De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Desipit, extentat nervos, torquetur, anheIat Inconstanter, et in iaciando membra fatigat: Nimirum, quia vis morbi, distracta Per artus, Turbat agens animam, spumanti ut in aequore salso Ventorum validis servescunt viribus undae. Exprimitur Porro gemitus, quia membra dolore metuntur; et omnino quod Semina vocis Eliciuntur, et ore foras glomerata seruntur, Qua quasi consuerunt, et sunt munita vies. Desipientia sit, quia vis animi atque animai Conturbatur, et, ut docui, diVisa, seorsumi Disiectatur, eodem illo distracta veneno. inde, ubi iam morbi reflexit causa, reditque In Ialebras acer corxupti corporis humor; Tum, quasi Vacillans, Primum consurgit, et omnela Paullatim redit in sensus, animamque receptat. 5o4 Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso Iactentur, miserisque modis, distracta, laborent; Cur eadem credis, sine corpore, in aere aperto Cum validis Ventis aetatem degere posse pΕt quoniam mentem sanari, Comus ut aegrum, Cernimus , et necti medicina posse videmus; Id quoque praesagit, morialem vivere mentem. Addere enim parteis, aut Ordine traiicere, aequum ras, Aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum , Commutare animum quicunque adoritur, et insit; Aut aliam quamvis naturam nectore quaerit. At neque iratisserri sibi parteix nec tribui volt, Immoriale quod est, quidquam, neque defluere hilum. Νam quodcunque suis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors cst illius, quod fuit ante. Duiligod by Coosl

212쪽

LIBER III. V. 52Ο.. 99 Ergo animus, sive aegrescit, morialia Signa Μittit, ut edocui; seu flectitur a medicina:

Usque adeo salsae rationis vera videtur Res occurrere, et effugium praeclustere eunti; Ancipitique refulatu convincere falsum. Denique saepe hominem paullatim cernimus ire, Et membratim vitaIem deperdere sensum:

In pedibus primum digitos livescere, et ungueis; Itide Pedes, et crura, mori: post inde Per tartus Ire alios tractim gelidi vestigia leti.

Scinditur atque animo quoniam natura, nec uno Tempore sincera exsistit, mortalis habenda est. Quod si sorte putas, ipsam se posse per artuSIntrorsum trahere, et parteis conducere in unum, Atque ideo cunctis sensum deducere membris; At Iocus ille tamen, quo copia tanta animai 535 Cogitur, in sensu debet maiore videri. Mui quoniam nusquam est, nimirum, ut diximus. ante,

Dilaniata, foras dispergitur: interit ergo. Quin etiam, si iam libeat concedere saIsum, Et dare, posse animam glomerari in corpore eorum, Lumina qui linquunt moribundi particuIatim;

Mortalem tamen esse animam fateare necesse est:

Nec reseri, utrum pereat dispersa Per auras,An, contracta suis e partibus, obbrutescat; Quando hominem totum magis ac magis undique

Deficit, et vilae minus et minus undique restat. Et quoniam mens est hominis pars una, Iocoque Fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt, Atque alii sensus, qui vitam cunque gubernant:

213쪽

Mixta vapore; Vapor porro trahit aera secum; Nec calor est quisquam, quoi non ut mixtus et acri Rara quod eius enim constat natura, necesse est Aeris inter eum primordia muIta moveri. Iam triplex animi est igitur natura reperia. Nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum; Nil horum quoniam recipit mens posse Creare Semiseros motus, quaedam qui mente Volutant. Quarta quoque his igitur quaedam natura necesse ratΑlirihuatur: ea est omnino nominis expers:

Qua neque mobilius quidquam, neque lenuius, exstat, Nec magis est parvis et laevibus ex elementis; Sensiferos motus quae didit prima per artus. Prima cietur enim, parvis persecta figuris; Inde calor motus, et Venti caeca Potest , Accipit; inde aer; inde omnia mobilitaniurr 249

Concutitur sanguis, tum Viscera Peraentiscunt omnia; postremis datur ossibus, atque medullis, Sive voluptas est, sive est contrarius ardor. Nec temere huc dolor usque potest penetrare,

neque acre

Permanare malum, quin omnia Perturbentur: Usque adeo ut vitae desit locus, atque animai Diffugiant partes per caulas corporis omnela.

Sed plerumque sit, in summo quasi corpore, finis

Molibus: hanc ob rem vi iam retinere Valem US. Nunc, ea quo Pacto inter seSe mixta, quibusque Comta modis vigeant, rationem reddere aventem

Abstrahit invitum patrii sermonis egestas: Sed tamen, ut potero Summatim attingere, tangam. Inter enim cursant primordia, principiorum Molibus inter se, nihil ut secernier unum Diuii ipso by Coos

214쪽

Possit; nec spatio fieri divisa potestas;

Sed quasi mulsae vis unius corporis exstant. Quod genus, in quo vis animantum Visere voIgo, Est Odor, et quidam calor, et sapor: et tamen ex his Omnibus est unim persectum CorporiS augmen. Sic calor atque aer et Venti caeca potestas Mixta creant unam naturam, et mobilis illa

Vis, initum motus ab se quae dividit ollis;

Sensifer unde oritur primum per Viscera motus. Nam Penitus prorsum Ialet haec natura, subestque: Nec magis hae infra quidquam est in corpore nostro; Atque anima est animae proporro totius ipsae Quod genus in nostris membris et corpore toto Μixta latens animi vis est animaeque pol tas Corporibus quia de parvis paucisque creata mi.

Sic tibi nominis haec expers vis, saeta minutis 28o Corporibus, Ialet; alque animae quasi totius ipsa

Proporro mi anima, Et dominatur corpore toto. Consimili ratione necesse est, Ventus et Rer Et calor inter se vigeant commixta per artus;

Atque aliis aliud subsit magis, emineatque; Ut quiddam fieri videatur ab omni hus unum:

Ne calor, ac Ventus Seorsum, Seorsumque Potestas

Aeris, interimant sensum, diductaque solvant. Est etiam calor ille animo, quem sumit in ira, Quom servescii, et ex oculis micat acrius ardor. t et frigida multa, comes sormidinis, aura; Quae ciet horrorem membris, et concitat artus.

Est etiam quoque pacati status aeris ille, Pectore tranquillo fit qui voltuque sereno. Sed calidi plus est illis, quibus acria corda, Iracundaque mens facile effervescit in ira:

215쪽

s, DE RERUM NATURA V. 297.

Quo genere in primis vis est violenta leonum; Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes, Nec capere irarum fluctus in Pectore possunt. At ventosa magis cervorum frigida mens est, Et gelidas citius per viscera contaist auras; Quae tremulum faciunt membris exsistere morum. At natura boum placido magis aere Vivit, Nec minus irai fax nunquam subdita percit Fumida, suffundens caecae calignis umbram;

Nec gelidis torpet telis perfixa pavoris:

Inter utrasque sita est, Cervos saevosque Ie nes.

Sic Ilominum genus est: quamvis doctrina politos Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit Naturae quoiusque animae vestigia prima rNec radicitus evelli mala posse putandum est, 311 Quin proclivius hic iras decurrat ad acreis; Ille metu citius paullo tentetur; at ille Tertius accipiat quaedam clementius aequo et Inque aliis rebus multis disserre necesse est

Naturas hominum Varias, moreSque sequaceis: uorum ego nunc nequeo caecas DXPonere CauSas,

Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt 'Principiis, unde haec oritur variantia rerum. Illud in his rebus videor firmare poteme, Usque adeo naturarum vestigia linqui ParVOIa, quae nequeat ratio depellere diciis: Ut nihil impediat dignam Dis degere vitam. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni; ' Ipsaque corporis est custos, et causa salutis; Nam communibus inter se radicibus haerent, Nec sine pernicie divelli posse videntur.

Quod genus, e iuris glebis evellere odorem

216쪽

. LIBER III. V. 329

Haud facile est, quin intereat natura quoque Dius. Sic animi atque animae naturam corpore toto Extrahere haud facile est, quin omnia dissolvantur:

Implexis ita principiis ab origine prima

Inter se sunt consorii Praedita vita: Nec sibi quaeque, sine aIlerius vi, posse videtur

Corporis atque animi, seorsum sentire Potestas: Sed communibus inter eos constatur utrinque Notinus, accensus nobis Per Viscera, SenSUS. Praeterea, Corpus Per se nec gignitur unquam, NEC crescit, neque post moriem durare videtur.

Non enim, ut humor aquae, dimittit saepe vaporem, Qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, Sed manet incolumis: non, inquam, sic animai Discidium possunt artus perferre relicti; 343 Sed penitus pereunt convolsi, conque Putrescunt. Ex ineunte aevo sic corporis atque animai Mutua vitricis discunt contagia motus, Malernis etiam membris, alvoque reposio; Discidium ut nequeat fieri sine peste maloque: Ut videas, quoniam coniuncta est causa salutis,

Coniunciam quoque naturam consistere eorum.

Quod superest, si quis corpus sentire resulat, Atque animam credit, Permixtam corpore toto, Suscipere hunc motum, quem sensum nominitamus; Vel manifestas res contra Verasque rePugnat. Quid sit enim corpus sentire quis asseret unquam,

Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos pΑt, dimissa anima, corpus caret undique sensu: Perdit enim, quod non proprium fuit eius in aevo; Μuliaque praeterea perdit, quom expellitur aevo. Dicere porro, oculos nullam rem cernere POSSU, Diuitiam by Cooste

217쪽

DE RERUM NATURA

laclari causa, quam quod res ipsa probetur: torres Idem patria, Iongeque fugati Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis assecti denique, vivunt;

Et quocunque tamen miseri venere, Parentant, Et nigras mactant pecudes, et Μanthu' divis Inserias mittunt; multoque in rebus acerbis Acrius advortunt animos ad religionem.

Quo magis in duhiis hominem spectare periclis

Convenit, advorsisque in rebus noscere, quid sit. Nam verae voces tum demum pectore ab imo Eliciuntur; ει eripitur Persona, manet res. Denique avarities, et honorum caeca Cupido, Quae miseros homines cogunt transcenaere fineis Iuris, et interdum, socios scelerum atque ministros,

Nocleis atque dies niti praestante labore 62

Ad summas emergere opes: haec Volnera vitae Non minumam partem mortis sormidine aluntur. Τurpis enim ferme contemtus, et acris egestas,

Semota ab dulci vita stabilique, videntur, Et quasi iam Iesi portas cunctarier ante. Unde homines, dum se, salso terrore coacti, Effugisse volunt Ionge, longeque remoMe, Sanguine civili rem consant, divitiasque

Conduplicant avidi, caedem caede accumulantes: Crudeles gaudent in tristi lanere fratris: Et consanguine im mensas odere, timentque. Consimili ratione, ab eodem saepe timore Macerat invidia: ante oculos illum esse potentem, 'Illum adspectari, cIaro qui incedit honore; Ipsi se in tenetiris volvi coenoque queruntur. Intereunt partim statuarum et nominis ergo;

218쪽

LIBER III. V. 79. Et saepe usque adeo, mortis formidine, visae Percipit humanos odium Iucisque videndae, Ut sibi consciscant maerenti pectore lotum ;ΟhIlli sontem curarum, hunc esse timorem; Hunc, Vexare Pudorem; hunc vincula amicitiai Rumpere; et, in summa, pietatem evortere lando. Nam iam saepe homines patriam, carosque parenteis Prodiderunt, vitare Acherusia templa Petentes. Nam veIuti pueri trepidant, atque omnia caecis In tenebris metuunt; sic nos in luce limemus Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque sutura. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque, necesse est

Non radii solis, neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae Species, ratioque. Primum, animum dico, mentem quem SaePe

In quo consilium vitae regimenque Iocatum est, Esse hominis partem nihilo minus, ac manus, et Pra, Atque oculi, paries animantis totius exstant. Quamvis multa quidem sapientum turba putarunt, Sensum animi certa non esse in parte locatum; Verum habitum quendam vitalem mmoris e Me, υριονιεν Graii quam dicunt; qui faciat nos Vivere cum sensu, nulla quom in Parte siet mense Ut bona saepe valetudo quom dicitur esse Corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis; Sic animi sensum non certa parie seponunt: Magnopere in quo mi divorbi errare videntur. Saepe itaque in promtu corpus, quod cernitur, aegrit; Quom tamen ex alia laetamur Parte latenti: Et retro fit, uti contra sit saepe vicissim, Divitietoo by Corale

219쪽

Quom miser ex animo laetatur corpore tolor Non alio pacto, quam si, pes quom dolet aegri, In nullo caput interea sit sorte dolore. Praeterea molli quom somno dedita membra, Effusu mque iacet sine sensu corpus onustum

Est aliud tamen in nobis, quod tempore in illo Multimodis agitatur, et omneis accipit in se

Laetitiae motus, ac curas cordis inaneis. Nunc animam quoque ui in memhris cognoscere Possis Esse, neque harmoniam corpus retinere solere; Principio, sit, uti, detracto corpore muIto, Saepe tamen nobis in membris vita moretur; Atque eadem rursum, quom corpora Pauca Caloris Diffugere, sorasque per os est editus aer, Deserit exsemplo venas, atque ossa relinquit; II. Noscere ut hinc possis, non aequas omnia parteis Corpora habere, neque ex aequo suIcire salutem: Sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis Semina, curare in membris ut vita moretur.

Est igitur calor ac ventus vitalis in ipso Corpore, qui nobis moribundos deserit artus. Quapropter, quoniam est animi natura reperta, Atque animae, quasi pars hominis; redde harmonis Nomen, ad organicos saltu delatum Helleonis; Sive aliunde ipsi porro traxere, et in illam Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat IQuidquid id est, habeant; tu cetera percipe dicta.

Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri Inter se, atque unam naturam conficere ex se;

Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto, Consilium, quod nos animum, mentemque V cam :

220쪽

LIBER III. V. 141. Idque situm media regione in pectoris haeret. Illo exsultat enim pavor ac metus; haec loca circum

Laelitiae mulcent: hic ergo mens animusque est. Celera pars animae, Per totum dissita eorpus, Paret, et ad numen meritis momenque movetur:

Idque sibi solum per se sapit, et sibi gaudet,

Quom neque res animam, neque corpus, commovet

una.

Et quasi quom caput, aut oculus, tentante dolore, Laeditur in nobis, non omni concruciamur Corpore: sic animus nonnunquam laeditur ipse, Laetitiaque viget, quom cetera Pars animai Per membra atque artus nulla novitate cietur. Verum, ubi vehementi magis es: Commota metu mens, Consentire animam totam per membra videmus: Sudoresque ita, Palloremque exsistere toto a 55 Corpore, et infringi linguam, Vocemque aboriri, Caligare oculos, Sonere aureis, Succidere artus. Denique concidere ex animi terrore videmus Saepe homines: sacile ut quivis hinc noscere possit, Esse animam cum animo coniunctam; quae, quom animi vi Percussa est, exin corpus propellit, ei icit. Haec eadem ratio naturam animi atque animes Corpoream docet esse: ubi enim propellere membra,

Conripere ex somno corpus, mutareque Voltum, Atque hominem lotum regere a VOrsare videtur:

Quorum nil fieri sine tactu posse Videmus;

Nec tactum porro sine corpore; nonne salendum est, Corporea natura animum constare, animamque pPraeterea pariter sungi cum corpore, et una Consentire animum nobis in corpore cernis. Diligoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION