Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

η Geologia Naturalis

mos, qui sunt extra; at partem lanis & palmos, qui intra, pissitive cognoscit. Qua de caussa fit, ut cognoscat illum exsistere. di alia ipsius praedicata positiva noscere possit. Similiter cum Ensa se, uti est Deus, omnia possibilia entia complectatur, nos ex his entibus, quae in Deo sunt, aliqua positive cognoscimus, sed

alia in infinitum solum negative, uti novimus Deum habere intellectum, & positive novimus etiam aliqua, quae a Deo cogninseuntur, non vero omnia in infinitum, sed solum neganti ratione, quatenus percipimus numquam perveniri posse ad finem eo rum, quae a Deo cognoscuntur. q. I 23. Log. Quid ergo mirum si de hoc ente, quod ex parte positive cognoscimus , ostendere possumus eidem convenire etiam exsistentiam, sine qua jam ostendimus β. 19 I. & seq. Ont. nec ipsam Entis a se possibilitatem enquire, sive nec ullum praedicatum positivum in eo posse reperiri 3 f. Io. Instantia Deus non potest percipi idea partim assirmante, partim negante. Ergo &c. Prob. ant. Deus aut totus cognoscitur, aut nullo m

do. Ergo &c. Prob. ant. Quod est simplex, aut totum cognoscitur, aut nullo modo; atqui Deus est fimplex : ergo &c. Deinde Ensomnino positivum, & nihil negantis includens, cognosci non potest idea neganti; eo quod idea negans cognosceret id, quod in eo non est: atqui Deus est ens omnino pontivum , nihilque negantis includens f. cit. Ont. Ergo &Q.

f. II. Responsio

Dist. maj. Quod est simplex ratione obiecti, aut totum cognoscitur, aut nullo modo co. quod est simplex ratione entis , non ratione objecti ne. atqui Deus est simplex ratione entis cO. ratione

objecti ne. Nam solae ideae abstractae & maxime generales enti Τ, primarum ejus differentiarum, a se , per se &c. sunt ita simplices in ratione objecti, id est sunt objectum ita unum, ut aut totae per cipiantur, aut nullo modo f. I 3I. Log. at in aliis omnibus, quam quam sint substantiae simplices Sc partibus carentes, tamen est fundamentum plura distinguendi , scilicet genera & differentias f. I 28. Log. 3c multo magis in ente a se, quod in se complectitur omne possibile ens. Quamobrem simplicitas Dei non obstat, quominus ex infinitis entibus, quae in eo sunt, aliqua percipiantur, & alia in infinitum nequaquam. a. Ad secundum hac utor distinctione. Ens omnino positivum non potest percipi idea vere neganti , idest negante ens co. ideat improerie nefanti, idest negante negationem ne. Concedo equidem.

52쪽

Pars Prima. 1

Deum, utpote ens a se & ideo complectens omne possibile em non posse percipi idea vere neganti, id est quae vere neget ens, eo quod haec idea falsa seret. Verum ajo negationem finis in enumeratione attributorum Dei duobus modis percipi posse, primo &persecto, si omnia & singula infinita Dei attributa percipiantur secundo & imperfecto, si quaedam ex iis percipiantur, de aliis a tem hoc unum intelligatur supereta alia infinita percipienda ; atque hac ratione aio Deum percipi idea neganti , quae dici posset

etiam in adaequata & incompleta, eo quod aliqua solum, non omnia, quae in Deo fiunt, percipiuntur. Qua de re vide quae disputavimus in Psychologia f. I9 I. & seq

Ex entis a se exsistentia non colligitur exsistere Deum , qualis a Christianis adoratur, scilicet distinctum ab animabus atque corporibus. Ergo non demonstratur exsistere Deum. Prob. ant. Ex En iis a se exsistentia non colligitur exsistere Deum, ab animabus atque corporibus distinctum, si corpora 3c animae non fini nisi modificationes entis a se; atqui corpora & animae non sunt nisi modificationes Entis a se. Ergo &c. Prob. min. Secundum impiam Spinosae hypothesm unica tantum est & esse potest substantia , duo bus summis attributis praedita, cogitatione scilicet & extensione infinitis; prout autem hac attributa varie modificantur, varia iu- de corpora & animae exsistuntia Ergo &c. f. II. Responso Dist. an r. Datur una tantum substantia imperfecta ne. summe persecta sub. quae sit praedita extensione ne. quae sit praedita cogitatione eaque infinita subd. ita tamen ut sit distincta ab animabus co. non sit distincta. ne. Nam ut docui in Ontol. 3. 33. dc 3 substantia alia est persecta, quae ut sit, non solum non indiget

alio ente, in quo tamquam interior & mutabilis ejusdem determinatio sit, verum nec illo, a quo creetur 3c conservetur, eoquod est a se; imperfecta vero, quae indiget quidem ente a quo creetur& conservetur, non autem illo, in quo tamquam interior & mutabilis ipsius. determinatio sit. Prima substantia est solum Ens a se, non vero corpora & animae, qua ab ente a se creari , Ioo. Ont. & conservari debent f. aol. Ont. quae animae 8c corpora sunt verae substantiae ab absolutis accidentibus dissi iactae, eoquod possunt quidem mutari Ente a se immutato manente, sed non sunt interiores illius determinationes. Nam in una tantum substantia, quae

partibus actu distinctis. ut partibus carere debet, eoquod singulae

53쪽

6 Theologia Naturalis

partes. serent totidem substantiae q. 8 . Ont. eodem tempore

contrariae omnino determinationes esse nequeunt. Atqui si animardi corpora serent interiores substantiae a se determinationes, ita substantia a se forent omnino contrariae determinationes. Nam una

anima ex. g. Vult unam rem, altera eodem tempore eamdem rem aversatur sive non vult; unum corpus recta pergit versus. Orien tem,. alterum eodem tempore recta versus occasum in contrariam

omnino plagam. Jam vero si hae adeo contrariae determinationea in una & eadem tubstantia serent, etiam contradictoria in eam dem simul convenirent, quod in contrariis. latent contradictoriaeg. 2o I. Log. Ergo ne in haec contradictoria & ideo falsa incidamus , dicendum est animas & corpora esse non posse interiores substantiae a. se determinationes ac Deinde quod: attinet ad extensionem Entis a se , & ad corpora inde exorta ea ratione, qua oriri contendit Spinosa, aio primum extensionem in substantiae a se esse non posse ; secundo et si Bret, corpora esse nequire determinationes extensionis ejusdemia Alterum hisce rationibus conficitur primo; quae substantia vim habet cogitandi , esse extenta non potest. f. I xI.Psych. Iam vero substa tia a se vim habet cogitandi , ut auctor concedit & nos docuimus ,173.&seq. Oct. Ergo substantia ae se esse extensa non potestia Secundo vel extenso constat ex partibus in extensis atque inter se

persecte distinctis, ut ex monadibus in sententia Leibnitii, aut expunctis. inextensis vel se contingentibus. in systemate Zenonis, vel disjunctis in Bust victili f. a. Ont. , vel, uti nos . invicte docuimus 3. 78. R seq. Ont ., habet solum partes in potentia. Primum ia Spinosa defendi nodi potest , eoquod tunc non foret, ut is contendit, una tantum substantia a se, sed totidem quot sunt hujusmodi partes persecte distinctae ad extensionem substantiae a se componendam accommodatae,& in eas singulas praedicatum a se, utpote omnium πaxime absolutum, caderet , 97.& seq. Log. Quod etiam refutatur iis, quibus Ens a se esse unam tantum substantiam mon

stravimus f. app. Onia Quamobrem Spinoetiana substantiae a se extensio ex partibus, inter ipsas persedle distin Elis . componii noni

potest.

3. Quod . si ad, extensonem partes solum in potentia habente mi se conferar, nec hoc pacto ab angustiis, in quas se conjecit, eva-dere poterit. Nam in meo systemate haec extensio est vera & rea lis, quia eum omnis vera potentia ad actum redigi queat 3.. 8 Oat. Partas in Potentia. in uno' corpusculo rediguntur ad actum in.

54쪽

Pars Prima. 7

pluribus corpusculis ἰ quorum singula ipso minora simul coniuncta

idem exaequant l. 8a. Ont. At in Spinogiano cum esse possit una tantum infinite extensa substantia, & corpora finita non sint, nisi purae extensionis infinitae determinationes, in quo alio redigi pose sunt ad actum potentiales eiusdem partes t Quare partes in apta non erunt neque in potentia; & si plures partes neque in potentia sunt in posta a Spinosa substantiae a se extensione, nulla erit haec extensio, quae saltem paries in potentia desiderat. 4. Sed venio ad alterum, quo malesani Auctoris systema prorsus evertetur. In vere continua extensione parii bus re ipsa distin.ctis carente, qualem ob allatas rationes etiam is statuere debet, si secum constare velit, motus intestinus esse non potest, quo aliae extensionis partes in alias plagas etiam recta ferantur, ut una

versus Occasum, altera eodem tempore versus orientem f. 23 a. t.

sed si extensio est infinita, ad summum esse quit vel communis omnium rectilineus, quo singulae partes eadem velocitate uersus eam.

dem plagam cientur; vel circa aliquod punctum curvilineus, quo

fit ut partes remotiores a centro majori celeritate, propiores minori ferantur ita tamen ut semper eamdem inter ipsas situm eonservent f. ci ato, quia mutatio stus distinctionem inter partes de siderat: quamquam hunc ipsum motum esse nequire deinceps osten. dimus 3. 297. 3c 3o2.n.5. Om. Jam vero corpora mundi di in contrarias omnino plagas eodem tempore recta moventur, & hisce motibus fit, ut perpetuo situm inter se mutent. Ergo planum fit haec mundi corpora esse non posse infinitae extensonis substantiae a se moti nes, sive determinationes. Igitur ex omni parte ruit inozianum systema. f. 14. Instantia Atqui corpora Sc animae sunt variae determinationes substantiae a se. Ergo nulla datur substantia praeter summe persectam. Prob. ant. Si corpora δc animae non serent variae substantiae a se deter. minationes, debuissent creari, sive ex nihilo educi; atqui non potuerunt ex nihilo educi. Ergo &c. Prob. min. Est axioma Philosophorum, ex nihilo nihil fit, sive ex nihilo non potest fieri aliquod ena. Ergo &e. f. II. Responsio Dist. ex nihilo non potest fieri aliquod ens tamquam ex caussa

interna, sive materia aut serma entis eo. tamquam ex termino,

a quo entis productio proficiscitur ne. Nam axioma veterum Philosophorum in eo sensa verum est, ut cum duae sint interiores es

55쪽

s Theologia Naturalis.

sectus causae, materialis, atque formalis, ex quibus ipse effectu:

intrinsecus componitur 3. 288. Onr. , nihil non possit esse aliqua ex his duabus interior entis caussa, quia Ens ex eo, quod negationem cujuscumque entis includit, coalescere nequit. Non autem perspicue verum est in eo sensu, ut nihil non possit esse terminus, a quo proficiscitur cujusdam Entis productio. Immo apparet esse falsum ex aliis exemplis. Nam aliqua corpora moveri incipiunt saltem aliqua definiti gradus & directionis velocitate, quam antea non habebant. Iam vero terminus, unde incipit illa determinata velocitas, est nihilum ejusdem velocitatis. Quare nihil potest esse erminus, unde incipit aliqua res. Quid vero est corpora & ani. mas creari, sive ex nihilo educi λ aliud nihil, quam nihil este teraminum unde incipiunt esse, sive eadem exsistere, cum antea non strent. Ergo corpora & animae potuerunt creari, & idcirco ex eo, quod creari non queant, erui nequit eadem esse ab aeteruo, atque Entis a se determinariones. ' i, 16. Instantia Atqui nec potest fieri ens ex nihilo tamquam ex termino, unde productio entis proficiscitur. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Si ex nihilo tamquam termino fieret aliquod ens, distantia infinita transiretur, quia inter nihil & ens intervallum est infinitum; atqui distantia infinita transiri non potest. Ergo &c. 17. . ' Responsio Diit. min. Distantia infinita .transiri non potest ab ente sinito,&virtute sve potentia finita praedito co. ab ente infinito, & infinita donato vi effectrice ne. Nam ut dixi in Ontol. q. I 36. Iso.& seq. spatium infinitum transiri quidem non potest a corpore finito vim finitam & ideo velocitatem pariter sinitam habente, bene vero a corpore velocitate & vi infinitis donato. Quare cum Deus sit Ens infinitum & ideo infinita vi eflectrice praeditum f. III.&seq. Ontinourepugnat, ut distantiam infinitam , quae inter nihil & ens in te ponitur, transiliat, & ideo ens gignat ex nihilo tamquam ex te mino, idest cum antea nihil entis foret, aliquod ens creet. q. I 8. Instantia. Inter nihil & ens datur ea distantia, quae neque ab Ente infinito transiri potest. Ergo &c. Prob. ant. Datur haec distantia, si

cum nihil est entis, nec ipsius possibilitas reperitur; quia quod ensante exsistentiam non est possibile, nec potest exsistere: atqui cum nihil est entis, nec ipsius possibilitas reperiretur. Ergo &c. Prob. min. Haec possibilitas deberet esse in ente a se, quia nulla possibilirDiuitiaco by Cooste

56쪽

Pars Prima. 9Iitas per se potest exsistere q. Ips. Ont. atqui possibilitas enti

creandi in ente a se non reperitur. Ergo &c. Prob. min. Possibili istas entis unius speciei non reperitur in ente speciei prorsus diversae ab ente a se. Ergo &c. f. I9. Responsio Diti. maj. Possibilitas entis unius speciei non reperitur Iniente speciei diversae, si diversitas speciei pendeat ab aliquo ente , quod sit in primo, non vero in secundo co. si pendeat ab aliqua negatione entis, quae sit in primo, non vero in secundo ne. Et dist. min. atqui ens creandum est speciei prorsus diversae ab Ente a se, ita tamen ut diversitas p deat ab eo, quod negatio quaedam entis sit in primo ente , non vero in secundo co. ita ut pendeat ab eo, quod aliquod ens sit in primo, non autem in secundo ne. Conis cedo equidem Ens a se, si ve Deum non posse creare Ens, cujus simile in ipso non reperiatur secundum ea, quae q. I 76. dc seq. Ont.

disputavi, eoquod hujus Entis diversi possibilitas in ente a se non

reperiretur. At nego Deum non posse dare exsistentiam Enti, quod si diversum ab Ente a se, non ratione alicujus entis, sed ratione tantum negationis entis: eoquod ex altera parte negationes non proxime creantur, sed soluin remote , quatenus Deus creando aliquod determinatum ens, cujus simile in ipso reperitur, non continuo creat alia, atque idcirco in Ente creato est negatio omnium aliorum entium, quae in ipso creando creata non sunt; Sc ex altera hujustentis possibilitas continetur in Ente a se, quod complectitur id omne, quod veri entis est in quolibet ente ab ipso creando. Quamobrem Ens a se potest aliis entibus ipsi in ratione enistis si milibus novam exsistentiam tribuere.

q. 2o. SCHOLIONI. Resutatas a nobis contra Dei exsistentiam rationes ex principiis rationis

penitus reselli posse negat in suo Dictionario Bauius, qui aliam quoque ex ipsius lententia insolubilem addit , petitam ex eo , quod Spiritus summe liber. sanctissimus ac sapientissimus, non potuit hunc procreare mundum , in quo bona malis mixta sunt . Verum de hac mihi integrum servans, cum adversus Dei stas divinam Providentiam ab objectis vindicabo, nunc aliqua adjungam quod pertinet ad eas difficultates, quae cum hoc loco majorem habent neces.situdinem . Vel ab Atheis, quibuscum congredimur , ponitur materia ab aeterismo exsistens a se , vel ab alio ; si primum , assentior equidem Baetio materiam esse nequire ab aeterno necessario exsistentem , & simul discrepantem a Deo, eo quia jam docui Eos quod sit a se, esse immutabile, extensionis exispers, mente & voluntate praeditum , & habere omnes alias proprietates, qu

nedum in corpora cadere nequeunt, verum neque in animas nostras. h. 2 o.

Ont. Sin autem secundum , jam constat materiam ab Ente a se ex nihilo T. IV. B cre

57쪽

ro Theologia Naturalis

creatam fuisse : quod etiamsi ab aeterno progenita suisse ponatur , quod salsum

est ut infra ostendemus, tamen satis est ad creationis possibilitatem a posteriori demonstrandam. Quo consecto. quid obesse queunt eae subtiles rationes. quae a B .esio & ab aliis ad verius creationis possibilitatem allatae fuerunt , cum iis ita satisfecerimus, ut saltem illud compertum fiat nihil certi ex iisdem confici posse λ Nam ex legibus in Dialectica constitutis plane colligitur, cum aliquid evidenter ostenditur, rationes in contrarium productas nihil de illius

certitudine detrahere, modo probabiles primis accommodentur responsione , quibus obtineatur, ut nihil certi ex iis colligi queat. 24 . num. I s.fc seq. Log. Idem vero secundum principia a me constituta efficitur hac altera ratione pariter a posteriori . Nullus esse potest in corpore novus motus sine aliqua vi motrice, quae tamquam aliquod ablolutum 41. Ont. a Deo in eodem creetur , eo quod vis ab altero in alterum eorpus migrare nequit f. 237. Ont. Experimentis autem compertum fir novos motus novasque celeritates in coraporibus identidem exsistere . Ergo vires motrices iisdem respondentes identidem a Deo in corporibus denuo procreantur. Unde creationis possibilitas ru sus a posteriori monstratur.

2. Ceterum quod attinet ad creationem in tempore, ab aliquibus objicitur nullam esse sufficientem rationem , cur Deus hoc potius instanti. quam alio quocumque, vel ante, vel post, mundum erearit, eoquod omnia instantia sunt prorsus similia, & eadem est in omnibus ratio; eumque nihil esse possit absoque lassicienti ratione . cur potius sit, quam non sit, inde ab itidem colligitur Deum hunc mundum minime procreasse. Cum vero nec ab aeterno creari

potuerit, inde effici potest nullo pacto mundum fuisse creatum. 3. Mon sum nescius quid ad hujusmodi dissicultatem multi respondeant,

aut principium rationis iussicientis non obtinere eum agitur de caussis liberis, qualis est Deus , aut si obtinet, ipsam liberam eligendi facultatem esse rati nem, cur Deus aliaeque libertate praeditae eaussae ex duobus aut pluribus pro sus similibus unum eligant. Verum hae respondendi ratione non utor, & ad aliam me verto, quae mihi verisimilior videtur . Una ex rationibus , quibus

Leibnitiani vacui possibilitatem se labefactare putant , haec est , quia si esse

posset vacuum & idcirco ante mundi creationem exstaret , nulla seret ratiosum ciens, eue Deus mundum ereans in hac potius parte infiniti inanis, quam in alia quacumque prorsus simili collocaret. Quibus ego tom. I. Phy. Gen.

h. I 3. respondi , eum inane non sit re ipsa extensum , nec ideo locus, in quo corpora collocari queant, nee plures sint in eodem distincta partes in quarum una prae aliis mundus locari possit, sed in ipsa mundi creatione etiam locus extensus esse incipiat, alienum est a ratione suffcientem quaerere rationem, cur Deus mundum ereet in hac potius parte vacui , quam in aliis, quia ratio lassiciens est solum investiganda in iis eventibus , in quibus plura conti pere possunt, non tamen simul h. 8. n.f. Log. Iam vero res similiter se habet in ea quaestione, cur Deus mundum crearit hoc potius instanti , quam alio

quocumque. Cum enim ex altera parte tempus non si nisi in corporum m

tu f. Is 6. Ont. ad summum in rebus ereatis & cum iisdem incipiat exsistere,& ex altera instantia non sint, nisi initium aut finis temporis sive successi nis, quae in motu aut in conservatione mundi creati reperitur ; non sunt hareplura instantia anteriora de posteriora, interque se disti licta, in quorum aliquo

58쪽

Pars Prima. Ir

i mundus erretur, alia omitti debeant, atque idcireo rationem postulant sunficiente in . cur illa omittantur , hoe vero eligatur, sed eum ipsemet mundo ponitue primum instans , sive tempus & ejusdem initium . Ergo salsum p nunt , qui volunt rationem lassicientem afferri oportere cur Deus hoc potius instanti , quam alio quoeumque mundum crearit, quemadmodum & ii, qui idem contendunt in quaestione, cur Deus in hac potius inanis parte, quam in alia quacui que mundum collocarit. Ex quibus patet nihil esse in hae ratione momenti adversus temporaneam mundi creationem , unde Athei eonsequi putant non exstare unum tantum ens a se, quod dicitur Deus , quodque sit

causia omnium aliorum creatrix

4. Quo loco notandum est multa posse distingui Atheorum genera, ac prLmo eorum , qui vellent nullam esse substantiam a se , sed omnes alias ab aliis in infinitum prodiisse, quin umquam perveniri possit ad eam, quae sit a se ;cujus generis neminem legi exstitisse: secundo eorum qui crederent omnes su stantias esse a se,& ex fortuito ipsarum concursu novas ab aeterno res & hunc denique mundum generata fuisse, quia aliqua particulari substantia a se infiis nitae per emonis ad hunc mundum formandum atque regendum opus foret 'cujus sectae quam plurimos tum recenti , tum veteri memoria suisse constat: tertio malesani Spinosae ejusque discipulorum , qui volunt quidem unam tam tum esse eamque infinitam substantiam a se, sed minime dii iactam a mundo, quaeque sit idem, ac totus mundus, duobus infinitis attributiς, extensione ac cogitatione donatus . Primos jam plano confutavimus in Logica, cum maniusine docuimus β. 7.& seq. cum ratione pugnare seriem Entium infinitorum, quorum aliud ab alio st, quin ullum ex iis sit a se, idque contra adversariorum solutiones certis perspicuisque principiis firmavimus: uir nunc taceam in e rum systemate poni substantiam ab alia creari substantia , eaque non infinitae persectionis quod pugnat cum iis, quae I 7. disseruimus. Adversus secundos quam plurima regeri possunt; vel enim aliquando omnes hae substantiae ab aeterno & a se exsistentes sine ulla prorsus mutatione suerunt se vel semper ali

quae saltem eum aliqua mutatione exstitere: si primum , ex eo tempore , quo nulla in iis mutatio reperiretur , nullae in posterum mutationes a plius in ii dem esse potuissent, atque idcirco nec hic mundus ex earum concursu exsti. tisset . Nam neque aliunde eam mutationem accipere potuissent,. eoquod iii

nullis substantiis mutatio foret, nec sibi eam tribuere , eoquod nihil sibi dare potest, quod non habet . Sin autem secundum , mutationes ab aeterno ire iis subtantiis suissent, & aliae ab aliis duxissent originem. Hoc vero posito in illud idem citati Logicae q. ρ7. absurdum incideremus, proptereaquod nulla ex iis mutationibus foret is se, & nihilominus totω illi infinita mutationum,

quarum aliae ab aliis oriuntur series seret a se, quod eum ratione pugnare ibidem eonfecimus. At enim haec mutatio non seret a se, sed oriretur a ciex. g. motrice corpuscuis, quod esset a se. Verum haec mutatis , uti motus per locum , deberet esse ab aeterno, tum ob allatam supra rationem , tum quia statim ac ponitur vis, quae necessario gignit eisectum, debet exstare etiam mutatio ; nam vis vel statim & continenter essicit suam mutationem , vel numquam, proptereaquod non est major ratio, cur signat post aliquod dete minatum tempus, quam post aliud quodcumque. Vis autem motrix & neces.

59쪽

ia Theologia Naturalis

debuit, eoquod si ab aeterno non suisset, numquam sibi illam dare aut alium

de accipere potuissent. Ergo mutatio & motus in loco ab aeterno suisset. Iam Nero motus ab aeterno esse nequit ; nam in quolibet vel minimo motu etiamsi infinite parvus & per infinite parvum spatium ponatur, sunt partes ante,& partes post, quae profecto cum habeant alias ante se , non potuerunt esse ab aeterno. Dices non fuisse ab aeterno motum , sed solum motus initium, sive motum ab aeternitate coepisse. Uerum ut mittam haec duo pugnare, res ab AEterno exsistens θ' res quae ineipit ese, eum aeternitas quodcumque respuat initium , veniat in mentem illius toties usurpatae propositionis, quod initia re rum esse possunt, sed non sine rebus. quae eodem tempore exsistant necesse est , eoquod initia sunt termini & modi rerum, qui sine rebus esse non possunt. 73. Ont. Nam inde efficiemus initium motus ab aeterno esse non posse, nisi etiam motus ipse ab aeterno sit. Motus autem ab aeterno esse nequit , ut modo consecimus. Ergo nec vis, nec corpus illius capax, nec alia quaecumque substantia mutationi obnoxia ob easdem rationes ab aeterno esse queunt, & multo minus a se .s Alia etiam evidenti ratione hoe omnium substantiarum a se exfstentium system 1 refellitur. Substantia a se debet in se continere omne possibile ens, 3c idcirco omnes persectiones , I 82. Ont. & esse una tantum Ip9. Ont. Iam

vero corpora δc animae, aliaeque substantiae mutationibus obnoxiae non contis nent in se omne ens, omnesque persectiones , suntque plures. Ergo omnes

substantiae a. se essu nequeunt. Hic sertasse exorietur aliquis Atheus, & quod attinet ad primam rationem , inqui et Ens a se continere quidem omnia possbilia entia, sive persectiones , quia aliud nullum esse potest ens prater illud, quod est a se, sed ita , ut non in quali et substantia a se omnes conjunctae reperiantur, sed solam in iis omnibus. distributae eout quaelibet substantia habeat solum aliquod determinatum ens , S idcireo finitis limitibus coerceatur. Ad rationem autem a nobis allatam. h. i s. ont. fortasse reponet esse quidem substantiam a se aliquod absolutum tum habita ratione generis, tum habita ratione differentia, sed in eo sensu , ut neget relationem ad aliud ens, a quo pendeat, non in illo,. quem volumus , ut neget etiam relationem ad aliudens, cujus negationem contineat. mod si quis ajat sine ulla ratione poni su stantiam a se ex pluribus entibus habere solum aliquod determinatum ex liventibus, non aliud quodcumque , alter respondere poterit esse ita determina. tum ex suae necessitate naturae, atque hujusmodi necessitatem esse talis deter minationis sussilientem rationem. M6. Verum ut his assentiamur , necesse est nuntium remittere certissimis Phi-

Iolophiae principiis, & praesertim illi celebri suificientis rationis, quod ex omnium sententia Philolbphorum in rebus necessariis certissitne obtinet. q. 78 n.qω. Log. Fae enim esse duas substantias a se , quarum prima complectatur unum ens , unamque persectionem . non alterum secunda vero contineat alterum ens , non primum. Inde colliges substantiam a se esse indifferentem. , ut coa- iungi possie vel cum primo ente, vel cum secundo. Quo posito primum nulla erit major ratio , cur prima substantia a se exstiterit cum primo ente copulata , non cum secundo altera vero cum secundo , non cum primo , eo quod substantia a se est i Misserens ut exsistat cum alterutrci , nec natura. sub stantiae a. st altarutrum determinate postulat. Quaenam est ergo naturae neces

60쪽

tas, quae si ratio sussiciens , cur prima substantia a se cum primo ente cor .

iungatur, non cum secundo ' altera vero cum secundo, non cum primo δ Di .ces substantiae , quae in tempore sit, esse quaerendam rationem , cur talis sit, eo quod ab alia tamquam a ratione ipsam antecedente proficiscitur, non auistem substantiae , quae sit a se ab aeterno, eo quod eum ab alia nulla originem ducat, nulla est vera ratio, quae illam antevertat. Ad quod ajo verum quidemi id esse , si una tantum ponatur exstare substantia a se , quae omne ensomnesque persectiones in se ipsa complectatur; quia cum unum tantum est Messe potest, non debet quaeri vera ratio cur sit, quae ratio plura desiderat, quorum aliquod tantum esse possit, sed non omnia simul copulata; non autem eum vero consentire , si haec plura ponantur , quemadmodum Athei faciunt . ex quorum systemate necessario sequitur, ut cum duae vel potius infinitae sine substantiae a se, quarum prima habet primum Ens, non secundum, altera secundum, non primum, substantia a se sit indifferens ad linc ut veI cum priamo vel cum secundo jungatur . Quare cum hic plura esse possint , sed non omnia simul i non sine ratione quaeritur ratio sufficiens , cur unum ponatur,nori alia, sive cur prima substantia a se cum primo ente conjuncta reperiatur, non cum secundo ' altera vero cun secundo , non cum priore. Quae sumiens ratio cum afferri non possit, prorsus evincit esse alienam a ratione hypothesm Atheorum, qui plures ponunt substantias a se , quarum aliae alias perse.ctiones & entia complectantur 7. Manet ergo substantiam a se esse oportere omnino positivam , & continere omne ens, & ita esse absolutam , ut non solum relationem ad Ens, a quo ducat originem, verum etiam relationem ad Ens . eujus habeat negationem,

repudiet. Id quod hac etiam ratume eomprobari potest . Quaelibet substantia a se complecti debet omnia illa entia quae possunt conjungi & simul esse.

quia non est major ratio, cur ex pluribus, quae simul en queunt, unum aut aliqua habeat, non alia. Iam vero omnia vera & pura entia simul esse que uni; nam . ideo quaedam entia conjungi nequeunt, quia alterum cum altero pugnat ' ideo vero pugnat, quod alterum negationem alterius includit; ideo vero incIudit , quia primum eos non est verum & purum ens , sed est mixtum exente & ex negationibus entis. Quamobrem vera & pura entia intep se repugnare non possunt, ideoque simul queunt componi. Ex quo fit , ut quaelibet tu stantia a se omnia vera entia complectatur, atque idcirco sit omnino politiva & nihi, negantis includat. Cum vero haee omni ex parte positiva, & omne possibile res complexa substantia, a se una tantum. esse debeat 9 I99. Ont. rursus conficitur substantiam, a se unam tantum exsistere posse . 8. Nunc venio ad tertios, Sc ajo praeter illa , quae adversus easdem in s

perioribus sunt disputata , homines premi iisdem rationibus . quibus secundi,

cum motum δc successionem rerum ab aeterno repugnare docuimus, eo quod haee infinite extensa substantia a se , quae. mundus ab iis dicitur , cum necessario operetur, numquam motum in aliqua sui parte accepisset, si eum & vim ad ipsum 'generandum idoneam ab aeterno non habuisset. Unde rursus concluditar hanc quoque Spinosistarum sententi m prorsus esse repudiandam , & unum stare consentaneu in rationi systema substantiae a se , quae sit una tantum , quae Omne verum eas in se necessario contineat, di idcirco si infinita, quae mulam fit immutabilis, & idcirco ab animabus atque corporibus, quae ma

SEARCH

MENU NAVIGATION