De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

. Desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat Inconstanter, et in iactando membra satigat: Nimirum, quia Vis morbi, distracta Per artus, Turbat agens animam, sPumanti ut in aequore salso Ventorum validis servescunt viribus undae. Exprimitur porro gemitus, quia membra dolore inciuntur; et omnino quod semina vocis Eliciuntur, et ore foras glomerata seruntur,' uua quasi consuerunt, et sunt munita vi Desipientia sit, quia vis animi atque animes Conturbatur, et, ut docui, diVtia, Seorsumi Disiectatur, eodem illo distracta veneno. inde, ubi iam morbi reflexit causa, reditque In latebras acer corrupti corporis humor; ' Tum, quasi Vacillans, primum consurgit, et omnela, Paullatim redit in sensus, animamque receptat. so. Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso Iactentur, miserisque modis, distracta, Iaborent;

Cur eadem credis, sine corpore, in aere aperto Cum validis ventis aetatem degere posse pΕt quoniam mentem Sanari, Corpus ut aegrum, Cernimus , et necti medicina posse videmus; Id quoque praesagit, moriaIem vivere mentem. Addere enim parteis, aut ordine traiicere, aequum est, Aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum, Commulare animum quiculaque adoritur, et insit; Aut aliam quamvis naturam nectere quaerit. At neque ira serri sibi parteis nec tribui voIt, Immortale quod est, quidquam, neque defluere hilum. . Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors cst illius, quod suit ante. Disit ipso by Cooste

252쪽

LIBER III. V. 52O.. 99 Ergo animus, sive aegrescit, morialia signa Mittit, ut edocui ; seu nectitur a medicina:

Usque adeo salsae rationis vera videtur Res occurrere, et effugium praecludere eunti; Ancipitique refutatu convincere salsum. Denique saepe hominem paullatim cernimus ire, Et membratim vitalem deperdere sensum:

In pedibus primum digitos livescere, et ungueis; Inde Pedes, et crura, mori: Post inde Per tartus Ire alios tractim gelidi vestigia leti.

Scinditur atque animo quoniam natura, nec uno Tempore sincera exsistit, mortalis habenda est. Quod si forte putas, ipsam se posse per artus Introrsum trahere, et paristis conducere in unum, Atque ideo cunctis sensum deducere membris; At Iocus ille tauten, quo copia tanta animai 535 Cogitur, in sensu debet maiore videri. Qui quoniam nusquam est, nimirum, ut diximus. ante,

Di Ianiata, foras dispergitur: interit ergo. Quin etiam, si iam libeat concedere falsum, Et clare, posse animam glomerari in corpore eorum, Lumina qui linquunt moribundi particulatim;

Mortalem tamen esse animam fateare necesse est:

NEC refert, utrum pereat dispersa per auras,An, contracta suis e partibus, obbrutescat; Quando hominem totum magis ac magis undique

Doficit, et vitae minus et minus undique restat. Et quoniam mens est hominis pars una, locoque Fixa manet corio, velut aures atque oculi sunt, Atque alii sensus, qui vitam cunque gubernant:

253쪽

Mixta vapore; vapor porro trahit aera secum; Nec calor est quisquam, quoi non it mixtus et acri Bara quod eius enim constat natura, necesse est Aeris inter eum primordia multa moveri. Iam triplex animi est igitur natura reperia. Nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum; Nil horum quoniam recipit mens Posse creare Semiseros motus, quaedam qui mente Volutant. Quarta quoque his igitur quaedam natura necesse est Aliribuatur: ea est omnino nominis expers rQua neque mobilius quidquam, neque tenuius, exstat, Nec magis est parvis et laevibus ex elementis; Sensiferos motus quae didit prima per artus. Prima cietur enim, parvis persecta figuris; Inde calor motus, et Venti caeca Potest , Accipit; inde aer; inde omnia mobilitantur 249 Concutitur sanguis, tum viscera Persentiscunt omnia; postremis datur ossibus, atque medullis, Sive voluptas est, sive est contrarius ardor. Nec temere huc dolor usque potest Penetrare, neque a re Permanare malum, quin omnia Perturbentur: Usque adeo ut vitae desit locus, atque animai Diffugiant partes per caulas corporis omnelS.

Sed plerumque sit, in summo quasi corpore, sinis

Molibus: hanc ob rem vitam retinere Valemus. Nunc, ea quo Paclo inier sese mixta, quibusque Comta monis vigeant, rationem reddere aventem Abstrahit invitum patrii sermonis egestas: Sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. Inter enim cursant primordia, principiorum Motibus inter se, nihil ut secernier unum Diuitiam by Cooole

254쪽

Sed quasi multae vis unius corporis exstant. Quod genus, in quo Vis animantum Visere voIgb, Est odor, et quidam calor, et sapor: et tamen ex his omnibus est unum Persecium CorporiS augmen. Sic calor atque aer et Venti caeca potestas Mixta creant unam naturam, et mobilis illa

Vis, initum motus ab se quae dividit ollis;

Sensifer unde oritur primum Per viscera motus. Nam penitus prorsum latet haec natura, subestque: Nee magis hac infra quidquam est in corpore nostro; Atque anima est animae proporro lotius ipsa: Quod genus in nostris membris et corpore toto Μixta latens animi vis est animaeque pol ias, Corporibus quia de parvis paucisque Creata est.

Sic tibi nominis haec expers vis, lacta minutis 28o Corporibus, Ialet; atque animae quasi totius ipsa

Proporro est anima, et dominatur corpore toto. Consimili ratione necesse est, ventus et aer Et calor inter se vigeant commixta Per artus;

Atque aliis aliud subsit magis, emineatque; Ut quiddam fieri videatur ah omnibus unum:

Ne calor, ac Ventus Seorsum, Seorsumque Potestas

Aeris, interimani sensum, diductaque solVant. Est etiam calor ille animo, quem sumit in ira, Quom scrvoseii, et ex oculis micat acrius ardor. Est et frigida multa, comes sormidinis, aura; Quae ciet horrorem membris, et concitat artus.

Est etiam quoque pacati status aeris ille, Pectore tranquillo sit qui Voltuque sereno. Sed calidi plus est illis, quibus acria Corda, Iracundaque mens facile effervescit in ira:

255쪽

Quo genere in primis vis est violenta leonum; Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes, Nec capere irarum fluctus in Pectore Possunt. At ventosa magis cervorum frigida mens est, Et gelidas citius per viscera cones an auras; Quae tremulum faciunt membris exsistere motum. At natura boum placido magis aere Vivit, Nec minus irai fax nunquam subdita percit Fumida, suffundens caecae calignis umbram;

Nec gelidis torpet telis perfixa pavoris:

Inter utrasque sita est, cervos saeVosque Ie n s.

Sic Ilominum genus est: quamvis doctrina millos Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit Naturae quoiusque animae vestigia prima r e radicitus evelli mala posse putandum est, 3ILQuin proclivius hic iras decurrat ad acreis; Ille metu citius paullo tentetur; at ille Tertius accipiat quaedam clementius aequo et Inque aliis rebus multis differre necesse est

Naturas hominum Varias, moresque sequa eis: Quorum ego nunc nequeo CaeCRA DXPOnere cauSas,

Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt 'Principiis, unde haec oritur Variantia rerum. Illud in his rebus videor firmare pol Me, Usque adeo naturarum vestigia linqui ParvOIa, quae nequeat ratio depeIIere dictis: Ut nihil impediat dignam DIs degere vitam. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni ἔ' Ipsaque corporis est custos, et causa salutis; Nam communibus inter se radicibus haerent,

Nec sine pernicie divelli posse videntur. Quod genus, e turis glebis evellere odorem

256쪽

Haud facile est, quin intereat natura quoque cius. Sic animi atque animae naturam Corpore toto Extrahere haud facile est, quin omnia dissolvantur:

Implexis ita principiis ab origine prima

Inter se fiunt consorii Praedita vitae Nec sibi quaeque, sine alterius vi, posse videtur

Corporis atque animi, seorsum Sentire potestas: Sed communibus inter eos conflatur utrinquenlotinus, accensus nobis Per Viscera, SenSus. Praeterea, corpus per Se nee gignitur unquam, Nec crescit, neque Post moriem durare videtur.

Non enim, ut humor aquae, dimittit saepe vaporem, Qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, Sed manet incolumis: non, inquam, sic animai Discidium possunt artus perferre relicti; 343 Sed penitus pereunt convolsi, conque PutreSeunt. Ex ineunte aevo sic corporis atque animaΙΜutua vitricis discunt contagia molus, Μalernis etiam membris, alvoque repOSio; Discidium ut nequeat fieri sine peste maloquer It videas, quoniam coniuncta est causa QIutis,

Coniunctam quoque naturam consistere eorum.

Quod superest, si quis corpus sentire resulat, Atque animam credii, permixtum corpore toto, Suscipere hunc molurn, quem seusum nominitamus Vel manifestas res contra verasque rePugnat. Uuid sit enim corpus sentire quis asseret unquam,

Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos pΑt, dimissa anima, corpus caret undique SenSuet Perdit eniin, quod non proprium fuit eius in aevo; Multaque praeterea perdit, quom exPellitur a Vo. Dicere porro, oculos nullam rem cernerC POSSU,

257쪽

Sed per eos animum ut soribus spectare reclusis, Dissicile est, contra quom senSUs ducat eorum; Sensus enim trahit, atque acies detrudit ad ipsas rFuIgida praesertim quom cernere Saepe nequimus, Lumina luminibus quia nobis praepediuntur; Quod soribus non sit: neque enim, qua cernimus ipsi , Ostia suscipiunt ullum reclusa laborein. Praeterea, si pro foribus sunt Iumina nostra, tam magis, exemtis Oculis, debere videtur. Cernere res animus, sublatis postibus ipsis. Illud in his rebus nequaquam sumere POMis,

Democrili quod sancta viri sententia ponit, Corporis atque animi primordia singula, privis

Adposita, alternis Variare, ac nECtere, mCmbra. Nam quom multo sunt animai clementa minora, Quam quibus et corpus nOhis et viseera constant, 376 Tum numero quoque concedunt, et rara Per artus Dissita sunt, dumtaxat ut hoc promittere Possis, Quantula Prima queant, nobis iniecta, ciere Corpora sensi ros motus in corpore, tanta Intervalla tenere exordia prima animai. Nam neque pulveris interdum sentimus adhaesum Corpore, nec membris incussam sidero cretam; Nec nebulam noctu, neque aranei tenuia fila obvia, sentimus, quando obretimur euntes; Neo supera caput eiusdem cecidisse vietam Vralem, nec plumas avium, PaPPosque Volanteis, Qui nimia levitate cadunt plerumque graVatim: Nec repentis itum quoiusviscunque animantis Sentimus; nec priva pedum Vestigia quaeque, Corpore quae in nostro culices, et Celera, Ponunt. Usque adeo prius est in nobis multa ciendum, Diuit ipso by Coc

258쪽

Quam primordia sentiscant concussa animes, Semina, corporibus nostris immixta per artus; Et quain, intervallis tantis tuditantia, possint Concursare, coire, et dissultare vicissim. Et magis est animus vitai claustra coercens, Et dominantior ad vitam, quam Vis artimat. Nam sine mente animoque nequit residere per artus Temporis exiguam partem Pars ulla animai r

Sed comes insequitur iacui, et discedit in auras; Et gelidos artus in leti frigore linquit.

At manet in vita, quoi mens animusque remansit, Quamvis est circum caesis Iacer undique membris: Triaucus, ademta anima circum, membrisque remotus, Vivit . et aetherias vitaleis suscipit auras; Si non omnimodis, at magna parie, animai Privatus, tamen in vita cunctatur, et haeret. 4 3Ut lacerato oculo circum, si pupula mansit Incolumis, stat cernundi vivata potestas I. Dummodo ne totum corrumpas luminis orbem, Sed circumcidas aciem, solamque relinquas; Id quoque enim sine pernicie non fiet eorum: At, si tantula pars oculi media illa peresa est, occidit extemplo lumen, tenebraeque Sequuntur; Incolumis quamvis alioqui splendidus orbis. Hoc anima atque animus iuueti sunt foedere semper. Nunc age, natisos animantihus et mortaleis Esse animos, animasque Ieveis, ut noscere possis; Conquisita diu , dulcique reperta labore, Digna tua pergam disponere carmina Vita. Tu face utrumque uno subiungas nomine eorum, Atque animam, Verbi causa, quom dicere Pergam, Mortalem esse docens; animum quoque dicere credas:

259쪽

Quatenus est unum inter se, Coniunctaque res ratis ιPrincipio, quoniam tenuem constare minutis Corporibus docui, multoque minoribus esse

Principiis laetam, quam liquidus humor aquai, Aut nebula, aut sumus e nam longe mohili tale Praestat, et a tenui causa magis icta movetur ;Quippe ubi imaginibus sumi nebulaeque moventur: Quod genus, in somnis sopiti, ubi cernimus alta Exhalare vapore altaria, surreque sumum: Nam procul haec dubio nobis simulacra genuntur: Nunc igitur, quoniam, quaSSatis undique vasis, Dimuere humorem, et Ialicem discedere, cernis; Et nebula ac fumus quoniam discedit in auras; Crede, animam quoque diffundi, muItoque perire ocius, ac citius dissolvi in corpora prima , Quoin semel ex hominis membris ablata recessit. MoQuippe etenim corpus, quod Vas quasi constitit eius,

Quam cohibere nequit, ConquaSSatum ex aliqua re, Ac raresactum, detracto Sanguine Venis,

Aere qui credas posse hanc cohiberier ullo pCorpore qui nostro rarus magis incohibessit priae terea, gigni Pariter cum corpore , et una

Crescere sentimus, pariterque SeneSCere, mentem.

Nam velut infirmo pueri teneroque vagaritur Corpore, Sic animi sequitur sententia tenuis: Inde, ubi robustis adolevit viribus aetas, Consilium quoque maius, et auctior est animi vis :Post, ubi iam validis quassatum est viribus aevi Corpus, et obtusis ceciderunt Viribus artus; Claudicat ingenium, delirat linguaque, mensque zomnia deficiunt, atque uno tempore desunt. Ergo dissolvi quoque convenit Omnem animai Diuit ipso by Coosi

260쪽

LIBER III. V. 457.

Naturam, ceu sumus in altas aeris auras rQuandoquidem gigni pariter, pariterque videmus Crescere, et, ut docui, simul aevo sessa satisci. Huc accedit, uii videamus, corpus ut ipsum Suscipere immaneis morhos, durumque Iahorem; Sic animum curas acreis, luctumque, metumque. Quare participem leti quoque convenit esse. Quin etiam morhis in corporis avius errat Saepe animus; clementit enim, deliraque satur: Interdumque gravi lethargo fertur in altum Aeternumque soporem, Oculis, nutuque cadenti: Unde neque exaudit voces, neque nosCere voltus IlIorum potis est, ad vitam qui revocantes Circumstant, lacrumis rorati ies Oxagenasque. 47Ouuare animum quoque clissolvi fateare necesse est, Quandoquidem penetrant in eum contagia morbi. Nam dolor ac morbus, leti fabricator uterque est; Multorum exilio perdocti quod sumus aute. Denique, cor hominum quom Vini vis penetravit Acris, et in venas discessit diditus ardor, Consequitur gravitas membrorum, praepediuntur Crura vacillanii, tardescit lingua, madet mens, Nant oculi; clamor, singultus, iurgia gliscunt; Et iam cetera de genere hoc, quaecunque sequuntur: Cur ea sunt, nisi quod Vchemeus violentia vini Conturbare animam consuevit corpore in ipso pAt, quaecunque queunt conturbari, inque pediri, Significant, paulla si durior insinuarit Causa, fore ut Pereant, aevo Privata suturo. Quin etiam, subito, Vi morbi saepe coactus, Ante oculos aliquis nostros, ut sulminis ictu, Concidit, et spumas agit; ingemit, et tremit artus;

Lucretius. T

SEARCH

MENU NAVIGATION