Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

a pruna prooemialis.

pendio suo Logicae, tractatu I. cap. 2. quem sequuntur pauci: &probatur duplici argumento. Primo, quia non est necessaria propter se ,hec propter alias scientias, ergo nullo modo. Antecedens

probatur, quod non propter se : quia cum Logica sit scientia si mul,& modus sciendusi ad te ipsam esset necessaria, simul acquirenda esset scientia & modus sciendi, aduersus dictum illud Aristotel. 2. Meta. tex. I. Scientiamsimul Θ modum sciendi quarere absurdum est: quod vero propter alias scientias non sit necessaria, probatur : quia quaelibet scientia habet proprias definitiones , ac demonstrationes, ergo eit sibi modus sciendi: quare non indiget Dialectica pro modo sciendi. Secundo, quia duo sunt necessaria, ut aliquis consequatur scietiam: Primum, ut principia cognoscat: Secundum,ut certo sciat, se aptis ratiocinationibus uti,& non fallacibus in colligendis conclusionibus ex eis. Sed utrumque, potest homo sine Dialectica, per lumen naturale intellectus, ut patet in rusticis, qui unum ex altero euidenter colligunt in hac vel illa piateria : & de aliis refertur, quod scientias sine Dialectica comparauerint: ut medicinam Hippocrates, & mathematicas discipli- .nas alii: ergo non erit Dialectica ad alias scientias acquirendas necessaria. Secunda opinio opposita est , quae affirmat, non posse ullam scientiam ullo modo acquiri sine Logica , quam tenent plures: quos idem Iavellus citat ubi supra : & probant unico arg. quia Vialiquis acquirat scientiam certo sci re debet reducere conclusio- .nem usque ad prima principia, ut docet Arist. I. lib. Postoriorum cap. 2. per euidentes consequentias, sed repugnat absque Dialectica talem reductionem posse efficere,cum non possit certo cognosci , quod tota conclusionum multitudo ex principiis derive-tur,nisi per artem,ergo non poterit nisi per Dialecticam. Communis sententia media videtur inter has extremas, quam tenent Sotus & Cardinalis Toletus quaest. i. prooemiali,quos sequuntur alij, nempe Dialecticam esse necessariam ad reliquas scientias perfecte acquirendas: sed ad comparandas modo imperfecto,non esse necessariam , sed utilem, ita ut sine illa comparari imperfecte possint.

Pro solutione quaestionis tria sunt breuiter notanda. Primum Σest duo esse necessaria ad comparandam scientiam:Primum,quod conclusio per euidentem consequentiam , ex cuidenti principio deducatur : Secundum, quod utrumque constet euidenter ei qui seientiam acquirit: nam si non cognoscit euidenter principium, sollim erit ei creditum vel opinatum & si non cognoscat cui dentem esse consequentiam, solum erit respectu illius probabilis: &. tam ex primo quam ex secundo sequitur , quod conclusio qum

colligit,non sit euidens sed probabilis,cum non possit esse certior

ptaemissis,

22쪽

Quactis prima prooemialis. 3

praemissis , aut consequentia;quare non erit scientifica. Secundo adnotandum est, posse quidem hominem per lumen naturale intellectus,imperfecto quodam modo discurrere, unumque ex alio deducere,inordinate quidem hoc est, non cognoscendo ordinem, ac dependentiam , quam habet conclusio ex principiis,quod docuit Arist. I. Rheto. ad Theodectem cap. i. illis verbis: Multi haeremere casu, nonnulli exercitatione ac habitu factitant, γα quia ordo ille nequit sine arte cognosci. Tertio adnotandum est , habitum scientiae per unam demonstrationem generari, propter efficacitatem demostrationis: sed dum generatur per unum actum, imperfectam habet rationem habitus,aut scientiae, quia nondum est radicatus in subiecto : quare nec ipsum denominat talem simplicitermon enim dicitur acquisisse talem scientiam , quia unam, aut alteram conclusionem eius acquisiuit: nisi secundum quid, hoc est, secundum unam illam conclusionem. Ex his, duas conclusiones colligo , quibus meam sententiam explico. Prior est : Ad unam , vel alteram conclusionem alterius scientiae acquiredam,non est necessaria Logica ed persolum naturale lumen acquiri potest. Probatur haec: quia sicut naturale lu- , men se extendit ad cognoscenda principia: ita etiam ad unam, aut alteram conclusionem principiis proximam: quae, quia notissima est,per propriam industriam,& labore hominis potest se extendere:& cuin per unam conclusionem scientia acquiratur, Item imperfecta,ucrum est in hoc sensu , quod ad alias scientias imperfecte comparandas Dialectica non sit necessaria. Secuda conclusio.

Integra scientia, non potest acquiri sine Dialectica , hoc est, secundum omnes conclusiones eius : quam sic probo. Non potest . aliquis omnes conclusones ex principiis colligere per euidentes demonstrationes : nisi cognoscat euidenter ordinem , secundum quem una derivatur ab altera usque ad ultimam , quae proxime colligitur ex principiis : Sed ordo omnium conclusionum inter

sese ,& cum principiis cognosci nequit sine arte reducendi , aut resoluendi ea s in prinὁipia:Ergo non poterit integra scientia acquiri sine Dialectica : & hoc est non posse perfecte sine illa aequiri:& iuxta has duas conclusiones nostras, intelligenda est tertia opinio communis,quam sic intellectam veram cste dicimus Ad primum argumcntum primae opinionis respondet C ldinalis Toletus: Logicam esse necessariam ad seipsam secundum diuersas partes, quae prae lupponuntur aliis , Ut secundum paricinpraedicamentorum , ad fartςm enuntiationis, & secundum hanc, ad syllogismum : sed cum prima pars non praesupponat alteram, non explicat haec solutio , quonam modo Logica secundum primam partem possit esse ad se necessaria a propterea alio modo respondeo, Logicam duo habere,nempe,esse scientiam, in quantum

23쪽

si Hilo secunda prooemialis.

suas conclusiones demonstrat;& esse modum sciendi,in quantum instrumenta conficit,per quae scire possimus t& hqc ratio prior est illa secundum nostram considerationem qtria priys intelligimus instrumenta sciendi ut definitionem,ac demonstrationem, quam intelligamus conclusiones demonstratas in Logi ca. Dicimus ergo , Logicam ut modum iciendi, non solum lacundum diuersas partes,sed etiam secundum se totam esse necessariam ad seipsam, ut scientiam , ad quod satis est,quod ut scientia praesupponat seipsam ut modum sciendi: dum autem Aristotel. docuit, absurdum

esse ut liι rere Beniram ct modum menῶ , per modum sciendi

Dialecticam intellcxit, sed per scientiam non eandem Dialecticam, sed quamlibet aliam scientiam, ut docuit D. Tho m. in expositione eiusdem loci, quam absurdum esse simul cum Dialectica quaerere:quasi dicat prius esse add scendam Dialec icam , taquam necessariam ad alias. Ad secundum respondeo, non posse naturale lumen nisi perficiatur per artem Dialecticae, cognoscere ordinem omnium conclusonum inter sese, & cum principiis ; & ideo nec perfecte alias scientias ac uirere , ut iam docuimus. Argumentum secundae opinionis solum probat , sine Dialectica non posse scientiam perfecto modo comparari. Ex dictis colligitur ; quem locum Dialectica obtinere debeat in acquisitione scientiarum: est enim prima a qua incipiendum est:quia cum sit modus sciendi,non possunt aliae sine ea compatari,nec proinde simul cum ea

aequiri ; nisi absurdum illud sequatur , quod simul scientiam &modum sciendi quaeramus.

Scientia hac in parte proprie accipitur , pro certa cognitione per demonstrationem comparata, ut docuit Aristot. i. lib. de posteriori re sol. cap. i. sed diuiditur in scientiam Actualem &Habitualem: Actualis scientia dicitur assensius conclusionis, quae

per demonstrationem probatur, ut assensus huius conclusionis, Homo est risibilis.Habitualis vero scientia est, quae generaturiuintellectu cx multis conclusionibus demonstratis : & licet utraque sit proprie scientia, tamen in communi modo loquendi pro habituali accipitur.De hac loquitur titulus quaestionis,dum quinximus,M logica sit scientia. Et prima opinio negat Dialecticam esse scientiam : sed asserit esse facultatem quandam,seu artem scientia inferiorem: & hanc

tenuerunt, Ammonius in prologo praedicamentorum, Alexander in principio Topicorum. idius I .lib.Posteriorum,quest. I. Magnesius

24쪽

Qdisio secunda prasemialis. s

Magnesus lib. I. de interpretatione in principio: Petrus Niger quaeit. i I. sui Clypei, & alij, quos secutus est Villapandus qu. x s. prooemiali. Probatur primo duplici testimonio Aristotelis, quia. lib. Rhetoricorum ad Theodectem , cap. 2. docet, Rhetoricam

esse particulam quandam Dialectica , ct neutram ese scientiam , sed

facultatem quandam rnueniendarum rationum. & I. lib. Topico.

rum cap. I. Dialeotici oscium esse, inquit, ex probabilibus digerere. Secundo , probatur ratione i quia quaelibet scientia debet habere

materiam particularem ac determinatam, circa quam Versatur,

tanquam circa proprium obiectum, & per quam distinguatur ab aliis; sed Logica non habet materiam determinatam, sed versatur circa materiam omnium scientiarum , quia in omni materia conficit definitiones,ac sy llogisinos; ergo non erit scientia. Vnde

Arist. 2.lib. Metay.cap. 2. textu s.& I. lib.de posteriori resolui.ca. 8.Iex. 17. docuit non haber e certum genus subiecti,hoc est, certari materiam circa quam versetur. Secunda opinio in communis, dc tenenda, Quod Logica sit vera scientia,qua sequuntur D.Thom.L.Metap. 2.lect. .Scotus lib. I. Elenchorum,quaeit. I.& in praedicabilibus,q.etiam I.Niphus . . Metap. textu F. in fine.Sotus,& Card. Toletus,q. v. prooemiali,FOnseca A. lib. Metap. 3.quaest. l .sectio. s.&alij omnes. Probatur unico arn ex definitione scientiae tradita ab Arist. l .lib. Poster.cap. 2.

Scientia est habitus per demonstrationem aequisitus: sed Dialectic habet plures demonstrationes, ex euidentibus principiis proca dentes: ergo ex eis' generabitur scientia. Probatur minor: nam syllogismum primae figurae euidenter concludere, demonstratur ex aliis principis, Dici de omni, & Dici de nullo;& in Ogulis partibus Dialecticae fiunt aliae demonstrationes similes. Ad primum argum. dicimus , Ehetoricam particulam esse Dialectita docuisse Arist. quia sub parte Topicae quodammodo continetur, in quantum docet loca inuenire , ex quibus eruantur probabilia argum. de quet tum ad hoc neutra est scientia: Dialectica vero non Cotua: docet lori iuuenire;sed ea probat per demostrationem. Praeterea,quod pronabilia argsicnerent opinionem ,&ex hoc habet veram rationem scientiar nihil autem horum Rheto rica facit, & propterea scientia non est, sed ars quaedam scientia inferior. Secundum testimoniunt Arist eodem fere modo declaxata ; quia officiu Dialectici est probabiliter disserere , non quo modocunque, sed docendo per veram demonstrationem , ex quibus 1i: constituendus syllogismus probabilis , & quod probabilem solum generet assensum,&. hoc est: esse veram scientiarin Pro 1olutione secundi a in distinguenda duplex materia Logi cae Remota de Proxima Bemota sunt res omnis mundi nam circa omnes efficit sillogi simus, A defiuitiones, Proxima vero materiδ

25쪽

sunt operationes intellectus,quas dirigit & ordinat, constituendo ex eis instrumenta. arg. ergo probat de materia remota , de qua etiam loquitur Aristotcin eo loco ; scientia vero debet habere materiam proximam circa quam versatur, & per quam distinguatur ab aliis ; & haec sufficit, ut sit sciemia determinata: quod

Vero materia eius remota non sit determinata , nullum est in- conueniens, quia ex materia remota non sumitur ratio scientiae,

sed ex proxima.

Vtrum Togica utens sit seientia.

D Raesupponit titulus quaestionis,quod Logica diuidatur in Du-

1 centem,& Utentem: quam diuisionem tradiderunt D. Tho. . Meti lect. .& Scotus qu. I.Εlench.& quaest.etiam prima praedicabilium, a quibus eam accepit schola: sed priusquam diuersas opiniones proponamus,declarandum est, An qcut Logica docens, pro tota ipsa scientia accipitur, ita etiam Logica utens pro tota acci- piatur,vel solum pro parte topica.Nam quidam dicunt, solam partem topicam esse utentem, & non demonstrativam , nec reliquas: quoru fundamentum est authoritas D.TUqui id videtur asserere 4. Meta. lcct. .& hoc arg. probare, quia Logica , Ut est usus definiendi, diuidendi, ac demonstrandi in aliis scientiis,non tam Dialectica appellanda est quam Philosophia , aut quaelibet altera scientuc, circa cuius materiam talis usus versatur. Communis tamen modus loquendi& sciendi Dialecticae scho- .lae,. Logicam pro tota scientia diuidit in Docentem, & Vtent*n: ita ut sicut tota ipsa docens est, in quantum tradit praecepta conficiendi enunciationem,& syllogisinum , ac reliqua instrumenta per demonstrationem: ita in quantum utitur omnibus instrumεtis in aliis scientiis dicatur utens:& hoc est nobis tenendum laquam Verum & necessarium : & probatur primo, quia tantum se extendit Logica viens , quantum usus logicae docentis: sed logica docens dicitur de tota scientia ,& singulis partibus ,& non de sola parte topicarergo Logica utens de tota & singulis partibus etiam dicetur. Secunda pars, topica dicitur Logica utens, quia probabilibus argumentis utitur in caeteris scientiis : sed etiam utitur Logica definitionibus, ac demonstrationibus in caeteris sciεtiis,ergo dicetur utens quantum ad reliquas partes praeter topicam. Ad D. Tho .respondeo, hanc esse mentem eius Ut Logica quan-rum ad partem demostrativam & reliquas, praeter topicamὶ Vere sit utens,sed quia forma demonstrandi,qua utitur in aliis scietiis, uniuersalis dia quasi generica est , determinatur per materiam earum, quasi per differcntiam ad speciem moniam Dialectica quam

philosopbia

26쪽

guastio tertia prooemialis. 7

Hiilosophia vocatur , eo modo , quo genus cuiuscumque rei sub nomine specierum comprehenditur. v.g. animal, quod est in homine. non vocamus animal, sed hominem: sed de parte topica diuersa est ratio , quia cum argumenta probabilia non generent scientiam, sed opinionem : potius retinet nomen Dialecticae, usus

huius partis quam aliarum scientiarumquia pars est Dialecticae, quae vera scientia est , & quia proprium Dialectici ossicium est, probabilites disputare in qualibet scientia : & differentiam hanc inter partem Topicam , & reliquas partes Logicae significauit D.Tho.eodem loco;ex quo colliso, hanc fuisse eius mentem , Mnon excludere vllam partem Logicae a vera ratione v tentis.s supposito ergo quod Logica viens pro tota ipsa scientia , &omnibus partibus lumi debeat:Quaerimus, an sit scientia, aut salvem distinctus habitus a Logiea docente: M prima opinio asserit esse veram scientiam, sed non esse habitum distinctum a docente, sed eundem; ita vi scientia sit tin quantum docens, & etia in quantum utens. Hanc videtur sequi Niphus 4.Meta.tex. I .dc probatur hoc argumento. Mando aliquis utitur Logica in aliis scientiis eviciendo demonstrationes, quirit facilitatem intellectus ad eas x&. alias iterum emciεdum, & hanc facilitatem acquirit per actus procedentes a Logica docente , quam praesupponit; ergo perficie eandem Logicam docentem:& ideo erit vera scientia:quia scientia non perficitur nisi per scientiam non tamcn distincta nee dis.

tinctus habitus , sed idem,quasi seipsum perficiens.

Secunda opinio quam sequuntur moderni quidam,asserit,Logicam utentem esse veram scisntiam, &distinctam a docente. Veautem Vtrumque probent , distinguunt duo ossicia vel actus Logicae. Primum,quo docet conficere instrumenta , ut syllogismum, 'aut definitionem. Secundum , quo utitur praeceptis traditis, essiciendo eadem instrumenta in aliis scientiis, & cum per multiplicationem actuum generetur facilitas in potentiis, quam facilitatem vocamus habitum , necesse est ex diuersis actibus diuersos quoque habitus generati in intellectu: ita ut primo reddatur facilis intellectus ad tuadenda praecepta ; deinde aliam facultatem diuersam acquirat per exercitium eorundem praeceptorum emciendo syllogismos. Exemplum assignari potest in musica n qua duplex facilitas acquiritur : prima , in intellectu tradente regulas consonantiarum ; secunda, in manibus: & primam vocare solent Theoricam;postremam Practica. Vnde sequi tur duplicem etiam facilitatem ponendam esse in Logica,vnam,quae sit Theorica,seu speculatiua , aliam , quae sit Prastica : & illa erit habitus Logicae docentis: haec vero Logicae utentis Probant primo, quod sint habitus distincti: quia syllogismus factus in Philosoplata natu tali non procedit ab habitu eiusdem Philosophiae : quia non docet

27쪽

3 Ω stio tertia prooemialis.

quomodo sit componendus syllogismus: sed nec procedit a Logica docente;nam haec solum habet tradere praecepta in communi essiciendi instrumenta, non ea essicere in particulari; ergo debet

procedere ab alio habitu, qui sit Logicae utentis. Deinde probanς secundo,quod uterque habitus sit scientia:& dedocente manifestum est,sed de utente probatur ; quia ut actus eviciendi syllogismum perfectus sit,& sine errore procedat, praesupponere debet habitum Logicae docentis,per quem docemur quomodo essiciendus sit:quod si eum praesupponit,nsi poterit ab eodem procedereῆ ergo ab alio habitu distinino, qui etiam est scientia,cum praesup ponat habitum docentis,qui vere est scientia,& modo scientifico procedat in componendo syllogismo. Nostra sententia est , quod Dialectica utens, ut utens est, non sit scientia, nec habitus distinistus a Logica docente ; sed habitus idem prout ars est,singulares syllogismos emciens: itaque idem-met habitus Logicae, prout tradit praecepta in communi componendi syllogismum,S: alia instrumenta per demonstrationem,est Logica docens ; sed in quantum essicit syllogismos singulares,esti ars, & Logica utens vocatur. Hanc sententiam sequitur D. Tho. . Met.le R. 4. sed quia duplicem partem continet;primam, quod Logica utens non sit scientia; secundam, quod sit ars, utraque probanda est. Probatur ergo primo , quod non sit scientia ; quia conclusio scientifica est actus , quem per demonstrationem colligimus ex principiis per se notis 3 sed actus Logicae utentis non est aflansus conclusionis , quem per demonstrationem colligimus;sed opus quod essicimus,nempe , syllogismum aut definitionem:ergo Logica utens,non est scientia. Secundo , scientia proxime versatur circa uniuersalia , nec de singularibus est;sed Logica utens non versatur circa uniuersalia,

sed circa actus singulares quos exercet componedo syllogismos, iuxta praecepta tradita a docente:ergo non est scientia, sed scientiam praesupponit. Secunda pars nostrae sententiae,quod Logica utens,ut talis,non si sit habitus distinistus a docente;sed idem prout est ars,praesupponit Logica esse artem non mechanicam quae versatur circa opera externa,vt fabrilis est; sed liberalem, quae versatur circa opera intellectus,ea dirigendo. Hoc docet expressE D. Tho. I . 2. q. ST .ar. I. ad i. lib. Polieriorum,le R. i.& colligitur euidenter ex doctrina Arist. 6. Eth. lib. cap. 4. ubi definit artem, Luod sit habitus eum ratione factivus vel allium : peet factivum intelligens artes mechanicas , quibus essiciuntur opera exterua, per activum Vero liberales,quibus non essicitur externum opus;sed opera animae interna diriguntur.Hoc supposito probatur primo,quia euidens est,

habitum Logicae esse sciemiam,cum procedat per demonstrationem:

28쪽

gnasiis terila prooemiadis. 9

nem : sed est etiam ars , cuia est habitus cum ratione actiuubonam opera intellectus dirigit, efficitque singulares syllogismo ex eis:ergo simul est scientia. & ars diuersa ratione ἱ ita ut qua tenus tradit praecepta efficiendi hilogismum M alia instrumenta per demonstrationem , sit Logica docens, & vera scientia , utens vero quatems est ars efficiens singulares syllogismos iuxta praecepta a seipsa,vi docente,tradita. Secundo probatur: nam habitus Logicae docentis per primam demonstrationem acquisitus habet pro obiecto modum sciendi:

cuius naturam contemplatur, & opera rationis, ex quibus doceL

syllogismos conficere ; sed eo ipso quod docet efficere syllogismos, habet virtutem eosdem efficiendi; cum non egeat alio instrumento,per quod eos efficiat; sed per eundem intellectum EDficitaergo eo ipse, quod est Logita docens:est etiam habitus cum ratione activus , quod est esse artem liberalem : quare isquitur

tranque rationem habere eundem habitum Logicae , nempe scientiae,& artis , sed ratio scientiae primaria est in eo atque prae cipua,ratio Vero artis quasi secundaria,& rationem scientiae prinsupponens. Nam prius intelligimus quod praecepta per demonstrationem tradat; inde quod iuxta praecepta tradita, singulares syllogismos efficiat. Ad arg.primae opinionis respondeo,Logicam perfici per ex e ' citium efficiedi syllogismos, non ut scientiam; sed ut artem:sicut perficitur in ratione scientiae per demonstrationes, quibus probat.

suas conclusiones:quare non sequitur, ut utentem esse scientiam, sed artem. Pro solutione argumentorum secundae opinionis, notanda est differentia inter artes, quae per membra corporis aliquo modo CXercentur; quales sunt domi ficatoria, & musica ex una parte ὁ α caeteras,quae circa actus puse internos versantur, ut Logica:quod

illae duplicem facilitatem petunt.Vnam in intellectv,in quo sunt tanquam in subiecto; alteram in membro externo,per quod eaer eentur, Ut musica, praeter facilitatem intellectus, petit aliam in manu ,Vel lingua,& palato:& eem facilitas sit habitus , includunt duos habitus quamuis facilitas, quae est in membris externis non sit proprie habitus. Aliae vero artes quae solum dirigunt Upera tiones intellectus, qualis est Dialectica; sicut non exercentur per membra externa : sed per solum intellectum: ita non petunt nisi facilitatem intellectus : quae habitus est, per quem singulase operationes efficiunt,ac dirigunt:& haec est una,& eadem in Logica,Vt probatum est:per quam praecepta in communi, & per demonstrationem tradit, ut scientia : & per quam singulares effici syllogismos,ut ars. Et ideo unus est, atque idem habitus scientiae,ic arti et ex quibus sequitur negandam esse uiam distimat in

29쪽

r o Quaestio quarta prommialis.

de duplici facilitate in his artibus, quae per membra externa non

cxercentur.

Iam ergo ad primum eiusdem sententiae respondeo: syllogismum factum in Philosophia naturali, a duplici habitu procedere:nempe ab habitu eiusdem Philosophiae,& simul ab habitu Lo-ficae:ab illo secundum rationem particularem talis scientiae: ab abitu vero Logicae secundum rationem communem formae syllogisticae hoc est,modi & figurae: praeterea ab illo, ut scientia : ab habitu vero Logicae , ut arte. Petit ergo talis syllogismus duplicem facilitatem & duplicem habitum non Logicae:sed unum Logicae,alterum Philosophiae. Ad secundum , concedo , actum essiciendi syllogismum , praesupponere habitum Logicae docentis : sed ex hoc non sequitur, quod generet alterum nabitum : sed quod eundem sub ratione artis perficiat. Falsum igitur est, quod ab eodem habitu docentis Logicae non procedat.

Qv AESTIO IV.

Hrkm Logica sit unus simplex habitus, unave sim ex qualita . TRiplicem possumus considerare unitatem in scientia, sicut sin aliis rebus : numericam, specificam , & quasi genericam: sed de unitate numerica non pxocedit quaestio : quia certo con stat, Dialecticam non esse unam numero : sed tot esse, quot sunt intellectus diuersi, ut alia numero est Dialectiea, quam Petrus habet,ab ea quam habet Ioannes. In hoc ergo sensu manifesturn 'est , non clia unam simplicem qualitatem, sed multiplicem , De unitate ergo specifica , aut generica inquiritur, quamnam ex his habeat. Nam si solum habuerit genericam , non erit Una qualitas simplex , ncque unus habitus: sed plures sub se continebit : sicut animal continet plures species, quae sub eo habent unitatem genetic1m: si vero habeat unitatem 1 pecificam ,erit una secundum speciem , sicut albedo : quare nec ex multis habitibus, aut qualitatibus erit composita ,sed qualitas simplex, simplexque habitus vocabitur. Iuxta has duas unitates, genericam. & specificam , duae sunt opiniones. Prima asserit, Dialecticam non esse unum habitum, nec simplicem qualitatem : sed compositam ex multis habitibus,& qualitatibus: ita ut tot sint habitus Logicae distincti, quot sunt conclusiones diuersae: nempe , alius habitus praedicabilium, alius praedicamentorum, sicque pro caeteris partibus distinctos habitus ponendos esse: imo &pro singulis conclusionibus eiusdem

partis,si diuersae sint:ex quibus quasi unus habitus totalis, quasi

30쪽

stu stis quarta prooemialis. II

gentricus componitur:& una etiam scientia, in quantum obiecta omnium partium, sub ratione communissima entis rationis, aut modi sciendi continentur. Hanc sententiam tenet Scotus quailh. prologi,dub. 1.Ocham ibidem, dub. 8. MarsiliuS, quaest.2. arta Α- Greg. eadem q. s. art. 3. Gabriel quaest. 8. Cardin. Toletus quaest 3. proceani ali. Fonseca s. Meta.cap.7 quaest. S. sech. probabialem reputat Sotus quaest. prooemiali. Probaturque duplici r tione. Prima , habitus, & scientiae sumunt unitatem, ac distinionem specificam ex obiectis, atque etiam ex principiis, per quae probant suas conclusiones , sed partes Dialecticae habent diauersia obiecta , atque principia: ergo petunt distinctos habitus. Probatur minor, quia praedicabile,praedicamentum,enuntiatio, &syllogismus, quae sunt obiecta diuersarum partium, specie diuersa sunt. Habent etiam diuersa principia, quia definitiones horum obiectorum principia sunt, per quae demonstrantur conclusiones in singulis partibus t de sunt valde diuersae: ergo habebunt princia pia diuetia & conclusiones diuersas, per quas diuersi generabuntur habitus Logicae. Secunda ratio. Videmus saepe intellectum esse faciliorem citia 'ca unam partem Logicae,propter frequentiorem Vsum eius, quam

circa alteram: ut circa syllogismos probabiles efficiendos, quam

circa Abatur

lior, i

Secunda opinio maiorem unitatem ponit in Logica, affirmans esse unam specie:ita, ut nec plures habeat habitus , circa diuersas conclusiones eiusdem partis , nec circa diuersas partes : sed eundem habitum se extendere ad omnes partes, & ad omnes conclusiones earum. Haec est expressa sententia D. Tho. I.Posteriorum,ca. 22. & .quaest. 34.art. I. Eam sequuntur Caiet. ibid. Ferra. et contra Gent.cap. 4.Sotus quaest. s. prooemiali, & ex modernis plures;& nobis videtur probabilior. Sed unde , aut ex quo hanc unitatem accipiatmon est certum apud omnes, qui eam sequuntur. Sed quidam asserunt a materia,aut materiali obiecto habere unitatem e non ita, ut obiectum materiale sit unu specie,quia hoc non requiritur; sed satis est quomodocumque esse unum,noc est, Vni- uocinn, Vel analogum,genus,aut speciem : vel etiam uniuersalissimum , Ut ens , quod est obiectum Metap. a quo etiamsi sit analo-gnum,& uniuersalissimum,unitatem specificam sumit Meta. sic ergo Lostea habet unitatem specificam ab ente rationis, aut modo iciendi uniuersalissimo. Alij vero ex obiecto etiam sumere unitatem habitu inquiunt;

non materiali, sed Armii:distinguunt enim duplicem unitatem is in obiemonstrationes : ergo diuerlos habet habitus earum. Pro-

consequentia:quia non potest unus habitus simul esse facie minus facilis sicut nee potest idem homo velociter simul,

SEARCH

MENU NAVIGATION