De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

13 DE RERUM NATURA V. 1129.

Mulia, manus dandum est: sed plura ac edere debent, Donec alescundi Summum tetigere cacumen. Inde minutatim vireis Et robur adultum

Frangit, et in partem Peiorem liquitur, aetas. Quippe etenim, quanto est res amplior, augmine Et quo Ialior est, in cunctas undique parseis

Plura modo dispergit, et a se corpora mittit; Nec facile in venas cibus omnis diditur ei: Nec satis est, pro quam Iargos exaestuat aestus, Unde queant tantum Suboriri ac suppeditare, Quantum opus est, et, quod Satis rat, natura novare.JIure igitur Pereunt, quom rarefacta fluundo Sunt, et quom eXternis succumbunt omnia plagis:

Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit; 114a

Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam

Corpora conficere, et plagis infesta domare. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi Expugnata dabunt Iahem, Putreisque ruinas. Omnia debet enim cibus integrare novando, Et sulcire cibus; cibus omnia suStentare. Nequidquam; quoniam nec Venae Perpetiuntur Quod satis est, neque, quantum OPUS rat, natura ministrat. Iamque adeo fracta est aetas, essetaque tellus Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit, Secta, deditque ferarum ingentia corpora partu. Haud, ut opinor, enim mortalia secta superne Aurea de coelo demisit lanis in arva rNec mare, nec fluctus, Plangentes Saxa, errarunt i Sed genuit tellus eadem, quae nunc alit ex SE,

Praeterea nitidas frugeis, vinetaque laeta

232쪽

LIBER II. V. 1159. sponse sua primum mortalibus ipsa creavit; Ipsa dedit duIceis seius per pabula Iaeta:

Quae nunc vix nostro grandescunt aucta Iahore; Conterimusque hoVes, et Vireis agricolarum Conficimus, seris vix arvis suppeditati r que adeo pereunt fetus, augentque laboret Iamque, caput quamans, grandis Suspirat arator Crebrius incassum magnum cecidisse Iahorem: Et, quom tempora temporibus praesentia consert aeteritis, laudat fortunas saepe parentis.

Tristis item vetulae vitis sator, facta peragrans I mporis, incusat numen, coelumque fatigat; Et crepat, antiquum genus ut, Pietate repletum, Perfacile angustis tolerarit finthus aevom, Quom minor esset agri multo modus ante virilime Nec tenet, omnia paullatim tabescere, et ire Ad capulum, spatio aetatis defessa Vetusio.

233쪽

LIBER

ARGUMENTU Μ.

Postquam Lueretius naturam et affectiones, quas dieimus, aram tum in superioribus libris explicaverat; quatuor reliquis ea, quaa ex atomis istis fiunt, persequitur. Ac primas quidem partes d tulit animo et animae: de quibus hoc toto libro ita disputat, ut a Iaudibus Epieureae doetrinae auspieetur. V. I - 13. Quoniam enim Epieurus docuit primus, non a Deo quodam, sed ex is tuita atomorum concursione mundum hune omniaque esse facta ; e sententia Nostri egregie perseest, qgod alii philosophi stu. stra conati sint, ut mortis, poenarumque post mortem metu animos hominum liberaret, v. I 4 - M. Quo metu, poeta dicit, et eos saepenumero exeruciari, qui robur animi simulant,' I 38. et scelera omnia atque flagitia progigni, v. yy - 93. Haec ita praefatus, porro docet, animum et animam partem esse hominis. aeque ac pedes, manus, brachia, reliqua membra, v. 94 - 97. neque habitum esse vitalem totius corporis, seu omnium partium eo oris intentionem atque concentum eum, quem veteres quidam philosophi harmoniam appellaverunt, v. 98 - t 6. Hane enim opinionem partim eo labefactari, quod interdum . qui eorpore doleat, animo laetetur, et qui nihil doloris in eorpore se fiat , animo perturbetur, v. a. partim hoc everti, quod etiam in somno animi sit essicientia, T. II 3 -tr7. Suam autem poeta sententiam firmat duobus argumentia: primo, quod in

NATURA

234쪽

DE RERUM NATURA LIBER ΙΙΙ.

membris etiam mutilatis vita insit , v. II 8 - IM. altero, quod calore privatus et spiritu homo moriatur, V. 122-I T. Verum, ne vocabulis promiscue usurpandis minus distincte disserate videatur, ostendit, animum et animam inter se quidem iunetissime teneri, sed animum τὸ λογ ικὸν praecipuam esse partem , eiusque domici Ilum esse in medio pectore, utpote in quo af Ctiooes animi exsistant; animam contra τὸ ἀλογον per totum diffusam eorpus, ad nutum animi moveri, V. t 38- 6 I. Animi

et animae naturam corpoream esse: quippe ab animo tangi animam , quam moveat, ab anima autem corpus: nullum vero, nisi inter corpora, contactum, V. I 62 - III. Eum corporeum antismum componi ex atomis minutissimis, subtilissimis et maxima rotundis, partim ex magna mentis mobilitate, V. 178 - 2 3. partim ex eo demonstratur, quod corporis mortui eadem sit, qua fuit viventis, molest, idem pondus, v. 2 4 - Σ3I. Nec vero sim Plex est animus, sed conflatus e calore, vento, aere et alia insuper re, quae ex tenuissimis, minutissimis et maxime mobili-hus atomis constans, sensus principium et Origo est, V. 232 a18. Quae quatuor res ita inter se miscentur, ut unam , pro di versa animantium natura, substantiam essiciant, V. 239 - 323. Et tanta est animae et corporis coniunctio, ut Sine utriusque per nicie separari nequeant, V. 324 - 3FO. Neque anima solum sentit, sed etiam corpus; seu potius totum animal, e corpore et anima compositum, V. 3 I - 3 o. Post haec poeta refutat opinionem Democriti, singulas animae partes singulis corporis partibus oppositas esse atque connexas asseverantis. V. 37t -396. et, ut antea docuerat, animum esse potiorem animalis partem, sic ab animo potius, quam ab anima, vitam Pendere, salutemque conservari demonstrat. V. 397 - 4 7. Deinde animos et animas naisset et interire eum corporibus , so et viginti argumentis ostendere conatur, derisa etiam obiter transmigratione Pythagorae, v. 4t8-s i. Istis autem ex argumentis concludit, mortem esse omnium rerum finem, nec post mortem mortali animae quidquam timendum esse; immo, si animae immortalitas concedatur, mose tem tamen nihil esse, cum anima, corpore Seiuncta, non meminerit, Se unquam antea exstitisse, v. 84a - 8Sa. Proinde ridet vanum mortis metum, et inanem hominum de sepuItura solli- Lucretius. 6

235쪽

DE RERUM NATURA

eitudinem. v. 883-9 6. docetque, mortem non esse m lum,

quia mortui non indigeant bonis, quibus vivi gaudeant, neque istis doloribus crucientur, qui miseros mortales assigant, πώ γγ - 943. vitam etiam ipsam non esse desiderabilem . quippe quae nihil novi asserat, sed easdem semper voluptates usque ad nauseam subministret, V. 944-988. Tum et terrifieas fabulas, quas poetae sunt de inseris et poenis post mortem commenti,

alIegori ea quadam interpretatione elevat, v. 989- 1 36. ad eo solandam vitae fragilitatem etiam historiae voce usus, quae minpientissimos pariter atque potentissimos homines vim dirae necessitatis sensisse admoneat. V. 1 37 - T. Denique mortales ait vitam sollicitam et inquietam agere, quod mortis iustam eon. templationem relagiant, V. IO 8- 88. stulteque et inepte v tis omnibus eam vitam expetere, quam aliquando amissuri sint, quae nullam novam voluptatem serat, innumeris vero doloribus et perieulis obnoxia sit; praesertim eum vivendo et metuendo nihil detrahant de tempore mortis, quae Omnes maneat aeterna, v. IOD-II .

Ο τLNxastis tantis tam elarum extollere lumen

Qui primus potuisti, illustrans commoda Visae, Te sequor, o Graiae gentis decust inque tuis nunc Ficta pedum pono pressis Vestigia signis; Non ita coriandi cupidus, quam propter amorem, Quod te imitari aveo. Quid cnim contendat hirundo Cycnis P aut quidnam tremulis facere artubus haedi Consimile in cursu possint, et sortis equi vis pTu, Ρater, e. rerum inventor; tu patria nobIs Suppoditas praecepta, tuisque in , inclute, chartis, mori seris ut apos in saltibus omnia limant,

Omnia nos itidem depascimur aurea dicta; Aurea, Perpetua Semper dignissima vita. Nam simul ac ratio tua coepit vociferari Naturam rerum, haud divina mente coortam,

236쪽

LIBER III. V. 16. Dissugiunt animi terrores; moenia mundi Discedunt; totum video per inane geri res et Apparet Divom numen, Sedesque quietae;

Quas neque Concutiunt Ventei, nec nubila nimbis Adspergunt; neque nix, acri concreta pruina, Cana cadens Violat: semper sine nubibus aether

Integer, et large dissuso lumine, ridet.

Omnia suppeditat porro natura, neque ulla Res animi pacem delibat lem Eore in ullo. At contra nusquam apparent Acherusia templa; Nec tellus obstat, quin omnia despiciantur,

Sub pedibus quaecunque infra per inan. geruntur, Illa ibi me rebus quaedam divina voluptas Percipit, atque horror; quod sic natura, tua vi

Tam manifesta Patens, ex omni parte retecta est. 3o Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum

Qualia sint, et quam, Variis distantia sormis,

Sponte sua volitent, aeterno percita motu ;Quoque modo possint res ex his quaeque creari: Nasce secundum res animi natura videtur Atque animae claranda meis iam versibus esse; Εi meius ille foras praeceps Acheruntis agundus, Funatius humanam qui vitam turbat ab imo, Omnia sussuscans mortis nigrore; neque ullam Esse voluptatem liquidam puramque relinquit. Nam, quod saepe homines morbos magis esse timendos Infamemque serutit vitam, quam Tartara leti; Et se scire animae naturam, Sanguinis eme, Aut etiam venti, si sert ita sorte voluntas, Nee prorsum quidquam nostrae rationis egere:

Hinc licet advortas animum, magis omnia laudis

237쪽

8. DE RERUM NATURA V. 47.

laclari causa, quam quod res ipsa probetur: ritorres Idem patria, Iongeque fugati Conspectu ex hominum, laedati crimine turpi, omnlaus aerumnis assecli denique, Vivunt;

Et quocunque tamen miseri Venere, Parentant, Et nigras mactant pecudes, et Μanibu' divis Inserias mittunt; mulloque in rebus acerbis Acrius advortunt animos ad religionem.

Quo magis in dubiis hominem spectare periclis

Convenit, advorsisque in rebus noscere, quid sit. Nam Verae voces tum demum pectore ab imo Uiciuntur; ει eripitur persona, manet res. Dcnique avarities, et honorum Caeca cupido, Quae miseros homines cogunt transcendere fineis Iuris, et interdum, socios SceIerum atque ministrOS,

Nocleis atque dies niti praestante Iabore 62

Ad summas emergere opes: haec volnera Vitae Non minumam partem moriis sormidine aluntur. Turpis enim serme contemtus, et acris egestas,

Semota ab dulci vita stabilique, videntur, Et quasi iam leti portas cunctarier ante. Unde homines, dum se, salso terrore coacti, Effugisse volunt Ionge, longeque remove, Sanguine civili rem conflant, divitiasque Conduplicant avidi, caedem caede accumulantes: Crudeles gaudent in tristi funere fratris: Et consanguinesim mensas odere, timentque. Consimili ratione, ab eodem saepe timore Macerat invidia: ante oculos illum esse potentem , Illum adspectari, cIaro qui incedit honore; Ipsi se in tenebris volvi coenoque queruntur. Intereunt Partim statuarum et nominis ergo; Diuit ipso by Cooste

238쪽

LIBER III. V. 79.

Et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae Percipit humanos odium lucisque videndae, Ut sibi consciscant maerenti pectore letum; obliti sontem curarum, hunc esse timorem ἔHunc, Vexare pudorem; hunc vincula amicitiai Rumpere; et, in summa, pietatem. evortere fundo. Nam iam saepe homines patriam, carosque parenteis Procliderunt, vitare Acherusia templa petentes. Nam velati pueri trepidant, atque omnia caecis In tenebris metuunt; sic nos in luce timemus Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque, necesserat

Non radii solis, neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae species, ratis e. Primum, animum dico, mentem quem saePeVOCam , Μ In quo consilium vitae regimenque locatum est, Esse hominis partem nihilo minus, ac manus, et pes, Atque oculi, paries animantis totius exstant. Quamvis multa quidem sapientum turba putarunt, Sensum animi certa non esse in parte Iocatum; Verum habitum quendam Vitalem comoris eme, 'Αρμονιαν Graii quam dicunt; qui faciat nos Vivere cum sensu, nulla quom in Parte siet mens: Ut hona saepe valetudo quom dicitur esse Comoris, et non est tamen haec pars uIIa VaIeniis; Sic animi sensum non certa Parte neponunt:

Magnopere in quo mi divorsi errare Videntur. Saepe itaque in Promiu corpus, quod cernitur, aegrit; Quom tamen ex alia laetamur parte latenti: Et retro fit, uti contra sit saepe Vicissim,

239쪽

DE RERUM NATURA V. Do.

Quom miser ex animo Iaelatur corpore totor Non alio pacto, quam Si, pes quom dolet aegri, In nullo caput interea sit sorte dolore. Praeterea molli quom somno dedita membra, Effusumque iacet sine sensu corpus OnuSlum; Est aliud tamen in nobis, quod tempore in illo Nullimodis agitatur, et omnela accipit in se Laetitiae motus, ac curas cordis inaneis. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere Possis Esse, neque harmoniam corpus retinere soIere; Principio, sit, uti, detracto corpore muIio, Saepe tamen nobis in membris vita moretur; Atque eadem rursum, quom corpora pauca eat is Diffugere, sorasque per os est editus aer, Deserit extemplo venas, atque ossa relinquit; 124 Noscere ut hinc possis, non aequas omnia parteis Corpora habere, neque ex aequo suIcire salutem: Sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis Semina, curare in membris ui vita moretur. Est igitur calor ac ventus vitalis in ipso Corpore, qui nobis moribundos deserit artus. Quapropter, quoniam est animi natura reperta, Atque animae, quasi pars hominis; redde harmoniai Nomen, ad organicos saltu delatum Heliconis; Sive aliunde ipsi porro traxere, et in illam Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egehat; Quidquid id est, habeant; tu cetera percipe dicta.

Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri Inter se, atque unam naturam conficere ex se; Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto, Consilium, quod nos animum, mentemque Vocamus: Diui ipso by Coos e

240쪽

LIBER III. V. 141. Idque situm media regione in pectoris haeret.

Hic exsultat enim pavor ac metus; haec loca circum Laelitiae mulcent: hic ergo mens animusque est. Cetera pars animae, Per totum dissila corpus, Paret, et ad numen meritis momenque movetur:

Idque sibi solum per se sapit, et sibi gaudet,

Quom neque res animam, neque corpus, comm Vet

Et quasi quom caput, aut oculus, ientante dolore, Laeditur in nobis, non omni concruciamur Comore: sic animus nonnunquam laeditur ipse, Laetitiaque viget, quom cetera pars animai Per membra atque artus nulla novitate cietur. Verum, ubi vehementi magis es. Commota metu mens, Consentire animam totam per membra videmus: Sudoresque ita, Palloremque exsistere toto 155 Corpore, et infringi linguam, Vocemque aboriri, Caligare oculos, SOnere aureis, Succidere artus. Denique concidere ex animi terrore videmus Saepe homines: facile ut quivis hinc noscere possit, Esse animam cum animo coniunctam; quae, quom

animi vi

Per uva est, cXin corpus propellit, et icit. Haec eadem ratio naturam animi atque animes Corpoream docet esse: ubi enim propellere membra, Conripere ex somno corpuS, mutareque Volium, Atque hominem totum regere ac Vorsare videtur: Quorum nil fieri sine tactu posse videmus; Nec tactum porro sine corpore; nonne latendum est, Corporea natura animum constare, animamque pPraeterea pariter fungi cum corpore, et una Consentire animum nobis in eo Ore cernis.

SEARCH

MENU NAVIGATION