De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans; Scilicet, ut veteres Graium cecinere Poetae: Quod procul a vera nimis est ratione rnpulsum. Ignis enim superare potest, ubi materiai Ex infinito sunt corpora plura coorta; Inde cadunt vires, aliqua ratione revictae;

Aut Pereunt res, exustae torreniihus auris. Humor ilem quondam coepti superare coortus,

Ut fama est, hominum mulios quando obruit unctis. Inde, ubi Vis, aliqua ratione avorsa, ree sit, Ex infinito fuerat quaecunque cooria, Constiterunt imbres, et numina Vim minuerunt. Sed, quibus ille modis coniectus materiai Fundarit terram, et Coelum, ponitque Protanda, Solis, Iunai, cursus, ex Ordine Ponam. Nam certe neque consilio primordia rerum 42o ordine se suo quaeque sagaci mente Iocarunt; Nec, quos quaeque darent motus, Pepigere Prosecto: Sed quia multa modis multis primordia rerum,

Ex infinito iam tempore percita plagis,

Ponderibusque suis consuerunt concita ferri, omnimodisque coire, atque Omnia perientare, Quaecunque inter se possent Congressa creare; Propterea sit, uti, magnum Volgaia Per ReVum, omnigenos coetus et motus Experiundo, Tandem conveniant ea, quae, conVenta, repente Μagnarum rerum fiunt exordia Saepe,

TerraI, maris, et coeli, generisque animaulum. Hic neque tum solis rota cerni, lumine largo, AliivoIans poterat; nec magni sidera munia, Nec mare, nec coelum, nec denique terra, nec ac Nec similis nostris rebus res ulla videri: Disi tiroo b -GOol; e

352쪽

177 LIBER V. V. 437. Sel nova tempestas quaedam, molesque, Coorta. Diffugere inde loci paries coepere, Paresque Cum paribus iungi res, et discludere mundum, Μembraque dividere, et magnas disponere parteia omnigenis e principiis; discordia quorum

Intervalla, Vias, connexus, Pondera, PIagas, Concursus, motus, conturbat, Proelia miscens, Propter dissImileis formas variasque figuras; Quod non omnia sic poterant coniuncta manere, Nec motus inter sese dare convenienteis. Hoc est a terris altum secernere coelum, Et seorsum mare uti secretum humorque pateret;

Seorsus item puri secretique aetheris ignes. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, Propterea quod erant graVia ei Perplexa, coibant In medio, atque imas capiebant omnia sedeis r 45a Quae, quanto magis inter se perplexa coibant, Tam magis e premere ea, quae mare, Sidera, solem, namque essicerent, et magni moenia mundi omnia enim magis haec e levibus atque rotundis Seminibus, mulioque minoribu'sunt elementis, Quam tellus: ideo per rara foramina terrae Partibus erumpens primus se sustulit aether uiser, et multos secum levis abstulit igneis: Non alia longe ratione, ac Saepe Videmus, Aurea quom Primum gemmanteis rore per herbas Matutina rubent radiati lumina solis, Exhalantque Iacus nebulam, fluviique Perennes; Ipsaque et interdum tellus sumare videtur: Omnia quae, sursum quom conciliantur in alio,

Corpore Concreto Subtexunt nubila coelum.

Sic igitur tum se levis ac diffusilis aether

Lucretius. Ia

353쪽

Corpore concreto circumdatus undique, saepsit, Et, late diffusus in omnela undique Parteis, omnia sic avido complexu cetera saepsit. Iunc exordia sunt solis lunaeque secuta, et Inter utrasque globi quorum vortuntur in auris: Quae neque terra sibi adscivit, nec maxumus aether; Quod neque tam suerint gravia, u i depressa Sederent, Nec levia, ut possent per summas labier oras; Et tamen inter utrasque ita sunt, ut corpora viva Vorsent, et partes ut mundi totius exstent. Quod genus in nobis quaedam licet in statione Μembra manere, tamen quom Sint ea, quae

moveantur.

His igitur rebus retractis, terra repente, Μaxuma, qua nunc Se Ponti plaga caeruIa tendit, Succidit, et salso suffodit gurgite fossas: 483 Inque dies quanto circum magis aetheris aestus, Et radii solis cogebant undique terram

Verberibus crebris, Extrema ad limina aperiam, In medio ut, propulsa, Suo condensa coiret; Tam magis expressus satius de corpore sudor Augebat mare manando, Camposque natanteis:

Et tanto magis illa, soras elapsa, volabant Corpora multa Vaporis, et aeris; altaque coeli Densabant procul a terris fulgentia templar Sidebant campi, crescebant montinus altis

census: neque enim Poterant subsidere saxa, Nec pariter tantundem OmneS Succumbere Partes. Sic uinir terrae, concreto comore, Pondus

Constitit, atque omnis mundi quasi limus in imum Confluxit gravis, et subsedit landitus, ut faex. Inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse,

354쪽

279 LIBER V. V. 6 IO. Corporibus liquidis, sunt omnia pura relicta; Et leviora aliis alia; et liquidissimus aether,

Atque levissimus, aerias super inlluit auras; Noe Iiquidum corpus turbantihus aeris auras Commisci: sinit haec violentis omnia vorti Turbinibus; sinit incertis turbare procellis: Ipse suos igneis certo fert impete Iabens. Nam modice fluere atque uno posse aethera nisu, Significat ponto mare, certo quod fluit aestu,

Unum labundi conservans usque tenorem. ΜOlibus astrorum nunc quae Sit CauSa, Canamus.

Principio, magnus coeli si Vortitur orbis, Ex utraque polum parte premere aera, nobis Dicundum est, extraque tenere, et cludere utrinque; Inde alium supra fluere, atque intendere eodem, Quo volvunda micant aeterni sidera mundi: 515Ast alium subter, contra qui subvehat orbem; Ut fluvios vorsare rotas atque haustra Videmus. Est etiam quoque, uti possit Coelum omne manere In statione, tamen quom lucida signa serantur: Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus, Quaerentesque Viam circumvorsantur, et ignes Passim per coeli volvunt immania templa; Sive aIiunde fluens alicunde extrinsecus aervorsat agens igneis; siVe ipsi Serpere possunt, Quo quoiusque cibus vocat atque invitat eunteis, Flammea per coelum Pascentela cor ra Passim. Nam quid in hoc mundo Sit eorum, ponere certum

Disscile est: sed, quid possit fiatque per omne

In variis mundis, varia ratione Creatis, Id doceo; plureisque sequor disponere causas Molinus astrorum, quae Possint esse per omne ἔ

355쪽

Illo

E quibus una tamen sit elhaec quoque cauSa necesse est, Quae vegeat motum signis; sed, quae Sit earum,

Praecipere, haud quaquam est pedetentim Progredientis. Terraque ut in media mundi regione quiescat,

Evanescere Paullatim, et decrescere, Pondus Convenit; atque aliam naturam subter habere, Ex ineunte aevo coniunciam, atque uniter aptam

Partibus aeriis mundi, quibus insita vivit. Propterea non est oneri, neque deprimit auras; Ut sua quoique homini nullo sunt pondere membra, Nec caput est oneri collo, nec denique totum Corporis in pedibus pondus sentimus inesse. At, quaecunque soris Veniunt, impostaque nobis Pondera sunt, laedunt permullo saepe minora: θέ Usque adeo magni reseri, quid quaeque queat res. Sic igitur tellus non est aliena repente Adlata, atque auris aliunde obiecta alienis; Sed pariter prima concepta ab origine mundi,

Certaque pars eius ἔ quasi nohis membra videntur. Praeterea, grandi tonitru concussa, repente Terra, Supra Se quae Sunt, Goncutit omnia motu Quod sacere haud ulla posset ratione, nisi esset Partihus aeriis mundi coeloque revincia; Nam communibus inter se radicibus haerent, Ex ineunte aevo coniuncta, alque uniter Ru ta. Nonne vides etiam, quam magno pondere nobis Sustineat corpus tenuissima vis animal; Propterea, quia iam coniuncta atque uniter apta est tDenique, iam saltu pernici tollere corpus Quis potis est, nisi vis animae, quae membra gu- heruat pDisitiroo by Coos c

356쪽

LIBER V. V. 562.

13 Iamne vides, quantum tenuis natura valere Possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore; ut ace niunctus terris, et nobis est animi vis p Nec nimio solis maior rota, nec minor ardor Esse potest, nostris quam Sensibus esse videtur. Nam quibus e spatiis cunque ignes lumina possunt Allicere, et calidum membris adstare Vaporem,

Nil missus intervallis de corpore librant Flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis. Proinde, calor quoniam solis Iumenque profusum moeniunt nostros ad sensus, et Ioca fulgent; Forma quoque hinc solis debet filumque videri, Nil adeo ut possis plus, aut minus, addere Vera. Lunaque, sive notho sertur loca lumine lustrans,

Sive suo proprio iactat de corpore lucem; 576Quidquid id est, nihilo sertur maiore figura,

Quam nostris Oculis, qua cernimus, esse videtur. Nam prius Omnia, quae longe Semota tuemur Aera per mulium, specie consum videntur, Quam minui filum: quapropter luna necesse est, Quandoquidem claram speciem certamque figuram Praebet, ut est oris extremis cunque notata,

uuantaque quanta est, hinc nobis Videatur, in alto. Stremo, quoscunque vides hinc aetheris igneis, Quandoquidem, quoscunque in terris Cernimus igneis,

Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,

Perparvum quiddam interdum mutare videtur Alteram utram in partem filum, quo longius absit; Scire licet, perquam pauxilio posse minores Esse, vel exigua maiores parte, brevique. IIIud item non est mirandum, qua ratione

TantuIus ille queat tantum sol mittere lumen,

357쪽

Quost maria ac terras omnela coelumque rigando Compleat, et calido persundat cuncta Vapore. Nam Iicet hinc mundi patefactum totius unum Largifluum sontem scatere, atque erumPere Iumen, Ex omni mundo quia sic elementa vaporis Undique conveniunt, et sic coniectus eorum Confluit, ex uno capite hic ut prolluat ardor. Nonne vides etiam, quam late parvus aquaIPrata riget fons interdum, eampisque redundet ptat etiam quoque, uti non magno solis ab igni Aera percipiat calidis servoribus ardor; opportunus ita est si sorte et idoneus aer, Ut queat accendi, parvis ardorihus ictus rQuod genus interdum segetes stipulamque videmus

Accipere ex una scintilla incendia Passim. Forsitan et rosea sol alte lampade lucens sos Possideat multum caecis servorinus ignem Circum se, nullo qui sit fulgore notatus, Aestifer in tantum radiorum exaugeat ictum. Nec ratio solis simplex aut recta Palescit, Quo pacto aestivis e partibus Aegocerotis Brumaleis adeat flexus, atque, inde revortens, Canceris ut vortat metas ad solstitialeis: Lunaque mensibus id spatium videatur obire, Annua sol in quo consumit tempora cursu : Non, inquam, simplex his rebus reddita causa est. Nam fieri vel cum primis id possct videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponit: Quanto quaeque magis sint terram Sidera Propter, Tanio posse minus cum coeli turbine serri. Evanescere enim rapidas illius, et acreis

Imminui subter vireis: ideoque relinqui

358쪽

LIBER V. v. 626. 183 Pauliasim solem cum posterioribae signis, Inserior multum quod sit, quam servida signa: Et magis hoc lunam; quanto demissior eius Cursus ahest procul a coelo, terrisque propinquat,

Tanto posse minus cum signis tendere curaum.

Flaccidiore etiam quanto iam turbine sertur, Inserior quam sol, tanto magis omnia signa Hanc adipiscuntur circum, praeterque seruntur. Propterea fit, ut haec ad signum quodque revorti Μobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. Fit quoque, ut e mundi transvorsis partibus aedΑIternis certo fluere alter tempore possit, Qui queat aestivis solem detrudere signis Brumaleis usque ad flexus, gelidumque rigorem;

Et qui reiiciat gelidis ab frigoris umbris

Aestiferas usque in parteis, et servida signa. 641 Et ratione pari lunam stellasque Putandum est, Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, Aeribus posse, alternis, e partibus ire. Nonne vides etiam divorsis nubila ventis Divorsas ire in parteis, inferna supernis pQui minus illa queant per magnos aetheris orbeis Aestibus inter se divorsis sidera ferri pAt nox obruit ingenti caligine terras, Aut, ubi de longo cursu sol ultima coeli Impulit, atque suos cillavit languidus igneis,

Concussos itere, et Iahelactos aere mulior Aut, quia sub terras cursum convortere cogit Vis eadem, supra terras quae Pertulit, Orbem. Tempore item certo roseam Matuta per oras

Aetheris Auroram deseri, et lumina pandit; Aut, quia sol idem sub terras ille, revortem,

359쪽

DE RERUM NATURA V. 658. 184

Anticipat eoeIum radiis accendere tentans; Aut, quia conveniunt ignes, et semina muIta

Confluere ardoris consuerunt tempore certo,

Quae faciunt solis nova semper lumina gigni. Quod genus Idaeis fama est e montibus aliis Dispersos igneis orienti lumine cerni; Inde coire globum quasi in unum, et conficere orbem. Nec tamen illud in his rebus mirabile debet Esse, quod haec ignis tam certo tempore possint

Semina confluere, et solis reparare nitorem. IIulla videmus enim, certo quae tempore fiunt omnibus in rebus: florescunt tempore certo Arbusta, et certo dimittunt tempore florem. Nec minus in certo denteis eadere imperat aetas

Tempore, et impubem molli pubescere veste, Et pariter mollem malis demittere harbam. 6 Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, Venii, Non nimis incertis fiunt in partibus anni. Namque, ubi sic suerunt causarum exordia prima, Atque uti res mundi cecidere ab origine prima,

Consequiae quodque est iam rerum eX ordine certo. Crescere itemque dies licet, ei tabescere nocteis, Et minui luces, quom sumant augmina noctes Aut, quia sol idem, sub terras atque superne, Imparibus currens anfractibus, aetheris oras

Partit, et in parteis non aequas dividit orbem; Et, quod ab alterutra detraxit parte, reponit Eius in advorsa tanto plus Parie, relatuS; Donec ad id signum coeli pervenit, ubi anni

Nodus nocturnas exaequat Iucinus umbras:

Nam medio cursu flatus Aquilonis et Austri Distinet aequato coelum discrimine melas,

360쪽

LIBER V. V. 69α Propter signiseri posituram lolius orbis;

Annua sol in quo contundit tempora serpens, Obliquo terras et coelum Iumine Iustratis; Ut ratio declarat eorum, qui loca coeli omnia, dispositis signis ornata, notarunt: Aut, quia crassior est certis in partibus aer, Suh terris ideo tremulum iubar haesitat igni, Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus Propterea noctes hiberno tempore longae Cessant, dum veniat radiatum insigne diei rAut etiam, quia sic alternis partibus anni Tardius et citius consuerunt confluere ignes, Qui ciciunt solem certa desurgere Parte. Luna potest, solis radiis Percussa, nitere; laque dies maius Iumen convortere nobis Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe, Donec eum contra pleno bene lumine fulsit, Atque oriens obitus eius super edita vidit rInde minutatim retro quasi condere lumen Debet item, quanto propius iam solis ad ignem Lahitur ex alia signorum parte Per orbem et

Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai

Consimilem, cursusque Viam sub sole tenerer Propterea fit, uti videantur dicere Verum. Est etiam quare proprio cum lumine possit Volvier, et varias splendoris reddere sormas. Corpus enim Iicet esse aliud, quod sertur, et una Labitur, omnimodis occursans ossiciensque, Nec potis est cerni, quia cassum lumine sertur.

Vorsarique potest, globus ut si sorte pilaIDimidia ex parte candenti lumine tinctus: orsandoque globum varianteis edere formas.

SEARCH

MENU NAVIGATION