De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE RERUM NATURA V. 722.

Denique, eam partem, quaecunque est ignibus aucta, Ad speciem vortit nobis, oculosque patenteis τInde minutatim retro contorquet, et aufert,

Luciferam partem glomeraminis atque pilair Ut BaisIonica Chaldaesim doctrina, resutans

Astrologorum artem, contra convincere tendit:

Proinde quasi id fieri nequeat, quod pugnat uterque,

Aut minus hoe illo sit cur amplectier ausis. Denique, cur nequeat semper nova Iuna creari ordine formarum certo, certisque figuris, Inque dies privos aborisci quaeque creata, Alcme alia illius reparari in parie, locoque Dissicile est ratione docere, et vincere Verbis; ordine quom videas tam certo multa creari. It Ver, et Venus; et, Veris praenuntius, ante Pennatus graditur Zephyrus, vestigia propier 73ΤFlora quibus mater praespergens ante Via Cuncta coloribus egregiis et odorinus opplet. Inde loci sequitur Calor aridus, et Comes una PuIverulenta Ceres, et Etesia flabra Aquilonum. Inde Auctumnus adit: graditur simul Evius Evan: Inde aliae Tempestates Ventique sequuntur, Altitonans Volturnus, et Auster sulmine pollens. Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem Reddit: Hiems sequitur, crepitans ac dentibus Algu.

Quo minus est mirum, si certo tempore Iuna Gignitur, et certo deletur tempore rursus Quom fieri possint tam certo tempore multa.

Solis item quoque desectus, Iunaeque latebras, muribus e causis fieri tibi posse putandum est.

Nam, cur luna queat terram secludere, P cis, Lumine, et a terris alium caput obotruere ei, Diuitiam by Goc le

362쪽

Horida sutierunt viridanti Prais ossi re et Arboribusque datum est variis exinde Pra Eum escuncti magnum imminis Demmm MLaeetia

363쪽

DE RERUM NATUR A v. 786.

Ut pIuma atque pili primum setaeque ere niurQuadrupedum membris, et corpore Pennipotentum: Sic nova tum tellus herbas virgultaque primum Sustulit: inde loci morialia secta creavit

Multa, modis multis, Varia ratione, coorta. Nam neque de coelo cecidisse animalia possunt, Nec terrestria de salais exisse lacunis. Linquitur , ut merito maternum nomen adepta Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. Μuliaque nunc etiam exsistunt animalia terris, Imhristus et calido solis Concreta VMOre. Quo minus est mirum, si tum sunt Plura cooria, Et maiora, nova tellure, atque aethere, adulta. Principio, genus alituum, Variaeque Volucres, ova relinquebant, exclusae tempore Verno: Folliculos ut nunc tereteis aestate cicadae Di Linquunt sponte sua, vicium Vitamque Petentes.

Tum ilhi terra dedit primum mortalia secta: ΜuItus enim calor, atque humor, super at in arvis Hoc, ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, Crescebant uteri terra, radicibus apii rQuos ubi tempore maturo patefecerat aetas Insantum, fugiens humorem, aurasque petisse , Convortebat ibi Νatura foramina terrae, Et succum Venis cogebat fundere apertis, Consimilem Iactis: sicut nunc semina quaeque,

Quom peperit, dulci repIetur Iacie, quod omnis

Impetus in mammas convortitur ille alimenti. Terra cibum pueris, Vestem Vapor, herba cubile, Praehebat, multa et molli lanugine abundans. At novitas inundi nec frigora dura ciebat, Nec nimios aestus, nec. magnis Viribus auras.

364쪽

omnia eiam pariter crescunt, et robora Sumunt. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta

Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit Humanum, atque animans prope certo tempore sudit omne, quod in magnis bacchatur montibu' passim, Aeriasque simul volucreis Variantihuy formis. Sed, quia finem aliquam pariundi debet hahere, Destitit, ut mulier, spatio defessa Vetusto. Μutat enim mundi naturam totius aetas, Ex alioque alius flatus excipere omnia debet, Neo manet ulla sui Similis res: Omnia migrant, omnia commutat Natura, et Voriere cogit. Namque aliud putrescit, et, aevo debile, Ianguet: Porro aliud concrescit, et e contemtibus exit. Ne igitur mundi naturam totius aetas . Mutat, et ex alio terram status excipit alterr 833 Quod potuit, nequeat; possit, quod non tulit ante. Multaque tum tellus etiam portenta creare Conata est, mira facie, membrisque coorta; Androgynem inter uiras, nec utramque, utrinque

remotum:

orba pedum partim, manuum Viduata vicissim; Multa sine ore etiam, sine Vωltu caeca reperta; Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu rNec sacere ut possent quidquam, nec cedere quoquam, Nec vitare malum, nec sumere quod foret usus. Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat: Nequidquam; quoniam Natura absterruit auctum: Nec potuero cupitum aetatis tangere florem, Nec reperire cibum, nec iungi per Veneris res. Μulia, Videmus, enim rebus concurrere debent, Ut propagando possint producere secta. Diuili od by Cooste

365쪽

E quibus una tamen sit ethaec quoque caum necesseris, Quae vegeat motum Signis; sed, quae sit earum, ' Praecipere, haud quaquam est pedetentim progredientis. Terraque ut in media mundi regione quiescat, Evanescere Paullatim, et decrescere, pondus Convenit; atque aliam naturam subter hahere, Ex ineunte aevo coniunctam, atque uniter aptam

Partibus aeriis mundi, quibus insita vivit. Propterea non est oneri, neque deprimit auras; Ut sua quoique homini nudo sunt pondere membra, Nec caput est oneri collo, nec denique totum Corporis in pedibus pondus sentimus inesse. At, quaecunque laris Veniunt, impostaque nobis Pondera sunt, laedunt permullo saepo minora: θρUsque adeo magni reseri, quid quaeqtae queat res, Me igitur tellus non est aliena repente Adlata, atque auris aliunde obiecia alienis; Sed pariter Prima concepta ab origino mundi,

Certaque pars eius; quasi nobis membra videntur. Praeterea, grandi tonitru concussa, repente Terra, Supra Se quae sunt, ncutit omnia motui

Quod sacere haud ulla posset ratione, nisi esset

Partihus aeriis mundi coeloque revineta; Nam communibus inter se radicibus haerent, Ex ineunte aevo coniuncta, atque uniter aucta. Nonne vides etiam, quam magno pondere nctu Sustineat corpus tenuissima vis animes; OPterea, quia iam coniuncta atque uniter apta est tDenique, iam saltu pernici tollere eorpus Quis potis est, nisi vis animae, quae membra gu hernat p

366쪽

LIBER V. V. 562.

13a Iamne Vides, quantum tenuis natura valere Possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore; ut ace niunctus terris, et nobis est animi vis pNec nimio solis maior rota, nec minor ardor Esse Potest, nostris quam sensibuS esse videtur.

Nam quibus e spatiis cunque ignes lumina possunt Allicere, et calidum membris adnare Vaporem, Nil missus intervallis de corpore Iiurant mammarum, nihil ad speciem est contractior ignis. Proinde, caIOr quoniam solis lumenque Prosusum Perveniunt nostros ad sensus, et loca fulgent; Forma quoque hinc solis debet fidumque videri, Nil adeo ut possis plus, aut minus, addere Vera. Lunaque, sive notho sertur loca Iumine Iustrans, Sive suo proprio iactat de corpore Iucem; 576Quidquid id est, nihilo sertur maiore figura,

Quam nostris oeulis, qua cernimus, esse videtur. Νam prius omnia, quac longe semota tuemur Aera per multum, Specie consum videntur, Quam minui filum: quapropter luna necesse est, Quandoquidem claram speciem certamque figuram Praebet, ut est oris extremis cunque notata,

uuantaque quania est, hinc nobis Videatur, in alto. Postremo, quoscunque Vides hinc aetheris igneis, Quandoquidem, quoscunque in terris cernimus igneis,

Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,

Perparvum quiddam interdum mutare videtur Alteram utram in partem filum, quo Iongius absit; Scire licet, perquam pauxillo posse minores ris Q, vel exigua maiores parte, brevique. IIIud item non est mirandum, qua ratione Tantulus ille queat tantum sol mittere Iumen, Diqitiam by Gorale

367쪽

Quoi maria ac terras omneis coeIumque rigando Compleat, et calido persundat cuncta vapore. Nam Iicet hinc muncti patefactum totius unum Larginuum sontem scalere, atque erumpere lumen, Ex omni mundo quia sic elementa vaporis Undique conveniunt, et sic coniectus eorum Confluit, ex uno capite hic ut prolluat ardor. Nonne vides etiam, quam Iate parvus aquai Hala riget fons interdum, Campisque redundet prit etiam quoque, uti non magno solis ab igni Aera percipiat calidis servoribus ardor; opportunus ita est si sorte et idoneus aer, Ut queat accendi, parvis ardorihus ictus rQuod genus interdum segetes stipulamque Videmus Accipere ex una scintilla incendia passim. Forsitan et rosea sol alte lampade lucens fosPossideat multum caecis servoribus ignem Circum se, nullo qui sit su ore notatus, Aestifer in tantum radiorum exaugeat ictum. Nec ratio solis simplex aut recta Palescit, Quo pacto aestivis e partibus Aegocerotis Brumaleis adeat nexus, atque, inde revortens, Canceris ut vortat metas ad solstitia eis rLunaque mensibus id spatium videatur obire, Annua sol in quo consumit tempora cursu: Non, inquam, simplex his rebus rediata causa est. Nam fieri vel cum primis id posso videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponit: Quanto quaeque magis sint terram sidera Propter, Tanio posse minus cum coeli turbine ferri. Evanescere enim rapidas illius, et acreis

Imminui sister vireis: ideoque relinqui

368쪽

LIBER V. v. 626. 183 PauIIasim solem cum posterioribu' signis, Inserior multum quod sit, quam se vida signa: Et magis hoc lunam; quanto demissior eius Cursus abest Procul a coelo, terrisque proPinquat,

Tanto posse minus cum signis tendere cursum.

Flaccidiore etiam quanto iam iurhine sertur, Inserior quam sol, tanto magis omnia signa Hanc adipiscuntur circum, praeterque seruntur. Propiorea fit, ut haec ad signum quodque revorti Μohilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. Fit quoque, ut e mundi transvorsis partibus aer Alternis certo fluere alter tempore P Sit, Qui queat aestivis solem detrudere signis Brumaleis usque ad flexus, gelidumque rigorem

Et qui reiiciat gelidis ab frigoris umbris

Aestiferas usque in parteis, et servida signa. 641 Et ratione pari lunam stellasque putandum est, uuae volvunt magnos in magnis orbibuS annos, Aeribus posse, alternis, e partibus ire. Nonne vides etiam divorsis nubila ventis Divorsas ire in parteis, inferna Supernis pQui minus illa queant per magnos aetheris orbela Aestibus inter se divorsis sidera ferri pΑt nox obruit ingenti caligine terras, Aut, ubi de longo cursu sol ultima coeli Impulit, atque suos efflavit Ianguidus igneis,

Concussos itere, et labefactos aere mulior Aut, quia sub terras curaum con Ortere cogit Vis cadem, supra terras quae pertulit, orbem. Tempore item certo roseam Μatuia Per oras

Aetheris Auroram deseri, et lumina pandit; Aut, quia sol idem Oub terras ille, revortem,

369쪽

DE RERUM NATURA V. 658. 13.

Anticipat coelum radiis accendere tentans; Aut, quia conveniunt ignes, et semina muIta

Confluere ardoris consuerunt tempore certo,

Quae faciunt solis nova semper lumina gigni. Quod genus Idaeis fama est e montibus aliis Dispersos igneis orienti lumine cerni; Inde coire globum quasi in unum, et conscere orbem. Nec tamen illud in his rebus mirabile debet Esse, quod haec ignis tam certo tempore possint

Semina confluere, et solis reparare nitorem. Nulla videmus enim, certo quae tempore fiunt omnibus in rebus: florescunt tempore certo Arbusta, et certo dimittunt tempore florem. Nec minus in certo denteis eadere imperat aetas

Tempore, et impubem molli pubescere Veste, Et pariter mollem malis demittere harham. 6 3Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, Venii, Non nimis incertis fiunt in partibus anni. Namque, ubi sic suerunt causarum exordia prima, Atque uti res mundi cecidere ab origine Prima,

Consequiae quodque est iam rerum ex ordine Certo. Crescere itemque dies licet, et lahescere nocleis, Et minui luces, quom sumant augmina noctes Aut, quia sol idem, sub terras atque superne, Imparibus currens anfractibus, aetheris oras

Partii, et in parieis non aequas dividit orbem; Et, quod ab alterutra detraxit parte, reponit Eius in advorsa tanto plus parte, relatus; Donec ad id signum coeli pervenit, ubi anni

Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras:

Nam medio cursu satus Aquilonis et Austri Distinet aequato coelum discrimine metas, Dissili Coost

370쪽

Propter signiseri posituram lolius orbis;

Annua sol in quo contundit tempora serpens, obliquo terras et coelum lumine lustrans; Ut ratio declarat eorum, qui loca coeli omnia, dispositis signis ornata, notarunt: Aut, quia crassior est certis in partibus aer, Suh serris ideo tremulum iubar haesitat igni, Nec penetrare potest facile atque emergere ad Ortus; . Propterea noctes hiberno tempore Iongae Cessant, dum veniat radiatum insigne diei rAut ei iam, quia sic alternis partihus anni Tardius et citius consuerunt confluere ignes, Qui faciunt solem certa desurgere Parte. Luna potest, solis radiis Percussa, nitere; Inque dies maius lumen convortere nobis Ad speciem, quantum solis secessit ab orbe, os Donec eum contra pleno bene lumine fulsit, Atque oriens obitus eius super edita vidit: Inde minutatim retro quasi condere lumen Debet item, quanto propius iam solis ad ignem Labitur ex alia signorum Parie per orbem δUt faciunt, lunam qui fingunt esse pilai

Consimilem, cursusque viam sub sole tenere:

Propterea fit, uti videantur dicere verum. Est etiam quare proprio eum lumine possit Volvier, et varias splendoris reddere formas. Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, ei una Lahitur, omnimodis occursans ossiciensque, Nec potis est cerni, quia cassum lumine sertur. VOmarique potest, globus ut si sorte pilai Dimidia ex parte candenti lumine tinctus: VOraandoque globum varianteis edere formas.

SEARCH

MENU NAVIGATION