Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

3 3 Luaes7 in prima uniuersalis.

intelligatur, notandum cst,uniuersale duplex esse,Complexum,& In complexum. Vniuersale complexum cst propositio uniuersalis,& per se rixia,qua; privetipium est uniuersale alicuius scientiae, ex quo multae inscruntur conclusiones: vi. in scientia de homine univcrsale principium est, quod si rationalis: ex quo colligitur,quod sit admirativus & risibilis. Vniuersale incomplex uin, cst vox qiuaedam simplex significans aliquid multis commune : ut homo , & animal. Et de uniuersali complexo non procedit quaestio praesens: sed solum de incomplexo : quod quadruplex est, in causando,in significando , in essendo, & in praedicando. Universale in Causando dicitur causa,quae plures eirectus producere potest,ut coelum. Vniuersale in significando,est vox , vel conceptus

communis,rem etiam communem multis significans: ut vox, hoc mo, & conceptus hominis, quem in mente formamus. Vniuersale in Essendo esset res separata .i singularibus. & in eis existens, si daretur qualis esset idea illa , quam dicunt aliqui posuisse Platonem,nempe homo separatus a Petro & Ioanne,a quo procederet. Vniuersala donique in pr. aedicado,dici rur natura communis, quae

de multis praedicari potest,& quam significant voces communes: ut natura hominis signata per hanc vocem homo , quae de Petro& Ioanne praedicari potest. Et uniuersale in Causando ad Physicum,aut Metaphys csi per tinet, qui de natura causarum agit.quare de illo non disputamus modo,nec de uniuersali in Signis cado:quia Dialecticus non agit principaliter de vocibus,sed de rebus per eas significatis : sed nee de uniueitati in Essendo quia iudicatur impossibile,ut videbimus inferius. Solum ergo proponitur quςstio de uniuersali in Praedicando, an in rebus Vere sit: ut an id,quod de Petro & Ioanne praedicatur in his propositionibus, Petrus est homo, Ioannes est ho mo ; sit aliquid praeter vocem,quod in eis existat. Circa quam fuit prima opinio Heracliti Ephesij,& Cratyli antiquorum Philosophorum,ut asserit Arist. . lib. de coelo,& Nun-

negabant aliquid uniuersale in rebu3 esse, propter hoc argumetum. Omnia quae sunt in mundo, ni singularia:ergo nihil est uniuei sale. Antecedens probabant dupliciter: Brimo ex sensibus: quia

quaecunque per sensus cognoscimus,Vt per visum,auditum, & reliquos,singularia sunt, & nihil commune multis:ergo non datur uniuersale in rebus. Secundo, omnia quae fi unt in rerum natura,

singularia sunt,cum fiant per actiones causarum, quae non nisi de singularibus fiunt:ergo nihil fit uniuersale : sed nihil est in rebus, quod non sit factum:ergo omnia sunt singularia,& nihil est uniuersale:& cum scientiae non sint de singularibus,quae passim corrumpuntur,negantes niuersalia,cosequenter negabant scientias& V1 . .

52쪽

Grastio prima uniuersalis. 3 3

& videtur idem tenere Arist.lib.de Anima,tex. 8. ubi ita ait. Animal vniuersati aut nihil est, aut psorius et simi iter autem,ct si quid

commune aliud praedicetur. in

Secunda opinio fuit Platonis, ut affirmat Arist. r. lib. Meta. c. I.

tex. I L.& ca. F.tex. 3 .& 6.qui ponebat naturas quasdam uniuersales

separat M a singularibus, a quibus eadem singularia procedebant; ut pro hominibus,naturam humanam separatam a Petro,Ioanne,&caeteris,a quibus singulares homines fiebant: quamuis D.August. lib.73.quaestionum,quaest. 46.& Sencca lib. 8.epistolarum , epist. 66.affirment, hanc non fuisse mentem Platonis; sed per ideas intellexisse quasdam similitudines rerum omnium,quas Deus intra se habet, & per quas eas producit. Omitto opinionem Nominalium ; qui sol sim posuisse videntur uniuersalia in vocibus,de quibus scientias esse dicebant, & non de rebus. I Vera sententia Arist. & communis iam in schola , ab omnibus

tenenda , tribus conclusionibus explicanda est. Prima conesusio. Non sollim dantur voces uniuersales,sed etiam res, de quibus sui scientiae.Probatur haec ,aduersus Nominales autoritate Ari ilo .lib. de interpretatione, cap. s. Vbi quasdam res uniuersales esse ait lias singulares: ergo sentit non solium in vocibus, sed in rebus dari uniuersale. Deinde ratione ; quia nomina Vniuersalia, ut homo, aut equus,non sunt imposita ad significandum res singulares, ut Petrum,& Ioannem; nec aliquena eorum distinctc significant ; sed

propriis nominibus significantur: ergo aliquid datur,praeter singularia , ad quod proxime atque distincte signifieandum imponuntur. Quod cum non sit singulare,erit uniuersale.Secundae istae Propositiones sunt verae, ac necessariae, Petrus est homo,& homo est animali&tamen si nihil praeter voces praedicatur , erunt falsae;

cum nec una vox sit alia, nec in ea includatur : ergo necesse est praeter Voces, res uniuersiales ponere.

Secunda conclusio. Non datur Vniuersale separatum realiter a singularibus. Haec est contra Platonem l si sententiam illam tenuit,de ideis,quam ei tribuit Aristoteles & probatur ex Arist. i.

Meta.tex. s. quibus locis ostendit uniuersalia esse non posse separata a singularibus.Deinde probatur ratione; tu ia quidquid vere & realiter praedicariar de aliquo,debet esse in eo : sed uniuersalia vere praedicatur de singularibus in his propositionibus, Potrus est homo,& homo est animal ergo vere & realiter in eis sunt. Probatur maior;quia ab eo,quod res est,uel non est,propositio dicitur vera, aut falsa: sed in his propositionibus praedicantur uniuersalia de singularibus: ergo aut sunt in eis, aut propositiones sunt falsae Tertia conclusio. Licet omnes res mudi sint singulares,in ipsissimet singularibus dantur uniuersales naturae, quae de eisdem pr.a-

53쪽

3 si iustio secunda uniuersalis.

dieantur: haec est aduersus Heraclitum, & probatur simul ac do. claratur hac ratione: Silagularia naturae humanae, ut Petrus & Ioa4nes magis similia sunt inter sese quam singularia alterius naturata habent enim definitione mi& pretedicata ellentialia sibi comunia. Nam uterque est homo & animal Iationale . ergo cocipit intellectus naturam humanam in utroque existentem,& utrique coniu-nem:& ideo erit una,& in multis ; quod est esse uniuersalem. Ad argumentum primae opinionis,concesso antecedentiaqubdomnes res mundi sunt singulares, neganda est consequentia. quod Gihil sit uniuersale : nam licet nihil sit uniuersale, ab eisdem sinagularibus realiter separatum, ut forte asses uit Plato nec in ipsi Dm et singulatibus realiter ab his distimst uin et natura tamen,in qua omnes conueniunt, uniuersalis est, solum ab eis distincta per intellectum, eam concipientem, non conceptis singularibus ,& de hae est scientia, etiamsi non sit de singularibus Ad testimonium autem Arist. respondet D.Tho. in commentariis eiusdem per illa verba excludere voluisse errorem Platonis, de ideis separatis, &suriri docere,quonam modo uniuersale in rebus Ieperiatur: ideo sensus verbo cum eius talis est : Animal vnsuersale nihil est, paratum a speciebus hominis & equi,ut fingebat Plato:est tamen in eis quasi quid posterius : quia in eisdem fundatur , & ex eorum

conuenientia sumitur.

Quanam sit essentia,, natura uniuesiarum. NAtura ,& essentia cuiustibet rei, explicatur per definitio-3nem eiusndeo solutio huius quaestionis ex definitione uni-hersalis dependet,qua adducta & explicata, soluta etiam erit quς- stio. Duplicem definitionem uniuersalis tradit Aristot. diuersis

suae doctrinae locis Prima 7. lib. Meta. tex. s. his verbis: Hoc enimicitur uniuersale , quod pluribus natura aptum est Secuniam vero I. lib.de interpretatione ca. J.ubi ita ait: Dico autem uniuersa - .la, quod in pluribus prassicari natum est, ut homo quidem uniuersa lium s. Vtraque vero simul posuit t. lib.de posteriori resolutione,ca. t O. tex. 1 dicens: Esse quidem igitur unum de multis, verum dicere necesse s : non erit enim uniuersale, nisi hoe sit, vortet igitur aliquid υnum , idemque in pluribus esse non a3uiuoce quibus visiue sale duo habere docet: Quod sit unum hoc est, uniuΟcum : quar excluduntur aequivoca, & analoga a ratione uniuersalis:quia vel nullam habent unitatem,ut aequivoca: vel solum unitatem secundum quid hoc est, secudiim proportionem, vel attributionem, ut

analoga.Deinde in niuitis, & quod de illis praedicetur: quae licet non distinguamur realiter in uniuersali, quia formaliter sum

ptums

54쪽

suactio sicunda uniuersalis. 3I

ptum, non est quid reale;sunt tamen duae rationes , ita se habentes,ac si realiter distinguerent unex quibus prior est. luod in multis sit ;posterior vero , quod praedicetur de multis. Q.od ita probo. Causa veritatis praedicationum est rem ita se habere extra, scut per illas significatur, & enuntiatur, ut docet Aristo. I. lib. de interpretatione, dicens , Ab eo quod res est,uet non est, propositio dicitur vera,vel falsarergo causalis ista propositio vera est ; Quia niuersale est in multis, praedicatur de multis, sed causa prior natura est suo effectu : ergo prius est, quod uniuersale sit in multis, quam quod praedicetur de multis. Licet autem prior sit ratio essendi in illis, quam piaedicandi:conuertuntur tamen οῦ quia Veiam

est, quod cst in multis , praedicari de multis:& contra, quidquid praedicatur de multis, in eis esse; cum nihil praedicetur de aliquo, nisi sit in eo. Ex quibus sequitur primo essentiam uniuersalis esse, quod in multis sit,& quasi propriam passionem eius,quod de multis praedicetur.Probatur hoc argumento. Illud quod primo intelligimus de aliquo, dicimus esse essentiam illius;sed primum quod intelligimus de uniuersali est,quod sit in multis: ergo hoc erit de essentia eius. Illud etiam quod posterius intelligimus, si conuertatur cum priori, dicimus esse propriam passionem eius: sed praedicari de multis est quid posterius quam esse in multis,& cum eo conuertitur,ut probauimus:ergo erit propria passio eius. Sed dum dicimus esse in multis, pertinere ad essentiam uniueris salis, & praedicari de multis,esse passionem: neutrum. intelligendum est secundum actum: sed utrumque secundum aptitudinem, ut verba Arist.docent, & probat experientiainum videamus naturam Solis,& Lunae esse uniuersalem,& nec esse actu in multis, nee

actu de illis praedicari , sed utrumque habere in potentia.Et hoc est, quod communiter dici solet: Verba in definitionibus non dicunt actum, sed aptitudinem : quare sensus primae definitionis emuniuersale est, quod aptum est esse in multis ; sensus vero secundae, Vniuersale est,unum praedicabile de multis. Secundo sequitur, primam definitionem esse quidditatium,

aut essentialem: quia continet essentiam uniuersalis. Secundam

vero descriptiuam,quia datur per passionem. Tertio sequitur,falsum esse,quod a quibusda modernis dicitur: esse in multis & praedicari de multis, non esse rationes distinctas uniuersalis,sed eandem omnino:quia eo ipso, aiod intelligimus, natura in multis esse, intelligimus etiam esse praedicabilem. Hoc enim non est verum mam si esse in multis est ratio prior,& causa praedicabilitatis de multis, ut probauimus , euidenter sequitur,

quod possit intelligi, non intellecta praedicabilitate de multis:

cum sit euidens,id quod prius est , posse intelligi sine posteriori.

55쪽

3 6 suastio secunda uniuersalis.

Explicata essensia uniuersalis: respondendum est tribus quae stionibus,quas Porphyrius omisit, propter carum dissicultatem:

quia ex earum solutionibus , melius intelligetur eadem essentia uniuersalis: Prima quaestio erat: An uni ucis alia sint in rebus. Secunda, An sint substantiae vel accidentia Tertia, an sint aeterna,vel temporanea. pro quarum solutione , notanda est distinctio vniuersalis,quam tradit D. Thom. . Meta. te R. i 3. dupliciter enim sumi potest: nempe pro natura, quae denominatur uniuersalis, qualis est homo , vel animat: hc hoc modo sumitur m aeterialiter, aut fundamentaliter:aut pro uniuersalitate,quae est forma, a qua denominatur uniuersale:& haec forma vocatur secunda intentio, aut relatio rationis , per quam refertur natura ad indiuidua. Et si Vniuersalia sumamur primo modo, in rebus esse dicuntur, & non

ab eis separata:quia homo & animal, in rebus ipsis sunt homo in singularibus hominibus: animal vero in suis speciebus , equo , &leone. Si vero sumantur secundo modo,non sunt i h rebus,sed obiecti ite sollim in intellectu : quia secunda intentio,aut relatio rationis non babet aliud esse, quam cognosci ab intellectu:eam attribuente naturae,quam cum indiuiduis comparat.

Et eodem modo soluitur quaestio secunda : quia Vniuersalia 3

materialiter, ut pro fundamento considerata: aut sunt entia realia ivt equus,aut leo : vel entia rationis,ut genus , aut species: vel substantiae,ut homo vel animal aut accidentia,ut albedo,& cωlor.

Si vero sumantur secundo modo : non sunt substantiae , sed accidentiamon eealia, sed rationis: quia solom sunt denominationes quaedam , quas intellectus attribuit naturis, eas uniuersales vocans. Ad tertiam tandem quaestionem sic respondendum est : si uniuersalia sumant formaliter pro uniuersalit te , non sunt aeterii sed temporanexquia uniuersalitas non est , nisi dum actu consideratur ab intellectu:sed no semper est intes lectus in actuali consideratione ; ergo nec semper est uniuersalitas. Si vero accipiatur pro fundamentis,uia distinctio addenda est. Nam res uniuersales dupliciter sumi possuntinempe seeundum actualem existentiam, quam habent in inferioribus, hoc est,in indiuiduis, aut speciebus: & hoc modo non sunt aeterna, sed eis corruptis , ipsa

quoque corrumpuntur.V. . flores diuersarum specierum, uniuer

Lales sunt:& si sumantur secundum actualem existentiam in indiuiduis,non sunt in hyeme: ergo nec sunt semper, nec aeterna ,sed temporanea:sicut ipdiuidua ipsa.Si vero considerentur secundum essentiam; hoc est,secundum prae dicata cssentialia : aeterna sunt: quia licet actu non existant io singularibus debita sunt eis eadem by dicata essentialia non minus quam si actu in eis existerent, ut homo,& anilites, secundum essentiam aeterna sunt: quia etiamsi

nullus sit homo aut animal in renim natura:verum est hominem

56쪽

Ωus yio tertia uniuersialis. 3

esse animal rationale,& animal vivens sensibile:quia haec praedicata essentialia eis debentur. N O si inquiras, ubi essent uniuersalia, si nullum esset singulate nam si perpetua sunt, alicubi permanere de rent. J Respondeo nullibi esse actu , sed solum obiective in intellectu diuino , actu cognostente eis esse debita essentialia praedicata , at 'ue etia virtualiter in diuina omnipotentia , a qua produci possunt 'in suis singularibus: & ecce quomodo essentialiter sumpta aeterna sunt.

An detur in rebiti ante operationem intellemu initas formalia minor numeriai.

A Gens Aristotel. de unitate reruni, 3. lib. Meta.cap. triplicem posuit unitatem , Genericam , Specificam , & Numeri- eam. Generica est,quam habent species in genere AEt equus,& leo in animali. Specifica quam habent indiuidua in specie, ut Petrus& Ioannes,in homine. Numerica quam habet quodcunque indiuiduum in seipso;in quantum non est distinctum a se, sed a quocunque alio: ut Petrus: dicitur unus numero, quia hoc est indiuiduum,hoe est,a seipso non distinctus,sed a Ioanne,& caeteris., a Ex his autem tribus unitatibus, maior est numerica;minor spe cisca,& minima genetica:cuius ratio est manifesta , quia illa est minor unitas, quae secum compatitur maiorem diuersitatem , sed Vnitas genericaemaiorem compatitur,secum diuersitatem ; mn rem vero unitas specifica, & nullam numerica:ergo haec maxima unitas vocari potest; specifica minor; & generica minima. Probatur minor; quia quae sunt unum genere , differunt per diserentias effentiales,& specificas, i homo, & leo: qui sunt unum spe- sic, non per differentias essentiales, sed per indiuiduales multo minores : at quod est unum numero, neque habet in se diuersita tem specificam , nee indiuidualem , sed utri que modo est in se unum. Et de unitate numerica, non potest esse dubium t quin Myealis siet,& ante operationem intellectus detu quare de hac non

procedit quaestio, sed de specifica,aut generica: quae formalis diae ituriquia est unitas in essentiat &praedicatis essentialibus a forama substantiali rerum procedentitas; & est minor numerati : de

quia ideo quaerit titulus quaestionis, an detur ante operationem intellectuS.' ' Et est prima opinio seoti lib.Meta quaest. I 6.8e in L.dist. 3.

quaest.2.afferentis dari unitatem formalem, genericam , R speci sicam,ante operationem intellectus:esseque essentialem ipsis na ituris', aut saltem eis conuenire tanquam propriam passionem. Ee I batur I .ex Axistotele in praedicamento ad aliquid: ubi dueet,

57쪽

3 8 uastis tertia uniuersalis.

Primum genus relationis fundari in unitate stetifica, aus generica, quae si fit inter substantias , erit relatio identitatis ; ut identitas specifica inter Petrum & Paulum , in unitate naturae humanae: si sit inter qualitates rit relatio similitudinis ; ut inter duo alba: si

inter quantitates, relatio aequalitatis , aut inaequalitatis: ut inter duo corpora eiusdem longitudinis. Ex quo tale argumentum colligitur. Relatio huius seneris est realis, Sc datur ante operationem intellectus: nam duo alba , etiamsi non cognoscantur ab intellectu, erunt similia:ergo fundamentum eius , quod est unitas formalis , erit etiam reale , dc dabitur ante operationem intellectus. Probatur etiam ratione: quia unitas est passio entis realis:e go cuicunque gradui entis realis , correspondet sua unitas realis,& gradui entitatis numericae unitas numerica realis, & graduientitatis specificae,unitas realis specifica,& haec est formalis:ergo erit realis, sicut gradus entitatis specificae realis est. dabiturque

ante operationem intellectus. Secunda opinio, negat omnino dari aliquam unitatem formalem minorem numerali,ante operationem intellectus : quam sequitur S.Thom.opust. 1 f.non longe a principio,& i .p. qua l. 8 s. art. l .& 2. Albertus Magnus in lib.praedicabilium q.s. Themistius paraphrasi super prooemium Arist. de Anima, cap. 4. Alexander Aphrodisius super 7 lib. Meta. post medium , sol .l t r. pag. I. dc L. Iauel. tracti . de quinque uniuersalibus in sua Dialectica. D Ioannes Damascenus libr de Dialectica,c. 6 . Capreol .in L. d. g. quaest.2. Venetus lib. t. suae Dialecticae,irach. 4. pari. 4. cap. 4. δ probatur. Quia quidquid conuenit naturae specificat essentialiter, aut tanquam propria passio,debet etiam conuenire cuicunque indiuiduo eiusdem : ut si naturae humanae conueniunt rationalitas& risibilitas: Petro & Ιoauni conuenire debent:ergo si vestas formalis specifica conuenit ei essentialiter , aut tanquam propria passio , necessc est cuicunque indiuiduo conuenire: dc ita Petrus erit unus, unitate formali specifica multis communi, quod eui

deuter falsiup est. Tertia opinio distinguit unitatem formalem , in Actualem dc

Potentialem : Actualem Vocat eam , per quam natura est actu, &formaliter una multis communis:Potentialem vero, quam habe. re potest . & utramque ait esse realem : sed potentialem tantum conuenire naturae ante operationem intellectus in illa prioritate naturae, qua prior est suis indiuiduis: quam haberet I inquit actualem , si ab eis realiter spararetur, licci hoc sit impossibile,

hanc vero unitatem non communicare indiuiduis,quia ci conuenit i est prior natura eis.Hanc sententia tenent Soncin. . Meta. quaest. O. nseca s. Meta.cap. I 8.quaest. 3.seel. 2. 3. & 4. probantque lioc argu.Natura specifica significatur communi,& ves uoco:

58쪽

guastio tertia uniuersalis 39

Vt natura humana,hoc nomine homo : scd uni vocum nomen signi ficat aliquid vinam:ergo datur aliqua unitas formalis in natura ante operationem intellectus, ratione cuius significetur nomine communi. Quod si negaueris , sequitur nomen homo , &quodcunque aliud,significans naturam communem,esse,aequiuo

cum:cum non signi licet aliquid unum,quod est falsum. Postrema sentcntia, est Caietani in opusculo de ente,&essentia,cap. 4.quaest. 6.Vbi alio modo distinguit unitatem formalem, in positivam & negatiuam .Positiva unitas est , quam habent aliqua in forma,aut praedicato positivo ut Petrus dc Ioannes, habent unitatem formalem positivam , in humanitate abstracta peri rellectum ab indiuiduis , aut cum eis comparata. Negativa Vero non est aliud ,quam negatio diuisionis , & si sit negatio diuisionis materialis,erit unitas numerica, uam habet Petrus per hanc materiam in se non diuisam : si vero sit negatio diuisionis formalis, erit unitas formalis negativa.Hac distinctione supposita, asserit, naturam non habere unitatem formalem positivam, ante operationem intellectus: quia diuisa est per disterentias numericas in singularibus : quare nulla datur forma positiva communis,in qua singulares homines conueniant:quousque abstrahatur eadem natura humana per intellectum ab eisdem singularibus, & cognoscatur eis non cognitis : tunc enim tanquam forma positiva eis communis concipietur. Sed habet,inquit,vnitatem formalem he-gatiuam a parte rei:quia licet sitdiuisa per digerentias materiales,& numericas,non tamen per formales, & specificas : unde Perrus & Ioannes, conueniunt in humanitate ante operationem intellectus negatiue , ex eo sellim , quod non distinguuntur in ea formaliter,aut essentialiter: licet distinguantur per hanc,& illam humanitatem singularem indiuidualiter. Hanc sententiam Caie- 1tani sequuntur plures moderni,probantque hoc argumento.Vnitas numerica.est carentia diuisionis materialis, ergo unitas formalis,& specifica, est caretia diuisionis formalis, & 1pecificae: sed Petrus & Ioannes ante operationem intellectur,carent diuisione Drmali, & specifica,cum non distinguantur per differentias formales aut ewentiales , sed solum per numericas, di quaesi materiales: ergo habent unitatem formalem in humanitate, saltem

negativam.

Εe confirmari potest:quia quaecumque non sunt distinista in albquo,dicuntur in eo conuenire,& esse unum, saltem negariueued Petrus,& Ioannes,ante operationem intellectus,non distinguuntur sormaliter,aut specie in humanitate : ergo in ea conueniunt, si sunt unum:quare dabitur unitas negatiua utrique communis,4 3 Pro solatione huius quaestionis notandum est primo, Unitatem formalem duplicem es e: Nam quaeda est,per qua aliquid dicitu

C in

59쪽

4o suaestio tertia uniuersalis.

in se unum formaliter: quam habet Petrus per suam sermam Messentiam,a qua dicitur unus formaliter. Altera est, per quam aliquid dicitur unum formaliter,multis commune ut unitas forma iis,quam habet natura humana , dum consideratur ab intellectu abstracta a conditionibus singularium, per quas diuisa est in eis. Et de prima unitate formali, duo sunt certa apud omnes.Primum, quod cuicunque naturae conueniat ex se,realiter & essentialiter,& ideo eam nabeat ante operationem intellectus in suis indiuiduis: ita Vt quodlibet dicatur per eandem naturam, quae in eo est, Vnum formaliter,& essentialiter: ita sentiunt D.Τhom.Scotus, dc

xl l l ubi supra.

Secundo certum est hanc unitatem formalem aliquo mode 4 distingui a numerica: cum ex diuersa radice oriatur. N umerica enim Oritur ex materia , aut etiam ex forma , in quantum ex earum unione resultat haec entitas huius indiuiduir formalis vero ea sola forma, non ut est causa huius entitatis, sed ut est radix omnium praedicatorum essentialium,quae ei possunt conuenire. V.DVnitas formatis,a qua Petrus est unus homo, procedit ab eius anima, in quantum est principium ratiocinandi , ex quo habet idem Petrus,ut sit rationalis,& eodem modo in caeteris naturis. Si d an distinguantur haec unitas formalis,& numerica,in eodem indiuiduo, ex natura rei,& ante operationem intellectus,vel sola ratione , & per intellectum,in hoc non conuenit Scotus cum D. Thom.asserit enim distinctas esse ex natura rei:sed D.Tho.quem Omnes fere sequuntur.tenet, non distingui ex natura rei sed sola atione per intellectum ; praesupposito tamen fundamento in re, in quantum a diuersa radice procedunt, ut explicatum est. Et hoc videtur nobis non solum probabilius, sed omnino verum, α tenendum:quod hac ratione essicaciter probatur. Idem est ex nar Rra rei in Petro,esse hominem, & esse hunc hominem , quia non est, nisi in quantum haec humanitas veram habet humanitatis ς sientiam , sed per hanc humanitatem est unus homo formali-xeTergo utraque un1tas , formalis , numerica est eadem res.

Sed distinguuntur pcrintellectum, in quantum ex diuersa radice

proueniunt.

Certum est tertio , unitatem formalem cuiuscunque rei, de- ε γterminari per differentiam indiuidualem , & per eam fieri hanc numero: quod probo primo. Petrus est unus formaliter, per unam formam & unam essentiam quam habet,hoc est, per unam humanitatem,sed humanitas eius est una numero ratione differentiae indiuidualis: erreo unitas formalis, quam habet per eam, est una numero ratione eiusdem differentiae indiuidualis. Quod adeo verum est, ac necessarium , Ut omnes gradus nariirae eius, Omnia praedicata esse uti lia , quaeratiose eorum possunt ei conuenire;

60쪽

V stio tertia uniuersalis. ΑΙ

sint haec, propter disserentiam indiuidualem: est enim Petius liae csubstantia, hoc corpus, hoc vivens, laoc animal, hoc rationale, hic homo: imo repugnat aliquid esse in Petro, quod non sit hoc numero, ratione disserentiae indiuidualis, a qua natura eius,& essentia fit haec distincta a quacuque alia.Vnde sequitur, quod sicut tot sunt in Petro unitates formales, ratione distinctae, quot sunt gradus naturae eius,ita omnes sunt indiuiduae, quia coniunguntur differentiae indiuiduali determinanti omnes, & facienti

eas has numero.

Quibus suppositis, nostra sententia tribus conclusionibus continetur. Prima. Non datur aliqua unitas formalis positiva & actualis , ante operationem intellectus, quae conueniat naturae realiter,& essentialiter, aut tanquam propria passio,per quam dicatur multis communis.Haec est contra Scotum. 46 Secunda conclusio. Non datur ante operationem intellectus Unitas formalis in potentia, cluae conueniat naturae in illa priori tate,quam habet respectsi indiuiduorum , quibus non communicatura Iaec est contra secunaam opinionem Soncinatis. Tertia conclusio. Non datur unitas formalis negatiua ante Operatione intellectus. Haec est contra Caiet& probantur omnes

simul ex doctrina tradita,hoe argum. Vmina, & indiuisum idem sunt:ergo diuisio opponitur unitati, &eam tollit,ac dissoluit: vis dividantur partes nominis, nempe brachium a capite, & caputa pedibus: eo ipso tollitur unitas compositi, dccarundem partium : sed omnis natura secundum omnes gradus , quo habet a parte rei , est diuisa per differentias indiuiduales : ergo nullam

habet unitatem formalem multis communem: Probatur minor.

Natura humana, quae est in Petro & Ioanne , est diuisa per disserentias eorum indiuiduales: ita ut quidquid habet Petrus, si hoc, atque distinctum ab his qvie habet Ioannesmempe, haec substantia,hoc corpus, hoc vivens, hoc animal, hic homo: & Paulus alia haec substantia , aliud hoc corpus, aliud hoc vivens , aliud hoc

animal, alius hic homo:ergo nec naturam , aut essenitim neque ullum gradum naturae possunt habere unum aut communem. sed omnis unitas formalis debet eis conuenire ratione naturae, aut alicuius gradus eius,qui in eis sit unus: ergo nullam habent unitatem formalem communem.

Argumentum hoc concludit aduersus Scotum , quod nullam babeant utilitatem realem , postiuam & actualem. Sed videtur posse respondere Soncinas,& Cale. quod ille non ponit unitate actualem, sed potentialem : & Caietan. non ponit Unitatem positivam, sed negatiuam. Sed vere non minus aduersus eosdem concludit, quam aduersus Scotum. Probatur, aduersus Soncina petu concludere, quia si naturι humana in Petro ante opera-

SEARCH

MENU NAVIGATION