date di dabitur uobis, Et ut Paulus etiam insert. Beatius est dare, a accipere. Qui nolunt fratres de obseruantia paupertate profiteri,quotum exemplo discere cogutur pauperes olim Apostolos sine pera ad prς dicatione missos esse:& quos uenerari debent propter sanctissimul uitae institu tum, praesertim quia Christus dixit: Pauperes aute semper habebitis, me uero non semper. Maxim E autem sibi ipfis obsun t, ut qui diuitiarum cupiditate, etia cum diuite illo epulone in gehenna detrudi merentur, dc quos Vergilius'apud inserupcontinuis uexari poenis prodidit, ubi canit. Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem, Impinuit. Fixit leges pretis,atque refixit. Caeterum in hae uita diuites indocti sunt ut plurimum, & hi quales an ne aurei Boues, uel potius ut

sanit Alciatus, oues habentes pretiosas lanas. 8 IT Tranae

290쪽

o kri rnat aquas residens pretiosis in uel rem xus, Et flauam intrepidus per mare scandit ovem, Ecquid id eri uir sensu habeti,sed diuitegaeta,

coniugit, aut i erui quem regit arbitrium. . . . .

. Neque solum plurimi uere diuites se tegi ab aliis

diu marum nomine patiuntur, sed & nummi causa anima uenale habent, nec mirum si ideo ad inferos detrudantur, ut auari, periuri,&imp ij, veru summo iure asinis comparantur, ut hoc carmine patet. Septilius populus intre ditissimur omner,

Arua senexnusius quae magis ampla tenet: Defraudans genium ue suum, mense que paratat,d i prpter betas,duraqne υρα uorat. ducui similem dicam hunc inopem quem copia reddix An ne Asino sic est,inctar hie esur babet. NInque a siniss dorso pretiosa obsonia gestat,

Seque rubo atit dura carice miser alit.

Quemadmodum auari sere solent, qui quum maxime rerum copia abundant minime ea utuntur,qd in renibus natura quoque expressit, qui semper intenti sunt generandae pinguedini ipsis interea macilentis, M. co tabescentibus. sed recte D. Hieronymus dixit, quod omnis diues aut iniquus est, aut hqres iniqui: alius ita interpretatus est : omnis diues aut auarus, aut auari Haeres, iam uero tam deest auaro, quod habet, qua φ non habet,& in copiae cornu miserrimus est. Qua obrem ut recolligamus uela, diues qui non iuuat proximu suum, uerissimis his opprobriis uexatur, ut dicatur canis Stygius , uel Cerberus, qui nihil boni facit,& oibus allatrat, omnesque offas devorat: semper aequξ famelicus e tu et asinus,

no quali uectus est Christus, sed asinus Isidis, asinus Cumanus , & asinus Rhealinus . Ad haec diues suis opibus insides, quid est nisi draco ille eustos Phryxei uelleris, quem ius opitu Ouidius uocat, qui in occul Marcto insidiatur,de quo sic Propheta. Psal. 9. Sedet in insidiis c u diuitibus, in occultis ut interficiat innoce- te, oculi eius in paupere respici ut . Insidiae in absco.

SEARCH

MENU NAVIGATION