Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

α3 4 Theolagia Naturalis '

rum squis animum magis intenderit, eamdem in utrumque evenit m ratio nem valere comperiet. Nam praecipua ratio, qua effecimus corpus una uirrcitum rectam ab alio ad aliud punctum lineam peragrare, in eoe posita est . n. q. quia quamcunaque aliam anter duo puncta interceptam lineam teneat ex una parte lineae rectae positam , alia prorsus aequalis, similis ac similitet collocata ex altera parte inter eadem puncta describi potest, nec ulla est major ratio cur per illam potius , quam per hanc ad dictum punctum perveniat . Iam vero similis ratio concludi potest etiam in alteroe eventu . Nam actiones ritriusque massae, quarum altera A. velocitate a in alteram B velocitate b minori latam versus eamdem plagam impingit, quae actiones dicantur

Α - Β) - κα- radici alterius quantitatis, qui duo valores inclusi, ut notum est, in radice quadrati, cujus secundus terminus est negans, dant duos diversos valores velocitatis communis x post conflictum , nisi eaedem actiones sint aliquod minimum, in quo minimo duo isti valores, ut ex Algebrae regulis compertum fit, in unum abeunt, quemadmodum duae lineae aequales , similes similiterque collocatae ex utraque parte lineae rectae, si in infinitum aς- cedant ad lineam rectam , cum illa & inter se penitus congruunt. Ergo illae actiones si minimum non sequantur ' non erunt magis ad unum ex iis valoribus, atque idcireo ad unam ex iis velocitatibus gignendam potius determinatae , quam ad alteram. Neutram igitur gignere pollunt. Ex quo fit ut ita iam tantum Velocitatem gignere queant , ad quam est opus ut minimae sint. 2. Igitur manet, si corpora in communicationae motus forent caussae esse. ctrices , minimam actionem impendere in eodem gignendo. Cum ex iis quaelo. n. r. diisseruimus , hujusmodi caussae non sint, sed solum occasonem praebeant partem vis in corpore percutiente in nihilum redigendi, Sc aliam in percusso de novo creandi , dicendum est Deum hanc sibi praescripsisse legem . ut eam in impingente corrumperet, in impacto crearet, ec qua Orta cominiminis velocitas illa ipsa seret, quam actio minima, si corpora vere agerent, postularet . Cum enim Deus in motus communicatione luppleat id , quod eorporum vires praestare non possunt congruum fuit, ut genium virium , quas ipse singulis corporibus dederat, in minima actione eligenda, & idcirco in creatione & corruptione virium ad id in corporum conflictu necetiariis sequeretur. Quare si naturaliter operatur, idest naturae corporum o virium , quas iisdem indidit, se accommodat, minimam actionem & supra statutas communicationis inter corpora motus leges ex illa derivatas sequatur nece lis.

se est. 3. Ex quibus perspicuum si quanam astringantur lege necessitatis dictae re8ulae motus in colusione. corporum persecte durorum, ex quibus aliae cor-

302쪽

Appendis T. ass

porum mothium 8c elasticorum oriuntur. Αe primo sub eonditione, quod Deus voluerit corpora in se vicissim operari, & ex motu unius aliorum conis sequi motum , sibique mutuo risistere, constat necessarium suisse, ut iisdem inderet vires in distantia attractrices, in contactu expultrices , sive ipsemet Deus proxime in corpore impingente aliquam vis partem eorrumperet, &aliam in impacto erearet, sine quibus attrahentibus & repellentibus viribus, di sine qua proxima Dei actione jam supra docuimus corpora sibi vicissim non polle reniti , sed tamquam inane sine ulla vis & motus eommunicatione se penetrare, & ipsum mundi ordinem sus deque verti. II. n. 7. Quod vero attinet ad quantitatem vis, quae vel in incursu alius in aliud , sive quiescens,

sive eamdem verius plagam tardius motum in percutiente perimitur , in peroeusso creatur, vel in oecursu duorum, quae sibi Obviam fiunt, ante in utroque corrumpitur, quam fiat virium communicatio, liquet duas suisse ratio nes , quae Deum impulerint ad has leges non ex necessitate absoluta, sed solum ex conditionata eligendas' alteram ex eo ductam , quod cum ratio, cur vires sibi vicissim contrariae sunt, in motibus atque velocitatibus contrarias versus plagas posita sat D. n. I. aequales motus gradus aut in primo eventu in percutiente corrumpere, δc in percusso generare, aut in secundo In uir que perimere, Sc idcirco etiam iis responuentes in vera sententia Leibnitianae virium mensurae aut generare aut corrumpere f. II. num. Σ. ; alteram hic expositam, petitam ex eo, quod si Deus naturae virium suam velit actionem accommodare, minimam actionem , ex qua tales virium communicationes & corruptiones oriuntur, eli8at opus est. Quo satisfactum puto huic etiam parti quaestionis ab Academia propositae. Nunc veniamus ad cor pus, quod duabus aut pluribus viribus contrarias versus partes impellatur.

CAPUT QUARTUM.

De necessisate legum motus compositi tum rectilinei . stim variabuis.

jam fecimus, & ex altera post U. Danielem Bernullium in Com.

Acad. Petro p. tom. I. de hoc motus compositi loco Iuculenter tractan. tem jam lom. II. citati operis eumdem accurate explicavimus , hic me paucis expediam. Ex illa nostra sententia, quod vires omnino contrariae, utpote motus expertes, in corpore esse nequeunt , q. 3. n. a. & ex illa altera , quod Deus est sola effectrix caussa , quae, dum aliud corpus in aliud incurrit, vim aliquam in percusso creat, consequitur Deum in corpore non creare vires ad angulum oppositas, quatenus contrariae sunt , sed illam unam , quae est secuniadum diagonalem parallelogrammi, quaeque velocitatem essicit eidem diagonali proportione respondentem , idque propter rationes , quas citato loco produximus . In quo aliam non video necessitatem , nisi eam conditionatam , quae

smilis sit necessitati supra consideratae, quae Deum impulit ad eas , quae nunc obtinent in corporum collibone, leges condendas. Hoc enim paeto sese

303쪽

αs6 Theologia Naturalis

se aeeommogat naturae utriusque vis, si quaelibet seorsim generaretur, quia eo us vi eom posita diagonalem percurrens eodem tempore, ae singulis vuribus latera pereurrisset, utrique vi obtemperat quantum obtemperare P intest , eoquod a puncto, in quo antea quiescebat, tantum discedit , quin tum postulat utraque vis . Motus autem curvilineus non est, nisi species compositi rectilinei, sed in infinitum multiplicati, sngulisque tempusculis duas directiones ad angulum oppositas , sed a prioribus diversas habentis . Ergo in motu quoque curvilineo eamdem conditionatam necessitatem h hebimina

304쪽

Sextum Empiricum, Baesium, aliosque Scepticos.

Um hos conscriberem de Re Logica Scinta physica libros, meas

ad manus nondum pervenerat eximium opus in solio Crousatu, inscriptum Examen dia PFreboni'e . furim o Moderne , atque editum Hagae usque ab anno I733. Hanc ob caussam nullam -- ejusdem feci mentionem , tametti Cl. Auctor orationem induis xerit in omnes illas gravissimas disputationes , quas luculenter tractavimus, &in quibus Purrhon istae aliique malesani Scriptores a communibus iisque vesissententiis desciverunt. Nunc vero libri compotes facti, operie pretium puta. mus aliqua ex eodem excerpere , praesertim quae pertinent ad objecta hujus s Philosopliorum , quo iis pro virili nostra portione satisfaciamus. Quam. vis enim in tribus sui operis partibus, in quarum prima naturam examinat Pyrrhonismi , illius confutandi rationem universe declarat, caussas hujus morbi investigat, & remedia ad eum sanandum proponit; in secunda Sexti Empiricissime ultates ex ipsius libris hypotypoieon excerptas, & a Baetici subtilissime conis firmatas sub oculos portit & diluit I in tertia tandem ad examen revocat quae

in omnibus praecipuis Philosophia & Religionis Naturalis locis Baetius in suo Dictionario pro Pyrronistis inculcat, diligentem in iis consutandis operam p suerit, tamen desectu principiorum , quae in superioribus, & praesertim in On-tologia constituimus, mihi videtur, verbo absit invidia, rationibus in contra.

rium allatis non omnino satisfeeiste. i. Cujus rei argumento potissimum erunt dissicultates a Sexto & a Baetici adversus exsistentiam & possibilitatem corporum & illa quae ex corporum exta stentia consequuntur ἰ quas dissicultates hic examinandas suscipimus . Itaque Crousatius pari. 2. lectione 4. pag. 92. hane primum eruit ex eap. quinto lib. 3. Sexti . A Si corpora exstarent , se vicissim contingere possent . Quoniam vero corpus non potest alterum contingere in interiori substantia , atque ita penetrare ut ex duobus unum fiat, aliud nihil est reliquum, nisi ut conis tactus in extremitatibus perficiatur . Ex quo fit ut perperam quis loqua tur, cum ait corpora se contingere, propterea quod non corpora, sed eorum solae superficies se contingunt. Quae superficies a dextris contingit corpus, quod non est suum , contingere Me potest a sinistris corpus, cujus est superficies λEadem superficies verta ad dexteram , erit ne quoque versa ad sinistram λ Ide se nequit. Ergo una eademque superficies duo corpora contingere nequit, illud ad quod pertinet, & illud, quod proximum sit, & multo minus corpus

quam tum vis exiguum, non poterit contingere duo , alterum orienti propiusquam ipsum sit, alterum cecidenti se Hactenus Sextus cujus rationem confici. mat Crousatius pag. 94. his quae recitat ex Baelio art. Zenon se Penetratio di.

mensonum est impossibilis ; nihilotamen minus foret necessario admittenda , ficonflaret extensio. Globum tormenti bellici liquido colore insectum impone tabulae, is super pabula pullus lineam desunabi t. Inde colliges duas invictas

305쪽

ο3 8 Theologia Naturalis

rationes pro demonstrando proximo contactu, alteram petitam ex gravitate quia si glohus proxime tabulam n ' contingeret, in aere suspensus maneret, alteram ex impressa semita . Iam vero ajo contactum hunc esse veram peneistrationem. Pars enim globi quae tabulam contingit , est determinatum corpus& teipsa distinetum ab aliis globi partibus , quae tabulam non contingunt. Idem statuo de illa tabulae parte Quae contingitur . Hae duae partes contactae

diuidi singulae possunt usque in infinitum in longitudine , latitudine & pr funditate. Ergo in profunditate se contingunt, ideoque se vicissim penetrant, Hate in singulos dies in publicis disputationibus objiciuntur Aristotelatis, qui se defendunt usitato in Icholis genere distinctionum . quae valent quidem ad vitandam consanguineorum discipuli confusionem, si eum viderent ad flentium& ad incitas redactum, sed alii nulli sunt uiui quam ut sub oculos ponant objectum esse insolubile. Ecce igitur rem singularem ; si extensio exstaret . non seret possibile ut partes se contingerent, & impossibile seret ut non se

vicissim penetrarent. Haec nonne sunt manifesta contradictoria, quae comple.ctitur exsistentia extensonis λ 3. Aliud argumentum Crousatius ex Banio depromit, petitum ex eo quod ex altera parte si extensio exsistit, potest esse proximus duorum extensorum contactus , & ex altera hic proximus duarum partium extensarum contactus omnino impossibilis est , proptereia quod cum quaelibet extensio in infinitum secari possit , quaelibet extenta pals ab alia parte distat infinitis partibus in quas secari potest. Tum pag. y6. verbis Baelii exponit argumentum , quod adversus exsistentiam corporum colligi potest ex illa Cartesianorum do. ctrina , quam sensiles qualitates uti coloris, saporis &e. non sunt in corpori. bus , sed solum in anima nostra. Nam sicut ante Cartesium invicte credebais

tue ab omnibus etiam a Philolophis has qualitates extra mentem exstare, &nunc etiam a vulgo creditur, quin tamen inde sequatur Deum homines decepisse aut decipere ; ita Deus nos rLinime falleret, etiamsi corporum sensati res in nobis excitaret, & haec corpora nequaquam in hac rerum universtate

constarent.

4. Sed pag. Ioo. fir inissimam exponit rationem Baelii his ejusdem verbisse Extensio componi non potest neque ex punctis mathematicis sive entibus

extensione carentibus J nec ex atomis , nec ex partibus usque in infinitum divisibilibus. Ergo exsilere nequit. Consequens certum Videtur, quia non potest praeter has tres alia intelligi ratio componendi extensionem. Ergo nihil aliud est reliquum nisi ut confirmemus antecedens. Paucis autem opus erit ad eliis minanda puncta inextensa ; proptereaquod minime acuti , si vel tantisper alia tendant, maxima evidentia comp hendere possunt, plura extensionis expertia simul conjuncta non posse sacere rem extensione donatam. Consule primas Philosophiae Scholasticae institutiones , atque ostendes rationes omnium firmissimas, sultasque pluribus Geometriae demonstrationibus adversus hujusmodi puncta . Plura non faciamus verba , & pro comperto habeὸmus impossibile esse aut saltem inexplicabile continuum ex hisce punctis constare . Nec minus impossibi. le , aut inexplicabile est illud componi ex stomis Epicuri, sive ex corpusculis extensis & insecabilibus . Quaelibet enim quam tum vis minima extensio habet dexterum latus atque sinistrum , summum & imum . Ergo est concretio coriaporum distinctorum , quia de latere dextero negare possum quod ajo de sint.

306쪽

. Appendix II. asQ

stro, haeeque duo latera non sunt in eodem loco, neque eorpus eodem instanti in pluribus locis esse quit. Ex quo fit ut quaelibet extensio quae plures occupat spatii partes, plura corpora complectatur . Aliunde scio , nec Atomistae in. sciantur , duas atomos alteram ab altera disjungi posse, quia sunt duo entia. Unde certissime colligo, quoniam dexterum atomi latus non est idem ens, aesinistrum, illud posse ab hoc separari. Igitur manet indiuisibilitatem atomi es.se prorsus commentitiam. Ergo si datur extensio , necesse est ipsus partes posse in infinitum secari. Si vero ex altera parte ostendatur eas in infinitum divi. di nequire, concludendum erit extensionem nota posse conflare aut saltem intelligi.

Divisibilitas in infinitum est hypothesis quam Arictoteles amplexus est , &post Aristotelem a pluribus iaculis secuti sunt omnes sere, Philosophiae Pro sessores in omnibus Lycaeis , non ea de caussa, quod intelligerent quid sit,

aut respondere possent contrariis rationibus , sed quia eam manifeste viderent extensionem ex punctis aut mathemati eis , aut physicis componi nequire, aliud nihil sibi reliquum esse videruntis - Ultraquam quod haec hypothesis valde commoda est, quia postquam defens res suas omnes exhauserunt distinctiones, quin tamen emcere potuerint ut haec doctrina clare percipi queat , ad rei qua de agitur , naturam confugiunt ,. &ajunt eum nostra mens finitis circumscriba lux limitibus, mirum videri non oportere, si quod cum infinito arctum est & connexum, comprehendi non potest, atque ad talis essentiam continui pertinere, ut circum piatur dissiculi tibus, quas creata mens superare non possit. Adverte Philosophos qui atomos Epicuri sunt amplexati, non id facere , quia pereipiant corpus extensum essequite smplex , sed quia duas alias hypothetes eiis impossibiles judieant: quod

ualet etiam in eos qui puncta mathematica admittuntia Universe qui de conistinuo disserunt, aliquam seligunt quam amplexentur hypothesim hujus virtute principii . Si non sint nisi tres euiusdam rei explicandae rationes, tertiae veriatas ex falsitate aliarum duarum necessario coisgitur. Ex quo fit ut se non credant in errorem indui cum seligunt tertiam , posteaquam clare perceperunt duas alias esse impossibiles , neque se deterreri sinunt ab inexplicabilibus te etiae dissicultatibus. Se recreant atque reficiunt aut ea de caussa, quod eaedem retorqueri possunt, aut ea de caussa quod sibi persuadent nihilose eius suam h pothesim esse veram , quia ceterae salta sunt. Subtilis A maga cum in lubilem sibi proposuisset dissicultatem , profitetur se ob id a sua lententia non discesia

surum , mptereaquod aliae lectae eam melius non solvunt. Matere ae enim dis ficultas in totis, ut ubique aliqua nobis inexplicabilia occurrant. Maia autem verte fateri me ignorare aliquorum argumentorum Iolutionem, quam eam dare quae forte a nemine inlevigatur is

Zenonis assecla illi qui unam ex his tribus hypothesibus amplaxatur, objucere posset: non bene rationem concludis, proptereaquod uteris hoc syllogi Lmo disjunctivo . Continuum componitur aut ex punctis mathematicis . aut expunctis physicis , aut ex partibus in infinitum secabilibus οῦ atqui non compo

nitur nec ex . . . . nec ex . . . . Ergo componitu ex . . . . Qui lyllogismus pec

cat non in forma , sed in materia . eique substitui deberet hic alter hypotheticus. Si extensio exsisteret , aut ex punctis Mathematicis,aut ex physicis, aut ex partibus in infinitum secabilibus eomponeretur. Jam vero non componitur

nec ex punctis Μathematicis, nec ex p scis , nec ex partibus in infinitum

307쪽

secabilibus. Ergo extensio nequaquam exsilit. Nulὶus est in hujus syllogismi

forma desectus . Sophismati a non sufficienti enumeratione partium locus non est in majori. Consequens ergo necellarium est, si modo propositio minor cum veritate consentiat. Jam vero ad noscendam minoris veritatem, alio non est opus , quam animum advertere ad argumenta, quibus hae tres sectae te vicis sim obruunt. Quaelibet ex his cum alias aggreditur, strages edit atque trium.

phum reportat; sed vicissim prosternitur funditusque deletur, cum se defendit. Ut ipsarum imbecillitatis conscii fiamus , ad memoriam revocare iuvat hypo. thesim di Visibilitatis in infinitum esse illam , quae sortior apparet, & ea villanis do minus loco decedit. Scholasticis eam ab imo ad summum munierunt omisni genere distinctionum, quas excogitare sivit Otium quo maxime abunda. bunt ; sed eaedem alio non lis ni usui , quam suppeditandis aliquibus loquendi formulis , quibus in publicis disputationibus discipuli uterentur , ne eonsanguinei eos ad silentium redactos magna contulione viderent. Cum diicipulus dustinguit inter infinitum cathegorematicum , m tonitum θνncarabegorematis una, i

ter partes communicautes, oe non commvescautes, proporrionales oe aliquotus,

.psius Pater aut Datee plus contenti discedunt , quam si nihil respondisset,

Necessarium itaque fuit . ut Proses res quasdam loquendi formulas excogitarent. Sed omnis ipsorum contentio satis non est obscurandae huic notioni quae instar solis est evidens , atque perspicua . Numeri x partium extensionis tinnittis , γω-m quaelibet G extensa di disium omnibus aliis sive quod attinet ad interi .em Isbsantiam , sue quod ad iocum , quem obsider , contineri non potes iustatio tentum mille millionibus minori quam centesma millesina para gνani hordeacei. i s. Ita Baetius , cujus dissicultates contra exsistentiam temporis & motus deinde examinat Crousatius ς nam pag. II . ex articulo Zenon excirpit Nulla

est temporis pars , quae cum altera simul exsistere pollit quaelibet sola exta stat necesse est , & quaelibet exstare incipiat oportet , cum cessat antegressa , &quaelibet prius exstare desinat , quam consequens esse incipiat: Ex quo sequi. tur tempus in infinitum secari non posse; & continens rerum successio com ni debeat ex momentis in proprio sensit acceptis, quorum quodlibet est simplex de insecabile, persecteque distincium a praeterito atque a suturo, nec complectitur nisi tempus praesens. Qui id consequi negant, permitti dehent aut istorum stupiditati, aut dolo malo, aut praejudicatarum insit perabiti vi opinionum Iam vero si semel dederis tempus eiis insecabile, teneberis objecto Zenonis . nec poteris invenire illud instans , in quo sagitta suo loco moveri incipit ;proptereaquod si illud invenies, lagitta eodem instanti in suo loco foret Sc non et . Aristoteles in illa una respontione conquiescit , quod Zeno Lilso innititur fundamento, eum indivisibilitatem statuit momentorum , 6. Pagina vero Iim haec alia exscribit.. is Si motus exsisteret , opus seret corpus, motum ab alio ad alium locum migrare . Nam quilibet motus duo continet extrema , terminum a quo , terminum ad quem lacum unde corpus

digreditur , & loeum ad quem pervenit. Iam vero haec duo extrema sunt i ter se disjuncta partibus spatiorum , quae, posito materiam es e usque in infinitum sectilem , infinitas continent partes, Ergo fieri non potest, ut mobile ab altero ad alterum extremum perveniat. Nam inter postum spatium comstat ex infinitis partibus. quarum alias post alias gradatim percurrere debet , quin umquam possit anteriores contingere eodem tempore quo posteriores ζ

308쪽

Appendix II. 26 r

adeout quo eorpus transiliret pedem spatii sive materiae, idest ab initio ptimi

pollicis ad duodecimi finem perveniret, opus foret tempore infinito. Cum enim spatia inter hos limites gradatim absolvenda numero lint infinita , pel picuum est ea transiri non posse, nisi in infiniro numero momentorum; nisi velimus corpus eodem tempore simul in pluribus locis reperiri, quod salsum est &impossibile, . Cum autem Baetius animadverti set Aristotelaeos ad haec resutanda duci respondere, primum spatium non re ipsa , scd solum potestate esse infinitum , alterum quoniam tempusa est pariter continuum ideoque in in sinitum secaei potest, eodem ac spatium infinitatis genere contineri , haec subjungit Hieduci vides assi mari , primum quamlibet temporis particulam in infinitas parte, posse dilfribui; quod invictis rationibus in antecessum est resutatum , alia terum continuum esse infinitum continuum solum potestate: quod nihil aliud sibi vult , quam hanc divisionem pulte infinitum continuari , numquam autem re ipsa. Hac uti doctrina est aliis illudere; quia si materia in infinitum feear, potest, infinitas paries reipsa comple litur . Quare non est aliquod infinitum potentia, sed actu. Partium enim continuitos earum distinctionem non tollit : ideoque actualis infinitudo non pendet a divisione ; sed aeque subsistit ire

quantitate continua, atque in ea quam vocant discretam . Sed etiamsi demus

hoc infinitum in potentia , quod actuali partium divisione actu infinitum

evaderet , caussa tamen non caderemus. Motus enim eamdem ac divisio , ba-het virtutem ; quia is contingit partem spatii quin alteram tangat , & eas

lingulas gradatim contingit. Nonne id est idem ac eas distinguere alias ab aliisὶ Nonne id est quod Geometra facit; dum super tabula ducit lineas , quae omnes dimidios pollicesidesignant λ Is enim non dispescit tabulam in semipollices, sed nihilo secius divisionem molitur , quae naturalem partium distinctionem sub oculos ponit; nec arbitror Aristotelem inficias iturum , si super

pollice materiae infinitae ducantur lineae, ad infinitum actuale redigi, quod in ipsius lententia erat solum potentiale . Jam vero quod ducendis super mate. riae pollice lineis fieret ratione habita oculorum , illud certum est motu peris fici ratione habita intellectus . Dum enim corpus motu percitum partes spatii gradatim contingit . nos percipimus illud d signare partes , atque determinare , quemadmodum manus creta designat. Rurius cum divisio infiniti estahlbluta be persecta, nonne habetur infinitum reipsa λ Nonne Aristoteles ejoliare astipulatores afunt horam continere infinitudinem partium λ: Cum ergo e Luxit, dicendae sunt exstitisse infinitae partes aliae post alias. Hoc ne est infinitum in potentia , an actu λ Manet igitur ipsius distinctionem nult ius esse momenti , & Zenonis objectum suam tueri vim. Hora , annus , laeculum,&cia sunt tempus finitum ; pollex autem materiae est spatium infinitum . Nullum ergo mobile potest a principio pollicis profectum ad finem pervenire. In observatione sequenti examinabimus an difficultas declinari possit ponendo partes pollicis materiae non esse nisi finitas. Interea nobis satis erit observare in infinitate partium temporis nullum restare perfugium , proptereaquod si partes horae forent infinitae, ipsae nec incipere nec desinere quiret . Necesse est enim eax seorsim exsistere, nec duae umquam simul exstant , aut exstate queunt . Sint ergo interceptae oportet inter primam.& ultimam unitatem : id quod cum numero infinito conciliari non potest , , .

7. Pagina rata Crousatius refert aliud Balii objectiim, quod in eo positum est

309쪽

α6 a Theologia Naturalis

est ut eorpus numquam posset incipere motum super tabula, aut illam, etiam. si foret inclinata , transgredi ; non potest enim incipere motum, nisi primam tabulae partem transiliat; nec potest totam tabulam transire , nisi ultimam ta. bulae partem praetergrediatur. Iam vero cum quaelibet minima tabulae pars, utpote extensa, in infinitas distribues possit, nulla est in ipsa vel prima , vel ultima pars. Ergo motus nec incipere nec desinere quit ; cumque Seholasti ei ad haec resutanda posuissent naturam inter partes in infinitum divisibiles in

terspersisse puncta mathematica, quibus ipsae colligarentur , & sormarentur existrema, Baelius hoc effugium omnino, explodit iamluam absurdum . & minime dignum quod refutetur ..8. Ibidem haec alia ex Ballio describit. is Assentior exstare materiam extra mentem: nihilosecius statuo eamdem esse immobilem. Motus enim ad ipsius essentiam non pertinet, nec ejus notio motum includit, pluraque corpora inisterdum quiescunt. Est ergo accidens. Verum est ne distinctum a materia

Si distinguitur : unde gignetur λ Ex nihilo. procul omni dubio cumque cetasabit. In nihilum recidet. At num ignoras ex nihilo nihil fieri , & nihil in nihilum non reverti λ Quidquod opus erit motum esse per mobile dispersum λErgo erit ita extensus , uti est mobile, & eadem circumscriptus naura . Igi. tur erund binae, in eodem spatio extensiones , atque idcirco dimensiones peneistrabuntur . Cum tres aut quatuor caussae pellu ut corpus ,. noane opus erit ut singulae tuum quaeque motum gignant; nonnet opus erit ut omnes cum corpore& inter ipsas sint compenetratae ὶ Qui ergo poterunt suum quaeque gignere eL sectum λ ... Navis percita vento, fluxu maris, & remis Viam capelut, quae paristiceps est harum trium actionum plus vel minus , prout una est sortior praealtis. Non dubitabis assirmare insensiles entitates & inter se,& eum navi compenetratas sibi adeo. vicissim obsequi, nec l e turbare atqudi confundere λ Si

vero a jas motu mi esse modum qui a materia. nequaquam internoicitur , necense etit affirmes eum qui modum gignit, creare materiam ; quia sne generatione materiae non potest gigni ens, quod est idem , ac materia . Iam vero nonne esset absurdum asserere ventum , qui movet navim, gignere navim 8 Non videtur huie dissicultati posse responderi, nisi cum Cartesianis, ponendo Deum,

asse unam & proximam motus caussam is

p. Pagina i 23. hoc aliud advertus motum objectum Cro aliuς exseribit ex Baelio. ,, Explicari non potest quid sit motus. Si enim ais' esse translationem oorporis ab alio ad alium locum , rem obscuram explicas per obscuriorem . Continuo peto quid. intelligis nomine locit spatium, ne a corpore distinctum atque secretum λ Si locum ita definis , te in laqueos induis, ex quibus num. quam te expedies : An vero situm corporis inter alia, plura , a quihus circumdatur Z Sed motus hoc pacto definitus in sexcenta corpora omnino quiescentia conveniet. Certum & exploratum. est motus definitionem- nondum inventam fuisse. Aristotelaea est absurda; Cartesiana. vero plumbea . Rohauitius postquam omnes ingenii vires contendisset in excogitanda definitione quae Caristesianam interpolaret , obstrusit motus descriptionem , quae eadere potest ineorpora quae esse' donata quiete distincte percipimus .. Quo factum est, ut Re- .gis sui muneris esse duceret eam repudiare . Sed quam homo, substituit , idonea non est motui corporum internoscendo a quiete . Deus unicus motor se

eundum Carteianos circ a domum praestare debet id quod facit circa aerem qui,

310쪽

qui vento agitatus dispellitur ab eadem. Singulis momentis creare debet hune aerem cum novis localibus ratione habita domus relationibus ; similiter singu.

lis momentis creare debet domum cum novis ratione habita aeris. Quare se. eundum Cartesianorum principia certum est nullum corpus quiescere , si unus materiae pollex movetur. Id igitur omne quod constituere possunt. huc evadit, ut motum explicent apparentem, live adjuncta, quae nos inducunt ut judicemus aliud corpus moveri dc aliud quiescere. Supervacaneum est hune

laborem suscipere : quilibet enim judicium proferre potest de rebus apparenti.

but. Cardo quaestionis in eo vertitur , ut exponamus naturam rerum , quae sunt extra nos: & quoniam hoc pacto motus cxponi non potest, nonnemo ne.

8averit hunc motum extra nos esse.

Io. Pag. I 2 s. aliud preponit Banii objectum adversus motum circularem ex eo petitum , quod s sphaera in gyrum torqueretur, tota diameter quiesce. ret , dum aliae partes sphaerae cum diametro arctissime colligatae moverentur, quod cum ratione pugnat , ibidemque aliam celebrem difficultatem aduersus

majorem unius motus prae alio motu celeritatem , quae aut nulla ratione in

telligi &iexplicari posse ex vulgari Achilles argumento colligitur, aut si qua tolerabiliter explicatur a Zenonicis qui nullum motum esse prorsus continuumajunt, incurrere in inenodobiles dissicultates sphaerae solidae circa centrum in

syrum actae , cujus partes a centro remotiores celerius serri, propiores autem Interea non quiescere , sed tardius moveri certissimum est

rI. A pagina vero I 35 usque ad I 43 auctor proponit Sc solvere nititur eas Sexti, Zenonis & Baelii dissicultates , quae adversus motus possibilitatem ex natura loci deducuntur. Ultimas hoc syllogismo eas concludit: Si foret m tus, spatium vacuum exsaret I atqui Datiun vacuum esse non potes. Ergo nee motus exsisere quis. Majorem suadet iis argumentis, quibus emcitur motum sine aliquo inani non posse haberi , communibus quidem , sed adeo firmis ut eorum solutio nondum inventa suerit. Minorem autem iis aliis quae attuli. mus in disputatione de vacuo 37. & seq. Ont. & Is . ibid. : & prae .sertim docet haec duo, alterum ex persecta distinctione inter parietes cubiculi Sc corpora intercepta clarissime consequi Deum Posse educere aut in nihilum redigere corpora interposita , quin mOVeat aut corrumpat parietes; qua ratio. ne vacui possibilitatem ostendimus citato ς alterum hoc inane interpositum cum evidenti ratione pugnare; idque ob tres rationes , I. quia foret simul nihil , & aliquid ut pote extensum , cuin inter parietes eadem maneret , ac ante corporum eductionem, distantia , quae sine extensione esse non potest ; si cundo quia inane non foret nec iubstantia, nec accidens; 3 quia non posset

amrmari nec creatum , nec increatum

Ιχ. Atque haec sunt praecipua argumenta, quae Iaudatus Crousatius adversus corporum Sc motus exsistentiam excerpsit ex Sexto, Sc praesertim ex Baetior quibus antequam satisfaciam , duo adverto primum tantum abesse ut ex ostenissa impossibilitate duarum ex tribus circa continuam extensionem hylothesbus tertiam elicuerim , ut duas ex ipss , si explicentur convenienti ratione, esse admittendas docuerim : alterum me in gravissimis adversus hypothesim a me salutam & invictis, nisi salior, rationibus consirmatam, non confugere ad Obscuritatem materiae ut pute cum infinito aptae Sc connexae , quemadmodum

faciunt Crousatius aliique communibus addicti circa continuum sententiis, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION