De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

98 DE RERUM NATURA V. 489.

Desipit, extentat nervos, torquetur, anheIat Inconstanter, et in iactando membra satigat: Nimirum, quia vis morbi, distracta Per artus, Turbat agens animam, Spumanti ut in aequore salso Ventorum vaIidis servescunt viribus undae. Exprimitur Porro gemitus, quia membra doloreMficiuntur; et omnino quod semina vocis Eliciuntur, et ore foras glomerata seruntur, Qua quasi consuerunt, et sunt munita via2. Desipientia sit, quia vis animi atque animai Conturbatur, et, ut docui, divisa, seorsum Disiectatur, eodem illo distracia veneno. inde, ubi iam morbi reflexit causa, reditque In Ialebras acer corrupti corporis humor; Tum, quasi Vacillans, primum consurgit, et omnela Paullatim redit in sensus, animamque receptat. 5O4 Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso Iactentur, miserisque modis, distracta, laborent;

Cur eadem Credis, sine corpore, in aere aperto Cum validis ventis aetatem degere posse pEt quoniam mentem Sanari, Nus ut aegrum,

Cernimus , et necti medicina posse videmus; Id quoque praesagit, moriaIem vivere mentem. Addere enim parteis, aut Ordine traiicere, aequum est, Aut aliquid prorsum de summa dctrahere hilum, Commulare animum quicunque adoritur, et insit; Aut aliam quamvis naturam nectore quaerit. At neque transferri sibi parteis nec tribui volt, Immortale quod est, quidquam, neque defluere hilum. Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors est illius, quod suit ante.

262쪽

Ergo animus, sive aegrescit, mortalia Signa Μittit, ut edocui; seu nectitur a medicina: Usque adeo salsae rationis vera videtur Res Occurrere, et effugium praecludere eunti; Ancipitique resulatu convincere salsum. Denique saepe hominem paulla sim cernimus ire, Et membratim vitalem deperdere sensum: In pedibus primum digitos livescere, et ungueis; Inde pedes, et crura, mori: Post inde per artus Ire alios tractim gelidi vestigia leti. Scinditur atque animo quoniam natura, nee uno Tempore sincera exsistit, mortalis habenda est. Quod si sorte putas, ipsam se posse Per artus latrorsum trahere, et parteis conducere in unum, Atque ideo cunctis sensum deducere membris; At locus ille tamen, quo copia tanta animai 535 Cogitur, in sensu debet maiore videri. Qui quoniam nusquam est, nimirum, ut diximus. ante,

Dilaniata, foras dispergitur: interit ergo. Quin etiam, si tarn libeat concedere salsum, Et dare, posse animam glomerari in corpore eorum, Lumina qui linquunt moribundi particulatim;

Μοrialem tamen esse animam lateare necesse est et

Nec reseri, utrum pereat dispersa per auras,An, Contracta suis e partibus, Obbrutescat; Quando hominem totum magis ac magis undique

Deficit, et vitae minus et minus undique restat. Et quoniam mens est hominis Pars una, locoque Fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt, Asque alii sensus, qui vitam cunque gubernani: Diuitiam by Cooste

263쪽

DE RERUM NATURA V.. 55o.

Et veluti manus, atque Oculus, naresVE Seorsum, Secreta ab nobis, nequeunt Sentire, neque esse; Secta eluuim parvo liquuntur icmpore tabi: Sic animus Per se non quit sine corpore, et ipso

Esse homine, illius quasi quod Vas esse videtur, Sive aliud quid vis potius connexius ei

Fingere; quandoquidem connexu corpus adhaeret. Denique corporis atque animi vivata Potestas, Inter se coniuncta, Valent, Vitaque fruuntur: Nec sine corpore enim Virileis edere motus Sola potest animi per Se natura; nec autem Cassum anima corpus durare , et sensitius uli: Scilicet avolsus radicibus ut nequii ullam Dispicere ipse oculus rem seorsum corpore lolo: Sic anima atque animus per se nil posse videtur: Nimirum, quia Per Venas et viscera mixtim 563 Per nerVos atque ossa, tenentur corpore ab omni: Nec magnis intervallis primordia possunt Libera dissultare; ideo conclusa moVentur Sensi ros motus; quos, extra Corpus, in auras Aeris, haud possunt Post mortem, eiecta, m Vere et Propterea, quia non simili ratione lenentur. Corpus enim atque animam serit aer, si cohibere Sese anima, atque in eos Poterit concludere motus, Quos ante in nervis, et in iPso corpore, agebat. Quare etiam atque Eliam, resoluto corporis omni Tegmine, et eiectis extra vitalibus auris, Dissolvi sensus animi fateare necesse est, Atque animam; quoniam coniuncta est causa ducitius. Denique, quom corpuS nequeat Ρerserre animai Discidium, quin in taetro tabescat Odore;

Quid dubitas, quin ex imo penitubque coorta,

264쪽

LIBER III. v. 532.

Εmanarii, uli sumus, diffusa animae vis pAtque ideo tanta mulatum putre ruina Conciderit corpus penitus, quia mola Ioco sunt Fundamenta, soras manant animaeque per artus, Perque viarum omneis nexus, in corpore qui sunt, Atque foramina 8 multimodis ut noscere Possis Disperitiam animae naturam exisse Per artus; Et prius esse sibi distractam corpore tu ipso, Quam, prolapsa foras, enaret in aeris auras pQuin etiam, sineis dum vitae vortitur intra, Saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur Ire anima, ac toto solvi de corpore mentem; Et quasi supremo languescere tempore Voltus, Μolliaque exsangui cadere omnia corpore membra. Quod genus est, animo malefactum cum perhibetur, Aut animam liquisse, ubi iam trepidatur, et omnes tremum cupiunt Vitae reprehendere vinclum. 598 Conquassatur Enim tum men , animaeque potest omnis; et haec ipso cum corpore conlabefiunt:

Ut gravior paullo possit dissolvere causa. Quid dubitas, tandem quin extra Prodita corpus Imbecilla foras, in aperto, tegmine demto,

Νon modo non omnem Possit durare per aeVum,

Sed minumum quodvis nequeat consistere tempus p Nec sibi enim quisquam moriens sentire Videtur, Ire foras animam incolumem de corpore toto; Nec prius ad iugulum, et superas succedere fauceis; Verum deficere in certa regione lacatam: Ut sensus alios, in parti quemque sua, Scit Dissolvi: quod, si immortalis nostra laret mens, Non iam se moriens dissolvi conquereretur; Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut anguis,

265쪽

DE RERUM NATURA V. 614.

Gauderet, Praelonga Senex aut Cornua cervuS. Denique eur animi nunquam mens consiliumque

Gignitur in capite, aut pedibus, manibusve; sed unis Sedibus, ac certis regionibus, omnibus haeret; Si non certa loca ad nascundum reddita quoique Sunt, et ubi quidquid possit durare creatum; Atque ita multimodis, pro totis artubus, eSSe,

Μembrorum ut nunquam exsistat praeposterus ordo pUsque adeo sequitur res rem; neque ilamma creari

Fluminibus solita est, neque in igni gignier algor.

Praeterea, si immortalis natura animai est, Et sentire potest, secreta a corpore nOStro Quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auciam: Nec ratione alia nosmet proponere nobis Possumus insernas animas Acherunte vagare. 628 Pictores itaque, et scriptorum secta Priora Sic animas introduxerunt semibus auctas. At neque seorsum oculi, neque nares, nec manus

ipsa, Esse potest anima, neque seorsum lingua, neque aures Auditum per se possunt Sentire, neque esse. Et quoniam toto sentimus corpore inesse Vitalem sensum, et totum esse animale videmus; Si subito medium ceIeri praeciderit ictu Vis a1iqua, ut seorsum partem Secernat utramque, Dispertita procul dubio quoque vis animai, Et discissa simul cum corpore, disiicietur. At quod scinditur, et parteis discedit in uIIas, Scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. Iciseros memorant currus abscidere membr&Saepe ita desubito, permixta caede calenteis, Diuitigod by Coos

266쪽

LIBER III. V. 644. ID Ut tremere in terra videatur ab artubus id quod

Decidit abscisum; quom mens tamen, atque hominis vis ΜMilitate mali non quit sentire dolorem rEt simul in pugnae studio quod dedita mens est, Corpore cum reliquo pugnam caedeisque petessit:

NeC tenet, amissam laevam cum tegmine saepe .Inter equos abstraxe rotas, salceisque rapaceis: Nec cecidisse alius dextram, quom scandit, et instat. Irse alius conatur ademto Surgere Crure,

Quom digitos agitat propter moribundus humi pes;

Et caput, abscisum calido Viventeque trunco, Servat humi voltum Vitalem, Oculosque patenteis, Donec reliquias animaΤ reddidit omnela.

Quin etiam tibi si, Iingua Vibrante, minanti Serpentis cauda et procero corpore, utrumque 653 Sit lubitum in multas parteis discidere ferro;

omnia iam seorsum cernes, ametin recenti

Volnere, tortari, ei terram conspergere tabo; issam Seque Telm partern petere ore priorem, Volneris ardenti, ut morsu premat, icia dolore. Omnibus esse igitur totas dicemus in illis Particulis animas p At ea ratione sequetur, Unam animantem animas habuisse in corporemultas. Ergo divisa est ea, quae fuit una simul cum Corpore: quapropter mortale uisumque putandum est; In multas quoniam parteis disciditur aeque. Praeterea, si immorialis natura animai Constat, et in corpus nascentibus insinuatur; Cur super anteactam aetatem meminisse nequimus, Nec Vestigia gestarum rerum ulla tenemus ZDiuitipso by le

267쪽

Nam si tantopere est animi mutata potestas, Omnis ut actarum exciderit retinentia rerum; Non, ut opinor, id ab leto iam Iongiter errat. Quapropter lateare necesse est, quae suit ante, Interiisse; et, quae nune est, nunc Eme Creatam. Praeterea, si, iam Persecto corpore, nobis Inserri solita est animi vivata potestas,

Tum quom gignimur, et vitae quom limen inimus; .

Haud ita conveniebat, uti cum eorpore Et una Cum membris videatur in ipso sanguine creSSe: Sed, velut in cavea, per se sibi vivere solam Convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne. Quare etiam atque etiam neque originis esse Putandum est Experteis animas, nec teli lege solutas. 68 Nam neque tantopere annecti potuisse putandum est Corporibus nostris, extrinsecus insinuatas; Quod fieri totum contra manifesta docet res et Namque ila connexa est Per VenaS, ViScera, ner OS, ossaque, uti dentes quoque Sensu Participentur;

Μorhus ut indicat, et gelidai stringor aqua , Et lapis oppressus suhitis e frugibus asper;

Nec, tam contextae quom sint, exire videntur Incolumes posse, et Salvas exsolvere sese omnibus e nervis, atque ossibus, articulisque. Quod si sorte pulas, extrinsecus insinuatam Permanare animam nobis Per memhra Solere;

Tanto quoique magis, cum corpore RSa, peribit. Quod permanat enim, dissolvitur: inierit ergo. Disperitia ergo per caulas corporis omnel S, Ut cibus in membra atque artus cum diditur Omneis, Disperit, atque aliam naturam sussicit ex se;

268쪽

Ios LIBER III. V. 7O5.aec anima atque animus, quamvis integra recens in Corpus eunt, tamen in manando dissolvuntur, Dum, quasi per caulas, omnela cliduntur in artus Particulae, quibus haec animi natura creatur: iauae nunc in nostro dominatur Corpore, nata Ex illa, quae tunc peritat, partita per artus. Quapropter neque natali privata videtur Esse die natura animae, neque funeris expers. Semina praeterea linquuntur, necne, animes

Corpore in exanimo ξ Quod si linquuntur, et insunt, Haud erit, ut merito immortalis possit haberi; Partibus amissis quoniam libaia recessit. Sin ita, sinceris membris ablata, Profugit, Ut nullas parteis in corpore liquerit ex se ἔUnde cadavera rancenti iam viscere vermeis 7 Is Exspirant Z atque unde animantum copia tanta,EXos ei exsanguis, tumidos perfluctuat artus pQuod si sorte anΤmas extrinsecus insinuari Vermibus, et priva si in corpora posse venire Credis; nec reputas, cur millia multa animarum Conveniant, unde una recesserit: hoc tamen est, ut Quaerundum videatur, et in discrimen agundum:

Utriam tandem animae Venentur semina quaeque

Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur, ubi sint; An iam corporibus perscciis insinuentur. At neque, cur lactant ipsae, quareve laborent, Dicere suppeditat; neque enim, Sine corpore quom

sunt,

Sollicitae volitant morbis, alguque, fameque. Corpus enim magis his vitiis et fine Iaborat; Et mala cuncta animus contagi langitur eius. Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,

269쪽

Quod subeant; at, qua possint, via nulla videlius. Haud igitur faciunt animae sibi corpora et artuS. Nec tamen est, qui cum persectis insinuentur Corporibus: neque enim poterunt subtiliter esse Connexae; neque consensu contagia fient. Denique quur acris violentia triste leonum Seminium sequitur, volpeis dolus; et fuga cervis A patribus datur, et patrius pavor incitat artus PEt iam celera de genere hoc, quur omnia membris Ex ineunte aevo generascunt, ingenioque; Si non, certa suo quia semine seminioque Vis animi pariter crescit cum corpore quoque pseuod si immortalis foret, et mutare soleret Corpora, permixtis animantes moribus essent rEffugeret canis Hyrcano de semine saepe Iso Cornigeri incursum cervi; tremereique, Per auras Aeris, accipiter fugiens, Veniente Columba: Desiperent homines; saperent sera secta ferarum. Illud enim salsa sertur ratione, quod aiunt, Immortalem animam mutato corpore secti: Quod mutatur enim, dissolvitur: inierit ergo. Traiiciuntur enim partes, atque ordine migrant; Quare dissolvi quoque debent posse Per artu&, Denique ut intereant una cum Corpore CunCtae. Sin animas hominum dicent in corpora Semper Ire humana; tamen quaeram, cur e sapienti Stulta queat seri, nec prudens sit puer ullus, Nec tam doctus equae pullus, quam sortis equi vis P Si non, certa suo quia semine seminioque Vis animi pariter crescit eum corpore quoque. Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem

Confugient; quod si iam sit, lateare necesse est,

270쪽

Mortalem esse animam, quoniam, mutata Per artus Tantopere, amiliit Vitam sensumque priorem. Quove modo poterit, Pariter cum corpore quoque Confirmata, cupitum aetatis tangere storem Vis animi, nisi erit consors in origine prima pQuidve foras sibi volt membris exire senectis p metuit conclusa manere in corpore .puiri pAn, domus aetatis spatio ne sessa Vetusto otiruat 3 At non sunt iam immortali ulla pericla. Denique connubia ad Veneris, partusque serarum, Esse animas praesto, deridiculum esse videtur i spectare immorialeis mortalia membra Innumero numero, certareque PraeproPeranter Inter se, quae Prima, Potissimaque, insinuetur: Si non sorte ita sunt animarum laedera Pacta, 78a Ut, quae prima Volans advenerit, insinuetur Prima, neque inter se contendant viribus hilum. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto Nubes esse queunt, nec Pisces vivere in arvis, Nec cruor in lignis, nec saxis succus inesse. Certum ac dispositum est, ubi quidquid crescat ei insit: Sic animi natura nequit sine corpore oriri Sola, neque a nervis et sanguine Iongius esse.

Quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis In capite, aut humeris, aut imis calcibus, esse Posset, et innasci quavis in parie soleret, Quamde in eodem homine atque in eodem Vase

manere.

Quod quoniam nostro quoque confiat corpore certum Dispositumque videtur, ubi esse et crescere possit Seorsum anima atque animus: tanto magis infi-eiandum,

SEARCH

MENU NAVIGATION